De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

Rex ipse contineri non potitit, quin Portu galiam saepe maximis vocibus inclamaret, .se in Ducum complexum rueret. Nostri vicissim illum ad spem pristinae sertunae confestim recuperandae magnis clamoribus excitarunt. Nai res Calecutienses, qui erant Cochimi in praesidi js, continuo urbem prae metu reliquere. Iam hoc tempore Odoardus Paciecus, qui citin At illo Albu quercio Olysippone prosectus erat, nauem suam ad eas oras appulerat, & lectim Francisco Albuquercio coniunxerat. Franciscus Albuquercius ubi Regis fidem collaudauit, eique Emmanuelis nomine gratias egit, cum videret illum exhaustum, & rei numariae dissicultate vehementer implicitum, praeter alia dona atque munera, decem millia ducatorum ex Emmanuelis pecunia donauit. Fuit hoc donum non modo propter temporis illius angustias Tit

mumparae gratissimum, verum&Omnibus magnam admirationem incus fit. Reges enim Indi quan uis elati &insolentes natura sint,& opes magnas habeant, tenuissimo tamen victu contenti, & ad rem nimis attenti sunt.Cum

situr illius rei fama cum ad alios reges, tum ad Calecutiensem perlata suisses et , obstupuit. Eo die Albuquercius nihil enim in tantis rebus procrastinat dum existimabat o Trimu inparam Cochimum transduxit, & illum Rcgis

Emmanuelis nomine in urbis atque regni possiessione constituit: dc ne suos otio tot pere, &animos hostium confirmare sineret, in aliam insulam Cochimo oppositam, cuius princeps a Cochi mense ad Calecutientem defecerat, inuasit, nostesque inopinantes aggressus dissipauit, multosque ex illis occidit,&aliquot oppida atque vicos exussit: & Cochimum continuo reuersus est Pollera die in aliam insulam traiecit, quae similiter ad ditionem Trimum r. ae pertinebat, illiusque princeps se eodem crimine deiectionis alligarat. At princeps habebat in armis ad tria millia sortium militum, & multi parones Calecutienses armis Sc militibus i nstruisti, ut illi opem afferrent, circum insillam versabantur. Hic Albuquercius ita duces distribuit, ut Paciecus cum paronibus in mari congrederetur, Coelius vero, dc Antonius Campensis, de Ataideus in acie prima cum hostium copijs dimicarent. Paciecus hostium clal sem inuasit, paronesque partim depresiit, partim in sugam coniecit, multosque ex hostibus & seno & flamma consumpsit. Reliqui duces in insu. la primo impetu hostes fundunt, & vallum, quo principis aedes septae fuerant, revellunt,& in aedes irrumpunt, ipsumque principem interficiunt,&aedes inflammant: eodemque die parta victoria reuertuntur. Postridie vero ad aliam insillam nomine Repelinum Albuquercius naues accedere ius

sit. Illius princeps idem in se stellas admiserat. Timore igitur admonitus, ne idem cum reliquis proditoribus supplicium subiret, magna vi se ad resistendum comparabat: Natriamque duo millia sub si nis habebat. Ad

litus igitur, ut nostros aditu prohiberent, adcessit. Fuit ibi acriter virin que dimicatum. Sed hostes tandem in sera salutem ponere coacti sent. .

