De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

101쪽

LIBER admirati dixit, qiuomodo sortissimis hominibus ,& sibi diuturna familiarita

te columstissimis in mentem venire potui si et,ut vel hostium potentiam timerent, vel de sua fide dubitarent. Manerent porro,& pro certo haberent,omnibus esse eandem fortunam subeundam.Se pro Emmanuelis Regis amplitudine ad extremum vitae spiritum pugnaturum. Exercitui deinde roris suae filiit, qui erat in regno si icces urus, Naramuhimum nomine, Imperatorem constituit. Is autem valde strenuus habebatur. Etun vero misit cum quinque mal libus, & quingentis militibus, qui locum tuerentur, quo Calecutiensis transire cogitabat. Regni namque utriusque fines aestuario ingenti erant diuisi. .Locus autem, quo Calecutiensis Cochimum contendebat, erat eiusmodi, ut aestu decedente,vado transiri posset. Eo cum Calecutiensis exercitum perdu-αisset, continuo antesignanis vadum tentare praecipit. Sed ij non modo tran, stu prohibiti sunt, verum multos e suis amiserunt. Postera die Repelynensem Dynastam cum magno delectorum militum numero ad vadum misit, ut Naram ultimum Eloco pelleret, ut possct reliquus exercitus sine ulla offensio ne traduci. Quod ut facilius fieret, multos parones instructos ad inferiorem aestuat ij partem, ubi maior eraΨrofunditas, non longetamen a vado constitui iubet, ut suis auxilio esse ponent, & sagittis hostes configere. Eo tamen die Naramubimus multo acrius repugnauit, maioremque numerum hostium 4nterfecit. In his autem praelijs consilio Laurentii Morent, viri valde strenui, Plurimum utebatur, qui cum paucis illis Lus innis,qui interesse poterant,eum fortiter adiuvabat. Cum hostes Opius vadum aggrederentur, semper cum eo--riuia,qui antecedebant,strage repulsi sunt.Tanctem per eos pagos,qui ad ditionem Trimu inpara: Regis pertinebant,distributi , ut vastitatem maximam icti mensibus inferrent, omni studio contendebant. Sed Naramuhimus omnibus locis occurrebat,& aut per se,aut per alios duces, quos identidem summittebat,eorum impctum arcebat,& semper cum multorum hostium caede victoriam consequebatur. Cum verb Cesecutiensis animaduertisset, apertam vim illi minime, utcogitarat, processisse, ad fraudem conuersus est. Itaque Cochi mensem quaestorem,qui singulis prope diebus de gentis more militibus stipendia perlblucbat, per internuncium magnis muneribus atque promisus allexit, ut milites stipendio fraudaret. Qu. xstor pecunia cormptus, morbum simulauit,&in urbem se continuo recepit, edixitque militibus,

qui stiqendium sibi selui cuperet, in urbem ad illum tenderet. Quo facto

multi te in urbem conserebant, quos Naramuhimus continere non poterat. Quaestor solutionem de die in diem disserebat. Hostes interim vadum minime tentabant, ut Cochi menses negligentiores redderent. Postquam Calecutiensis ad hunc modum milites dista'bs,&eos, qui remanebant,minus ad defensionem intentos animaduertit, repente parones accedere, tormentis at que telis hoste. Vndique propellere,iuas copias vadum cum celeritate transire,

102쪽

Naramuhimique praesidia magna vi perrumpere iubet. Milites in Regis sui

conspectu, quod erat imperatum incredibili alacritate conficiunt. Erat adhuc nox, cum haec gesta sitiat, in qua per exploratoris & Quaestoris indicium cognouit Calecutiensis, portum multorum militum discessione, & aliorum securitate minus diligenter asservari. Accurrit Naramuhimus. Sed cum hostium multitudinem & impetum sustinere non pollet, sortissime dimicans,

sagittis confixus occiditur. Eundem castim duo adolestantes illius cognati sit biere. Ita enim mortui sunt, ut antequam caderent, virorum sortium ossicio senserentur. Fit magna caedes,&utrinque multi grauissime sauciati cadunt. Praelium cum ante uicem incepisset, ad vesperum pro istum est. Cossit menses sugae se mandant. Calecutienses Primb ferociter insequuntur, deinde tenebris impediti, ulterius victos perlequi destiterunt. Trimum para huius cladis nuncio maximo animi motu conturbatus est. Voluit tamen ultimum belli casum experiri. Itaque omnes copias , quas potuit, instruxit, decollatis signis cum hoste dimicauit. Exitus belli is iuit, qui selet esse, cum pauci timore perculsi &debilitati, cum maxima multitudine hostium, quos

