De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

171쪽

LIBER impenetrauit. Regioni illi vir annos natus septuaginta, qui tunc caecus erat, sed in re militariAntequam in morbum illum incidist et, magnu sibi deci spe

rerat,imperat xit. Oppidum non erat valde magnum, nec pedes magnificae,instratae tamen bombycinis peristromatis, & densis vepribus circuuat latae.Erat aure huic Resi nonae Tufe, qui Gnatam valde comiter atq; benigne suscepit, illiqi lide deait, se omnia Regis Emmanuelis causa libentissime facturii. Erat aute multis militibus circus eptus. Hi erant Saraceni colorati , umbilico tenus nudi, adijs cum manubrijs eburneis accincti,reliquii corpus pannis sericis Agessi pinis amiciebat: capita circunductis bombycinarii & gossi pinarii vestiti spiris valde implexis,dccirci a plicatis ornabant. Ibi post multa beneuoletiae si-glia, petijta Rege Gnata, ut faceret sibi potestate, quod si rabat ipsi Regi seliris ter euenturii, arcis aedificandae. Rex id summa facilitate cocessit. Postquam autem Gnata ab illo digre si us eii,Saracenias quida natione AEthiops, qui plurimu apud Rege poterat,Acotcs nomine,cu Gnata amicitia firmaui illumq; . de regionis illius natura,&de moribus gelis admonuit.Gnata cotinuo arcem

aedificauit, & tam diligeter operi insti tit, ut in tra paucos menses illud ad iusta altitudine pcrduceret. Deinde a se alios partim in India, partim Quiloam dimisit,& iple cu illis copijs,quae stibi vinae sunt, in arce remansit: ad quam perfi-Genda, indigenae etia strenuam opera nauabant. Id cu Saraceni permulti indigne tulissent,ad Rege adeunt, eumq; monent, ut hominumales corii insidias praecaueat. Amicitia ab illis simulari, pernicie vero & exitiu interim illius rebus intendi. In que finem,inquiunt,arce in sedibus tuis excitant, nisi ut potentiores esse,sti,te hinc exturbent,omni brisq; te opibus atque fortunis expolientes In no his naudibus Quiloael egem expulerunt ' An non in India muti tos Principes per summu lcelus bonis euerterunt.' An non ubicunq; pede ponunt,staudis&latrocinij impresia vestigia relinquunt 'Si sapis igitur, cosante quam vires coli igat, opprime,ne postea frustra pestem a te,& a ciuibus tuis attertere coneris. His sermonibus stimulatus Regulus ille, manu secreto c5- parat, do die facinori praestituit. Fuit huius steteris indiciu per Acotem Gnatae delatu. Gnata, ut coueniebat,ad hostes acerrime propulsandos se parauit. Hostes, ut erat constitutum, in arcem impetu seruntur, tela ignita coni j ciunt, ω quibus possitiat machinis, muros oppugnant. Acotes Vero cum centu homi-inibiis, ut nostris subsidio occurrat,in arce ingreditur. Fuit acre praeliti. Hostes, tande telis atq; tormentis repelluntur :&cum se in fuga darent, nostri eos in- , sequuntur, nec vita modo patiuntur, ut illi se a timore S trepidatione reficiat. fItaq; in illorii tersis inberentes, eos usq; in oppidum,in quo Regulus domicidiliu sabebat, pe sequi contendunt,s in Regiam deniq; vadiat Regulus incu- le suu se receperat: ibi cum nostri vostigijs illius insiste ne squanuis 4c se iaWA& oeulis orba us esset, in extremo tamen viis discrimine animum imini me demisit ediacula contra nostros intorsit. Vix fieri poterat, ut tesu aliqηod

