De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

131쪽

3M LIBER t 'sperabant transitum non ita dissicile suturum , propterea quod naues propter

breuia eum in locum penetrare non poterant. Inde Vero cogitabant idem vadum petere, quo Rex transierat,cum,ut dictum ess , Trimvmparam oppressit. Conndebant enim illac se multo celerius, quam Paciecus opem afferre posset, irrupturos. Putabant enim Paci ecum falli posse, neque ulla praesidia comparaturum,quibus regem transitu prohiberet.Hoc linconstituto,castra mota sunt. Speculatores primo suspicati sunt, Regem Calecutium victoria desperata re. iterti. Sed cum eum petiisse Palignarium vadum animaduertissent, nunςium Pacieco confestim pertulerunt.Per alios deinde speculatores certior factus est,

in Arr utensi insula quingentos milit C lecutientes Fersari, qui sylva laeuconcidebant, quod est apud illos victoriar signum. Et qui insula non longς aberat,cum ducentis militibus Cochi mensis Regis iam enim multi rςdierant, α flagitii veniam impetrarant)dc paucis praeter Lusitanis ,eo proficisci in turauit. DWplicem vero aciem instruxit, unam Petro Raphasi attribuit, alte, ram ipse retipuit. Hostes autem cum resistςre wn Nntur,m ima ςx parta

se si fuere: quinquaginta ramen inpii, ad Cocti mensem Regem perdurusiunx. Et quia nec opus erat, ut Paciecus diutius in illi ut vadi praesidio reman rςt, neque periculi magnitudo patiebatur, v is tr i stum, quem hostia petebat, liberum illi permitteret, ad alium opportunum g transinistionem locum,nomi0ς P lurtium,qui duobus millibus passuu vado distat, naues t ire nuertit. Ibi cum in anchoris consisteret,certior factus est, Regem Calecuti j dcliberasse,postem die,qui erat L lendis Maij,vadum transire. At Paciecus

statuit cum minoribus nauigijs eo contendere, maiora Vero cum Ducibus invido, in quo tunc se tenebat, relinquere. Nec enim dubitabat , sere, ut hostis utrumq; limul vadum tentaret.Sed antequam indet discςderet in ea in suis par- , qux erat nauibus opposita, arbores succidi & incendi iussit, ne possent ho- illarum praesidio tegi, atque quasi obieetis munitionibus occul ari,ut a tormentis,qiiς ςrant in ta uibus, misit me lederentur. Naues autem statuit,ut modico interii lio disiunctat permanerent,ita tame, ut inter se rudentibus ad mutuum praesidium necterentur, Syadum occuparent. In his autem dissicultatibus,hoc commodum inesse conspiciebat, quod utrumq; vadum simul transili non puxςrat. Cum enim aestus se ex alto incitabat, ita vadu Palignarium fluctibus operieb Gut pedibus transmitti non possct: nauibus autem paula in ioribus neque *stu accedente,neque decedente, aditus per illud patebat. H.

dum vero ii quo naues consistebant, aestu accedente transmitti poterat naui-bm,decedente vero non poterat.Ita eueniebat,ut cum Palignarium vadum pedibus transiri possentaturtium nauibus transmitti non posset. Contra vero curaturrium iacilem trasitum peditibus praeberet, Palignarium aestus vehementis accessitone transitum militibus impediret Hoc cum Paciecus animaduertis