Nostri

112쪽

Nostri illos usque ad maximum insulae oppidum insecuti sueriint. Ibi cum in-

sialae princeps rem in extremum discrimen inductam cernerct, lisos a suga col legit, instructaque rursus, ut potuit, acie, sortissime repugnauit. Redintegrato praelio, suit utrinque summa contentione certatum: sed hostes in fugam versi tandem sunt. Nostri cum multos occidissent, & reliquos ex insula praecipites eiecissent, insulam diripiendam Trimum parae militibus concellere. Hoc facto,oppida atque pagi Albuquercii iussu incensi, & exusti sunt. His rebus festis, Albuquercius Rinem iam letissimo rerum successu recreatum ad ijsi abiistoque peti jt, ut faceret ubi potestatem arcis aedificandae. qua & Lusitani possent pericula ab hostibus intenta propulsare,& statum ipsius Regis multo facilius a Calecutiensis immanitate tueri. Rex id facillime concessit, dixitque,qubd viueret,& dignitatem recuperaret,& contra hostis improbi si simi conatum muniretur, ia totum sibi esse, dc illi, Sc Regi clarissimo, & Lusitanorum virtuti in acceptis reserendum. Proinde si illi videretur, arcis illius aedificationem ex re Emmanuelis Regis esse, velle se sumptum omnem suppeditare. Itaque locus ad eam delectiis suit valde opportunus. Erat enim edi: tus, & maris illius angusti js imminebat, E quibus,quoties Cale iij Rex bellum nauibus inferre conaretur, nostri illum facile aditu prohiberent. XXvii. die Septembris anno. M. D. III. arcis standamenta iacta sunt. Magnaque hominum multitudo Regis iussu operas perpetuo nauabat.Neque Lusitani quidem sese a labore, vilius vel noSilitatis, vel aetatis excusatione defendebant,

quantiis eos Rex ab opere auenere conaretur. Quatriduum iam suerat in arce

aedificanda consumptum, cum Al sensus Albuquercius Cochimum peruenit. Multiplicatis igitur operis , arx ad summum peruenit, &absoluta tandem suit. Deinae, re prius deliberata, Albia quercius cum reliquis ducibus , dc aliquot Trimvmparae militibus, in oppida , quae ad Repelinensem Dynastam pertinebant squi, ut dictum est, ad rimuinpara rebellarat) se contulit. Ea vero viginti passitum millibus Cochimo distabant , erantque a fluminis ripis, quos in aestuarium influit, non magno interuallo disiuncta. Nostri igitur scaphis &paruis nauigiis egressit improuisb hostes adoriuntur. Multos interimunt, reliquos fundunt fugantinae,& vastitatem, dc populationem eOrum rebus inserunt. Huius stragis fama celeritcr ad omnes vicinos perue nit. Rem namque esse in magno discrimine , sublato clamore significant. Qui clamorem excipiunt, rurius ut alios ad auxilium excitent, eadem significatione clamoris utuntur:& sic fit, ut partim nuncijs ad eam rem misi sis, partim clamoris silccelsione continuata intra breue tempus naagnae militum copiae congregari soleant. Tunc igitur supra sex millia eorum , quos Naires appellant, ad auxilium suis afferendum repente prouolarunt, & in nostros impctum secerunt. Nostri ordine instructi cedere paulatim incipiunt. Illi tamen nimis ferociter instabant, & nostros grauissime premebant: neque

113쪽

LIBER

neque tum telis & iaculis eminus, sed strictis etiam gladiis dimicabant.Quod

si per ordinem, quo Lusitani erant instructi, non uetisset, magna tunc clades accepta fuisset. Sed cum nauigia non procul abessent, & a nostris nullus

tumultuS excitaretur, omnes se, magno tamen cum labore, & vitae discrimine, in scaphas 5 nauigia receperunt. Odoardus tamen Paciecus cum scaphainsuam suorum namque temeritate a loco deducta fuerat) minime reperisset,magnum periculum adiit. Hostium namque multitudo illum circunstetit, ut, antequam fit bsidium afferri posset, opprimeret. Ille tamen cum esset acer mirenuus, eorum tantisper impetum insita virtute repressit, dum

