De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

121쪽

LIBER

T pagos, quibus quamplurimum posset delfimentum inferre cogitabat, in

loco collocandis insidi, aptissimo copias suas continuit. Vbi diluxit, continuo montani in camporum planiciem descendunt erat enim iam tempestas tedata alij, ut segetes suas inspicerent, alij, ut greges suos in pascua deducerent, alij postremo, ut venarentur. Menesius tamen nolebat E latebris exire, donec tanta hominum copia, in quantam ille inuadere cupiebat, in illius se conlpeelum daret. Seo accidit, ut duo venatores in insidias illius inciderent: quo laetum est , ut suerit illi necesse continuo prodire. In homines igitur inopinato ferociter invadit, multos capit, plures interimit, magnainque praedam facit, exercitumque incolumem reuuxit. Vbi ad fluuium ventumeli, abacti gretas primum fluuium nando traijcere compelluntur, deinde ipsi lintribus eadem ratione, qua nocte suerant transiueisti,& multo etiam facilius eundem fluuium transmiserunt, Arzilamque cum ad uesiperasceret ingressi sunt, cum magna eorum, qui relicti fuerant, admiratio .. Fieri cnim non poste crediderant, ut in tam i eua tempestate vel fluuium transire, vel, illo transmissis , hostium multitudinem armis exercitam euadere possient, maxime vero, cum regressus esset difficillimus,&posset facillime recisis lintrium senibus impediri. Interim dum haec in Lusitania & Africa geruntur, Trimum para in India,& Lusitani, qui cum illo erant, grauissimo bello premebantur. Rex enim Calecut ij, ve supra dictum est, acerri me delectum habebat, classem maximam comparabat, antequam Albu quercij iter in Lusitaniam sit perent. Paciecus ab illis digressus Canano re, Cochimum nauigauit. Rex ubi tam exiguas copias sibi praesidio a nostris relictas animaduertit, & ciebris nuncijs accepi flet, tantum esse exercitum hostium, quantus neque iusto quidem exercitu sustineri possiet, & simul intelligeret, non sistum mercatores Arabes, quorum opera res frumentaria in ciuitatem importari iblebat, verum multos ciues de fuga cogitare, de non paucos etiam ad hostem deficere, salutem omnino desperauit. Accedebat, quod fieri non polle putabat, ut Paciecus cum tam paucis hominibus. haberet in. animo, belli fortunam experiri: cum magis temeritati & amentiae, qu.am vi tuti merito videretur elle studium illius, s vellet in re perdita armis sirustra contendere, tribuendum . In eam tandem opinionem venit,

ut existimaret sibi data verba a Francisco Albuquercio fuisse. Quomodo e nim , si suis Iet vere & ex animo auxilium pollicitus, non firmiora praesidia reliquisset, cum eos set in Itaque se delusum existimauit,&hoc sibi suisse praemium pro tam singulari fide &constantia per lutum. His curis anxius, ad Paci ecum adiit,&nens Deos obtestans, illumprecatus est, ut mentem suam aperiret. Ita sede Lusitanis este meritum, ut si suillet ab illis in fraudem impulsus, iure de illorum iniuria conqueri perpetuo posset. Iam non, inquit, auxilium in re deplorata flagito, sed ne mini illudas, id a te contendo. Si

122쪽

TERTI US.

enim opis tuae spem mihi omnino praecideris , aliquid excogitabo, quo non funditus inteream. Si vero falsi spe delinitus, milai, dum tempus est, minime pro exero,sublata salutis occasione,frustra aciumnas meas postea lamentabor. Non autem adducar ut credam, te ab Albuquercijs, ut mihi auxilio esses, sed ut rem Emmanuelis gereres, in India relictum. Quomodo enim tibi ex tam multis nauibus, ex tanta militum copia, tres. tantum per iguas naves ,&eas aliqua ex parte laborantes, cum tam paucis hominibus attribuissent, si me conteruatum vellent.' Si, ut hinc Coulamum, aut Cananorem