172쪽

frustra, eo quod nostri valde conserti essen t, accideret. Itaque aliquot Lusitanos homines iaculis emissis vulnerauit, inter quos ipse Gnata fuit, cuius

ceruicem iaculo sauciauit.Quod cum Emmanuel Fernandus, qui Regis Emmanuelis in ea regione negotia gerebat,animaduerteret, in Regulum inuasit, caput illi continuo praecidit. Occisis Rege praecepit Gnata nos ris,ut a maleficio abstinerent, de uniueris multitudini parceretur. Voluit enim ea significatione clementiae incolas ad se allicere, ut qui virtutis documenta perspexerant, humanitatis etiam lumen in perditis rebus experirentur. Hac re gesta Gnatae visium est, reip. illius statum collocare,& praemio etiam digno Acotem , qui strenuam operam in eo tumultu nauarat, assicere . Illum igitur Regis Emmanuelis nomine Regem creauit,&ciues, ut illi libenter obtemperarent, effecit . Acotes fidem dedit, te perpetuo quaecunque Rex Emmanuel, ct Duces illius ei praescriberent, esse facturum. Interim cum coelum illius resionis esset nostris infestum, & propter palustres humores ardentisiimis Solibus excitatos, corpora multorum inficeret, accidit, ut Lusitanorum corpora summus languor occuparet, & multi decumberent, Sc tetra lue atque tabe consecti morerentur: ipseque Gnata eodem morbo sitblatus est. In cuius locum suit Emmanuel Fernandus omnium consensu substitutus. Eo autem tempore Almeida ex Cidebarbuto, dc Emmanuele Coresima nauarchis, qui in Indiam missi ab Emmanuele suerant, intellexit, Petrum Gnatam morbo extinctu esse: & praeterea in urbe Quiloen si tumultuari, propter necem Mahumeti Regi per summum scelus illatam. Illum namo; Rex Tirendicundus, qui erat cognatus Abrahemi, insidijs occiderat. Haec illi, cum oram illius regionis legerent, ut suerant ab Emmanuele lusii volebat enim Rex intelligere, an Franciscus Albuquercius, dc Petrus Mendora, qui perierant,in aliquam illius regionis oram euasissent) in cursu cognouerant. Almeida continuo Nonium Vascium Peretram in salam misit, qui arcipraeesset,&incursu Quiloam motibus propter necem Regis agitatam constitueret, dc in auctores etiam caedis, si fieri posset, animaduerteret. Hoc in loco non erit abs ne, de regionis huius situ pauca dicere. Constat iam inde ab Homeri tempotibus , eam Africae partem, quam Graeci AEthiopiam appellant, in duas partes esse distinctam Vna namq;,ut ipse Homerus auctor est, ad occasum Solis, altera ad ortum pertinet: 5c utriusq; partis regiones vltimς,quq ad Austru lon gissimo tractu protendutur, Oceano terminantur. Occidentalis AEthiopia cura Asricae parte, quae Gaditano freto definitur,c5tinens est,atq; in Austrii inde cotinuata disteditur,vsq; eo,du quinq; tantum serme gradibus ab aequinoctiali regione distet . atq; deinde in ortum Solis inflecticiar, S: ad principium

promontorij Bonae spei maximo spatio dilatatur.Inde vero rursias in Austrum nia longitudine procurrit, ut aequinoctium superet,& Austrum versus,

inciter gradus trimia & quinque ab aequinoctiali plaga dilsideat. Inde ad

173쪽

LIBER

ortum Solis extenta, ad aequinoctialem rursus abducitur,dὸ Septentriones respicit, donec tandem in sinum Arabicum atque in promuntorium Prasum perueniat. Ibi Arabiam ab ortu solis spectat. Intimus autem ille sinus He roum sui tale definitur. Continet autem AEthiopia supra dimidiam Afriscae totius partem. Regio partim est fertilis, & multis frugibus,& armentis,& pecoribus abundat, & quam plurimis fluminibus alluitur: partim desertii&inculta,&rerum omnium asperitate vastata. Est etiam in illa non seiuni maxima linguarum, sed etiam morum dissimilitudo. Nam quidam sitne mites, & commodi, & ad omnem rationem humarutatis propensi. Alii ve aro sunt moribus immanibus esterati. Ea vero pars AEthii piae,quae s sectae ad Solis ortu ,a promontorii illius maximi flexu incipit, &deinde ad athio piam, quaestiria AEgyptum est, post varios sinus de flexus extenditur. Con ἀtinet autem aethiopia elephantos quamplurimos, e quibus magnam vim