Heloria confidentes atque nimis seroces effecit, re iam desperata congrediuntur . Ad hunc modum susus Trimvmpara , insulam quandam traiecit, de Lusitanos, quos secum habebat, in eandem insillam transduci iussit quos milia ruina, tanta fide conseruauit, atque si illorum opera, quorum gratia in tantas calamitates inciderat, suis et aliquando ab omni calamitatis acerbitate defensus. Calecutiensis legatos iterum ad illum in insulam misit, qui dicerent, se ei omnia redditurum, si vellet sibi Lusitanos,quos potestate continebat, tradere. Respondit, sibi regnum, atque adeo vitam eripi poste, fidem non posse. Hoc responsse Calecutiensis acerbius irritatus, Uroem incen- . di continuo iussit. Deinde insulam oppugnare instituit. Sed insilla erat stuatque natura egregie munita, & illis copijs, quas Rex in eam transmiserat, facile deflendi poterat. Itaque Rex Calecutiensis cum in eam conaretur inuadere, virtute militum fuit saepe cum non mediocri damno de conatu depulsus. Cum verbhyems aduentaret, obsidionem sbluit,&Cochimum reuersus, locum fossa&vallo muniuit, in quo praesidia disposuit, e6que animo inde digressus est , utprimo vere ad oppugnationem insul e rediret. Multi cum Trimum parat fortunam afflictam post mortem Naramuhimi despicerent, a fide non illi selum , sed nostris debita nefarie desciuerunt. In tes uos duo Mediolanenses extitere , qui cum Gama in secundo illius in In

iam aduentu, permissu Regis Emmanuelis venerant. li religionis immores, ad Calecutiensem transfugerunt, multaque detrimenta nostris intulerunt. Sed quo illorum perfidia, qui se Christianos ementiebantur, sceleratior exti'tit, e0 fides illius barbari Regis clarius eluxit quae tanta fuit, ut pro homini bus Parum notis, cum quibus nullam communionem sanguinis, aut iuris,aut

G ι religionis

103쪽

LIBER

religionis habebat , summo studio conseritandis, extrudi regni finibus, spoliari cunctis opibus, vitae sutramum discrimen adire voluerit . Rarissi imina prosecto fidei atque probitatis specimen , sempiternae menaoriae com ntiendandum. Interea vero Soderitis in Arabiam nauigans , cum oram Cambaiae lederet incidit in quinque naues Arabum multis opibus onustas, quas expuonaitit, diripui t&incendit. Inde in insulas delatus est, quae paruo interuallo dissit dent a promontorio, quod Guardasum appellant, neque piocul ab aditu sinus Arabici distant. Appellantur insulae Curia Muria. Ibi naues relicere instituit. Saraceni insulas incolebant, qui nostros hosirtaliter accepe runt,&omnia, quae ad victum pertinebant, pretio tolerabili eis suppeditarunt 'Erant enim aratores,&abellandi studio nimis abhorrentes. Cum autem cernerent nauem Petri Attidei in terram , ut per otium compa obstrui& oblini possent , subduci laborabat enim,&aquam nimiam accipiebat ad

nostros adeunt, atque monent, ne diutius in eo laco morentur. Nam initio mensis Mai j omnes naues Seprentrione vehementis simo ad litus iactati &allidi, nullaque ratione exitium vitari posse, sit tempus illud expectarent. Soderius monita contempsit: & chm illi multis obtestationibus uterentur, dc reliqui etiam Duces instarent, &dicerent, non esse negligendum consiliuira, Quod tam facili negocio suscipi posset: naues in alia insulae parte, quae perci nebat ad Austrum , in aprico loco facillime posse constitui: stationis mutationem fine periculo fieri: mansionem, ut homines regionum peritissiimi iureiunando confirm)bant, esse nimis periculosam: Soderius tarnen in instituta sententia permansit. Qua quidem peltinacia Petrus Raphael, & FInandiis Rodericus Badarcensis, & Iacobus Petreius, trium nauium duces , Onenli , ali' eo discesserunt pridie kalendas Maij,& se in aliam insulae partem contulerunt. At Soderius in naui animo curis vacuo atque soluto consistebat, curri subito coorta Septentrione tempestas naues ad litus eiecit,&allisit: tantiqua fluctiis extiteriant, xt omnes ferme, qui in nauibus erant, inirent: Inter