Albuquercij, periculo , in quo is versabatur, animaduerso, siabsidio occurrerent. Itaque omnes recepti, se Cochimum contulerunt. Fuere in praelio Octo tantum vulnerati. nemo autem occisias. Ex hostibus magna multitudo cecidit . septam parones in fluuio capti,& quindecim incensi sunt. Insequenti nocte nec enim ardor animorum, qui in Diacibus inerat, militibus vllam quietis facultatem dabat) ut alios pagos Dynasta: Repelinensis euerterent, in traphas atque nauigia conscenderunt. At sensus Alburquercius reli quos antecedebat. At hostes in armis excubabant. Itaque conserti , summa contentione resistunt: duos occidunt, viginti convulnerant. Alsonliis Albu quercius inopinato casu distinetur, neque quomodo tantae multitudini resistat, neque quo paeto retrocedat, rationem inire potest. Quod tamen erat viri sortis ossicium, acriter dimicandum statuit, usque eo, dum reliqui Duces Opem afferrent. Sic ad primain lucem impetum hostium sustinuit. At Franciscus Albuquercius cum caeteris Ducibus se se e scaphis eiecit, & incredibili celeritate ad locum, in quo pugna committi coeperat, se contulit. Illorum aduentu nostris animus additus ibit, & hostes in fugam coniecti, magnaque eorum pars serro concisa, & pagi flammis exusti. Eodem die aliam insulam, nomine Cambalam, aggressi sunt, ubi sis pra septingentos homines interkcerunt. Neque ijs rebus contenci, in terras alias ad dicionem Calecutiensis Regis pertinentes ingressi, hominum stragem ediderunt, & populationem maximam intulerunt.Sed cum supra sex millia hominum ad eorum impetum reprimendii conuenirent, aegre sulsi fiant. Odoardus interim Paesecus triginta&quatuor parones Calecutiensis Regis , qui aditum in polim Cochimi me catoribus intercludebat,superauit,& sugere compulit. Post has calamitates hostibus illatas, cum mercatores Cochimum piper,ee alia aromata in Cochimensem portum convehere non auderent,vistim est Alsonso Albuquercio Coulamum petere, ut ibi tres naves oneraret. Ciuitas erat omnisi priscis teporibus in

regionibus illis&lissima&opulentissima.Sed post lita Caleculium 1 mercatoribus frequetari,&opibus augeri coepit,magna Coulamesis imperi j inclinatio secta est. Cochimo abest circiterquadraginta & octo passuri millia: ad ortu solis speistat. Nauigatio est tutissima secunilii fluuiu,nisi cum propter fluminis: angustias,

114쪽

angustia , insidiae ab hostibus ab utraque parte in ripis collocantur. Flumen

enim es fvalde profundiim cum marinis enim aquis,quas accedens aestus inducit, commiscetur.portus est optimus. AEdes, phana,religio, mores, instituta sunt eadem ferme,quae apud reliquos Malabares suisse diximus cens est asse sueta praelijs: continenter enim bellum cum Rege Narsingae gerit. Quantiis enim Narsingae regnum maxima ex parte latus Indiae, quod spectat ad otientem Solem,occupet, cum tamen latissimumst, ad confinia Solis occidentis extenditur. Rex maximam temporis partem in urbibus mediterraneis consumit. Cotilamum vero regendum nominibus committit, quos fide prinstantes esse iudicat. Regio a Christianis illis etiam colitur,qui Thomae disciplinam acceperunt,&in tanta temporum varietate,®norum commutatione,&aduersis rerum incidentium casibus inuicta semper fide&constantia retinuerunt. Est in ea urbe templum peruetustum, quod Christiani perhibent suisse a Thoma aedificatum. Apostoli autem corpus est in ora Regni Nar- sngensis sepultum, in templo, quod non a Christianis tantum, sed etiam a Saracenis & reliquis gentibus sanctissimum habetur. Fama namque constans est, viri illius diuini meritis multa miracula diuinitus edi,& complures, qui opem illius vel in graui Limis morbis, vel in rebus amictis implorabant,mirabiliter alleuatos, dc maximis malis liberatos extitisse. Eo tempore quo Al sensus Albuquercius in eam urbem iuuigauit, mulier quaedam vidua Re .gnum nomine fit ij, qui nondum aetatem maturam ad regendum habebat, non segniter administrabat. Fuit a ciuitatis principibus, qui nomine Reginae Omnia, quaecunque vellet,le facturos ostendebant, valde honorifice receptus. Itaque oneratis ex sententia nauibus, & amicitiae scedere percusso, &t aditis regiae fidei Lusitanis, qui erant gerendi negoti j causa Regis Emmanue lis nomine in ea urbe relinquedi, Cochimum reuerius est. Dum liqc geruntur, Calecti iij Rex animaduertens, in quam fraudem suisset Arabum cohortationibus impulsus, magno silentio, ne Arabes scedus perturbarent, pacem cum Lusitanis facere constituit. Ad quam celerius constituedam aubeadarimi, quem, ut dictum est, animi inclinatione in Lusitanum nomen egregie pro endere constabat, assiduae cohortationes impellebant. Conditiones foeὸerisae fuerunt: Vt omnes classes, quae erant in mare, ili cum Lusitanis aut cum illorum amicis gerendi causa, deductae, continuo subducerentur. Vt omnia bona Regis Emmanuelis, qu. x tempore, quo Arius Correa suerat interketus, Arabes , & reliqui eorum socii diripuerant, restituerentur. Et pro illis Calecuti j Rex certum piperis pondus intra tempus assignatum persolueret. Ne Saracenis, qui Calecuti j negotiabantur,facultatem tribueret in Arabiam nauigandi .Flagitabat praeterea Franciscus Albia quercius,ut Mediolanenses,' tu ad Calecuti j Regem inissugerant, illi redderentur. Id solum Rex pernegauit.

