Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

44 Da UNITATE DEI

Sic & S. Augustinus lib. 22.contra Faustum, cap. I. ubi de Israelitis AEgyptios spoliantibus haec habete carnalis itaque adhuc ille populus

erat, ct rerum terrenarum cupiditate occupatus , o optii vero sacrilegi, O iniqui: nam ct auro illo malo utentes ad Creatoris injuriam, Idolis suis feretiebanti O homines peregrinos labore gratuito injuste ac vehementer 'ixerant . Digni ergo erant O si quibus talia juberentur , illi qui talia paterentur . Et fodite secundum suas voluntates , O cogitationes,

Hebraei magis permissi sunt facere ista quam jusesii sed eis Deus permissionem suam per famulum

suum Mostsem innotescere voluit, quando mandavit, ut diceret. Fieri autem potest ni sint alia causa occultissima , cur hoe illi populo divinitus dictum siti sed divinis imperiis cedendum obtemperando , non resistendum est disputando. Obiiciebant undecimo Marcionitae . Sibi ipsi contrarius est Deus Iudaeorum , contrariasiquidem praecipit. Prohibet enim operari Sabinbato , & jubet nihilominus Arcam circumferri Sabbato in expugnatione Civitatis Iericho. Ue- tat fieri simulacra & Moysi praecipit extructionen & erectionem aenei Serpentis ; effgies Cherubim & Seraphim in Arca fieri imperat. Respondeo , nego antecedens. Prohibuit enim Sabbato Deus opera servilia , non vero opera Religionis, & charitatis Sic respondet

S. Irenaeus lib. . adversus Haereses, cap. I9.

Continere se , inquit, jubebat eos Lex ab omni opere servili, id est, ab omni avaritia , quae per

52쪽

per negotiationem , O reliquo actu terreno agitatur et anima autem opera , quae fiunt per sententiam , O sermones bonos , in auxilium eorum qui proximi sunt, adhortabatur fieri r in propter hoc Dominus arguebat eos qui injuste exprobrabant ei, quia Sabbatis curabat . 'Non enim solvebat, sed adimplebat Legem Summi Sacerdotis operam faciens, propitians pro hominibus Deum, oec.

Sic respondet & Tertullianus cap. 2I. lib. 2. contra Marcionem. Nec Sabbati , inquit, inspicis legem , opera humana , non divina probibentem . Siquidem , sex , inquit, diebus operare , omnia era tua ς septima autem die , Sabbata Domino Deo tuo , non facies in ea omne opus. Suod λ Utique tuum . Consequens enim est, ut opera Sabbato auferret ,

sex diebus supra indixerat: tua scilicet, id est

humana , quotidiana , Arcam Nero circumis

ferre , quotidianum opus .ideri potest , humanum ; sed O rarum , O facrosanctum, est' ex ipso tunc Dei praecepto utique div num . Huic solutioni S. Augustinus suffragatur, lib. contra Adimantum , cap. 22. Quod simulacra speetit, Deus illa prohibuit, ut idolatriam cohiberet. Subiicit enim , t on adorabitis ea. Serpentis autem aenei essi ies postea praecepta Modisi a Domino, non ad Idolatria titulum pem tinebat , sed ad remediandos eos , qui a serpentibus infestabantur , inquit Tertullianus cap. 22. libri a. contra Marcionem . Sis O Cherubim OSeraphim aurea in . rea figuratum exemplum ,

53쪽

46 DE UNITATE DEI

certe simplex ornamentum longe diversas baben. do caussas ab Idolatriae conditione , ob quam mmilitudo prohibetur, non videntur similitudinum prohibitarum legi refragari. Objiciebant duodecimo Marcionitae. Crea. tor inconstans est di ignorans et inconstans ; quia poenitentiae obnoxius Poenitet quod segem fecerim Saul. Jonae 3. Poenituit Dominum de malitia quam dixerat facturum se Vinizitis , nee fecit. Ignorans est , ut patet ex illis interrogationibus t Adam ubi es Θ & ad Cain , Ubi est Abel frater tuus P Igitur alius est Deus preteter

Creatorem .

Respondeo , nego a cedens . Ad probationem dico, Poenitentiam longe alio sensiti Deo tribui quam hominibus . Illi metaphorice , his proprie . Hanc solutionem tradit aliis paullo verbis Tertullianus c. et . libri et . contra Marcionem et Non enim , inquit , si hominum ex recordatione plurimum delicti , interdum oe ex alicujus boni operis in gratia poenitet, ideo ODeum proinde. In quantum enim Deus nec malum admittit, nec bonum damnat,in tantum nec Paenitentiae boni O mali apud eum locus est. Nams hoc tibi eadem Scriptura determinat, cum nempe de Deo ait: con convertetur, neque poenitentiam aget quia non sicis homo est ad paenitendum. Haec itaque definitio aliam formam divina poen tentia statuit, qua neque ex improvidentia , neque ex levitate , neque ex ulla boni, aut mali operis damnatione reputetur , sicut humana . . .