ις Uvdiquo vado diuςrsa temporibus subsidium diligentor Mistuc statuebat,ut

aestu

132쪽

aestu augescente, Psursum,minuente verbPalisnafutueretur. Cum igitur Palisnarium petere constitueret,Ducibus,quibus Paliartium custodiendu permisit, quid ab illis fieri vellet , ostendit, & quo signo, si illis opus esset auxilio, id significarent, demonstrauit. Tum omnes ad honestatem,& dignitatem,&ad studium religionis excitauit,docens, eam dimicationem,quae erat illis omnibus subeunda, fore multo acriorem atq; dissiciliorem. Scire se, quibus hominibus loqueretur, nepe quos nulla periculi magnitudo perterreret, sed quo grauius periculum immineret, eo vehementius omnes animi vires excitarent. Confiderent porro, idem C si Ris TI numen,quod illis tam praesens reliquis in praelijs adsuerat,illis in eo,quod instabat inime defuturum.Dei namq: summi potentiam nec ullis terminis definiri, nec ullis hominum viribus ἰmpediri, neque innumerabili multitudine retardariaum illos,ut cibum sit merent,admonuit. Die namq; sequenti dubitare se, an liceret eis alijs epulis stili , quam ijs, quae virtutis inuictae fructu cotinerentur. Faciunt illi quod iusserat,& lumpto cibo, & vigilijs dispositis conquies uni. Non tamen Dei opem implorare, quoad fieri poterat , intermittunt. Prima luce Paesecus in vado constitit, & in ripa vidit Cochi mensem Principem cum sexcentis militibus, qui iussu Regis,

ut vadum etiam tueretur,aduenerat. Expectabat autem Pa iecus, ut Calecutiensis in vadum se dare vellet. Sed cum nihil ab illo moti eri certieret, & aqua iam aestus reciprocatione locum compleret, & vadum tueretur, ad naves rursus se contulit, deinde in omnibus circumquaq; locis, in quos impetum serre poterat, caedes faciebat. Hoc aute liue noete, siue die,siue serenitas esset, siue tepestas omnia commoueret, factitabat, ut cum aestus decessistet, in Palignario, cum rursus accessisset, in Paliartio cerneretur. Nunc am tamen alterutrum vadum incustoditum relinquebat. In profundiore namque maiores naues, in altero, nempe Palignario, minora nauigia collocauerat . Cum vero ex exploratoribus intellexisset, Regem constitutum habere,die sequenti vadum Palur,tium summis viribus oppusnare, ad illius delinsonem omnia, quae videbantur necessaria, summo studio comparauit. Ante lucem verb veniunt ad illum Christophorus Ius artes ,& Simon Andradius, qui cum duobus paruis nauigiis in Palignario collocati fuerant, ut praelio interestent. Vado namque aquis oppleto, dicebant non esse, cur tam praeclaram occasionem decoris & gignitatis amitterent . Se , cum aestum imminutum cernerent, continuo in Palignarium reueisuros. Cum primum diluxit, hostes, qui iam aduenerant, e litore tormentis classem Lusitanam acerrime verberabant. Classis item hostium se in conspectum dedit. Erat autem ducentarum & quinquaginta navium. Sed cum adhuc procul abesset, visum est Pacieco aliquid interim moliri, quo minore cum periculo tanti pr. aeli j impetum sustineret . Itaque minora nauigia remis in litus impelli, & milites, quos ad rem gerendam educebat, in terram continuo descendere iussi occum illis in hostium munitiones inuasit Illi acri-I ter

133쪽

LIBER

ter initio restitere. Sed tandem partim caesi, partim in fugam pulsi sunt. Tormenta vero, quia in naues trahi non poterant, ne quidqua nocere possent, clauis per soramina, quibus prope basim ignem accipiunt, adactis, impedita. Hac re celerrime gesta, inclailem c vestigio rc uersus est. Iam verbclasiis appropinquabat, &crebris tormentorii in ictibus naues impugnabat, & horrifico telorum omnium stemitu perstrepebat. Paciccus imperauit, ut omnes se abijcerent, atque silerent, donec ipso pugnae signum proponeret. Hostes id metu atque desperatione seri suspicabantur. Pr.ecedebant autem quadraginta parones catenis, Ut nostros obruerent, inter se deuincti . At cum Paciem vi sit in est, signum sustulit. Continuo clamor militum, &clangor tubarum, Mtomiciatorum fragor, quanta esset in militibus Christianis alacritas,indicauit Cum acerrime utrinq; tormentis aeneis certaretur, horrenda caligo ex torme torum immo profluens, omnium oculis offusa, tam densas tenebras attuli qui conspectum coeli, atq; terrae, & maris adimeret. Nec enim aliud cerni poterat, nisi horrificum incendium ex innumerabilibus tormentis erumpens. Paronestamen hostium primi tormentis di subluti atque dissipati sunt. Illis autem sta-etis, Dynasta Renetinensis alios integros continuo submisit. Interim victoria anceps erat. Hostes propius accedebant, neque iam pilis tantum , sed sagittis, atque iaculis, &omni missilium genere pugnabant. Sed clam nullus ἡ Lusci-rnis caderet,&ingens hostium multitudo cecidisset,&aquae multo sanguine cruentae fluerent, hostes cedere incipiunt. At Dynasta Repelinensis, ut in Regis conspectu aliquod facinus ederet, quo gratiam illius adquireret,sis vadum transire conatus est: sed suit a conatu cum ignominia &suorum caede repulsiis. Dum haec geruntur, Candagora venit ad Paciecum cum nuncio ingentis, ut apparebat, dis biminis: Naubrad. irimum cum manu firmissima in Paligna-xium properare, & Regem vestigiis illius insistere , ut vadum summa contentione superaret. Paciecus illum bono animo esse iussit. Adhuc enim vadum tantis fi iustibus operiri, quantis opus esset ad hostium impetum retardandum. Se in tempore suosidio occursurum. Itaq; in pugna tandiu perseuerauit, dum aquam transitum impeditu inmanimaduertit. Cum vero magis imminutam cerneret, continuo propcrauit, ut Naubradatimo resisteret. Ibi verb tanta vi hostium impetum repressit, ut quanuis Naubeadarimus Rege inspectante, de verbis ad praelium acriter adhortante, in alteram vadi partem erumpere cona retur,suerit tarnen retrocedere compulsus. At Rex hominem increpabat,&c5-