eboris mercatores inde in multas alias orbis terrarum regiones important

Abundat multis auri, & arris, & a nil venis, alijsq; rebus innumeram libus, plurimis in locis opulenta est. Calores tamen noliris hominibus infestisiimi, & febres mortifere eos his comodis omnibus arcent, terroribusque mor tis obiectis impediunt, quo minus multas ex AEdilopia utilitates excipiant Quanquam tantas plerunque vires habet auaritia, ut mentes hominum arcogitatione mortis, qua nihil videtur esse terribilus, frequenter abducat. Inlhac autem Ethiopi .e parte, quae est ultra promontorium Bonae spei, qua Australi Oceano terminatur, est regnum latissimum, quod Mnomota nominatur, cui, antequam Lusitani eas oras perlustrarent,omnes illius orae Reges sine recusatione parebant. Est autem auro supra quam quisquam existimare potest litissimum. Nam e fluuijs etiam atque lacubus eruitur. Multique Reges Regi Benomota auri tributum quotannis impendunt. Gens simulacra minime colit : unum DE v xl cces & terrae conditorem confitetur. Cultus dc vestitus non est cultui, quo reliqui AEthiopes utuntur, absimilis Regem incredibili superstitione venerantur. Rex duo regiae maiestatis insi gnia gestat. Vnum est, parum quidam ligo cum eburneo manubrio. Alteriurui lis duobus haud ita magnis continetur. Ligone subditos ad terrae cultuiaram adhortatur, ne propter ignauiam atq; desidiam terram deserant, me coacti latrocinentur. Vno vero ex iaculis significat, se scelerum vindi

cem futurum, altero vim externam ab hostibus armis atque virtute repreliasurum. Regum filij , quos habet stipendiarios,apud illum nutriuntur,tum v ea educatione Regem debita fide & amore prosequi studeant, tum ut illi obsidibus Rex eorum parentes in officio de fide contineat. Est misi iiii semper exercitu constipatus, quantas summa pax dc otium cum omnibis finitimis nationibus sit illi firmo faedere constitutum. Tunc enim cens

sibi millum a bello fore periculum, cum in pace bellum semper Remi

174쪽

sortunis impendere suspicatus fuerit. Singulis annis mittit ex suis domesticis&iamiliaribus, qui ignem nouum Principibus de Regibi2qui in illius ditione sunt, nomine ipsius Regis impertiat, atq; inde reliquis m,minibus distribuaturi Quod quidem ad hunc modum fit. Vbi legatus ad domum cuiusuis Principis ataedit, ignis extinguitur. Deinde rursus a legato nouus ignis excitaturi tunc omnes eo commeant, Vt ignem inde in domos suas inserant. Hoc qui lacere recusat, proditor atque rebellis existimatur , dc tanquam maiestatis

reus extremo supplicio punitur,&, si opus ita suerit, exercitus in illum comparatur, ut hominem fidei desertorem multis excruciatum supplicijs interimat. Haec quidem de regione illa 2Ethiopiae, cuius ambitu 2 fala etiam continetur, sitis esse puto. In India vero Franciscias Almeida, ne tempus ullum abire sine tactu pateretur, Laurentium filium cum classie nauium nouem misit in insulas, quae Maldiuae appellantur. Sunt autem complures, modi αcis inter se aestuatijs diuisae,Cochim6que circiter bis centu &quadraginta millibus passuum distant. Ibi eum iubebat speculari, numquae naues Saracenorum ab Otiente sella in occasum nauigarent , quas ipse captas Cochimum perduceret .i Tanta vero suit aestiis vis, ut Laurentius a cursu prorsus abduceretur. Delatus autem fuit in insulam non ita lato mari a Cori promontorio, quod Comorinum appellant, disiunctam: quam multi suspicantur esse Ta- robanam. Sed qui Ptolemaeum sequuntur , Taprobanam asserunt esse it --, quae est aureae Chersonesis opposita, qtiam incolae Samatram appellant. Haecautem de qualoquimur,ὶ Ptolemeo Cori, nomine promonto ij Indici, in quod spectat, appellatur. Insula nominatur ab incolis Testanda. Ea patet in longitudinem a Septentrione ad meridiem circiter ducenta de quinquaginta passuum millia: latitudo autem, ubi est latissima, non vltra centum de quadra inta millibus passuum dilatatur. Est autem admodum fertilis, neque ibium varijs frugibus abundans, verum & herbis, & plantis odore mirifico redolentibus egregie vestita: quae 'ti idem sine ulla cultura proueniunt. Malorum citreorum nemora sunt denssiima: fructus vatij atque multipli ces tam sapore quam odore gratissimi. Magnam praeterea vim cinnamomi pasti m fundit. Multi praeterea preciosissimi lapides atque multiplices e saxorum ingentium venis eruuntur: & gemmae etiam incredibili multitudine, de singulari colore atq; fulgore , extrae his ostreis e profundo maris gurgite,repetiuntur. Ad haec,miram elephantorum copiam nutrit. Erat tota insula septem regnis distincta, E quibus tamen unus de opibus,& dignitate,& i mperio multu reliquis anteibat. Is in ciuitate maxima, quae Columum appellatur, imperii sede & domiciliu collocabat. Est in media insula mons prFelsis, multis paludi bus cinctus. Ex illius summo sistigio collis assuisit, e cuius medio e lacu quodaaquae dulces atq; perennes emanant. Prope lacum est silex , in qua cernitur ve