quos Vincentius Soderitis, & Blasius Soderitis illius frater fluctabus obrutilinat, & illorum cadauera in litus cum reliquis eiecta. Diuino autem iudicio factum existimabatur, ut non modo Soderius eo genere morus interirςt, iecine particula quidem praedet, quam ceperat, colligi posset. Fractis enim naui bus, cum senes, armamenta, mali, dolia, tabulae, multaeque res eiusmodi flu etibus Hicerentur, non tamen aurum ex praeda, nec aliquid, Quod ellet pretio dignum, neque arcae , in quibus lautissima supellex asseruabatur,vnfitiam comparuerunt. Tres illi duccs, qui vim tempestatis effugerant , ea sedata , acilocum, unde suerant a Soderio digressi, reuertuntur. Ataideus eo quod in terra consederat, cum suis euasit. Nauc illius ieiecta, sitit is 'eliquis Du -' bus in locum de ij constitu fus, qui classii praeesset. Duces inter se conluItant, quid optimum factu sit. Omnium sentenΡlhaec fuit. Soderios traues

104쪽

perfidiae poenas exoluisse. Idcirco nihil a se, nec ad numinis platationem sanetius, nec ad nominis claritatem illii strius fieri posse, quam naues in Indiam reducere,ut auxilium Trimum parae,atque Lulitanis, citu cum eo manserant, a

surrent. Itaque filiamiis hyems esset, quodvis periculum adire minime dubitabant, dum illam nominis Lusitani maculam delerent. Sed tempestatibus aduertis exclusit, ad inlitiam Anchediuam naues conuertere coacti l unt,ubi quod reliquum erat hyemis, quando aliter fieri non poterat, transigeren t, ut primovere Cochimum intenderent. Hoc anno peperit Regina Maria filiam . cui pater Emmanuel Ilabelae nomen imposuit, quae Postea Carolo Imperatori nupsit. Filii eximia pulchritudine, Magnisque virtutibus ornata: ad maximi starias amplitudinem temper aspirauit, adeo, ut constantishme assirmaret,le nisi maximo rei p.Christianae Principi nulla condicione nupturam. In huius anni fine Rex in oppido,quod Tomarappellatur,ubi sacerdotes militia: C H R i s T iamplum & magnificum templum lumina religione tuentur, concilium equitum eiusdem ordinis indixit :& multa, quae ad eam religionem constituendam pertinebant, sapienter instituit, moresque dilapsi,s ad severiorem disti. plinam reuocauit. Hoc eodem anno Alexander Pontifex Maximus vita sunctus est : & Pius non multo post,quam ad illud honoris fastigium euectus fuit, ε corpore excessit,& in illius locum Iulius, natione ligur, fuit summo omniuPatrum consensili substitutus .Principio vero insequetis anni Emmanuel multos homines relisionis opinione praestantes in AEthiopiae partem . quae Congo appellatur, misit, ut homines illos multo melius, quam a principio fuerantinuituti, ad disciplinam religionis instituerent. Haec regio est ultra plagam aequinoctiali circulo subicetam , ab eaque gradibus septem ad Austriim distat. Est admodum fertilis, variisque frugibus 5c gregibus abundat, multisque flu- vijs irrigatur. Regnum latissimis finibus continetur. Quemadmodum vero regnum illud fiterit ad Custis ri fidem conuersum, est altius a principio repetendum, ut melius intelligi possit, quam singulari consilio Rex Emmanuel