Turpisiimum namque sibi fore iudicabat, si homines semel in fidem receptos proderet

115쪽

proderet: reliqua omnia concessit. His ita constitutis Naubeadarimus Cran-ganorem peiij ut ibi bonam piperis partem appendi tque Pacieco,qui eo iussisu Franciici Albuquercij ad eam rem venerat, asii Mari iuberet. Accidit interim,cum iam bonam piperis panem Paciems nauibus imponi iussisset, ut nauigium pipere onustum,quod Calecutiensis Regis erat, Cranganorem versus nauigaret. Id cum ad Iacobum Fernandum Corream perlatum esset,Albu quercij iniussu misit, qui nauigium caperet, &Cochimum perduceret. Illi qui erant in nauigio,cum se captos animaduertunt, indignum iacinus esse clamitant. Pacem inter Regem Portusa lae & Regem Calecuiij esse iam lenitiscedere constitutam. Et tamen post factam pacem,Calecutiensis Regis ministros atque famulos per vim a Porrugalensibus capi,dc piper regium diripi. Oterea piper illud Cranganorem convehi, ut Portusalensibus traderetur, & Rex Cesecviij citius fidem suam liberaret. Ne vellent igitur,quod erant sine cuiusquam iniuria confestim acccpturi,cum lata Regis Oisensione per vim ε Regiorum manibus extorquere. At Correa nihilominus in instituta iniuria soris me perseuera nauigiumque oppugnat: Naires sex occis sunt, & multi praeterea vulnerati. Ex nostris verbiton pauci vulneribus acceptis E melio discesserunt, ita, ut non magnum piperis illius pondus, quod per vim de iniuriam direptum fuit, multorum sanguine constaret. Id ubi Naubeadarimus rescivi a Francisco Albuquercio postulauit, ut Regi satisfaceret. Foedus enim violatum fuisse, Regisq; animum grauiteroi sensium , materiamque datam hominibus, qui pacem hanc turbare cupiebant,ad bellum acerbissimum temere concitan-cium. Praeterea tumis imum sere Lusitanis, si scelus quod in alijs vindicare conabantur,in se ipsos admitterent.Iure enim visi fuerant Regi Calecutiensi bellum mouere,qubd noluisset in eos,qui facinus illud in caede Arij Correar, & inopum regiarum direptione conciuerant, animaduertere,&Emmanueli Regi satisfacere cur igitur idem facinus a suis susceptum inultum esse pateretur re urnon aliquam Regi Calecutiens satisfactionem daret, qua illius animus tam atroci iniuria stimulatus placari posset.' Regem esse natura mutabilem, & iracundum, & Saracenis obnoxium, ita, ut eorui sermonibus inductus, cum a nostris nullam iniuriam accepisset,eas tamen illis clades,quas acceperan intulisset. Quid igitur iacturum existimaret, nostquam is iure bellum suscipere videretur H c & alia multa cum Naubeam imus in eandem sententiam repeteret, Franciscus Albuquemus postulata illius contempsit. Quo quidem crimine vel sceleris, si neglexit fidem, vel timiditatis, si non aut iis est coercere hominis vesani temeritatem,laudes, quas suerat ad 3tus, obscurauit. Rex Caleculii ira grauissima commotus, classem ruinis instruere,& delectum haSein instituit, ut mari atque terra bellum Cochi mensi Regi atque Lusitanis inserret. Vbi id Trim umpara compertum habuit, a Fracisco Albuquercio enixe postulavit, ut ea sibi praesidia relinqueret, quibus posset Calecutiensis impetiis ab illius

116쪽

TERTIUS.