stigium hominis impressum. Est mire insitum incolis , vestigium illud esse

primi

175쪽

LIBER

primi parentis generis humani ,qui riae in coelum subla tus ab illis esse dicitur Non procul autem lue Sacellum visitur, in quoduo sepulchra mira superstiatione coluntur. Eximmant enim in his condita Hisse coipora primi hominis;& loris illiis , Equorum semine suit viniersiam genus humanum Hopagatua Ea vero opinio animis penitus infixa facit cebmulti Saraceni, dc alii loca diuersis superstitionibus impliei figeItomis gratia cofluant. Locus adeo ac μuis est,ut neque manibus niti adsummum posiint, sed scalis & catenis adiuti eo perueniant. Ad hanc insulam Laurentius cum classe sibi commissa delatus, portum subist quem incolaeGabalscamum appellant. Id eum Rex necemini inde procul aberat )accepisset legatum ad illum continuo in muneribus naia sit , itii ab eo patena peteres. Laurentius Iesatum benigne & holps taliter acce pit,&muneritas illisormula, quae ei grata fore is scatus est. Tandem H Dia. cum illo firmaret, milit unum de comitibus suis virum nobilem atq; pruna, 1ium,Pelagium S usam nomineritii in regiam deductiis,Regon offenditiari rosulgore circula lucentem. Partim enim gemmis quibus erat excultus, pars tim Kreis iacibus,quanuis dies esset clarissimus,omnia fendebant. Ad male statem enim pertinere existinarabat,eiusmodi lici ' circunsederi . Fuit Pela gius Sousa cum reliquis, qui illi fuerant comites attributi, admodum honore infice receptus,scediisque sine ulla recusatione nutatum. Foederis conditiones ham

fuerunt,ut is Emmanueli Regi singulis annis tributi nomine diaeenta &qui qquaginta millia pondo cinnamomi penderet Rex autem Emmanuel illuminindem & clienaelam reciperet, & Ducibus situ praeciperet, ut illius portus atques maritimas ciuitates ab hostium iniuria prohiberent. Id foedus sub ea conditio in ne ratum habuit Laurentius ,si Pter illius auctor fieret. Pondus tamen cinna momi filii Regi; iussu nauibus Lusitanis impositum. Tantus enim erat Regimetus iniectus,ut vix ullum officium, quod ad pacem cum nostris firmana valeret, ei satisfaceret Elias dem consensu Laurentius in terra coIumnam marmoream cum regi, Emmanuelis insgnibus statui iussit , quo significabat,

insulae possessionem ab illo noniine Emmanuelis occupari. Hac re confecta Cochimum ad patrem redijt, a quo fuit in Anchediuam missus, vincem muniret,& totam illam oram maritimam perlustraret.Emmanuel Paragi similiter Can nonrni Eiusdem Almeidae iussu petiit, ut Laurentio Brittio in arce aedificandaatque munienda opem afferret. Interim dum tempus in his nego tib teritur, venit ad Laurentium vir quidam Italus,nomine Ludovictri Vuaπ- manus, patria Bononiensis, qui studio orbis terrarum cognoscendi,multas re mes peragrarat,atque tandem sub mercatoris habitu, cum te Saracenu esse simularet,Calecutium peruenerat. Ibi cum multi multa de Porrugalesibus c5ibernorare nomine getis exci latus quasi quae ges esset ignorare tui mores de

instituta illius essent quam religionis secta sequeretur, quo casuluisset in Indum delita quaesulit. Saraceni priuem essem esicam destae se narransi