tum et ijs onerabat, minimeque dignum esse dicebat, qui Principis per nam sustineret. Esse nimque Repelinensis Dynastae ignauia & timiditate simillimum. Se namque spectante, hostibus utrumq; in utroque vado cessisse, & ε pr. aelio turpissime discessisse. Naubeadarimus noc sibi conuitio ab avunculo facto vehemetius irritatus, statuit, conceptam illam dedecoris maculam proposita etiam morte delere. Rursus igitur amplius duodecim millibus homi

134쪽

nuin stipatus in vadum irrumpere conatur . Fuit aliquo temporis spatio sortis sime utrinque pugnatum, donec tandem hostes multis incommodis affecti, in fugam coniicerentur. In his utriusque vadi pr. xlijs Quot naves,& quot homines hostis amiserit, incertum est. Complures suis te constat: naues tame nostrae perforatae, multaeque munitiones dissipatae &disiectae sunt,& e Lu sonis atquot etiam vulnerati. Interim pestile tia castra hostium vehemqnter oppressit, quae Regis animum tantis rabello infeliciter instituto auertit, dum malum illud fit in interimendi faceret Q iae res nostris magno usui fuit.

Naues erum reficien ta curauerunt: Magnum armorum at Jue in 'rum numerum comparauerunt: atq; ut essent rebus omnibus ad bellum mi alto acrius,

gerendum expediti , summa , i silantia prouiderunt. Antea vero Paciecus ser- rem stimulos, palis infixos, in uto vadi ipsius insoderat, quibus se hostes, si vadum transire conarentur, induerent. Sed cum stimuli propter luti molli, item altius, quam conueniebat, suissent in vadum depressi, nullum hostibus

nocumentum attulere. Tunc vero Paciems praeustas sudes praeacutis acuminibus, cum aestus omnino decessisset,siubter lutum abdidit,& ab infima parte revinxit, ne conuelli pollent , ut hostes vulneribus, de acerbissimo dolore consceret, ne vel ingredi, vel vestigio haerere pessent. Calecuti e sis interim Brach

manas euocat, eosque monet, ut Deos consulant, atque ab illis scisti tentur,

quo die praelium iniret, ut de hostibus debitum pro tantis iniurijs supplicium

stipaeret. Erant autem Brachmanae irati Regi, ei, duod illos multis maledietis cpi xisset, atque mendaces descelestissimos appellasset. Victoriam enim illi

denuntiarant,dcis pro victoria innumerabiles clades acceperat. Respondent Brachman. x, Deos illi iratos esse. Antequam verbii loriam nuntina placaret,