Vibii enim aliud intelligitur, quam simplex

54쪽

CONTRA MARCIONEM . AI eonversis sententia prioris , quae etiam sine reprehensione Vus possit admitti , etiam in homine

nedum in Deo, cujus omnis sententia caret culpa.2 am ct in Graeco sono poenitentiae nomen nou ex

delicti confvisione , sed ex animi demutatione compositum est , quam apud Deum pro rerum variantium sese occursu regi ostendimus . Sic RS. Augustinus respondet lib. i. contra Adversa rium Legis & Prophetarum , cap. 2 a Porro Deus interrogabat Adam , inquit Τertullianus cap. 2s.libri 2. contra Marcionem, Non incertus admus, neque ignarus loci. Enimvero oportebat conscientia peccati delitescentem , evocatum prodire in conspectum Domini, non sola nominis inclamatione , sed cum aliqua

jam tune admis fugillatione . Vec enim simplici modo , id est, interrogatorio sono legendum es , Adam ubi es φ Sed impresso , O incusso , O imputativo , Adam ubi es id est , in perditione es , jam hic non es , ut increpandi O dolendi exitus vox sit. Igitur Interrogabat Deus quasi incertus , ut O hic liberi arbitrii probans hominem, in caussa aut negationis , aut confessioηis , daret ei locum sponte confitendi delictum, O hoc nomine relevandi. Idem de Cain dicendum est.

FINIS.

56쪽

DISSERTATIO

DE PERsONARUM DIvINARUM TRINITATE Contra Praxeanos, Noetianos, & Sabellianos.

ILESTIO UNICA

Utrum sint revera tres in Deo Personae . PROPOSITIO

Divinarum Personarum Trinitatem , utriusque Testamenti Scriptura , ω Traditio contra Sabellianos probant. Dorandum illud Mysterium probatur primo ex Sacris Veteris Testamenti paginis, ex illo nimirum Genesis I. Faciamus hominem ad imaginem O similitudinem nostram ... Creavit Deus hominem ad imaginem O similitudinem suam . Ubi alterna illa pluralis & singularis numeri usurpatio , F ciamus ad imaginem nostram, dixit Deus, Cre Oit ad imaginem suam , Trinitatis Mysterium A non

57쪽

a Da TRINITATE non obscure indicant. Figmentum enim est, quod respondent Judas, Deum secum locutum, . di se ad agendum excitantem , dixisse , Faciamus oec. Quod S. Basilius Homilia 9. in Hexa- meron diserte refellit. Erat, inquit, O tunc in iis quae dicere Iudaeus solet , cuivis obvia , O cognoscibilis omnibus absurditas . Suis enim faber , aut aerarius , aut lignarius , solus ipse quidem , nee alio quoquam sibi cooperante stipatus , interque suae artis instrumenta desidens , quis , inquam , sibi ipsi admurmurat dicens rFaciamus gladium , aut compingamus aratrum ἔac non potius silentio , suam , cum libuerit, ac comodatam ad artem exequitur operationem pSunt enim insignes profecto nugae , unum aliquem invenire qui sibi imperet , sive Praeceptorem desidere, ae heriliter se ipsam vehementemque urgere, O adhortari . Et infra : Numquid O nune etiam , dic mibi, Iudae ; sola perinde ut tibi placet, a que unica est ipsa persona 3 Non enim scriptum

est i Fiat homo , fed faciamus hominem . Hactenus nondum apparuit quid doceretur , atque ideo in ab so divina cogitationis praeconium hoc celabatur ae tegebatur r deinceps jam ipsius ortus hominis certo expectatur , detegitur parum per ipsa fides , O apertius indieatur istius veriatas divini Decreti, Faciamus hominem . .

dis , o tu , qui bellum indixisti perpetuum Christo , Deum ipsum , suum in creaκdis rebus forium alloqui, per quem fecit O saecula , qui portat omnia verbo potentiae suae ρ .