te recipias, cum me belli mole vehementer amictum perspexeris, satis est in tanta natatum & militum paucitate praesidi j. Si , ut impetum Regis potentissimi a regni mei finibus arceas, illorum sapientiam requiro. Quare te per D E V M, quem colis, oro &obtestor, ne me deludi sinas: &, an sis mihi opem in rebus amictis allaturus, an hinc, ut impendentem calamitatem effigiat,

migraturus, enuncies. Hac oratione Paciecus iracundia vehementer exarsit,& cum Rege de tam insigni conuitio sibi faeto nimi acriter expostulauit. Erat enim oratio hominis de illius fide dubitantis,quans iam maiorem contumeliam nomini honesti hominis inuri poste confirmabat. Sibi

ve semper suisse fidem vita chatiorem. De Albuquerciis non erat curque ri posset. Eas enim copias reliquisse, quas fatis esse viderant, ad Regis scelerati&insani elationem coercendam. Non enim multitudinis inconditae temeritate, sed p corum vigilantia & consilio victoriam contineri. Praeterea

aditum in Coinimi regnum a Calecuiij finibus fluuia&aestuario disclusum,

este perangustum,& eiusmodi, ut a paucis posset contra infinitam hostium multi 'dinem custodiri. Postrem. tantum esse Cia RisTi optimi maximi numen , Vt nutu, clim vellet, omnes hostiles copias proflisaret. Nec enim humanis opibus posse diuinas impediri. Se vero pro certo habere, auxilium diuinum sibi minime defuturum. Idcirco bono animo esset. Se namq; ρο- ratum esse, pro illius statu & dignitate usque ad extremum vitae spiti tum decertare. De belli vero exitu, se firma spe teneri, sere, ut Calecutij Rex non modo victus, sed etiam catenis allisatus breui in Portiagaliam duceretur. Hac oratione Regis animum demissum erexit, atque ad spem salutis exci uit. Abeo autem digressus, eos Arabas, qui opibus &authoritate inter reliquos excellebant, accersiri iussit,&admonuit, ne metu aliquo turbarentur,

ne is loci illius, in quo tam commode ad illum siem vixerant, de endi con silia su perent. Multas deinde rationes attulit, quibus persuadere conatus est, non esse illis ullo modo de victoria desperandum. Postremis nimis atrociter illis minitari coepit, qui vel perfidia a Ttimvmpara desciscerent, vel igna uia sugam pararent. Id se publice testificatum este velle, flagitium eorum, qui ab ea urbe demigrare conarentur, minime impunitum tore. Ne susp H 4 caretur

123쪽

iis , LIBER'

caretur autem quisquam, illum posse falli. Esse namque sibi vigilandum,

α omnibus hominum conatibus occultendit ira,&iis custodijs exitus omnes tenendos, ne quisquam pollet vel mari vel terra manus illius etagere. Qui igitur vitam caram haberet, s e domi contineret,& consilia plena dedecoris Δ: in semiae detestaretur. Sectis enim, pro certo haberet, este sibi vitam cum acerbissimo supplicio delerendam. Hanc autem ultimam orationis partem,