illi in rem sinibus propulsari.Indignissimum nataque fore, se, cum propter

Lusitani nominis studium tam graui bella,quantum erat illud suturum, premeretur, Lusitanorum ope dem tui. Id Albuquercius se facturum pollicetur. Sed id minime , ut par erat, praestitit. Vnam enim tantum nauem cum duabus rauelis,quarumlocinam iam supra des ipsimus,&aliud paruum nauigium illi cum centum Lusitanis reliquit.Erant apud eum praeterea alij quinqtia n- in Lusitani ta,ut centum &quinquaginta tantum Lusitani ad tanti belli mo, latra sustinendm eo in loco remanerent. His omnibus praescinus erat Odoardus Paciecus, qui summa voluntate prouinciam illam suscepit, ut vitam, si ita opus esset,pro C H R i s T i gloria, & Regis Emmanuelis dignitate profunderet.

Interim venit Alsonsus Albuquercius Coulamo. Albuquercij igitur Cochimo prosecti, Cananorem peruenere, quo in loco cognouit Misensus e literis Ra, phaelis Reineli, qui apud Naubeadarimum piperis accipiendi gratia remanserat, maximum bellum comparari. Idem etiam Colebiquius, cuius iaPa antea mentionem fecimus,qui plurimum Lusitanis fauebat,itteris ad Albuquercio missis indicauit. Inde cum oram Calecutij legerent, ad Regem miserunt, qui Lusitan wium apud se retinebat, mistas faceret: quod postulatum ille reiecit. Inde igitur cigressi ter in Pontigaliam suscepere Alsonius Albi uercius Olysipponem peruenit. xvij. die mensis Iuli j, anno a CHRis To nato. M. D. IIII. Franciscus verb Albuquercius.&Nicolaus Coelius quomodo perierint, incer tum est. Nunquam enim comparuerunt, nec ullus euasit, qui post illimum interitum nuntiare. Petrus Amideus. fracta in vadis naui. in terram euast 1 ira qua nauigium nactus, cum Lusitanorum parte,qui erant in eadem naue, loqvimbiquem te contulit, ubi mortuus est. Alia vero pata se Melindem recepit. Peridem serme tempus,quo haec acciderunt, Dux alius nomine Antonius Sal-dagna varijs tempestatibus iactatus suit. Missus autem suerat ab Emmanuele, post Albuquerciorum Olysippone discesi una,cu tribus nauibus,ut mare,qu04 vltimo Elniopiae promontorio, Guardala nuncupato ,& Arabico sinu continetur,armis infestum redderet. Vnus ex Ducibus, qui sub illo erant, cui nomς erat Iacobus Fernadus Peretra,vi tempestatis a reliquis nauibus segregatus, nauem si iam Meundem appulit.Inde ritator mansulam antea nostris incognitam,non ita lato mari ab introitu sinus Arabici disiunctam, iij si in qua hye mare constituit. At Saldagna gubernatoris imperitia cursum non tenuit, dc in insulam,quam appellant Sancti Thomae,aequinoctiali circulo subiectam, per uenit. Postquam vero inde digresti liint, alia coorta tempestate factum est, uxalter ex Ducibus Rodericus Laurentius Rauescus ab illius conssectu distrahe

retur.Saldagna vero cum promontorium Bonae spei stiperare contenderet,suit

eiuldem gubernatoris inscitia, qui iam te promontorium flexi se credebat, in sinum debitis,in quo aquationem se l. Cui loco deinde suit nomen, uatio Saldagnae. At Rauas a cum multo citius promontorium flexisse Moeambi

i H quem

117쪽

LIBER '

quem versiis nauigauit: inde verb Quiloam petiit, ubi viginti dies Sald gnam

expectauit Quem cum diutius opinione sua morari cernere in insulam Tantibarem nomine,cuius iam antea metio facta est,nauigauit.Abest autem ii cinsula Monabara ad occidentem Solem octoginta paritum millia. Inter hac insulam & continentem,fretum interiectum est agebangustu,ut nauis nulla eo tras ire possit,qus non simul &ab insula,&a continente facillime cernatur.Circii eam insulam Rauascus duos mes cs peragrauit, ubi stupra viginti naues Zan-zibarensium,diuersis teporibus, multis rebus onustas cepit :& pretio in singulas c5stitutosas dominis restituit.Attulit hoc hominis flagitium grauissimam terris illis ostensionem, multorumque animos a nostris alienavit. Erat enim

nostris cum ili fulta illius incolis amicitia. Insulae princeps misit ad Gualciam ut diceret,se vehementer admirari, quo iure Dux Lusitanus, a qua gente au- ierat fidem sancte coli, in res insul arillius,Lusitanis addicta tam serociter in-

