Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

num laudat, lib. de catechigandis rudibus , dicentem . In veteri Testamento est occultatio

Vovi; in Novo Testamento est manifestatio

Veteris . Et S. Gregorium Homilia VI. in Ege. chielem , dicentem . Rota in medio rota . oetum Testamentum in Veteri. Si ergo secun dum S. Augustinum, tanta Mysteriorum Novi Testamenti copia , eorumque praedicatio, non dicitur additio, quia in Veteri Τestamento continebatur: multo minus eorum explicatio proprie additio dicenda est . Quoad secundum medium , ponit illud S. Auge uini Principium . Tempora variata sunt, non fides . In articulis tamen successionem extitiise obsor vat aliquam, impliciti explicationem , & in determinati determinationem . Id illustrat exemplo explicationis Fidei de humani generis per Christum reparatione , quae obscurius Abrahae revelata est Genesis a a, his verbis . In semine tuo benedicentur omnes gentes. Deinde clarius Isaiae revelata , & per ipsum exposita , Cap. 7. his verbis . Ecce Virgo concipiet, pariet Filium , Oe. Postea lucidius adhuc explicata B. Virgini ab Angelo his verbis. Spiritus sanctus superveniet in te. Ita in articu lo de Spiritu sancto factum est. Apostolicis temporibus, Ecclesia suam de Spiritu sancto Fidem his verbis profitebatur . credo in varitum Ianctum . inod vero postmodum in Synodo protulit: ut ex Patre procedit , non

fuit articuli novi additio, sed clarior eiusdem expli.

332쪽

SpIRIT Us SANCTI. I 29 explicatio: ita cum postea dictum est, Ex Filio , non conditus additusque est novus articu tus , sed idem magis explicatus . Huiusmodi porro , si ita vocanda eli additio , non uti pro-hidita . Nam ut ex S. Bonaventura oo servat Bessario triplicis generis additio est. Una cum id , quod adiicitur , contrarium eit; altera , cum diversum est; tertia , quando consonum eli. Prima eit additio erroris, S est Haereticorum: ut si quis diceret Patrem genitum , Filium ingenitum , Spiritum sanctum

a nullo procedentem ; Secunda temerariorum eli: insignis enim temeritatis argumentum eit,

in Fidei, di Sacrae Scriptura: Dogmatibu , di verium ab eo loquendi modum usurpare , qui in Ecclesia solemnis est; ut si quis Patrem dixerit Geometram , Filium Alironomum, Spiritum sanetum Arithmeticum . Nam etsi ita loquens non multum a veritate discrepet, cum unaquaeque divina Persona omnia possit, NOmnia sciat, quia tamen hic loquendi modusa modo loquendi Scripturae Sacrae & Sanet Ium valde alienus eii, absque temeritatis nota non potest usurpari. Τertia Catholicorum est , ut si dicam Patrem omnipotentem, aeter num ; Filium consubstantialem, coaeternum; Spiritum sanctum procedentem , spiratum .

Additamentum hoc pium & Catholicum est ;spectat enim ad doctrinam Fidei ; quandoquidem explicat quod implicitum e Il. Prio res additiones duae , quibus contrarium quid additur, vel diversum , gravissimae poenae F s com

333쪽

comminatione prohibitae sunt: Apoealypsis ultimo J Si quis apposuerit ad hae , apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.

Tertii vero generis additio commendatur poetius quam vetetur; ad eamque referri possunt haec Salvatoris Verba, Lucae . Io. Suodcumque supererogaveris, ego cum rediero , reddam