studium ad gentis illius institutionem applicuerit. Cum Ioannes totam men rem in explorandis AEthiopiae regionibus maritimis collocauisset, Vt via, qta. aeserret in Indiam, aperiri polset,saetiim est,anno a C H R I S T o nato.M. CCCC. lxxxiiij. ut quidam eques, vir acris animi, nomine Iacobus Canus. qui ilissu illius oras Ethiopiae perlustrabat, in fluuij altissimi δc rapidissimi fauces incideret. Clim verδ magnitudinem fluvij, dc aquarum naturam perspiceret, fieri non posse suspicatus est, quin multae sentes ad illius ripas haberent sedes atque

domicilia constituta. In fluuium vero cum penetrare Voluisset, paulum progressus, multos homines conspexit, reliquis Ethiopibus, quos sepe viderat, colore&capillo simillimos. Ii neque timore ullo, nec ignotae gentis inselen ita perturbati, ad nostros accedentes, egregiam lenitatis de mansuetudinis speciem prae se serebant. Cum vel Canus eos, qui varias Ethiopiae linguas noti G 3 uerant,

105쪽

LIBER

ii erant, iussisset cum illis loci iri, nemo hominum sermonem intelligere qui-iiiit. Signis igitur agicii millis coeptum est. Illi vero signis demonstrabant, cliel egem in illis partibus, opibus de potentia florentissimum urbemque regiam. in quale continebat, inde aliquot itineribus abessse. Hoc cum Canus intellexistet, eos praemijs atque promissis allexit, ut certos homines ex illius comitatu ad Regem deducerent. Perillos autem ea dona atque munera Regi misit, quibus gentes illas oblectari compertum habebat. His autem, quos misit,

certum tempus pr. xstituit, intra quod erant cum aliqua terrae clariore notitia

reuerti iri. Cum ij doelo maiorem moram facerent, quam Canus seri poste crediderat, anchoris solutis, quatuor ex illis qui in nauem ventitabant, sc- cum in L usi tantam duxit. Erant autem illi homines nobiles, & acuto ingenio, praediti. Quos Canus in via sic diligenter instituit, ut cum ad Regem deducerentur, iam multa Lusitana lingua explicare possent. Eorum ingenio Rex mirifice delectatus es hominesque donis & muneribus affecit: Can6que pr. aecepit, ut sine cunctatione in eam rutius terram nauigaret, & homines cum muneribus ad Regem continuo reduceret, elim lite admoneret, Vt C Il R I S T v M. summum Deum uniuersaeque naturae parentem coleret Redijt ad eundem l

Gim Canus, unumque ex illis AEthiopibus, quos tecum duxerat, ad Regemnaisit, qui nomine illius postularet, ut sibi mitteret eos Lusitanos, qui apud. illum versabantur, seq: similiter sine ulla mora remissurum eos tres, quos interim retinebat. Este sibi ulterius progrediendum, quod postquam,ut ius-asiis a Rege suo suerat, perficeret , se continuo rediturum, ut illum conuenire dc mandata Ioannis Regis exponeret. Rex per unum e Ducibus suis Lusitanos statim remisit. illis receptis, Canus tres illos Ethiopes missos secit cum muneribus, quae Ioannis nomine ad Regem deseirent. Rex & muneribus,& suorum pr. aedicatione, qui Ioannis virtutem & magnificentiam in coelum laudibus cf- , ferebant, in ipsius Ioannis studium acriter incitari coepit. Cum vero Canus post alias oras diligenter exploratas,ad locum eundem reuertisset,nullam mo- iram interposuit, quin ad Regem adiret : a quo fuit nimis honorifice acceptus. Deinde cum mul in de Ioannis Regis statu, de moribus Liali tanae nationis, dei

legibus &institutis percunctaretur, tum de Christiana religione diligenter in uirebat,&paul. atim ad illius studium animo propendebat. Canum tamenii misit,&cum illo itatuit ut rediret unus ex illis, quos Canus Olysipponem

duxerat, nomine Zacutem , cum legatione, cuius narcerat summa, Vt a Ioanne contenderet quantiam posset, &pero EvM, quem colebat , obtestaretur,

ut in illius regnum mitteret sacerdotes, quorum disciplinis possiet ille cum to-ito regno ad verissimi DE i notitiam peruenire. Canus cum Legato, Saluuiolpuctis nobilibus, quos Rex in eum finem in Lusitaniam mittebat,ut Christiani fierent, α cultum animi caperent, ad Ioannem reuersus est, dc magnamcboris vim, cum stragulis vestibus ex palmarum sol ijs contextis, illi nomine,