omnia illi deterrime olbra. Opus igitur esse, ut sanum aedificaret, in quo posse sent homines religiosi illorum iacia procurare. Rex id facturum vovit. Hi Deorum nomine victoriam pollicentur, oc praelio diem privstituunt. Interim multi ex illis, quia Trimum para defecerant, bonis illius successibus inuitati, ierursus ad illius nomen adiungunt,&Pacie inuito veniam impetrant. Ca- Iecutiensis cum illius diei fructu, quem Brachmanae portenderant, nullo modo priuari volui siet, religioni diligenti sit me paruit. Hoc autem ordine ad nostros ac siit. Tria millia sortium hominum praeibant, qui trisinta tormenta aenea curribus inuecta custodirent. Deinde prima acies sub ductu Naubea-darimi sequebatur, quae duodecim hominum millia continebat. Totidem Dynasta Repeti neniis milites educebat. Postremum agmen,inquo inerant ad quindecim hominVm millia, ipse Rex agebat. Paciecus eo tempore in Palignario vado, in duobus naui ijs, cum quadraginta tantiim hominibus Lusitanis has tantas copias expecta at . Calecutienses, qui antecedebant, in loco naui giis opposito tormenta disponunt, ingentesque globos emittunt, ut Pacie uine do propellant. At ille paululum se continuit, ut eos secutiores effice-

135쪽

3ι LIBER

Oret. Tum repente nauigia propius terram incitari, Jc tormentis rem acerrime seri praecipit. Quod tam scienter dc diligenter ei sectum fuit, ut hostes metu perterriti, se in den iam Syl uana abderen t. Cum ad hunc modum initium pugnae fieret, Naubeadarimus in vadum irruit, idque summa vi transire contendit. Nostri glandibus plumbeis, dentisque telis serreis in cubi speciem figuratis, quae fistulis serreis coinpacta & inclusa vi tormentarij pulueris intorquebant , multos eorum grauissime sauciabant. Maioribus etiam tormentis non Ducos interimebant. AEstus autem ad buc de ebat. Metuens vero Paesecus, ne nauigium, quo vehebatur ,in vado haereret paululum cessit, SCkristophoro Ius alti, eo quod nauigium illius breuius esset, &ad vadum excipiendum conuenientius, ut in loco,quoad posset, insist eret, imperauit. Secum aestus, ut fieri necessse est, motum reciprocaret, continuo rediturum. Inde vero pugnandi ardorem non intermisit, sed non minus acriter quam Ita

sartes, qui propius aberat, hostes ab ingressu vadi repellebat. Erat locus, in quo milites a Rege Cochi mensi in auxilium missi, se tenebant, ut hostes s serte

vadum transirent, inde reprimerent, β narum Sc vallo egregie munitus. Ii ubi copias Regis vadum ingrestas animaduertunt, repente distugiunt. Cochi- mensis Princeps non aderat. Fuerat ille ' uidem a Paci o per quendam draci manam accertitus. Sed Brachmanae scelere S improbitate faetum est, ut noripos et ad tempus venire. Neque enim quidquam illi significare voluit, antequam Calecutiensis rem exanimi, ut sperabat, sententia conficeret. Maxima Vero eorum pars , qui in eo praesidio erant, siti, uno ex proditoribus, quia Cochi mense dei cerant,&suerant in illius gratiam restituti, militabant. Ea autem de causa Paciecus, quod illis minime fidebat, Principem futurae pugnae certiorem facere voluit, ut cum firmiore praesidio veniret. Nam proeter belli intermissionem in urbem redierat. Desertorum autem flagitium Ius artes Pa cieco maxima voce significauit. Sed tantus erat armorum fragor,& Kominum clamor, ut Paciectis audire non posset. Eo iam tempore Repelinensis Dynasta Naubeadarimum sequutus, invado consistebat. Rex eorum etiam vestigiis ingressus, ut vadum superaret, summa animi contentione labor

bat. In cum P. aciccus illum enim ex regiis insignibus agnouit tormentum dirigi iussit. Globus emissus, ad illius pedes, duos ex intimis familiaribus repente dilaceravit: quo metu Rex ipse perturbatus, pedem retulit. Et tamen Naubeadarimum,& Repesinensem adhortari, ut acriter instarent, minime desistebat. Illi sustibus eos, qui praecedebant, ut in ulteriorem ripam evade' rent, impellebant, & gladijs etiam, si non impigre quod erat imperatum mi scerent, aceri inae minabantur, G aliquos etiam vulnerabant. Itaque alij alios visebant, & se ipsi,s praepediebant. Cum vero ad sudes peruentum est, mul riplantas pedum grauissime sauciatis cadunt. Fit clamord luctus, dc ubi quolamentatio admodum lugubris audiebatur. Alij super alios procumbunt. In