. uasisse Se caetera,quae abstulerat, non iam curare. Arma saltem&tormenta, quae erant in nauibus, redderet,&reliqua sibi reseruaret. At Guascus non

modo aequissimo postulato satisfacere noluit, sed responsem nimis asperum& contumeliosiim dedit. Hac iniuria princeps irritatus, aliquot paruos parones instruxit, qui in Guascum inuaderent. At Gomezius Carrascus eiusdemnauis scriba, de miles alius,pomine Laurentius Phaeus,Ducis iussu, priusquam parones comparari & egredi possent nauis enim appropinquare terri non poterat) in scapham tormentis S armis instructam repente desiliunt, & in paro

nes inuehuntur.Quatuor autem capiunt,reliquos in sugam coni j iiit: aliquot homines occidunt, inter quos fuit unus eiusdem Principis filius. Princeps curri cerneret, se ius suum neque legitima dii ceptatione, neque armis obtinere potuisse, ne malum illud ad totius insulae perniciem emanaret,quanuis es Iet S incommodis affectus, & filio orbatus, pacem tamen cum Raues constitui iaca conditione, ut certum pondus auri quotannis tributi nomine Regi Emmanueli pers blueret. Pace ad hunc modum constituta, Rauticus Melindem pe-tjt. Erat autem acre bellum tunc temporis inter Mel indium Regem,& Regem Mombagae concitatum .Rauascus ut Mombaram perterreret, nauem suam in Mombarae portu constituit: ibi duas onerarias naues, & tria nauigia minora pugnando cepit.Inter eos, qui fuerant in nauibus capti, erant Arabes duodecim, viri de opibus & dignitate ciuitatis suae Principes. Ciuitas appellabatur Braua: aberat autem Mombara quadringentis millibus passuum. Ii aliam nauem expectabant multis magni preti j mercibus onustam. Cum autem se pecunia redemissent, ciuitatem suam dediderunt, fidemque suam obstrinxerunt, fore se& reliquos ciues Brauenses sentinerin Regis Emmanuelis potestate Illis similiter Rauascus,quod sibi visum est aurum, quod singulis annis Emmanuelissiluerent,imperauit. Foedere percusta,nauis, quam expectabant , in-r erit. Quam Rasecus iton attigit, nec ut ab aliquo alio foederatis iniuria

fiereti

118쪽

TERTIUS. is fieret,permisit. InterimSaldagiis cum tribus nauibus, quas in illo cursu ceperat, tombagae portum subi j t. Rex cum iam classis speciem intueretur, veritas ne grauealiquod incommodum Lusitanorum armis acciperet, pacem cum

Melitidio fecit. Saldagna vero inde in Indiam nauigauit,& insulis Cana niae,& Anchediuae classem applicuit: quid autem ab illo gestum suerit, suo loco dicemus. Hoc ann a. .HII. Octobris mense Alsensus equitum Ma- sister, Iacobi Emmanuelis statris filius, de quo supra dictum est, in adolescentiae flore graui morbo oppressus , e vita migrauit, unamq; tantum filiam, eximia pulchritudine&singulari virtutesceminam, reliquit, 'uae postea Petro Villaeregalis Principi, viro egreste sorti, nupsit. Eodem se e tempore habet a Castellae Regina similiter Evita discessit, maximumque sui desiderium cum multis lacrymis uniuersae Hispaniae reliquit. Fuit enim illa mulier tam excelso animo , 5 tam singulari prudentia, tantisque laudibus probitatis &religionis ornata ,ut merito videatur nomen illius sempiternae memoriae consecrandum. Ultimo die Decembris eiusdem anni peperit Restina Maria filiam singulari pulchritudine. Fuit illi impositum nomen auiae Bratricis. Ouae postea Car lo Allobroilum Duci nupsit, ut postea dicetur. Hoc anno ingen-

