장음표시 사용
181쪽
adeo infirma erant, omnis salutis ratio erat in fidei opinione collocanda. Vt enim fidei & benignitatis nome excellens omnium mortalium animos ad beneuolentiarn allicit : ita infamia perfidiae&crudelitatis odium incendit,&ad vindierim stimulat. Quod tunc re satis perspectum suit . Factum enim est, ut facinus illud redderet Lusitanum nomen illis nationibus odiosum& inuisum. Almeida verb id indisnissime passus est,Goanque honore priuatii sine'; post illum diem ad suam familiaritatem admisit. Eo tempore Rex Cananotis
obierat, &alius in illius locum successierat , qui erat in nouros animo vehemeter inses lo. Opera namq: Calecutiensis ad regnum peruenerat. Erat Cananore Saracenus Mamele nomine, copiis & existimatione, eorum Saracenorum, qui terras illas incoleban i, facile princeps. Nauarchus autem nauis illius,quam Gota in alto merserat, erat Ibroris illius filius. Hic cum percepi siet,merces suas, quas nauis illa convcsebat, esse direptas, nauumque deeresiam,&hominem sibi coniunctisiimum cum reliquis crudelissime cemersum, dolore stimulatus ad Laurentium Brittium treci a contendit, & maximis vocibus de iniuria sibi facta conqueritur. Tu, inquit, nos prodidisti, tu nos in fraudem induxisti : quod nati emam iterim, quod bonis spoliatus sim, quod nepote meo carissimo sim orbatus,id perfidia & scelere tuo factum est.Qui fieri enim potuisset, si testimonici literarum tuarum bona fide conscriptum sui siet,ut vir Lusitanus, atque nauis magnae praefectus, tam crudeli iniuria nos omnes affecisset,
tantumq; in multos nostrae s.cietatis homines cladis inuexisset in Brittius iurat se nihil fraudis admisisse. Saraceniis nullam satisfactionem accipit. Itaque ut erat lacrymis oppletus, dc surore acriter inflammatus, ad Regem properat. Sequebantur illia in uxores, & parentes, dc liberi corum, qui fuerant crudelem in modum interfecti. Ibi cum eiulatu lugubri clamores in coelum tollunt, manus in Regem intendunt,fidem illius implorant,ius acerrime postulant, &, ve de gente scelestissima poenas debitas expetat,obtestantur. Is se m inime postulata neglecturum ostendit. Tum arcessito Mamelesibi minime ingratum λ- re dicit, si illi quacunque ratione possint, scelus illud ulciscantur.Mameles continuo ad Saracenos, qui Calecuti; negotiabantur iteras de hac iniuria misit. II-li rem ad Regem deserunt. Is confestim misit, qui nomine illius animum Regis Cananotis in nostros acriter inflammaret, opemque suam ad nostrorum exitium mi nime defuturam promitteret. Fore autem, si coniunctis viribus in perniciem Lusitan. e gentis incumberent, ut illius memoriam e terris exterminarent. Hoc accepto nuncio, Rex totam tuam cogitationem ad exitium Lusitanorum traduxit. Atque principio, quod animo moliebatur ecretum tenuit. Interim autem sollam latissimam Hitoris unius fine, ad alterum litus perduxit. Ea sessa arcem cerat enim in angulo, clue mare circuntuebat sita ab urbe dirimebat. Hoc sese ad urbem munienda iaceres mulabat.Puteus autem erat
no procul ab arcne quo nostri ad bibendum aquam hauriebant. Hunc. intercludere
182쪽
cogitabat. Asossa nἱmque ad puteum erat semita perangusta, qtiam aggeribus & turribus munire Rex statuebat, ut inde nostros tui aditu prohiseret, atque siti confiseret. H. ec res suit Praefecto Principis opem,qui erat in regnum successii rus, indicata. Is etiam demonstrauit, Regem Caleciiiij, praetet alias munitiones, viginti desuatuor aenea tormenta Re-ψ Cana noris clam,'uibus arcem quateret, misit se :& praeterea triginta ho minori millia te in auxilium missurum polliciturn sitisse. Laurentius Princi pigia ias egit, seque daturum operam cons rimauit, ne unquam beneficium vita ingrato; collocasse iudicaret. Itaque suos continuit, ne in urbe hostilictim vitae peticulo vagarentur. Ad Almeidam vero nuncium misit , qui significaret, o indiscrimine versaretur. Almeida filium misit, qui arcem mili tum praesidio, 3c commeatu, & armis firmaret, ut posset facilius obsidionem tolerare: quod ab illo diligentissime persectum suit. Brittitis cum animaduerteret,aquati ne intercluta omnibus esse pereundum, illud telluris spatium, quod erat inter arcem & puteum interiectum, fossa & vallo muniuit, eaque munitione utrunque litus inclusit. Tum pontem sublicium extruxit,qui vallium cum puteo coniungeret. Deinde varias turres excitauit, & tormenta in illis disposuit, quibus, si vellet hostis aquationem impedire, eum propelleret.