106쪽

Congensis obtulit. Rex hoc nuncio incredibilem in modum laetatus est, eo quod videret aditum apertum d Custis Ti dis plinam in terris illis latissisime propagandam .Legatus cum pueris plus duobus annis in Lusii tanta commoratus est,ut melius & linguam religionis Christiane disciplinam perciperent Clim vero iam omnes essent lustralibus aquis expiati,Christique nomen Sinamento professi,Ioannes tres naues instrui iussit, quibus Gongatum Sousam, tu insigni nosilitate, pr sedit,quibus tam Legatus quam pueri vehcrentur blisit praeterea tam illis sacerdotes religione praestantes, cum lacris vasis de infulis,& Christianae religionis i signibus, qui gentem factis sanctissimis expia rent,o ad dit plitiam Christianae Hetatis erudirent. Cum vero eo tempore pestis Vrbem maxime infestam redder illius contagione factum est, ut postquanaues e portus luerunt,pestis multos in eo curitu conficeret, inter quos Gonetalus Sousaniit. In cuius locum Rodericus Sousa,qui erat illi sanguine coniun etissimus,consensu omnium successiit. Postquam naues eo,quo tendebant,appuliae sunt,& omnes in terram,qui erant ad Regem profecturi , descenderunt, tantis cantibus,tantaque significatione eximiae cuiusdam voluptatis accepti ab Omnibus suere, ut sylvae etiam atque nemora laetari viderentur. Qui primus omnium ad C H R i s T i nomen adiunctus sui erat Regis patruus,qui terras latissimas imperio tenebat cui fuit nomen Emmanuelis impositum. Audierat

enim esse in Lusitania Principem summis virtutibus ornatum Megis ipsius fratrem patruelem, qui Emmanuel vocabatur, &ea de causa nomen illius sequi constituit. Hic tanto studio religionis dit iplinam excepi ut satis appareret, illius mentem esse radijs diuinae lucis illustratam .lauces autem cum innumerabili hominum multitudine de more gentis instructa,Regis ipsius iussu , obuia nostris prodiere. Omnia in terim tympanorum Sc buccinarum cantibus & hominum vocibus persenabant. Postquam ad Regem ventum est, Solisa illii ut Regem salutauit,& ille vicissim Sousam more Scinstituto suo honorificentissime recepit. Postquam vero Solisa legationis summam exposuit, de ille gratias summas Ioanni Regi verbis amoris exim ij significantibus egit, a Soli postulaui ut sacras vestes, Sc alia ; quae ad religionis cultum pertinebant, quae adhuc

erant inuoluta,explitari,&in omnium conspectu proponi iuberet. Tum singula contemplarii& cum veneratione i uscipere,dc vehementer admirari,&religiosos homines intueri.Cum vero Crii xiublata suit,omnesqui aderat, cum viderent nostros flexis de more genibus in terram procumbere, idem secerunt.

Rex neque singula quaeq; inspiciendo,neque de illorum usibus inquirendosatiari poterat. Dae autem a religiosis dicebantur,memoria firmissime continebat,ia Reginae deinceps luculeiuer enarrabat.Fuit statim constitutum, ut tem plum aedificaretur. anuis autem lapides e longinqua regni parte sui sentco- uecti,tanta tamen celeritate propter flagrantissimum Regis studium,& innumerabilem multitudinem,quae operas vigilanti time dabat, aedificari coepit, ut

107쪽

LIBER '