cuius

176쪽

euius omne studium in latrocinio &crudelitate consumeretur, mulisque iam detrimenta Saracenis in partibus illis intulisse. Tum Ludovicus simulat se indignissime pati, tantam gentis impurissimae audaciam & temeritatem tamdiu impunitam esse, quae iam interitu senestissimo debuisset meritas facino-riim descelerum poenas exoluere. Inde cum se in familiaritatem eorum, qui plurimum poterant, insinuaret,&consilia Regis explorat,&quo animo classitem ingentem compararet, quibus auxilijs se in nominis Lusitani perniciem sepiret, intelligit. interim spem maximam concipit, fore, ut breui Lusitano nim ope se se a Saracenorum familiaritate impurissima vendicaret. Cum Mediolanensibus autem consilia communicat ,&eos adhortatur, ut relicto Calecutio se ad Lusitanos conserant. Respondent illi se Christian's est scelerumtamen suorum conscientia perterreri, ne ad Christianos confugiant. Ludovicus bono illos animo esse iubet, seque operam daturum pollicetur,ne illis fraudi esset facinus, quod in Christianum nomen consciverant. His ita constitutis, quam primum occasionem oblatam vidit, arripuit, atque ad Almeidam se contulit. In eo cursu in Laurentium incidit. Ibi tunc quas copias Rex Cale cutienss pararet, quam classem instrueret,illi nunciauit. Docuit praeterea al- de Mediolanenses facti sui poenitere. Eosque si veniam impetrarent, libentissime ad Lusitanos redituros. Quod ut confestim fieret, Laurentium vehementer adhortari coepit. Illorum namque opera quamplurima tormenta apud Calecutientem Regem constari, mult6sque idem artificium ab illis inuitissimis perdiscere. Laurentius illum laudat, & muneribus assicit,atque promissis excitat, ad patremque deduci iubet. Pater confestim filium perliteras admonuit ut se ad dimicandum cum hoste pararet. Et Ludovicum dimisit,ut Calecti tium reuersus, Mediolanenses data fide Cochimum perduceret. Id Mediolanenses laetissimis animis acceperunt. Sed dum sugam parant, fuit eorum consilium enunciatum: deprehensique poenas morte crudelissima luerunt. Ludovicus vix se suga a periculo caedis proripuit Interim classis Calecutiensis summa vi parabatur. Ea sui octoginta maiorum nauium,& centum & vigintiquatuor paronum . Erat autem&armis, dc tormentis,&hominum multitudine, multisque munitionibus instruetissima.Laurentius cum classe undecim nauium in illam inueetus est. Erant aute in hac classe octingenti milites Lusitani , viri acres, &armis egregie muniti. Auxilia praeterea Indica,non tam e valde firma, conquaesierat. Ventum erat ad Cananoris ora,cu utrinq; concursum est. Atq; primum cum distanis clamoribus, tutarii cantibus, tormentoru crebrisfietibus mare atq; tellus tremefacta strepitus horredos edidissent,iande naues ipset manibus ferreis inter se deuinctae cocutiuntur. Laurentius naue hostiupraetoria conspicatus, in eam impetu fecit,& harpagone saepe frustra conieeto, tande eam firme retinuit. fuit utrinq; satis acriter dimicam. Lauretius tamen

in naue insiluit. Illum Philippus Rogeticus,Ioannes Hom cinadus PireZiu

177쪽

Andradius, Vincentius Peretra, Rodericus Pereira , & alii quidam homines

fortissimi sequuti sunt. Erant sexcenti milites in hostium naui, qui cum rem in summum discrimen adductam cernerent, ne inulti caderent, laborabant. drandem omnes partim occisi, partim capti sunt: aliqui verb se in mare demiserunt, ut nando salutem quaererent. Hac naui capta, Laurentius Nonnio Vescio Peretrae opem opportune tulit. Is enim clam naui haud ita magnae praeesset,

uem hostium valde magnam inuaserat, eamq iniecto barpagone suae deuin xerat. Sed nihil propius est factum , quam ut nauis illius, hostilis nauis ictibus