Hoc cum Rex animaduerteret, insidias deteistas esse cognouit. Non igitur vltra dissimulandum ratus, arcem oppugnare constituit. Quadraginta hominum millia tunc in castris habebat, partim ex suis copijs, partim ex auxilijs, quae Calecutio iam aduenerant. Itaque copias eduxit, de vallum consestim aggressus est. Nostri maximo coem labore hostium impetum sistinebant. Sed de aquatione praecipue acerrimum erat inter nostros Sc hostes certamen institutum, cum illi maxima contentione, ne Lusitanis vlla facultas aquationis daretur , pugnarent: contia Lusitani, ne aqua excluderentur, periculosissimam dimicationem subirent. Aqua igitur ijs, qui bibere cupiebant,erat multo languine comparanda. Nostri vero consilio Thomae Fernandi, praestantis archi tecti, ab arce in puteum cuniculum egere: qui tanto silentio perseetias est, ut
nunquam id ab hoste animaduerti posset. Tum paulo supra illud cuniculi ostium, quod ab arce ad puteum medium pertinebat, trabes immisit, & sh-
per eas alias transueti, iniecit.Tum magnam materiae cim super eas trabes demisit, quae puteum tegeret, ne possent hostes venenum in aquam insundere. Postreinb ore summo putei disturbato terram omnem congessit, ne posset hostis materiam extrahere. Sic autem fiebat, ut nostri tuto hostibus inuitissimis aquarentur. Rex igitur ab hoc conatu depulsus, Vallum oppugnare multo acrius instituit. Cum vero multi in ea oppugnatione caderent,ut tutius rem gereret, ingentes fa slana dc simili materia infarciri iussit,ut his oppositis tormentorum ictus exciperet. Dum aute hoc opus apparabatur, castra retro mouit, de suos ab oppugnatione prohibuit. Brittius id non sine consilio fieri ratus,M 1 excogitauit
183쪽
excogitauit rationem,qua hostis consilium exploraret. Faber quidam lignatius illius iussu laqueum exinaxit, eumque non procul a vallo ea parte, quae valli portam respiciebat , leui materia atque tellum contexit. Brittius quadraginta milites iustit extra vallum egredi,ut urbem verius pergere simularent. Hostes illos conspicati, in eos impetum sua unt. Nostri se sensim recipi ut: hostes acriter insistunt. Eorum autem Dux, cum omnibus pratiret, in laqueum incidit. Quo facto nostri hostibus repugnare multo acrius incipiunt: alij extra vallum egressi, secum illis coniungunt,& hostes re inopinata perculsos emellunt,&paulo longius insequuntur, si θn6que dato se recipiunt, & Ducem laqueo expeditum ad Praesectum periristunt. Ex illo cognouit Brittius quo animo Rex bellum intermitteret. Praeterea Princeps regni haeres per unum de suis comitibus , scapha commeatu onusta silentio noctis inuectum, illi Regis consilium aperuit. Nostri ad propugnandum se comparauerunt. Persectis operibus Rex confestim aciem hoc ordine instruxit. Saccos primum sic oppositos esse iubebat, ut essent instar valli, quo milites possent sine periclito ad Lusitanorum vallum accedere. Deinde milites cum arcubus, de serreis fistulis, de varijs telorum genetibus sequebantur.Postremum agmen Rex cum valida manu firmabat. Arcis tormenta quan uis globos ingentes partim serreos, partim lapideos emitterent, clim hi saccis exciperentur, nullum detrimentum hostibus afferebant. Ea res animaduersa hostibus animos extulit, ita, ut quasi debellaruni iam foret, clamores ingentes ediderint. Sequenti die suit oppugnatio multo
ferocius instaurata. At Brittio venit in mentem, tormentum Vnum, quo nondum usus fuerat, quod multo vehementius globos eiaculari cognouerat, collimare. Cum ille igitur qui tormeti curam gerebat,ignem admouisse factum est,ut Caccos dilijceret,ictibusque crebrius repetitis,omnes moles oppositas disturbaret. Cum igitur maiora tormenta in aciem hostium propugnaculo nudatam ingentes pilas, minora glandes valde frequentes emitterent, magnam