qua minas proponebat, Voceadeo contenta&atroci pronunciauit, ut omnibus ingentem metum inijceret. Ardebant enim oculi, & facies ipflammari videbatur, & e vultu species quaedam suroris eminebat. Illi respondent, se in ossicio futuros, neque pasturos ullo modo, ut Rex de illorum perfidia conqueri pollet. Factum est deinde, ut omnes, qui de urbe deserenda consi lia frequenter inibant, illa Drtim voluntate, partim metu deponerent. Pa-μcus interim secundum fluuium diloarrebat, vigilias disponebat, omnes exitus & mari & terra, quibus custodijs poterat, vigilantissime scpiebat, nequii quam audere beundi cogitationem suscipere. Accidit autem , ut pisatores quati Pr, quod illius iniusIii pisciari ausi suissent, ad illum ducerentur. Ille eam causam praetendens, quod sugere decreuissent, homines corripi vehementissime , S in insulam traduci ,& suspendi maxima voce iussit. Rex ubi id resciuit, ab illo postulauit, ut miseris hominibus veniam tribueret. Ille vero dixit, se vehementer admirari Regis lapientis in tam atroci scelere vindicando negligentiam. Non esse rempublicam in periculis disset ute geren dam, sed seuere& acruer administrandam. Illorum hominum suppliciolanciri dii iplinam, venia vero confirmari eorum , qui similiter abscedere vellent, audaciam. Se nullo modo pasturum , ut propter Regis inconsidtratam clementiam, dignitas illius, & regni totius saliis in discrimen veniret. Clanculum vero perfidelem nuncium Regi significauit, se homines minime vita priuaturum: sed ut eo timore iniecto, reliquos in ossicio contineret, illis mimis usum suille. At illi, quibus necem se allaturum simulauit, in insulam traducti, nocte suere rursus in urbem reduct i,& apud Regem diligenter occultati, ne posset quisquam suspicati, eos per sit lationem tantum suis te per- virtuos . Neque satis habebat Paciecus, si urbem diligentissime tueretur, nisicitiam damna quamplurima hostibus inferret. Itaque fluuium sepe transmisit,de in Repelini fines, & in alias finitimas terras inuasit . Multos vicos exus sit , multost homines occidit, & incredibili celeritate multis in locis incautos oppressit. At Calecutij Rex celerius exercitum eduxit, ut illius impetum repriniere dc Repelino appropinquailit . Interim literis Roderici Reineli, qui Cale-- iij morbo grauisiimo laborabat ex quo paulo post mortuus est intellexie

ecus ; quantas copi s Cesecutiensis educeret. Hoc allato nuncio, Cochimi

tumultuari coeptum est, & Arabum perfidia multi suere ad desectionem sol citati,

124쪽

ςitati, qui tamen metu Pacieci se,qua uis essent timore perterriti,continebant. Cochi mensis autem regio versiis Septentriones, qua erat hostis venturiis, est frequentibus aestuarijs concisa,quae insulas complures eniciunt Non patet autem ab una in alias hominum armatorum multitudini facilis aditus, propter

ea quod neq; steta pedibus transiri possunt, deq; propter se uentia vacti c5mode nauigari. Cum classe vero lato mari Cochi mentem urbem inuadere, etiam erat propter ipsius portus aditum perangustum valde difficile. Tentare autem vadum, quod Calecutien iis superauit, cum primum Trimum param regno expulit, admodum ei periculosum videbatur, eo quod memineiat, quantum damnum in eo loco acceperat, &multo se maius accepturum sormidabat, si ad Regis Cochi mensis praesidia auxilium Lusitanorum accederet. Est intilla non longe a Repelino sita, Cambalamus nomine, quae ma- sis ad Orientem pertinet, cuius Principem diximus a Trimum para deiecisse Ex ea insula & transmissio in Cochi mensem regionem facilis, & vadum militibus non valde impeditum sore videbatur. Illuc igitur Calecutiensis

cum classe & exercitu se contulit, ut expugnato vado, Jccopijs t uetis o chimenses dc Lusitanos opprimeret. At Paciectis ut illum eo transitu prolat bereti omnes animi neruos intendere cogitabat. Vt tamen interim ostende rei, quantum Calecuti j me egligeret, una nocte in Repelinum copias imiecit,& oppidum ingressus, hostes partim graui sis miro consopitos, partim semisbmnes serro concidit,&locum flammis exussit. Accurrunt multi mi lites, & cum is re gesta receptui cecinisset, illum vestigijs insequuntur Eorum impetus a nostris egregie siistinctur: itaque omnes, octo duntaxat exceptis, qui saucij rediere, incolumes euaserunt. Cum vero Calecutiensis ad vadum accedere pararet, Paciecus hac ratione Lusitanos distribuit. In maloienaui viginti quinque reliquit, eisque nauis Magistrum nomine Iacobum Perei ram praesedit. Erat autem nauis armis & tormentis, & bellicis munitioni ibus insisaetissima. Illis autem Hoc munus assignauit,ut urbem&arcem ab hostium incursione defenderent. In arce vero triginta dc nouem hominum