res & creta terr aemotus extiterunt, aedes multae corruerunt, terra multis in

locis desedit, ingentesque labes faeste sunt. Homines domicilia deserebant,

ct montes etiam attingere non audebant, metuentes, ne vel domibus disiectis oppressi, vel montibus de sede conuulsis obruti , mis rabiliter interirent. Campos&planiciem sequebantur: in tabernaculis habitabant. Per idem ferme tempus Ioannes Menelius non indignum memoria iacinus aggrestus est. Est oppidum Mauritaniae clarum, nomine Larache, lilia viginti millibus I assuum Argilla distat. Flumine autem Tilia, quod in Oceanum influit, aluitur. Ceperant autem Mauri quinque naues Portiagalenses, quae tunc in Larachensi portu consistebant. Iacum Menesius resciuisset, indigne admodum tulit, bc in portum invehi cogitauit, ut naues abduceret. Erat autem in ipsius fluminis ostio turrismatura, dc arte, 5 armis, atque tormentis egregie munita, in qua milites per vices excubabant. Erat autem is receptus piratis omnibus, qui ex ea Mauritaniae parte quotannis , ut praedas agerent, egrediebantur . Menesius saeum excogitat, quomodo siue periculo, quod a turri imminere videbatur, in eiusdem oppidi portum de stationem intraret. Id cum iam secum animo deliberatum de constitutum haberet, accidit, ut die quadam quinque biremes, dc unam triremeni conspiceret,qu. x occidentem Solem versiis nauigabant. Quare animaduersa, specillatores partim terra ,par tim mari continuo misit, qui earum cursum diligenter explorarent. Reni in

citant illi omnes, in Larachis portum inuectas , in teriamque subductas fuisse, ita tamen, ut triremis non procul ab aqua consisteret. Cum id compertum haberet, quatuor Carauelas instrui confestim iubet, de milites, quos ad eam

119쪽

LIBER

rem alacrius gerendam aptos cognouerat, acce sitiit,&ancholis de nocte Ω-lutis Laraclaena petiit,& classem ante fluminis ostium prima luce constituit. Accurrunt Mauri, ignem tormentis applicant,& globos ingentes emittunt,siimmaque vi contendunt, ut aditum nostris intercludant. Menesus vero aestus opportunitatem expectabat, quem ubi vehementius incitati sensit, latera nauis unius culcitas laneis, & saccis, quos lanam ligenter inferciri iusterat, sulcienda, de molibus obstruenda curauit, de turri opponi praecepit, ut tormentorum ictus exciperet. naues reliquae huius praesidio tectae portum

stibi ere . Mauri interim sagittis, & iaculis, & plumbeis glandibus acerrime decertabant. At Menesius introrsus, illis ibistra repugnantibus, cum inte- fractas te penetrauit. Fluvius es & aquarum copia,& aesius accessione profundus, ita, ut nostri facillime possent ad illius ripas accedere. Quod chira factum ellet, illi, quibus id imperatum fuerat, in terram desiliunt,& ut coniectis facibus triremem incenderent, summa contentione pugnant. Mauri contra, ut incendium arceant, undique prouolant. Fit atrox praelium, neque

mediocri temporis spatio fuit utrinque acerrime dimiciatum. Tandem cum multi ex hostibus caderent, multi etiam grauiter sauciati secederent, reliqui se insunam dederunt, quos nostris longius insequi per Menesium licitum non fuit. Sed quod erat illi propositum, triremem exurere confestim iubet. Quinque vero biremes cum duabus nauibus longis,& una ex nauibus PortuPlensibus eas namque iam in terram subduxerant a nostris in mare continuo deductae fuerunt. Reliquae tres Portugalenses naues deduci non P tueriint: dc idcirco cum trireme similiter incensae sunt. Hac re ex animi sententia gesta, Menesius cum ingentem hostium multitudinem confluere vidisset, aestu secundo iam enim minui,&decedere incipiebat) se sine ullo incommodo recepit. In hoc autem praelio unum sistum hominem desiderauit. Et cum quatuor tantum ex Artilae portu naues eduxisset, cum duodecim reuersus est. Exterruit haec hominis alacritas & audacia vehementer hostes, quod in intimo eorum portu, in praesidijs firmissimis intra munitiones, quas ipsi tutissimas arbitrabantur, non dubitas let inuehi,& eorum naues incendere, tantamque cum tam paucis nauibus, in oppidum mututissimum, pestem&perniciem machinari. Nec eos tam si licitos habebat hominum caedes atque nauium iactura, quantum facinoris editi magnitudo. Metuebant enim, ne tam felicis audaciae, parum, ut videbatur, consideratae successit, nostri animos assiimeret, quibus maiora facinora molirentur. Emmanuel ue secum huius facti nuncium accepisset, maximo gaudio assectus suit, Mene-sj ue virtutem,& sagacitatem, dc industriam debitis laudibus ornauit. At is cum nullam bene gerendae rei occasionem praetermittere volui flet, ut aliud non leuius incommodum hostibus aikrret, excogitauit. Est mons, Farro