allisa deprimeretur. Praeterea tanta multitudo sagittarum iaculosum abi, stibus accidebat, ut omnes se me , o uanuis acerrime decertarent, se interituros irbitiarentur. Sed aduentu Almeidae, haec quoque nauis hostium expugnata fuit, & ex quingentis militibus, qui ea vehebantur, nemo euasit, nisi tantum illi, qui natandi artificio vitae suae consuluerunt. Erant in hostium classe ex eo numero, quem diximus, multae mercatorum naues , qui reliquarum mutum roboreo multitudine nitebantur. Hi cum cerneret duas illas naues expugnatas, dissidere de pugnae euentu coeperunt . Dum igitur animaduertunt nostrosita pugnandi di cultatibus implicitos, ut minime illos fugientes inlequi posissent, vela dant :&alij quidem se in Calecutiensem portum recepere: alij vero

eum nauigando cursum libere tenuere, quem optabant. Reliquae traues strenuὶ iaculis& tormentis partim aeneis,partim serreis, & nauium impressione decertabant,& cominus etiam multis in locis hastis&gladijs rem gerebant Erant autem nostri in magno periculo. Nam multae simul naues hostium v- nam nauem ex nostris circunnitebant- Ab omnibus tamen fuit diu magna virtute dimicatum, & hostes tandem in susam conuersi. Supra tria millia hostium caesa sunt. Decem naues cum multis paronibus depressae: duo ligna Regia & nouem naues maiores captae, & magna praeda parta. e nostris sex tan tum in pugna ceciderunt. Re ex animi sententia gesta, Laurentius se Cananorem contulit. Fuit autem a Rege cum magna laetitiae significatione,& cum non mediocri admiratione virtutis exceptus. Interim dum haec geruntur,cum Zabaius Goae Princeps intelligeret, Calccutiensem Regem masnam classiem comparaste,& nostros, ut cum illa dimicarent, ex arce Anchediuensi selum se, noluit eam rei bene gerendae, ut opinabatur, occasionem amittere. Con' sis igitur Lusitani cuiusdam, qui religionem abiurauerat erat autem is ex illis exulibus. qui morte damnati suerant, & ea conditione liberati, ut terras incognitas explorarent) classem sexaginta nauium in Anchediuam misit, quae arcem expugnaret. Classi aute eundem Lusitanii praefecit.Fuerat is faber lignarius, & in reiiciendis arte suariauibus usui nostris erat . Appellabatur Antonius Fernadus.Tunc vero post scelus nefariu cu religione nome mutarat, & Abedella nominabatur Is cum naues ad Anchediuq arce appulisset, cotinuo eam oppugnare instituit. Emmanuel aute Paragna, qui pretiactus arcis erat, rata vi restitii.

178쪽

ut hostibiis magnam perniciem asserret. Itaq; virnesarius obsidionem Gluit,&Coam cum suorum caede &intericii, &cum insigni dedecore reuersiis est . At meida tamen esim cerneret, illam arcem nullum usum habere, nec ex insula aliquam utilitatem percipi, neque possie,eo quod procul Cochimo aberat, nisi sumptibus immodicis,& cu magno periculo defendi, &copias quas habebat, esse exiguas, neq; commodii esse,eas dispertiri, de Ducum omniu sententia arce diruere iussit. Laurentiu igitur in Anchediuam cuctas te misit, ut id exeque retur. Is, ut suerat iussus, in naues Paragnam cum militibus, qui erant inpr si-dio,recepit,& arce disiecta Cochimum redijt.Per idem sere tempus,quo haec in India gerebantur. Rex Philippus Maximiliani Imperatoris filius,& Femandi lec Isabelae dener .i Gallia Belgica in Hispaniam venit. Habebat autem ille in I matrimonio Ioannam Fernandi & Isabelae filiam . ad quam post morte Ioannis. & illius Isai elae. quae Alsons primum Ioannis Regis filio deinde Emmanueli nupserat, regni patrimonium iure veniebat. Philippus igitur cum uxore, postquam accepit Isabelam Reginam si rum suam evita decessisse, in Hispaniam venire maturauit, ut regni haereditatem adiret. Id cum Emmanuel intelligeret, Se iam eos in Artabros peruenis te, compertum haberet, ratione cognationis& vicinitatis admonitus est, ut illis sine ulla mora per legatos de felice in Hispaniam aduentu gratularetur, fidξmque daret, se nullo in loco, in rebus omnibus, quae ad illorum dignitatem & voluptatem pertinerent, officio fratris amantissimi defuturum. Legatus fuit Iacobus Lupus Aluitensis inna- stat qui quidem sitit a Regibus illis admodum honorifice susceptus, res n- sumque ab eis tulit amoris & olscij plenissimum. Hoc eodem tempore sit scepit Emmamiel actionem memoria sempiterna dignissimam, quantiis iam,quod effectum cia pieta frustra contenderet. Videbat enim Principes Christianos, odijs acerbissimis stimulatos, inter se cum magno rerum omnium discrimi ne decertare, remp. Christianam dilacerari, vires frangi & debilitari,&hostium opes interim Christianorum furore &amentia indies augeri. Verebatur autem, ne malum illud serperet, & in Christiani nominis pcrnicie, si non