136쪽

terim tomenta, quae erant in nauigi disposita, cum in multitudinem adeδ' consertam & implicitam pilas emitterent, magnam stragem faciebant. Ingens inter hostes turbatio secuta est, cum multi dolore vulnerum regredi frustra c5- tenderent, multi, luanuis metu perterriti cedere vel lent , suorum gladijs vlterius festinanter progredi cogerentur. Dum ad hunc modum res geritur, multi alia ex parte cum sectitibus in vadum prouolant, illudque sine offensione traijciunt, vallumque rescindunt, x locum a Cochi mentibus desertum occula pant. Quod cum Pacie sanimaduertisset, rem perditam esse credidit. Animum tamen minime demisit. Ad Ius artis autem nauigium propivsaccedens, in id te coniecit,&Iustiti imperauit, ut in illius nauigium desiliret. Maius enim uigium terrae appropinquare non poterat. Sic autem cum ad vadunt propius accederet, hostes EIoco repellere telis atque tormentis instituit. Sed interuenit Naubeadarimus, qui praelium ita redintegrauit, ut tunc videretur incepisse. Hostes autem acriter instabant,&, Vt nostros circunsisterent, confluebant. Multi nauigij remos manibus retinebant, ut se commouere non

posset. Hla Paciectis cum se flanditus euersum cerneret, diuinam opem maximis vocibus implorauit praesentissimum numen sibi adesse petien- sit: aestus enim se vehementius incitabat,&vadum aquis operiebat. Nostris animus augetur, & nauigium remis agere, & propellere nituntur. Resiaculis,&hastis,& missilibus,&sudibus etiam praeustis gerebatur. Sed quo magis

fluetiis vadum operiebant, eo nostri maiores animos assumebant, & acrius devehementius, ut se Emedijs hostibus eriperent, certabant. AEstus tandem cum maxima iam aquarum copia redundaret, illud pr. aelium, quo nullum eo in bello acrius extiterat, diremit. Itaque Paciecus hostium multitudine liberatus ad Ius artem se contulit, qui in eo certamine praeclara facinora militaris virtutis ediderat. Tum cum nauigia facile nauigarent, uterque tormentis utendum censuit. Non enim erant ii, qui vellent ullam oblati temporis occasione praetermittere. Itaque in eos hostes, qui prope vadum in terra consistebant, globos intorquent, multos occidunt, reliquos in Sylvam fugere compellunt.

lecutiensis eo die fractus desperatione, dedecus situm acerbissime lamentatus est, quod cum tantis copijs quadraginta tantum homines vado pellere nequi- uerit. Cum vero e loco illo disicederet, dc leiaeca s latus, in locum, qui non procul a profundiore vado distabat, perueniret, Petrus Raphael in illum non mediocrem globum intorqueri praecepit, cuius ictu tres illius semiliares ad illius pedes dilacerati fiant, & ipse eorum languine conspersus suit: metitq; perturbatus, in terram subito desiluit,& pedibus sese ab eo loco cum celeritatu

subtraxit. Hoc praelium cum prima luce incepissset, ad nonam circiter horam perductum fuit. In eo autem Calecutiensis tam multas naues atque milites amisit, quam multos nullo adhuc in praelio cum nostris inito amiserat. Eix nostris aurem cum sagittis aculis,hastis, de infinita pilarum multitudine, & acer-