bin nomine, quem minoris Atlantis partem esse si ico qui viginti passitum millibus

120쪽

millibus Argilla dissiit. Secundum illius radices amnis fluit, qui hyeme tati

tis aquis augetur, ut vado transiri non possit. Hostes ea re steti, secure in pagis, qui sunt in monte admodum stequentes, hyemabant, maximesque is mentorum & pecudum greges alebant. At Menesius in intimis aedibus, ne ea res in vulgus emanaret, duas quadratas aedificari iubet. In quem veto citi in id

fieret, nullus ex fabris lignariis, quorum fidei opus illud commisti at, suspica

ri potuit. Cuiuslibet autem lintris magnitudo tanta erat, quanta posset unius validi turrienti tergo supportari. His periectis, se tantisper continuit, dum noctem pluuijs & tempestate turbidam videret.Eam naetias tempestatem,quam optabat, signum excursionis propere iaciendae dari iubet. Admirantur omnes eo tempore classicum cani , quo propter imbrium vim omnis mentio belli necessario contice it. Id tamen a sapiente Duce,&in bellis exercito non temere fieri suspicantur. Armati conueniunt, eumque sine ulla recusatione sequuntur. Nemo tamen suid ille animo agitaret, aut quorsum tenderet,in uirebat. Erant autem illi, quos trunc secum eduxit, equites senti supraucentos, quibus ubi commodum visium fuit, quid siti consili j esset, aperuit: quam facile res fieri posset, exposuit: quid ab omnibus fieri vellet ostendit.

Eos tamen, qui rem aggredi dubitarent, admonuit, ut domum redirent. Sese namque multo confidentius cum paucis, ijsq; sortissimis, quIm cum multis, omnia pericula metuentibus, quod uis facinus aggressurum. Nemo ta irrensuit ita sui decoris oblitus, ut domum redire vellet. Vbi ad fluuium peruenere, qui tunc super ripas ei nisus, multo maiorem telluris partem, quam sitspicati ni erant, inundabat, lintres, quas iumenta portabant, in ripa deponi praecepit. Tum vnie suis domesticis, qui Fernandus Freitas appella Datur,im perauit, ut extremitate cuiusdam senis mordicus apprehensa, fluuium nanis do traij ret, usque eo, dum modicae terrae planiciem, quae ultra aluei par rem, qua fluuius maiore impetu serebatur, in aquis eminebat, attingeret. Eo sine erat iam una ex lintribus alligata. Eigo postquam is, qui fluminis alneum transierat, in locum peruenit, & inde contrariam ripam superauit, lintrem ad se facillime traxit. Similiter cum surris alius, quo altera ex lintri bus colligata suerat, ex prima necteretur, minimo cum negociu traducta suit. Cum igitur utraque suisset utrinque ninibus valide retenta, fiebat, ut sunt bus altera ex parte laxatis, ex altera vero contentis, prout transiiussionis illius usus flagitabat, ut illae ultro citroque facile commearent . Equites ephippia detrahunt equis, eaque lintribus imponunt, ipsique lintribus ita fluuium paulatim traijciunt, ut equos habenis deductos trans hare compellerent. Vol omnes in ulteriorem ripam cuaserunt, equos rursus ini emunt, quibus insindentes,Menesium notas illius silentio per loca palustria S: lutulenta sequuntur, quantas cos interdum immodica pluuia tardaret, & aqua pectora equorum pertingeret. Menesius, qui regionis illius omnes anstactus nouerat, proin

SEARCH

MENU NAVIGATION