intra breuisiimum temporis spatium abs tutum,&Sanctae Crucis nomine consecratum fuerit. Dum haec geruntur, cum fuisset illi nuncius allatus, gentes illi subditas, cluce insulam in medio ingentis lacus stam incolunt, quam fluuius nomine Zairus efficit, ab illius imperio defecisse, finitimisque terris non mediocrem populationem crebris incursionibus intulisse, illarum impetum & audaciam per se comprimere & vindicare constituit. Antequam vero proficisceretur, sacris aquis expiari,& nomen CHRisTi profiteri voluit. .Quod similiter Regilia, &aliquot viri nobiles effecerunt. Is Ioannes appellari voluit Regina vero Leonora,ut studiu, suo erga Reges optimos erant incensi, nominibus indicarent.Tradidit illi vexillum Solita imagine Crucis illustratu, illumque admonuit,ut confideret,se viridae Criicis victoriam de hostibus adepturum.Is fiducia nominis Christiani subnixus,hoste 3 imo impetu prostig tiit, mult6que celerius, quam potuissset quisquam sus 'cari, bellum confecit Domumque reuersus, Sousam cum multis amoris lignis dimisit. Sousa vero non modo religiolia homines,qui munus institutu peragerent,sed alios etiam, qui terram peragrarent, desacum illum ingentem,quem diximus, explorare ty& terrae situm&latitudinem,& mores hominum cognoscerent,reliquit. Post Solis dii cessum, venit Regis filius natu maximus e regni finibus,in quibus bellum contra hostes finitimos gerebat,ad patrem,operamque dedit, ut antiquOrum flagitioni in sordes aquis sacratis elueret, & in fidem CuRISTI reciperetur: Usensique nomen, propter Alsonsum Ioannis Regis filium, usurpauit. Multique viri nobiles similiter Christiani essem sunt. Magna praeterea multitudo undique confluebat,ut ijsdem lactis expiata, noua coelestis vitae luce frueretur.Qui erant recepti,incredibili laetitia efferebantur, &Christianorum numerus in dies augebatur.Sed ijs tam salutaris atque repenting conuersionis initiis sempiternus nostis generishumani magna cotentione repugnauit. Ad eamque rem gerendam alium Regis filium, nomine Patisium Aquitimum , qui a Christianae religionis sacris venementer abhoirebat,instigauit,ut patrem astu dio religionis auerteret. Facinus esse indignum clamitabat,instituta patriae deseri,Deorum simulacra conuelli, sana, qu. ae fuerat ad illum diem sanctissima, violari .Ad haec.Rex molestissime serebat este sibi per homines religiolos con-ciibinis interdictum, nec usum illi nisi tantum unius uxoris egitimae concedi. Et ipse mulieres cum cernerent se Regis coniumstione destitutas, dc de honore, in quo fuerat , deiectas, Regem per se & per regni Proceres s licitabant,& ut eua sententia deduceren t,maximo opere contendebant. Accedebant augures atq;

venefici,qui apud gentem illa in summo honore merant,qui minas adiis pro 'ponebant,diraque supplicia denunciabant illis,qui a pristina religione de uissent.Cum vero Alsonuis summa vi perditis hominum impurorum conatibus obstitisset, acerbissimum patris odium in illum concitauerunt: in eamq; sau -dςm Regem impulerunt,ut credere sibi a filio insidias comparari .Itaque eum

108쪽

in ultimos regni sires relegauit. Et quantum scelerato stio indulsi, tantum de religionis Christianae studio remini. Sed cum s audes detectae suillent, R filium in pristinum honoris gradum cum amplificatis opibus reuocauitas autem instinctus diuini spiritus appulsu,in terris sibi a Patre commissis capite sanxit, si quis simulacrum aliquod fallacissima religione dedicatum domi contineret, aut ei aliquo in loco s upplicaret. Hac renunciata, magnus hominum motus factus est, multique contra illius statum cum fratre coniurarunt. Pater illum euocauit, Vt admoneret, ne tumultum excitare vellet, & ab ea sententia dcsisteret. Sed is cum se negotijs innumerabilibus impeditum esse diceret, nec ad patrem ire, neque decretum rescindere ullo pacto voluit. Ita, que multi ab illo ad fratrem deficiebant. Interim pater cum estet & senio consectus,& morbisqppressus&impeditus, e vita paulatim di cedere videbatur . Cum multi Alsonsum certiorem de valetudine patris eiscerent,&eum accerserent, ut fratris, qui copias ad occupandum regnum comparabat, ita leti resisteret, ille tamen quandiu de morte patris certus esse non potuit, Venire non est ausius. At ubi illum vita functum esse resciuit, nocte sic enim mater illum ut faceret admonuerat) in urbem inpressus est. Postero die conini tali s regni Proceribus,quibus: multum fidebat, in modici tam pi plani cie, quae ante regias aedes erat, orationem habuit, qua ius haereditatis, quod obtinebat,&humanitatem,qua suis consulebat,&fidem, quaerant illi Omnes obligati, prudenter exposuit,& ad fidem & officium omnes cohortatus est.