137쪽

LIBER

tima immanissimorum hosti iam contentione peterentur, nemo Eamen cecidit. Exsuo facile cons , totum hoc bellum fuisse numine illius conlaetiim, ut nutu potettiui nominis hostes euertere, neque suos unquam praesen ti ope

estituit. Quod si alicui incredibile visum fuerit, is non hominibus, sed Deo

gloriam detrahit: atq; demonstrat, se, quantas vires vera relisio habeat,ignorare. Ii vero, qui minime sunt verae pietatis ignari, & experti sunt in se praesentissimi numinis beneficia, intelligent plane, multo maiora facinora posse abit lis fieri, sui firmam spem in C H R i s T i praesidio reposuerint, maxime verbcum pro illius gloria certamen initum fuerit. id autem eo praesertim tempore fieri conueniebat, quo nondum C H R i s T i nomen agentibus illis celebratum cxtiterat, neque imperium constitutum fuerat, ut ili is signis facilius homines ad n E i notitiam perueniren t, & Lusitani confirmatis viribus fundamenta iacerent imperij, cuius opera possent gentes,qu. e ad orientem Solem pertinent, radijs disciplinae coelestis illustrari quod factum postea fuit, ut cernimus,&clarius i n dies futurum siperamus. Paciecus autem cum sic tanto periculo liberatu, & hostes sesses animaduerteret, ingentes D Eo gratias egit. Interuenit autem Cochi mensis Princeps, quem Paciecus auersatus est, Sc quasi hominem timi dum,&desertorem, dc parum in fide custodienda diligentem, indignum colloquio sito reputauit. Quod Princeps indignissime tulit,&se purgauit, atque iureiurando confirmauit, non sua, sed Brachmanae sceleratissimi culpa praelio non interfuisse . Non enim illum euocare voluisse,nisi postquam nomen Lusitanum suis let opera Calecutiensis extinctum. Accepit satisfactionem Pacie cus,&auunculi culpam esse dixit,quod scelestissimos homines in fidem recepisset . Nunquam enim sapientem fidem et , qui semel fidem prodiderat,babiturum .Principium autem fugae ab illis sectum suisse constabat, qui stipendio Principis M. angatensis, quia Cochi mense per summum scelus&nagitium desciuerat, alebantur. Principe dimisso,Paciecus se te ad naves contulit,ubi illum Rex Cochi mensis inuisit, eique cum lumma gaudi j significatione de tam insigni victoria gratulatus est. Paciecus verb de militum fuga & proditione conquestus,omnem illius sceleris culpam in Mangatensem cotulit,Regemq; ad monuit , ut iure Regio uteretur, &hominem profligatum atque perditum, si

nollet occidere, a se dimitreret, ut Calecutiensi operam daret. Nullum enim . periculum esse magis metuendum eo, quod a proditore comparatur. Ei lenamque malum occultum& intestinum, quod priusquam prouideri possit, interimit. Itaque regias opes nunquam sceleratorum hominum praesidio stabiliri: frequenter tamen euerti. Idcirco se vehementer optare, ut Calem liensis talium hominum praesidi js sepiatur, ut sicilius possit de statu conuelli, Mscelerum poenas exoluere . His &alijs sermonibus cum diei bonam partem c6- sumeret, Rex in urbem reuersus est, & Paciems, ut se atque suos ab immens bubore reficeret, curauiti Calecutiensis aute suos probris om nibus maledictisq;

vexabat,

138쪽

TERTI US.

vexabat ,&per eorum ignauiam stetisse dicebat , qtio minus nostri sendi tuginterirent. Repelinensis ut ei aliquo pacto satisfaceret, quando iuribus no poterat , ut fraude Lusitanos de medio tolleret, Operam dare statuebat . Primum igitur Cochi menses aliquot pecunia corrupit, qui sontes,ex quibus nostri aqua hauriebant, morti seris venenis inficerent. Deinde , t venenum in pane illis daretur, summa sedulitate constituit. Haec cum ad Paciecum delata sui sient, operam dedit, ut singulis diebus putei sederentur, ἡ quibus omnes Lulsioni biberent. Est enim tellus humilis,&aquis abundans, ut sunt ferme omnes, quae mari sunt finitim . Ne aute quidquam cibi venderetur,quod no venditor praegustaret, diligentissime prouidebat. Cum hae fraudes Repelinensis mini-mὸ procellis lent, ut exercitum noctis silentio Cochimum nauibus ducereticuius pars inbem incenderet, pars autem nostros inopinantes opprimeret, excogitauit. Sed etiam omnibus istis insidijs Pacieci vigilantia diligenter occuresumsuit. Paciecus interim vadum sollamuniebat,&turres excitabat,&ma ininamenta comparabat, quibus se exitium Calecutiensi allaturum minaba