tibi. At vox illa, Ex Filio , nec est contra ria , nec diversa , sed conveniens & consona Symbolo Fidei. Unde sicut Processionem Spiritus sancti ex Patre Symbolo inserentes Patres non violarunt Symbolum Apostolicum rita Ecclesia Processionem eius ex Filio declarans de in Symbolo exponens, minime violavit Symbolum Nicaenum. His praemissis, addit Foroliviensis Pra, i, Legem Ecclesia- sicam intelligendam esse ad mentem eorum a quibus lata est . Ephesi nos vero Patres 1blam adiectionem contrariam Fidei Patrum prolii butile . Id ex Actis Concilii Ephesini probat. Acticine enim prima Episcopi dixere, Reeitetur expositio Nicienorum Patrum, ut eum ea sermones de Fide conferamus, o suscipiantur quidem quae cum illis eonveniunt; qua vero diascrepant, rejiciantur . Ex quo liquet Synodum illud velle , ut Fides consona Patribus non sprohibeatur, sed quae ab iIlis dissentit. Un. de patet quid verba illa sibi velint. 2 ulli liceat proferre alteram Fidem praeter eam quae' i. eaeae constituta est , hoc eli. Fidem discrepan. tem δέ contrariam . Post haec lectum est Symbolum Nicaenum . Lecta de S. C rilli Epistola

334쪽

8pIRI Tus SANCTI. 13 Iad Vestorium , de qua interrogati Patres dixere , eam cum Nicaeno Symbolo convenire.

Deinde lecta est Epistola Nestorii ad Orillum

quam a Fide Nicaena penitus alienam judicarunt . Ex his constat, Ephesinos Patres , cum prohibuere , ne Fides altera praeter Nicaenam proferretur, Fidem intellexisse contrariam , pugnantem , diversam , peregrinam , alienam a recta Fide; non alteram expositionem Fidei

consentientem .

id egregie confirmat Iulianus cardin iis

Sessione M. occasionem exponens, quae Patres

Ephesi nos impulit ad illud edendum Decretum . Scilicet recitata est a Charisio Presbytero expositio Fidei Anastasii γ P botii discipu lorum Vestorii , a quibus missus erat Iacobus quidam ad praedicandam P estorii haeresim ;qui etiam multos seduxerat , S aliud Symbolum insede litatis potius, quam Fidei tradiderat. Inter alia vero conquestus est Charisius, Fidem suam fuisse Iacobi N. Symmistarum criminationibus impetitam. Propterea Fidei suae expositionem praemisit: tum Vestorii Symbolum subdidit. Expositio autem Fidei a Charim facta neque Nicaenum Symbolum erat ,

neque Constantinopolitanum . Neque enim in ea legebatur . Eos autem qui dicunt: Erat aliquando quando non erat, σα inod in Nicaeno habetur. Legebatur vero et Et in Spiritum sanctum consubstantialem Patri, sin Filio: quod neque in Nicaeno , neque in Conllantinopolitano extat . Audita Charisii Fide , NF 6 Nesto.

335쪽

Hemini liceat proferre, aut docere alteram Fidem . Pol modum iis damnatis qui Nestorianorum Symbolum tenerent, nullam facit Chaxisii mentionem , nec illius Confessionem improbat . Porro si Nicaenum dumtaxat Symbolum atque Constantinopolitanum approbasset, non autem & expositiones Fidei illis consonas, charisii quoque Confessionem reiecisset. Idem confirmat Iulianus Cardinalis ex Chalcedonensis Concilii Gestis . Eutyches in Synodo Constantinopolitana, Flaetiano Praesio oe, damnatus, in Ephesina II. Pseudo-Synodo caussam suam agens , N ab haeresi se purgare fata gens, Nicaenum Symbolum proseisus est. Quo recitato , dixit. Hae est Fides Patrum, O in hac Volo vi*ere O mori; sed quia Fides tabcaena confirmata est per Ephesinanis Synodum I ea .ero probibuit aliam proferri Fidem praeter illam primam , decreSitque ut nihil adderetur , nihil minuereιur ; propterea dicebat: Ego rectam Fidem teneo ; Flavi

nus autem non tenet rectam Fidem . eum asserat

Christum ex duabus O in duabus nuturis ἔ Oin Ombolo Nicaeno non dicatur Christus habere drias naturas . Set esse ex duabus naturis . Quo audito, Eusebius Dorylaei Episcopus exclamavit . Mentitus est . nullus est canon qui hoc praecipiat. Respondit Dioscorus . Suomodo nullusebi Canon Θ Apud nos duo sunt codices , . in omnibus legitur, Non licere quidquam addi Pocano Symbolo . Mox Dioscorus contra Flavianum