stragem ediderunt. Ea nocte vir quidam nobilis Castellanus, cognomento Guadelatam, postulauit a Brittio centum Sc quinquaginta homines, quos ipse deligeret, quibus hostium castra terrore compleret . Cum id illi suisset concessum, de quarta vigilia serat autem nox pluuia, caligoque densissima erat castris offusa) nostri hostes, nihil hostile propter nostrorum paucitatem suspicantes tubarum cantu dc rimoribus magnis exterrent, Sc alios graui semno consopitos, alios statis omnes obtruncant, reliquos in fugam pellunt. Vbi primum diluxit, nostri potiti castris, praedam non mediocrem in arcem conuehunt. Hunc felicem succei sum casus aduersus deformauit. Erant frequentes aedes arci coniunctae,arcis ipsius praesidio ab hostium impetu de incursione defensae. In his erant variae merces, dc multiplex depretiola supellex, dc annona, qua milites in ea obsidione alebantur. Factum est autem , ut pueri cuiusdam negligentia, qui Gun iret cubitum, candelam incensam reliquerat, ut candela
184쪽
in aridam materiam decideret, ouae subito ignem corripuit, S: domu inflam- mauit.Sla autem cum omnes aecies illae essent ὀ ligno aedificatae,& lijs palma-nim contectae ,&coniunctae actum est,ut omnes eodem incendio conflagra rent. Quanuis autem iactura multarum rerii maximi preti j fuisset, nihil Prae. se maliud angebat, quam annonae penuria. Commeatum enim maxima parte flamma consumpserat. Nec erat spes vlla, quandiu hyems vigebat, ut aliunde posset commeatus importari. Ergo cum fames nostros opprimeret, cogebantur seles primum,mures deinde & lacertos comedere . Praefectus aliquid audendum ratus, cognatum quendam suum cum triginta viris satis acribus misit, qui in hostes improuiso erumperet, Sc videret, an posset aliquid ei
bie castris non valde munitis abripere. At hostes in nostros inuecti, multos convulnerarunt, ipsius cognati Ducis vultum conciderunt,& crura etiam sau .ciarunt, ita,ut gradum facere nequiret: partimque absuit,quin in hostium potestatem veniret. Sed adolescentis virtute, annos nati quinque & viginti , cui Ioannes Gregorius nomen erat, fuit E medijs hostibus ereptus, & in arcem intromissus. Quatuor autem e nostris in eo conflictu cendere. Interim per scrum transfugas fuit Rex certior factus, nostros grauissima fame premi. Existimauit igitur eam occisionem rei bene gerendae non esse praetermittendam. Itaque in loco satis accommodato, milites in insidijs locauit, duas autem vacit propius
vallum agi praeceperat. At nostrictim vaccas cernerent, Ducis initanu nec enim imperio, sed ume mouebantur repente desiliunt. Qui erant in insidijs,
in nostros impetu seruntur. Nostri tamen tanta virtute illis restitere, ut priusquam maiora lubsidia 'γssent aduenire, vaccas per valli aditum hostibus Histra repugnantibus introducerent. Harum carnibus diebus aliquot nostri sustentati sunt. Sed his consumptis, necesse erat nostris aut deditionem iacere, aut fame sunditus interire. Sed ope diuina in extremo illo discrimine adiuti sunt. Mare namque Ventorum natu agitari coepit,& cum maximos fluctus ijceret, magnam squillarum ingentium vim in litus expulit,quibus nostri ia-mem depulerunt, &aegroti ianitatem recuperarunt. Sic autem laetum est, ut Lusitani obsidionem per totam hyemem tolerarent. Ver autem appetebat, subsidium, cum primum mare nauigari potuisset, expectabatur. Hoc cui Regem minime lateret, statuit , ante quam Cochimo auxilium adueniret,iotis viribus experiri , an vallum & arcem expugnare posset. Magnam igitur ci nsem instruxit,&duo maxima Castella sit per naues excitauit, ea ratione, vafuerant erecta Castella, quibus Rex Calecutiensis Paci ecum euertere cogitarat. Huius apparatus indicium fuit per eundem Principem ad Praesectum repente delatum , a quo suit admonitus, ut eam arcis partem ,quae ad mare pertinebat, diligentissime tutaretur. Erant milites, quos Rex sub signis habe hiul quinquaginta millia. Alia namque sibi auxilia conquisierat. Vbi primum omnia parata suerunt, clim terra dc mari nostros oppugnare instituisset, factu