Illi, quod Lustum felixque ellet, Alsonsum Regem continuo silutant, ei

que musicorum instrumentorum concentibu , 3c maximis clamoribus de regni maiestate de amplitudine gratulantur. Id stater cum accepisset, cum iam magnas circum se cimias haberet, duplicem aciem instruxit,&in fratrem recta contendit. At sensus perexiguo militum numero stipatus erat. Quos tamen ad sipem victoriar vehementer excitauit, adhortatusque est, ut firminsime crederent, coeleste auxilium eis minime defuturum. Facillimeque maximos exercitus a paucissimis hominibus Christi ope defensis profligari. In

eoque loco fratrem expectauit. At sinter magno cum impetu in eum inuehitur, tantaque erat lagittarum copia, ut in nubis modum umbram ciscere videretur. At Alsonius quantiis fortiter dimicaret, omnem tamen spem

habebat in Dei praesidio collocatam. Itaque maximis vocibus Christi numen inuocabat, & opem Apost6li Iacobi quod Hispanos facere in bellis

acceperat) implorabat,& has voces magna contentione identidem repetς-bat. Nec illum spes in Cia Ris Toreposita fefellit. Hostes enim subito timore perculsi, tema verterunt. Et cum prima acies se in fugam conisceret, secundam aciem impressione facta perturbauit, atque similiter sugere compulit. At fiater exanimatus metu, cum in sylvas se abdere voluillet, indippum incidit

sic enim appellant instrumentum, ad seras capiendas in sylvas appositum

109쪽

& ibi captus est cum Duce, quem secum propter virtutis militatis opinionem

coniunxerat. Is Dux cum se captum animaduertere misit ad Regem,qui diceret, se mortem minime deprecari,quam se meruisse iudicabat. Hoc tamen per illum summum o E v M,quem Rex ipse coleba orare,ne se pateretur ad supplicium trudi intequam Christianus heret. De vita hac exigua miserijs innumerabilibus circuuallata minime sblicitum esse: ab illa vero sempiterna ne pmrsus excluderetur,id maxime semidare Addidit praeterea,tantam hominum multitudinem a tam paucis hominibus nulla ratione vinci atque superari potuisse. Sed se magnam militum copiam in equis insidentem, dc cibus in lignItam, tantaque luce splendentem,ut omnium oculos perstringere in proelio cons-Xisse,cuitis metu perterritus,tersa repete dare coaetus sit.Quare te minime dubitare,sblius Christi numen es le summa fide colendum,& sempiterna praedicatione celebrandum. Alson siis vero non modo pio illius postulato satisiecit,sed etiam viuum conses uauit,fidelique illius opera multis in locis usus postea fuit. At stater partim ex vulneribus, quibus in praecipiti ruina percussus sui Cpartim ex dolore intra paucos dies mortuus est:&,quod suit multo sunestius,nulla ratione potuit a suscepti l celeris δc impietatis pertinacia dimoueri .mfons iis verbin regni possessione constitutus, multas victorias de hostibus Dei propitio numine consequutus est.Tantoque studio religionem Christianam coluit,vi noplus temporis in rei p. negotijs gerendis,quam in lubditis ad cultum pietatis incitandis consumpserit. Habebat praeterea frequentes ad populum conciones

de iustitia & pietate,de iudicij diuini seueritate,de sempiternae vitae praemijs, de Christi disciplina, & sanctorum hominum , qui vestigia illius sequebantur,

cxemplis. Quanditi denique mansit in vita, regnum perpetuo in Christianae pietatis officio, cum singulari probitatis & iustitiae laude continuit. Emmanues igitur cum tanto ardore religionis studium in illis partibus excitari conspice rei, cum esset ipse natura,&studio,&disciplina, cupiditate religionis incensus, id quod suerat a Ioanne Rege seliciter institutum, ut persectum & Asia