praesidia disposuit, e6sq; Iacobo Fernando Correae dicto audientes esse iussit. in Carauelam aute viginti&sex homines ingredi iussit, eisq; Petria Raphae Jem Ducem constituit. Et quia altera C rauela reficiebatur; illius loco duo partia nauigia instruxit, quomiti viiii Iacobo Petreio cum viginti dc tribus militibus comisit. Alterii tibi eseruauit, iiique viginti & duos homines im. posuit: inter quos erat adolesces nomine SimoAndradius,quila eo tepore magna virtutis militatis documeta dederat.Itaq; omnis exercitus , qui tribus illis nauigijs vehebatur; erat horriinu unius Sc septuaginta. Qui tamen prius qua Eterra dis caedere homnes flagitioru consessione atq; detestatio , demoreian

elissimae religionis expiati sunt,&epulo coelesti,quo sinistissimu Iesii Christi H ue corpul

125쪽

corpus Christianae nationi porrigitur, mirifice confirmati. Deinde omnes Sammento obligarunt, ne visum in se dedecus admitterent, ne pedem ullo timore referrent, ne alij pro aliorum defensione mori recusarent,nevcse capi permitterent, neque postremo fuga salutem peterent: sed aut honeste decumberent, aut victoriam domum cum honestate flamma reportarent. His cohortationibus excitati, atque fiducia pleni nauigia ingrediuntur: ab arce autem digressi, ad locum accedunt, in quo Rex eos in litore expediabat. Qui cum Paciecum tanta alacritate in hostes innumerabiles ire perspiceret, summa laetitia affectus suit. Paulo tamen post cum cerneret omnem spem suam esse septuaginta hominibus innixam, conturbari&assii istari coepit. Aceessit deinde misericordia, qua dolenter admodum serebat , illos homines in pestem ante oculos positam ruere. Et quo ma- is eos acres & animoses , & nullum periculum recusantes animaduerteat, eo magis miserandos existimabat. Indignum enim esse statuebat, tam excellentem virtutem tam funesto exitio confirmi. itaque cum multis lacrimis Paciecum orauit, ut ab incepto desisteret. Se namque de regni defensione omnem spem prorsus abiecisse. Ne vellet igitur morte sua, aliorum Lusitanorum, quos ipse fraterne diligebat, impendentem cladem , quae Vitari non poterat, cumulare. Sibuam ab illo egregi E satisfactum esse. Cernebat enim, illos neque morte quidem proposita a fide de officio deduci potuisse. Non minus igitur dolenter se talium hominum

casum esse laturum, quam regni iacturam. Paciecus quanuis animo maximo sitisset, Regis oratione mollitus, vix lacrymas tenuit. Illum tamen bono animo esse iussit, & admonuit, ne oculos in perexiguam classem, nec in hominum paucitatem, scit in numen coeleste coni jceret. Neque enim se viribus humanis confidentem, sed diuinis tantum nixum, in hostes ire. Fore nimque , ut CHRis et v s summi D E i filius, quem Christiani coeli atque tere dominum confitentur, praesentiam suam di praelio declararet, & hostes potentiae suae nutu peruerteret. Quid deinde a Rege feri a ellet, expoliti t. Rex eo tempore quinque tantum millia militum habebat. Rcliqui enim , cum bellum comparari cernerent, ad hostem transfugerant. Ex his Paciem qui Mentos assignauit, quorum Duces erant ij, Candagora, &Frangora, qui viri satis sortes habebantur, & duo printerea Dyi vitae Paluriensis atque Darraulensis , quibus Rex imperauit, ut omnia, quae Piaecus illis praescribereti, sine ulla recusatione conficerent. Cum his copijs prosectus est Paciecus de nocte decimo sexto die Martii. anno a Cristis To nato. M. D. IIII Et aestu secundo per flumen inuectus, ruod in Cambalami portum influit, in vadum ante lucem peruenit. Nonum Cesecutiensis aduenerat. Visum autem est illi, interim dum hostis

aberat,

126쪽

TERTIUS.