esset opportuno remedio prouisum, erumperet. Cum aute haec secuna agitaret ita in primis eum vehementer angebat, quod C si R i s T i sepulchrum esset

tumi

Garacenis occupatu, & a Christianis Principibus turpissime neglectu. Omnia vero mala, quae tunc rebus Christianis accidebant, interpret tur propter hanc negligentiam pietatis incidere: de religionem secordia & desidia violata, albitrabatur esse magnitudine roboris atque virtutis expiandam. His curis annus, legationem ad Iulium Pontificem Maximii decreuit.Legatus fuit Odoa dusCaluanus, Resis ipsius consiliaritis. Summa legationis haec sitit. Principes Christianos inter te de propria dominatione cu periculo uniuersae Christianae rei p. dimicare.Opes interim Principis Turcam, & Sullani etia vires vehemeter amplificari,& rebus Christianis imminereNeminem vero eorum Principum

imi quorum i

179쪽

ctu tu notiatum erat, hostium impetum aChristianis proposita etiamnum te reprimere, tanto periculo comi noueri. Si gloria cupiditas principes ad arma licitabat, quod decus tantum este poterat, quod ellet cum c u Ri s T i sepulschro sinus vi dicato ςomparandum ' Simulta sit lendi cupiditas stimulos illis adhibebat, cur non animum ad Asiae & AEgypti regiones opimas, maximisq; opibus opulentas adij ciebant 'Per C H R i s T v Migitur Optimum Maimum ipsum Iulium Ubtestabatur, ut omne studium suum, nem virtutem&jndustriam , omnα curas &cogitationes in dis ordiis tollendis, & pace con stituenda consumeren&Principes Christianos ad interitum Mahumetani nominis exhorta Iur , uti a sempit nam gloriam, quae nullis unquam seculis esset interitura, compararent. Se vero ad eam rem regni sui opes uniueis,pol lido i libentissimeque per se in tam prandam certaminequodvis discrimen carpitis aditurum. Haec quidem Emmanuel sine ullo fiuctu per literas atq; lega xOs egit. Erant enim Principes animis propemodum esserati, de usq; adia pro pter turbulenta dissidia a cogitatione impendentis calamitatis abducti,ut hamo rationem non sistum animis aspernarentur, verum e mlladibrio haberent. Hoceodem anno Emmanuel Castellum in Asica aedificari praecepit,extra seetum Gaditanum, in ea ora, quae ad Austrum pertinet, ut ex eo possent insest signa Mauris eam regionem incolcntibus Cepius inserit. Huius autem aedificucuram Iacobo Mai mugeo, viro impigro, qui multa decora virtutis militaris obierat , assignauit. Fuit Castellum magno cum labore & contentione a nostris aedificatum. Multi namque Mauri undique confluebant, ut nostros ope re prohiberent . Itaque necesse erat nostris eodem tempore Castellum aedificare, Se hostium vim armis atque vimite repellere. Anno insequente, qui fuit iChristo nato. 4.D.vii. instruendas curauit Emmanuel naues qiutuordecina. quae varijs temporibus Olysippone sbluerunt. Vt quaeque enim erat expedita, ita vela faciebat. Nulla tamen earum eodem anno in Indiam peruenit. Vastus Goniectus Abraeus, unus e Ducibus a Rege delectis, iussus erat in Tophala a cie eesse. Is cum Ethiopiae oram praeterveheretur, instituit, ut nauigiu incre di bili celeritate, cuius erat nauarchus Ioannes Chanora, facem praeserret, lusi reliqua nauigia sequerentur Hoc tamen suit Ducis negligentia dit solutum atque dissiparum . milites in terram enatarunt. morum pars aliqua,quae in maenus homin uin ini manium inciderat, fuit in vinculis detenta, &a nostris, qui oram eandem legebant, pecunia liberata. Rodericus vero Suarius, qui erat v-nus e nauarchis, incidit in nauem, quae ex Arabia soluerat, in qua erant homi enes quingenti: cum quibus magna armorum contentione manum conseruit. eamque tandem expugnauit,&omnes Saracenos serro concidit. Tres autem