ciebat,&detrimenta quam plurima hostibus importabat. Neque flumina Maestuaria intacta relinquebat. Nauta enim aliquot cum tormentis cepit, quas Cochi mensi donauit. Et ut fingeret, se non ita cito e vado discessurum, prope illud aedes aedificari praecepit,&circula circa sos iam perduxit, in quam aquam ex fluuio deriuauit, quae illam complaret. His rebus Calecutiensis stimulatus, Vt vadum rursiis tentaret, in animum induxit. Sed interim classes submittebat, quae populationem Cochi mensium rebus inferrent: cum quibus nostri assidue bellum gerebant, de hostes cum magno eorum detrimeto sugere com pellebant: & Pa iecus ipse cum vellet cum duodeuiginti paronibus congredi, fuit ab alijsquatuor& triginta, qui in insidiis latebant, de improuisse circuiten -

rate Obviam illis processerat, antequam nauium numerum exploraret. Fuere tamen in eo dis biminea nostris edita praeclara facinora, & hostes tandem in sit gamve sunt: uostrique cum quatuor nauibus,& multis tormentis, atque varia praeda in vadum reuersi. Rex Calecti iij quan uis rursiis in nostros cum maximis copiis invehi in animo haberet , pestilentia , quae iterum in illius refgno saeuire coepit, belli consilia dissulit. 1ttamen nunc ut aperta vi, nunc ut occultis insidiis in Paci ecum pestem compararet, vehementer elaborabat. At Paciecus insidias ingenio desagacitate, vim virtute reprimebat, & multas de illorum classibus victorias consequebatur. Venit tandem tempus illud , quo Calecutiensis in nostros copias iterum maximas educere cogitabat. Repelinensis primum agmen ducebat: magnumque numerum rusti norum lio 'minum cum ligonibus & securibus, & instrumentis rusticis, qui vias mur. I A nitent

139쪽

mianirent, fossas ducerent, aggeres excitarent, ut tormenta ilia tu to collocari

Sc a nostris defendi facillime possent; gebat. Rex ipse cum triginta millibus hominum & magno tormentorum numero sequebatur. Mari autem moles in .lgentes stupa circunligatae,&pice oblitae, quae flammis, ubi opus esset, naues nostras incenderent, serebantur. Deinde centum & decem parones rebus omnibus instructissimi, partim catenis inter te colligati, partim disiuncti veniebant . Pomemam classis aciem centum naues longae, &octoginta actuariari claudebant. Sed quod Regis Calecutiensis animum esserebat, erant Castella, quae Saraceni cuiusdam Repelinensis ingenio, viri in bellis exerciti,qui multas nationes peragrarat, extructa ad hunc modum fuerant. Duo parones detractis armamentis tanto inter se interuallo distabant, quantum es et unius liastae modicae longitudo. Vtrius lite autem proram tignum iungebat. Alterum deinde tignum ab unius puppi in alterius puppim coniectum, utrumque pa ronem, ne posset alter ab altero disiungi, firme retinebat. Super lim alitem duo tigna, alia tigna transiterse ordine sternebantis r. Interuallum aero, quod duobis istis tignis continebatur, alijs tignis adeo frequentibus explebant, ut contabulationis theciem praeberet. Erant autem tigna singula tribus locis serro sortissime reuincta. In quolibet aluem huiusquadrata contignationis late, . e, alius ordo tignorum in uniuscuiusque latcris extremitate praefixus,altitudine pedum quatuordecim, muri similitudinem reserebat. Ertant autem omnia cardinibus, Sc commissuris aptissime persectis, ita firmata, Scseneis rctinaculis coniuncta,&sblidata, ut nulla vi conuelli posse viderentur. Super ligna vero trabes iniectae totiam opus multo firmius emciebant. Cratibus deinde atque longurijs consteinebantur. In hoc summo tabulato in maiore Castello qua draginta milites commode consistere,atque depugnare poterant Ad hanc serinam octo Castella paulo minora supcrsedecim parones excitata sunt. Fuertit autem hae machinationes ideo factae, ut cum aestus decederet, nauibus a puppi vehementius impulsis, &nauibus Lusitanis applicatis, Castella nostris imminerent, de milites e stiperiore loco tela atque flammas adijcerent. Hac perspecta machinatione, nemo erat ex hostibus, qui de victoria dubitaret. At Pa-ciecus hoc contra praesidium comparauit . Malos octoginta pedum longitudine inter se ferreis vinculis arctissime colligauit,&formam ex illis quaaratam constituit. Tantundem enim in latitudinem, quantum in longitudinem patebat. Hanc autem machinam ante nauium proras modico ab illis interuallo constitui iubet, dc seciuidum aestus naturam sex anchoris alligari: ut videlicet tres anchorae, cum aestus accederet, at tae tres, cum decederet, illam firmissimε retinerent. Id autem hoc consilio effecit, ut nauium carinae, cum appropinquare Vellent, impedirentur, quo minus Castella nauibus nostris a iunge xent. Petrus au tem Raphael excisis aliquot malis,ex illis columnas effecit, quas