185쪽
est ,vtvno rem re & classis eam arcis partem , quae ad mare spectabat, cum castellis inuaderet,& magnus exercitus in vallum impetum ferret. Vtrinque tamen fuerunt cum magna suorumutrage, & nauium etiam iactura repulsi. Praelium fuit acerrimum, & ab exoitu Solis usque ad occasum durauit: quod tamen non humanis viribus, sed diuinis gestu fuisse constat. Cum enim 1 rima multitudo hostium in proelio cecidisset, nemo tamene Lusitanis desid ratus fuit. Insequente die Brittius magnam tormentorum partem,quae erant in arce disj,sita, ad vallum transportari praecepit, &inde ciuitatem globis ingentibus concutere iussit. AEdes quamplurimae dirutae fuerunt , dc in his Saracenorum templum, in quod multi conuenerant,ut Mahumetem precibus fatigarent, ut illis sub idio occurreret.Tantus autem terror sui t&ciuibus& ρο- regrinis iniectus, ut omnes a Rege contenderent,ut pacem cum Lusitanis iaceret: aliter enim,se inde continuo migratur .Quod ut vehementius agerent, fecit classis, cui praeerat Tristanus Cugna quae tunc aduenerat: quae opem nostris, si in maiore tum discrimine suillent, attulis let. Pax igitur certis legibus facta suit, ea conditioni, ut tum demum rata esset, cum eam Praetor Almeida comprobaret.Quas vero res Tristanus Cugnabantequam Cana rem classem appelleret, in eo cursu gesserit, alio in loco memorataimus.
gerebantur, in Africa haec acciderunt. Sasin est ciuitas in Mauritania Tingitana sita, extra ste- tum Gaditanum, ad Austrum spectans , quam Atlanticus Oceanus alluit. Erat autem sanό magna, multisque opibus opulenta, ad quam undiq; mercatores quaestus yatia libentissime co- meabant. Regio est valde tertilis,frugibus de pecoribus abundans.Fuit autem ciuitasti longo tempore in ditione Regis Marrochienss, cuius imperium maximam Mauritaniae partem continebat. Sed tandem familia
quaedam nobilis, cognomento Farhomu, ab imperatore desciuit, opibusqusui
186쪽
suis,&popularium gratia freta, tyrannidem occupauit. Huius tandem famili rinceps extitit quidam, nomine Abdeariis Rhamanus, vir magni animi, M supra modum dominationis appetens qui,ut ciuitati imperaret,patruosito, cui nomen erat Hamedux,qui tunc opibus & potentia multum gentilibus anteibat,vitam per summum scelus eripuit. Deinde specie liberalitatis& humanitatis plebis animos sibi conciliauit, ita, ut ciuitatis imperium facillime teneret . Erat autem Abdearo Rhamano filia exhnia specie, quam adolescens nobilis, nomine Haliadux , non vulgari sarma praeditus amabat ,& illius concubitu,matre puellae non inuita, siuetratur. Haec consiletudo cum suisset ad Rhamanum delata, eo familiae dedecore grauiter offensus, necem adolescenti aD serre constituit. Quod cum Rhamani uxor atque filia sit spicione as uti taenissent, rem ad Haliaducem deserunt. Is ut Rhamani consitum praeriperet, catalem Rhamano machinatus est. Re autem cum iuuene sibi amicitia valde coniuncto, cuius fidei & audaciae valde confidebat, quem Iehabeninsusum appellabant, communicata, ut facinus summa celeritate patraret, exco ra' illa. Erat autem sacrum s bienne Saracenis summa ab illis religione celebrarum. Rhamanus in templum prosectus, per nuncium Haliaducem ad Qten. nisprecationis communionem inuitauit. Esse