336쪽

s prRIT Us SANCTG 333 ianum sententiam tulit, ipsum inter alia reum agens violati Decreti Synodi Ephesinae , quo sancitum est ut Episcopus vel Clericus proferens aliam Fidem , aut addens , sive detrahens Episcopatu deponatur . Et omnes Episcopi praedatoriae Synodi conclamarunt. Ostenderunt sese ab omni Sacerdotali dignitate ali nos Flavianus O Eusebius , qui aggressi sunt addere vel demere de Sancta Fide per θωcanum Synodum exposita , oe per celebratam E-pbesi comprobata . uapropter justum est addentes etel detrahentes alienos esse Episcopos ab Episcopatu, O clericos a clero. Cum vero haec relegerentur in Synodo Chalcedone usi,

dixerunt omnes . Anathema Dioscoro quι ma. Ie judicaetit. Hac hora damnetur Dioscorus . Tum Synodus omnia contra Flavianum in os raedatoria Synodo gesta rescidit , nihilque ab co commi ilium cen1uit contra Nica nam , authphesinam Synodum i de verba illa quibus dicitur Chrilius ex duabus , O in duabus naturis , etsi expresse non habeantur in Symbolo Nicamo, non esse contraria veritati et quia ex eo derivantur . Non est igitur increpatione dignus qui addit, vel explicat dum veritati Fideique Catholicae conlbna proferat. De cretum itaque Concilii Ephesini de iis intelli gendum et , qui , Fidem contrariam tenent, aut a vera diversam ; seu Scripturam Sacram, aut Nicaenum Symbolum immutant. Quamobrem cum Ecclesia Latina interendo Symbolo haec verba, Filioque , nihil contra Scripturam

337쪽

i34 DE PROCEISIONE. Sacram , nihil contra Nicaenum Symbolum , nihil contra Synodorum Definitiones ceterarum , nihil contra veritatem addiderit , ipsi vitio verti non debet huiusmodi additio .

Hanc additionem contra Graecos egregie tuitus est Ratrammis Corbeiensis monachus, lib. II. contra Graecorum opposita, cap. II. caena , inquit, isnodus trecentorum decemo octo Episcoporum, postquam de consubstantialitate Filii eum Patre Θmbolum dictavit , tibi Centum est ad Spiritum, sic ait. Credimus in Spiritum sanctum : nihil vel majus , vel minus super ejus vel substantia , vel Processione

decernens . Obi ergo nunc Regula, qua Sos muniri , Cel Latinos arbitramini constringi, ut Qobis liceat dicere procedentem a Patre Spiritum sanctum , Romanis non liceat dicere procedentem a Filio λ Iuod si sequentes auctoritatem Niceni Concilii nibit ultra testis addere , re.

movete Procedentem a Patre , quia non continetur in Nicaeni Concilii Ombolo. Et fortassis licear removeri , quod a Romanis super ad ditum est Procedentem a Filio. Suod si respondentes dixeritis , in Constantinopolitana Synodo a centum quinquaginta Episcopis qui Conis stantinopoli congregati sunt, hoc positum esse , respondemus . non licuisse quidquam 2 caeni Concilii Symbolo de Fide vel demere, Cel addere , Sel immurare . Suod si dicatis de Filii consubstantialitate non ticuisse quod determinatames in illo Conventu quidquam superaddi , de Spirita sancto vero, quia perparum hinc dictum

est s

338쪽

spi RIT Us SANCTI.est, licuisse propter futuras haereticorum qua-Riιnes secundum Sanctarum auctoritatem Scripturarum . Respondemus , Hoe idem licuisse Roma uis propter futuras haereticorum quaestiones , secundum divinarum auctoritatem Ser plurarum . enim convincere potestis, ma. jorem Constantinopolitanae civitatis auctoritarem , quam eiustatis umanae , quae caput est omnium Christi Ecclesiarum , quod Majorum svestrorum , nostrorum testimonio comprobatur . Sed neque centum quinquaginta Episcoporum tanta constat auctoratas , ut in

mersi totius orbis Episcopis praescribere possit, ni quod illis licuit, non liceat tam Romano Pontimi, quam unietersis Christi Ecclesiis . --diderunt etiam illi Symbolo praefato , dicentes Spiritum sanctum cum Patre & Filio adorandum , & glorificandum , qui locutus eli per Sanctos Prophetas: oe alia plura. Hae superadjicientes, non praescripserunt Ecclesiis Christi, sed exemplum dederunt si quid secundum Scripturas Sanctas superaddere etellent de Spiritu