aberat, aliquod de mentum illius foederatis inserae. Repelinum igitur ea de causa contendit. Erant in Repelini portu sagitta ij circiter octingenti, cum aliquot hominibus , qui ferreis etiam fistulis uti sciebant. Hi ut nostris aditu in insulam prohiberent, a irrunt, & sagittis atque glandibus, & mi Dsilibus acerrime pugnant: sed tormentis facile repelluntur. Nostri in terram descendunt. Hi qui fugerant, postquam nostros in terra longius a nauibus semotos animaduertunt, conserti in eos inuadunt. Media hora fuit utrinque magna animorum contentione dimitatum. Hostes tandem pulsi, & in sugam coniecti sunt: multi tamen prius in praelio ceciderunt. Locus, in quem

noliti serebantur, suit confestim incensus, & inde multi boves ad com meatum abaeti: quos cum Naires, qui cum nostris erant, occidi vidissent, non mediocriter ossensi sunt. Est enim illis nefas, bovem caedere vesci verb carnibus illius, sacrilegium. Nostri vero cum multo magis famem, quam illorum offensionem pertimelcerent, de ineptissima eorum religione mini. me laborabant. Eo die misit Cochimi Rex alios quingentos milites ad Pa-ciecum, quibus tamen omnibus ille parum fidebat, omnemque spem primum in C A R i s T i praesidio, deinde in Lusitanorum virtute collocabat. Postero die venit Calecutiensis cum exercitu, cuius haec summa suit. Berta- corolus Tanoris Rex quatuor millia hominum ducebat: Catanambarius Rex Biptiri & Cucurrami, quae regiones monti, qui ad Narsingae regnum ad Solis ortum pertiitet, finitimae sunt, duodecim millia. Rex Cotagami, quae regio ad Septentriones spectat, & ea inter Calecutium de Cananorem non procul a montibus interiecta, decem &octo millia seb signis habebat. Curtiuacuitus autem, Curigae Rex, quae ciuitas intra Cranganorem dc Pana nem sita est, tria millia. Erant autem hi Reges signis & ordinibus inter se distincti , omnesque Calecutiensi tributa pendebant. Reliqui vero, quos Nau Madarimus,& multi praeterea Dynastae ducebant, erant supra viginti millia, inter quos multi Arabes censi suerant. Hae cssiae numerum quinqua ginta &septem millia hominum,&eo amplius, efficiunt. At vero praeter has copias , quae terra ducebantur, classem Calecutiensis in strii rat centum de sexaginta nauium, quae remis agebantur. E quibus sex de septuaginta parones erant, quorum latera suerant a Mediolanensibus munita saccis ingentibus, quos ipsi bombycinis laneis ad tormentorum ictus excipiendos inser-serant. Constarant praeterea Mediolanenses ex aere ingentem tormentorum vim, & multa belli machinamenta secerant, quibus nostri facilius opprime rentur. Eorum etiam consilio viginti parones catenis inter se ferreis colligati, reliquos antecedebant, quorum Ducibus erat hoc munus impositum, ut in Carauelam inuaderent, eamque manibus ferreis quanta possent celeritate corriperent. Milites, qui in hac classe vehebantur, erant duodecim hominum millia. His omnibus Naubeadarimus praeerat. Praeter haec omnia,