nauarchi fluetibus oppressi periere. Omnes vero naues, quae euaserant, in Hiberna deductae sunt. Cum vero in India exploratum fuisset, nullum e Lusita, pia nostris auxilium aduenise, Saraxeni animos erexerunt dc confirmarum, tempus

180쪽

tore madesse credentre, quo possent nomen Lustrum omnino delere. 1α- cme Regeni Calecutiensem adhortantur do admonent, ne occasionem praecla - cuiusdam facinoris diuinitus oblatam praetermitteret Augures etiam in ne eo anno victoriam illi portendebant. Sacerdores item atq; Braclimanae, quasis eorum oraculis incitati, multa reserebant, quibus Regem ad shem senimi decoris excitarent. Rex omnia, quae ad bellum erant necessaria, summaindu stria comparabat. Haec omnia Praetor Almeida per expilaratores de transfugas exviratὸ cognoscebat. Vt autem hostibus significaret, sibi non opus esse viali classis auxilio, duas festin nter classes instruxit. Vnam,vd naues,quae Cochimo Cori promontotium versus nauigabant, abhostium incursitone desen

claret: in qua erant triremes duae, naves onerariae duae,& unus paro: quam Em- .niamieli Ragagnae comisit. Alteram, quae oram illa tutaretur: in quaerant un- cicim naues luibus Laurentiu filiu praefecit. In hac classe nauarchus erat quida,nomine Gundi statuus Vascius Goes, qui cum minime comeatu abundaret, strei frumentariae cosuleret, Cananorem peti j t. Inde prosectus , ut se rursus cuLaurentio coniungeret, festinauit. In eo autem cursu nauem Saracenorum, Quae Cananore veniebat, offendit, in tamque ferociter inuasit. Saraceni minime repugnarunt. Se nάmq; foederatos este dicebant, de literas, 'uor eiusdems deris fidem iacerent, Laurenti j Britti j, qui arcis Cananorentis , ut dictum

est, praefectus erasiostenderimi.Sunt enim hoc iure omnes, qui in Indicomari nauigant, iam inde ab eo tempore,quo Lusitani in India arces aedificare e-pemni, ut nemini libem sit nauigare,nisi ab aliquo Lusitano vel Duce, vel areis Praesecto fide prius illius, 'iii nauem conscendere vul t,diligenter explora literas acceperit, fidem serueris continentes. His litetis ruto nauigant. Alia ter enim a nostris, nauarchis capi, bonisq; omnibus euerti,& vita, aut saltem libertate priuati possunt. Tunc igitur cum Saraceni literas ostentarent, quibus nixi se mari commiserant, Goes siue auaritia caecus , siue barbara immanitatechustus, silue odio sentis illius efferatus, clamauit, literas illas suisse per fraude extortas,sehue exploratum habere, illos esse Christiani nominis hostes, & perniciem Luntanis omnibusper summum scelus & perfidiarii machinati.Daturos igitur illius tam stelesti facinoris poenas. Itaque nauem diripuit,li' in imiserrimos, hominum atque o E i iidem implorantes, in velum insuit, de nauem iam exinanitam, tormentoriim ictibus perseratam deercssit. Fuit hoc sa-einus non tollim crudele,& inhumanum,contra ius gentium,& contra omnem rationem humanitatis nefa M & flagitiose susceptum: verum etiam, propter temporis illius adeb periculosi rationem,temerariti,& suroris de amen tiae plenissimum. Cum enim nondum esset imperium fundatum, de exi eis admodum copijs Lusitani maria illa tenerent, conueniebat, ut quod viribus adipisci non poterant, existimatione fidei &humanitatis assequerentur. Nam

cui inultam vitae prodium fide fimum sir,tum e tempore,quo reliqua prae-

SEARCH

MENU NAVIGATION