sancto , quod haereticos e regnaret, o Fidem credentium roboraret . aquodsi malitis opponere , quod inveniri non possit in Sanctis Evangeliis , sive ceteris Divinis Paginis scriptum , Spiritum Iauctum procedentem a Filio, sed tantummodo procedentem a Patre , ac propterea nolle vos recipere qnod in Scripturi s sanctis sirueptum non reperitur , quemadmodum . DIani nolebant recipere unius ejusdemque substantiae Patrem , oe Filium , quoniam Scripturae Sa

crae

339쪽

Da PROCESsIONE .era non hoc continebant: Dicite ubi legeris quod Constantinopolitanum Concilium in Um-holo posuit de Spiritu sancto , dicens, Eum cum Patre O Filio simul adorandum O glorificandum , O Sui locutus est per sanctos Trophetas palaod si dicatis , in Scripturis sancIis non nudis vcrbis ista reperiri , sed virtutem ivtelligentia in eis contineri , ut quomodo est unius cum Patre Filio qne substantiae , unius potentia , noudissimilis majestatis , O propterea cum Patre Filioque simul adorandus oe conglorificandus ἔeadem concedite Latinis Ecclesiis,ut licet nudis verbis Evangelia non dicant de Filio procedere Spiritum sanctum , multis tamen modis oste

dunt Spiritum esse Filii , sicut est Spiritus Patris , a Filio procedere , sicut procedit Patre . Ista cum se sic habeant, . de Spiritu sancto Fides Catholica per Salvatorem oe .so stolos fundata semper tenuit, nec praedicare omisit , quod ejusdem sit cum Patre Filioque vrriretis, m ejusdem substantiae , protedere dentroque . I id est nunc quod Catholicam FAdem reprehendere nitimini: γ contra Catholi- ea Dogmata nescio quod moliri conamini λ Fortassis vel Arium , vel Macedonium resuscitare tentatis, O eorum stravi Dogmatis cineres olim sopitos in E cessam introducere. 2 ιm. quid Majores etestri nescierunt quemadmodum de Spiritu sancto mana ferebat Ecclesia P ectamen alι quando a mana Sedis communione sese remo.ere , scientes Catholicae Fidei Qeνitatem fore quod tenet O praedicat, vec merito

340쪽

SprRI Tus SANe TI. 33 reprehensioni patere, quod Sanctarum Scriptu. rarum auctoritate consistit . ad Arii tempus nulla confusio vexabat eredentes de Patri Filiique consubstantialitate, nee Homousion praedicabatur . Virtus tamen il- Iius verbi credentium mentibus insita consistebat, quoniam omnipotentem Filium in nullo dissimi. iem Patri fore credebat. bene dictum Salvatoris recolens dicentis; qui videt me . videt &Patrem . Christum aliud quam creatuis rarum auctorem omnivm , scieηs ex Ioanne dictum , Omnia per ipsum facta fuisse r , , Ne -

,, que tamen in Symbolo Apostolorum colla - tione facto, continebatur aliud, qua , , quod novimus omnes: Credere nos por. is tere in Deum Patrem omnipotentem , & in ri Jesum Christum Filium eius unicum Do in minum nostrum . Suffciebat illa Fides cre- ,, dentium saluti, quae multorum sanguine,, Martyrum, & innumerabilium ore Confes- sorum per universum orbem & approbata ,, est, Sc commendata . Verum ubi Arius im- ,, pugΠator veritatis coepit in Christi di vinita . M tem insanire , & blaiphema non pauca ia-M culari, Fidelium mentes ad pietatem inci-

,, tantur, di veritatis arma contra impietatis ,, errorem proferunt, confodiunt una ct in iis Auctore impium Dogma, quod Filium Deiis creaturam , & non de Patre genitum ; Spi- ,, ritum quoque Sanctum , minorem Filiori blasphemabat. Post quem Macedonius su γ rexit, de Patre Filioque cum Catholicis si- si milia

SEARCH

MENU NAVIGATION