127쪽

LIBER

Calectitiensis de , cdiolanensium consilio aggerem comportari, & turrim

contra nostrorum stationem excitari una nocte praecepit, ut ex ea possent milites in turri disipositi sagittis nostros configere,&crebra variorum globorum multitudine lacerare. Paciecus vero Carauelam modico interuallo ab uno nauigio disiunctam , rudente ferreis catenis circumplicato , ne posset serro praecidi, cum nauigio colligauit, & illud idem nauigium cum tertio similiter astri dxit: & sic omnem scrine latitudinem fluminis occupauit. Interim . classis, quae per mare, quo insularum partes ad Septentrionem pertinentes alluuntur, nauigab x, appropinquauit. Hostes & multitudine, dc tubarunt clangore, dissoni vocibus,&armorum, quae Solis radijs percussa mitabandi atque yibrabant, splendore,&postremo crcbro tormentorum, quae terram tremefaciebant, strepitu, tantum Cochi mensibus horrorem incutiunt, ut omnes repente diffugerent. Soli Frangora & Candagora duces inuiti cerant enim in naui ) remansere. Hos Paciecus, non ut quidquam opis afferrent sed ut praelium speetarent, retinuit. Praelium fuit ab hostibus magno impe tu c ammissum, & terra atque mari pilas atque tela iaciebant: omnia video bantur incendio conflagrare: sumus lucem cunctis eripiebat. Nostri neque quomodo classi resisterent, neque qua ratione leuaturri frequenter iniecta Vitarent , prouidere poterant. Non tamen animus illis vel ad resistendum vel ad honeste moriendum deerat. mo enim maior erat hostium vis eo magis videbantur ad contemnenda pericula confirmari . Atque primum aliquot ex paronibus disiecerunt cum tamen illi viginti, quos diximus catenis reuinctos fuisse, propius accederent, multo grauiorem laborem Lusita. nis militibus attulerunt. Crebris enim glandium ictibus ita certabant ut nullum nostris respirandi spatium concederent. Nostri autem erant ita pu- Mando defessi, ut vix consistere possent. Cum iam praelium aliquot durans et horis, Paciecus ingens tormentum in hostes conuerti, & globum ni ra magnitudine in parones intorqueri semel & itenim iussit: quo facto parones dissoluti sunt,&quatuor ita dilacerati, ut secedere cogerentur. Succedunt reliqui, & praelium redintegrant. Sed cum nostri odio parones deprimerent , & tredecim dissiparen si & hostes reliqui tardiores ad dimicandum suoru m casu redderentur, Repesinensis Dynasta, qui erat in subsidiis, cuiri classe in nostros iam nimio labore defati satos initellitur, & Rex Calecutij instructa acie vadum transire,& nostros armis obruere contendit. ruit tundmulto acrius, quam antea dimicatum, ita, ut fluuius sanguine fluete vide-κtur. Repelinensis clamabat, ut nauem harpagonibus alligarent,& in nostros acriter irruerent:&partim cohortando, Pruna minas iaciei ido, ut rei consceret, laborabat. Sed frustra. Hostes enim tandem, qui P terra puq

bant, fusi fugatique sunt,& classis retrocessit, praeliumq; sitit sub vesperiimc um magna omnium admiratione finitum. Ex nostris nemo delyderatus suit

128쪽

taliquot vulnerati. Ex hostibus supra mille & trecenti homines cecidere. Praelium enim , ut Paciecus futurum confidebat, diuinis viribus gestum fuit. Constat enim, multos ex nostris serreis pilis acerrime percussos extitisse, qui

tamen non aliud ex illis incommodum acceperunt, quam contusonis leuiter

inflictae notam: ut appareret, nullis telis eos opprimi posse, qui coelesti praesidio muniuntur. Hoc exitu pr. elii nunciato, Rex Cochimi incredibili Letitia affectus sitit, misitque statim Principem regni siuccessorem, Qui Paciec' de parta victoria gratularetiit . Lusitani quantiis essent eximio labores acti, ab