58쪽

Divi NARuM PE RSONARUM . IFigmentum rursus est, quod secundo re spondent Rabbini, Deum more Principum pluraliter locutum esse ; demonstrandae caussa auiactoritatis. Quod egregie refellit Theodoretus Quaestione I9. in Genesim , quia in universa plane scriptura divina licet audire Deum omnium singulari numero loquentem . Raro putem plura in liter sermonem format, nisi cum innuit num rum Personarum Trinitatis. Etenim eum limguas confunderet, non dixit singulariter , D scendam ; sed Qenite , descendentes confunda mus ipsorum linguas . Et hoc igitur loco , quo niam Deus animal rationale formabat, quod postea renovaturus erat post multas generationes , Sanctae Trinitatis invocationibus Sacrosanctum Baptisma instituens , cum fabricaturus esset turam , cui hac MIsteria erederentur, obscure identitatem Sabstantia , o Personarum numerum aperuit. Dum enim cinquit dixit, Deus, communionem divinae Natura indicaviti subjungens autem illud , Faciamus , expressit numerum Personarum . Similiter cum iterum si gulari numero dixit , Imaginem , eamdem esse Naturam ostendit. Pon enim dixit, Ad imagines , sed , Ad imaginem . Cum autem dixit, nostram , numerum 'post eon manifestavit. Figmentum denique eit , quod quidam Haeretici responderunt , Deum Angelis locutum , cum dixit, Faciamus r quod refellit Sanctus Basilius loco supra laudato et Considera , inquit , quod continenter sequitur et Ad imaginem

nostram . 2uid ad hae dicere paras p Num

59쪽

4 Da TRINITA TAun , O Dei, O Angelorum , imago est Trorsus Filii, Patrisque forma eadem ut sit

necesse est. Formam hic ut intelligamus necesse sit , qua divinam addeceat Majestatem e hoe est , non lineamentis constantem corporeis , sed in peculiari Numinis proprietate consistentem .... Cui dicit, Ad imaginem nostram I Cui, quasote , alii, quam ei qui splendor est , gloria , in figura substantia Wus , qui est imago Dei invii bilis 3 suae igitur imagini propriae , qua vivit,

dixit, Ego Pater unum sumus: O qui me vidit. mdet Patrem: huic dicit, Faciamus hominem ad imaginem nostram. Dbi una

es imago , quem Ioesm ibi obtinet dissmilitudo λEt fecit Deus hominem e non dixit, fecerunt . Evitavit hoe loco Personarum multitudinem. Ter illa namque Iudaeum erudiebat: per hae .ero Gentilium excludens errorem , secure a modum ad unitatem recurrit: ut O Filium cum Tatre intelligas, O multitudinem Deorum longe periculosissimam effugias. Ad imaginem Dei

creavit ipsum . Iterum Socii creationis Personam adduxit. In his enim non ad imaginem suam dixit, sed ad imaginem Dei. II. Probatur Personarum divinarum plurali tas ex illo Genesis I9. Dominus pluit super Sodomam ct Gomorrham sulphur ignem a Domino de caelo. Quibus verbis, Deum de Deo significari, videlicet Filium a Patre procedentem , a quo sicut eamdem naturam N potentiam accipit, sic etiam eamdem operationem ad extra , gravissimi quique Patres observant r& in-

60쪽

DIvi NARUM PERsONARuM . s& inter alios Sanctus Justinus Martyr , in Dialogo cum Tryphone. Etiam nune non intelleis xistis , inquit, Unum ex tribus , O Deum , σDominum ei qui in caelo est administrare , D minum duorum Angelorum. Progredientibus enim illis Sodomam , ipse relictus cum Abrab mo , ei e ollocutus est, qua descripta sunt a Mose. Suo ct ipso post eolloquium recedente , Abraham in locum suum est reversus. Eoque ad Sodomam adveniente , jam non duo Angeli .erba eum Lotho conferunt , sed ipse; pro eo atque Verbum indicat, atque is Dominus est , qui a Domino in caelo , hoc est universorum P rente , accepit ut haec inferret Sodomitis in Gomorrhais , qua Verbum recenset, sic inquiens a Dominus pluit super Sodomam O Gomorrham fulphur O ignem a Domino , de Cato is Et S. Irenaeus Iibro 3. adversius Haereses eap.6. Et iterum in e2ersione Sodomitarum Scriptura ait: Et pluit Dominus , super Ad mam , O Gomorrham ignem in sulphur a Domino , de Caelo; Filium enim hic significat. qui O Abraba eollocutus sit, O a Patre ac cepisset potestatem ad judicandum Sodomitas , propter iniquitatem eorum . Et Primi Concilii Antiocheni Patres , in Epistola Synodica contra Paulum Samosateis num , Generavit quidem Filium Pater , inquiunt, tamquam actum viventem, Oper se

existentem et omnia in omnibus operantem .

Hune dicit Sriptura descendisse , O apparuisse Abraha, ad quereum Mambre, unum ex tria

SEARCH

MENU NAVIGATION