tum cerneret, elaborauit. Itaque anno a C H R i s T o nato. M. D. IIII . homines

sanctissimis literis eruditos, &religionis laude praestantes in illas partes misit. Multos praeterea ludorum magistros, quis daolas aperirent,&pueros lite' ris instruerent, & artifices etiam multinim artium eo similiter mittendos existimauit. Multas praeterea sacras vestes, partim aureas, partim sericas, multos libros Christianam dis Uplinam,&sacrorum omnium rationem, & Christi vitam, & hominum sanctorum exempla continentes, argenteos praeterea calices furificijs dedicatos,& Cruces argenteaes,& thuribula,&omnia denique, quae tam ad CH RisTi disciplinam tradendam, quam adlam rite procurata

pertinebat,in naues imponi iussit,ut iacilius gente in fide suscepta confirmaret. Ad hare,sacerdotibus,& reliquis omnibus, quibus on iis i ustradar illius regionis imposuit, stipendium, & com tum large atq; munifice stippeditari praecepit.

110쪽

TERTIUS.

Cum autem in his rebus om nibus maximos sumptus saceret, nullum tamen sibi fructum&emolumentum,quibus Regiae opes amplificari possent,sed di

uinum tantum atque sempiternum inflammato studio proponebat.Cum autem homines religiosi cum muneribus lacris a Rege missis i ta cas oras perueni rent, magna repente hominum multitudo confluxit, ut eos humeris tuis tolleret. Omnes qui conuenerant, homines religiolbs venerabundi suspiciebant,&quali coelo delapios intuebantur.Rexcos valde amanter accepi IEmmanue-

lique pro tanta benignitate selicitatem sempiternam precatus est. Multi vero certatim ad illos undique conueniebant, ut Custis Tonomina darent,& fa- cro sonte abluti, in nouum vit. x genus ingrederentur. Et quia neque lacerdotes linguam eorum nouerant, neque plebs Portiagalensem linguam in tellige bat, Rex interpretis ossicio fungebatur, de quod ab illis acceperat Iam enuit nostram linguam probe tenebat)habita concione suis enunciabat. Egit Emmanuel praeterea cum illo per literas, ut filios suos in Lusitaniam mitteret. Senamq; daturum operam, Ut non latinis tantum literis,led etiam maximarum artium dilbplinis erudirentur.Ita factum est,ut non solum Regis filii, sed multi pueri nobiles olysipponem venirent, Emmanuelis iumptibus alerentur,&omnes artes homine libero dignas acciperent. E quibus aliqui, qui se se sanctis ii teris impense dediderant,in Ethiopia reuersi,multos mortales ad C H R I s T i Ecclesiam &concionibus de virtutis exemplis asgregarunt. Opera deniq; Emmanuelis hoc tam praeclarum opus abiblutum hiit. Hoc anno cum nullo modo studium Indiae retinendae intermittendum arbitraretur, classem ma- Enam instruxit, cui praesecit Lupum Suarium Aluarensam. Quid vero ab illo actum in India suerit, suo loco dicemus. Nunc vero conlequens est,ut, quid Albuquercijs acciderit, aperiamus. Alsonsus Albuquercius octo diebus antequam Franciscus Albuquercius seluere posset, Olysippone prosectus est.

Franciscus tamen prius in Indiam peruenit, atque cum ouabus tantum naui

biis in Anchediuam insulam delatus est. Nicolaus Coelius,cui altera nauis erat attributa, stimul cum illo ad eandem insulam nauem constituit. Tertius Dux, cui nomen erat Petrus Vascius Velga, vel fluctibus, vel flammis, vel quouis alio casu certum enim sciri non potuit) miser. abiliter absumptus fuit. Ibi vero Albuquercius cum Petrum Ataideri,& reliquos Duces,qui cum illo erant, ODfendis et,intellexit, quo modo Soderi j perierant, &Cochi mensis Rexe regno Calecutiensis viribus ciectus fuerat. Hoc autem cum accepi siet, minime cunctandum ratus,quanuis ad huc hyems vigeret, Cananorem cu illis sex nauibus petere contendit. Quatuor enim illas, quae in Anchediuae portu consistebant, duabus suis adiunxit.Rex Cananoris illi Trimupar aduersum casum,& nimis afflictam fortuna uberius enarrauit. Inde igitur cu celeritate prosectus j n insit lana, luet Cochimo adiacet,nomine Valpinum, i adhuc Trimum para se co-tinebat, accessit. Nostri cum naues aspicerent, incredibili laetitia alfecti sunt. Rex

SEARCH

MENU NAVIGATION