Opere tamen se minime remouerunt. Nauigia enim continuo reiecta sunt,

Saltera Carauela, quae iam erat in pristinam integritatem restituta, ad reliquas naues adiuncta fuit: & cum de augurum sententia Caleculii Rex pu- nandi diem differret, Paciecus quietem pati non poterat. Itaque in Cam- alamum traductus, vastitatem frugibus & arboribus, inflammationem pagis, necem hominibus inserebat,&pr. aedas non mediocres faciebat :& quanuis aliquot in locis illi suisset ab hostium praesidijs occursum, semper Lamen victoriam reportabat. Ad quas res iaciendas, non modo celeritate & indu stria , sed etiam consilio optimi Ducis utebatur. Calecuti j Rex quanuis vindictam ardenter expeteret, non ausiis tamen suit, ante constitutam ab auguribus diem, riirsus praelium inire. Accidit autem, ut dies ab illis dieta, et Iezea, qua IE sv c HRis Tia mortuis excitati memoria, cum summo totius reip. Christianae gaudio occelebritate renouatur. Classis , qua hostis rem illa die gerendam ec constituit, erat multo maior. Centum enim parones, ¢um longas naues, & octoginta praeterea minora nauigia continebat. Supplementum enim Calecutio crebro submittebatur. Numerus militum, qui classe vehebantur, fuit tunc supra quindecim millia. Vt autem Rex facilius posset rem totam conficere , unum e ducibus suis cum septuaginta paronibus Cochimum misit, qui nauem ad urbis custodiam relictam expugnaret, aut saltem Paciccum ad illius defensionem eliceret.Sic enim distractis nostrorum viribus existimabat, multo citius bellum profligari possse. Parones per angustum aestuarium , quod in fluuium excurrebat, nocte, ne ieritis possien' in Urbem nauigauerant. Erat autem aestuarium eiusmodi, ut per illud facilli-mE tota classis inuehi Cochimum posset. Sed Calecutiensis vel quod aestuarii angustias metueret, vel quod loco cedere minime dignitatis e sic putaret, vel, quod magis reor, Christi beneficio, qui nostris praesens aderat, consilio orbatus extiterat,id sacere noluit. Cum paro aes in nauem inuaderent, Rex Cochi mensis nuncium confestim ad Pa tecum misit,qui ei demonstraret,in quanto periculo nauis illa versaretur. Paesecus hoc nuncio valde conturbatus est. Intellexit enim, in quem finem ea oppugnatio suisset instituta. Sed necessitate coactus, illi subsidium afferre constituit. Itaq; cum una ex Carauelis, S paruo uiso, quanta maxima potuit celeritate, aestu secundo Cychimu inuectus est.

129쪽

Hostes autem ubi illum conspexere , repente di Sigiunt, & in Repeliniam

se contento cursu recipiunt. At Paciems nec eos insinui voluit, neque nauciningredi, nec quempiam alloqui: sed iam iam aestus accessione ventus similiter, ut saepe fit, immutatus suisset, eadem celeritate qua veneiat, redire scilinauit. Cum verbad Cambalami transitum peruenit, res erat in ultimum discrimen addueta. Nam Carauela,quae in transitus custodia temanserat, erat crebris ictibus perforata, illius armamenta dissipata, bombycinae moles dis iectae. Parua similiter nauigia pertactis scutis, & munitionibus dissipatis, in maximo periculo versabantui: hostes mari atque terra Lusitanos acerrime premebant. At illi nihil de pugnandi studio remittebant : imo quo acrius undique petebantur, eo vehementius repugnabant. In hoc statu Lusitanorum res erant, cum Paciecus ad suos reuerius cst, qui continuo in hostes a tergo nimis acriter inuectus, eos re inopinata perculsit. Lusitani autem, qui a ston te pugnabant, cum se isset illis animus additus, multo sortius institere. Hostes ancipiti praelio distenti, fugae se mandant. Prius tamen quam euadere possent, decem & nouem parones amisere. Ducenti vero & nonaginta milites interfecti sunt, cum ex nostris nemo cecidisset. Et ut clarius cerni posset, totum hoc bellum fuisse ope diuini numinis administratum , hoc plane com- ertum fuit, multos ex nostris suisse pilis secundum caput aut pectora, aut

rachia, aut reliquas corporis partes vehementissime sine ullius interitu percustas. Quae tamen pilae tanta vi contortae serebantur, Ut cum e corpori Dus, in quae primum acciderant, elaberentur, ingentia scuta persAngerent, & moles obiectas facillime dissiparent. At Rex Calecutiensis cum tantum dedecus pati non posset, classem in ordinem redigi, ut nostros rursus oppugnaret, continuo praecepit. Paciectis vero suis imperat,ne telum vibrent,ne tormentii colliment, ne vocem mittant vllam, antequam ille pugnae signum det. Atholles cum silentium nostroru animaduerterent,existimariit eos iam vulneribus confectos,& metu exanimatos spem diutius repugnandi prorsiis abiecisse. Itaq; voces in coelum tollunt,3 incredibili celeritate maciatq; terra sine ,rdine ullo ad naves accedunt. Cum iam appropinquare inciperent, Paesecus signum dedit. Nostri repente prosiliunt, clamorem tollunt, tormentis & omni genere missilium certant. Multos parones deprimunt: complures etiam dissipant, atque dilacerant: multis etiam mortalibus vitam eripiunt. Reliqui chira homines, quos ipsi concisses vulneribus existimabant, sanos atque valentes tarn acriter praeliari conspicerent, vehementer exterriti sunt, maxime vero cum

tantam stragem edi cernerent. Itaq; quantiis in Regis conspectu praelium fieret, nullo tamen vel pudore vel metu impediri potuere, quo minus se in sit gam darent. Quod animaduertens Dynasta Repelinenss,lugientcs recipit