140쪽

in nauium tabulato praefixit, & in si immo earum fastigio Capitella instituit,in 'quibus possent seni milites insistere,&illis, qui erant in Castellis, repugnare. Altitudo enim cuius ibet capitelli, altitudinem Casstellorum,quae hostium nauibus ferebantur, adaequabat. Per exploratores enim Paci ecus non modo exercitus multitudinem, sed etiam genera machinamentorum, eorumq; di mensionem exaete nouerat,dc quid hostes animis cogitaren explorate cognoscebat. Exercitus , qtii terra gradiebatur, di ison is vocibus, & i nstrumen torum bellicorti strepitu inanes quoidam terrores in ijciebat, qui potuissent homines rerum bellicarum ignaros metu exanimare. Sed dum illi inanes Armidines iactabant, Paciecus ut veras proponeret,operam dabat. Nam in Arraulensis insulae partem, quam non longe a nostris nauibus flitistus marini sublitebant, egressus, Ut primum hostitim agmen carperet, enixe contendit. Sed ne circunsula multitudine opprimeretur, se post aliquod detrimen tu hostibus importatum, in nauigia absque ullo incommodo recepit. Cum tamen praelium fieret, Calecutiensis cum nominis audaciam accepist et,iracu ndia & furore flagrare coepit, neque tantam contumeliam, quantam sibi cos aeto impositam arbitrabatur, serendam putauit. Itaque Ducibus luis imperat, ut Paciecum ad se vinctum trahant, ut illum tormentis excruciatum necaret . Illi aduolarunt ἰ&Vt impigre, quod fuerat imperatum, efficerent, summam diligentiam adhibuerunt. Paciccus autem non modo perductus non fuit, scd antequam in nauigia regredi potuisset, non paucos ex hostibus interemit. Dum haec geruntur, Sol exortus eth . fistus autem detedens, hostium classem in Lus tanos impellebat . Primb moles, quas diximus, inflammatae cum in malos ex anchoris at ligatos, ut dictum est, incidi flent, repente substiterunt. Itaq; non modo nullum damnum oulere, verum non mediocre allevamentum nostris afferebant . Dum enim incendium vigebat, hostes propius accedere non ausi sunt.

Hoc inani terrore depulsb, cum iam incendium fuisset restinctum, classis hostium adcessit. Castellum vero, quod erat maximum illorum, quae diximus nauibus inuehi, primum ciam in malos incideret, nec ulterius progredi posset, necessario constitit, & inde certare globis maximis, & plumbeis etia glandibus instituit . Nostri contra tormentis parones primos, qui prope Castellum

ςrant, acerrime Verberabant, ex quibus aliquot dissiparunt. Paciectis unum sane magnum tormentum ex his, quae nostri Canicium appellant,in Castellum conuerti, de globum intorqueri praecepit. Fragor quidem horrendus suit: castellum tamen integrum permansit. Cum id iterum fieret,&Castel-lliam nulla ex parte labaret, hostes multo confidentius nostros urgere & acrius instare, & intemperantius exultare,& voces laetitiae ingentis indices attollere . Reliqua Castella cum hoc animaduertissent, multo audacius in eundemiis locum contulere. Tanta deinde telorum vis ab hostibus coniecta suit,vC.

SEARCH

MENU NAVIGATION