& rursus instructa classe in nostros impetum facit, ita tamen, ut non pro

pius accedere auderet, sed e longinquo spatio certanduin statueret. Q od

130쪽

Rex fieri videns, hominem multis asperis verbis accipit: ignauiam & timiditatem increpat,&graues in illum contumelias intorquet. Naubeadarimum euocat,&adhortatur, ut sine ulla cunetatione in Luntanos irruat, hominesique tantis iam laboribus amictos, acri atque vehementi impressione prosternat. Suscipit negotium Naubeadarimus,&in vadum contendit, nos osque perrumpere conatur. Nostri vero tam acriter illi restiterunt, ut non modo impetum illius reprimerent, sed omnes in sugam compellerent: quos nostri in-1equuti, magnam illis cladem intulerunt. Nam supra viginti parones deprenserunt, dc plus sexcentis hominibus interfecerunt. Rex cum transitum eo vado desperaret, tormenta in tum dis, sita detrahi,& castra moueri iussit. Aeri iecus illius classem longo spatio persequutus, tandem constitit,& in terram descendens , duos maximos pagos exussit. Ad vadum deinde rediit hora decima ad illud enim tempus praelium, quod prima luce fuerat initum, durauerat. Paucis deinde horis ad quietem iumptis, cum ex specillatoribus intellexisset, oppidum esse non procul inde situm, multitudine quidem hominum frequens, sed immunitum , eo sine mora contendit, & homines securos&inopinantes aggressus est. Multi fuerunt occisi,&oppidum excitato incendio deflagrauit. Cum vero se Paciecus recipere vellet, hostes, qui erant dissipati, coeunt, & conserti in illum inuadunt. Is vero magna eorum parte vel occisa vel vulnerata, reliquos sedit, fusauitque. In quo quidem minime vi ctorias admiror, sed duritiam,&celeritatem, & diligentiam hominis obstupes P . Nec enim ullo labore sangebatur, neque ulla difficultas eum morabatur, nec ullum vitae periculum a perterrendis hostibus auertebat. Cum ver5 ad vadum redi j flet, multos satellites atque ministros Cochi mensis Regis onsendit, cum multis dapibus, &fructibus ex illis, quos regio suppeditat, quibus tam ille, quam milites recreati sunt. Eo tempore iam Calecutiensem instituti belli poenitebat, & cupiebat, dimissis maxima parte copijs, in Urbem

redire. Hoc consilium Naubeadarimus maxime probabat. Sed Repelinensis Dynasta,& Arabes, ut inconsilio aderant,&Meaiolanenses etiam contradisputabant, iam Regi non elle integrum id omittere, in quo non modo dignitas illius,uerum etiam salus agebatur. Si enim re insecta domum redijs Ict, is re Uraeter ignominiam , qua nomen illius notari necesse erat, hostes feroces&infestos redderet, &cum dissicultate summa eos postea a Calecutij finibus reprimeret. Rem non inchoari absque magna disnitatis imminutione potuisse: at institutam deseri, sine maxima dedecoris & ignominiae labe non

posse. Praeterea transnissionem non esse det randam, cum alia loca nondum tentata suissent, per quae exercitus multo iacilius traduceretur. Non lon se ab eo loco erat aliud vacum,nomine Palignarium,adeb lutulentiam,viqiii id transire conaretur, non facile pedem in profundo coeno demersum euelleret. Ripa vero ulterior densis vepribus ,& dumetis erat obsita. EQ tamen. sperabant

SEARCH

MENU NAVIGATION