dicebat praeterea sibi cum illo postrem diuinam de re maxima consultandum. Haliadux eo nincio intellexit, tempus appropinquare, quo sibi erat aut Rhamani crudelitate moriendum, aut Rhamano nexasserenda. Arcessivit igitur Iehabeninsulam,&ambo cum decem viris sertibus ex gentilibus atque domesticis, qui erant coniurationis participes, recta in templum gradiuntur, & Rhamanum confodiunt. Qui Rhamanum sectabantur, ut illius necem vindicarent, se comparabant. Cum tamen viderent duodecim viros nobiles, & impigros distrietis gladiis ociter imminentes, & suspicarentur eos non sine multitudinis consensione tantum iacinus ausos esse, ve, Duce quem sinuebantur occisis, praesidio nudatos animaduerterent, repente diffugiunt. At Haliadux & Iehabenatiuusus in forum se conserunt,&ibi aduocata concione Haliadux orationem
habuit , qua dixit, se merito tyrannum occidisse , qui illi insidias comparabat: neque mediocri beneficio ciues suos obligasse, cum hominem malescum &parriciaeam de medio sitstulisset. Fore namque, ut post illum diem res eorum stib benigno & moderato imperio multo magis florentes essent. Ibi tunc populi conlisu gens enim leuis & inconstans ,facile in quancunque partem il-Lm pellere velis, inclinat) uterque eorum ciuitatis moderationi praeficitur. Eo tempore Iacobus ambubus praeerat castello, quod iussu Regis Emmanuelis, ut dictum est, non procul ao ea urbe extruxerat. In ea vero ciuitatis trepidatione atque tumultu, tredecim Hispani captiui, nauigium adepti,consu-giunt ad castellum delati, statum ciuitatis Mambusto nunciant. Deinde post biduumHalladi cum cerneret cognatos Mammi& anticos, qui mul-
187쪽
tum in ciuitate sererant, illi atque socijs perniseri moliri, ad Arambu
pium se confert, & , ne occasionem diuinitus oblatam amittat,adhoietatur. Se namque perseeturum , ut ciuitas illa Regis Emmanuelis imperium libentissime subiret. Opus tamen esse, ut qui hoc animo est mi, ope Lusitanorum aduersus hostium insidias fulcirentur. Iacobus Arambugius quanuis Aphrorum perfidiam exploratam penitus haberet, cum tamen animaduerteret, rem in tanto tumultu&ciuium dissensione in eo statu esse , uti a.
liaduci atque sbcijs fidem datam conseruare valde expediret, conditioneri minime reiecit. In ciuitatem igitur duodecim viris nobilibus stipatus, se contulit: ibi octo dies commoratus, leges pacis scripsit, de scedere Haliaἡuacem dc sbcios Regi Emmanueli devinxit. Ibi vero cum indicio Abrahami Iudaei cognouisset, sibi insidias fieri, in castellum Regium prosectus est. Illum vero quatuor viri nobiles Saraceni, quorum princeps erat Haliadu pro sequuti liint, cum interim Iehabentasusus imperium ciuitatis administraret. Erat autem foedere cautum, ut Mauri locum AZambugio in ea parte, qua
inuit fluctibus alluuntur, assignarent, in quo domum magnam aedificaret: Ac ut ibi laxius & magnificentius habitari posset, turrim in muro aedi Mbus coniunctam, dc portam etiam, quae in mare respiceret, attribuerent. Rebus ad hunc modum constitutis, Arambugius cum quatuor illis Mauris in Lusitaniam reuersus , Emmanueli rem totam exponit, & amplitudinem ciuitatis, & opportunitatem loci ad bellum mediterraneis Africae regioni iabus inserendum explicat. Rex eo nuncio plurimum laetatus est, Arambugiumque in Africam remisit. Vt verb negotium rectilis confici posset, lite-. ras ad Garsiam Melium, qui cum classe fretum Gaditanum tenebat, ut Mauros nauigatione prohiberet, dedit, quibus imperabat, ut se cum Arambu gio coniungeret. Is quanuis in momo valde periculose versaretur, mandata tamen summa celeritate consecit. Ad Safinensem igitur portum se contulit , quo iam Mambugius peruenerat: sed omnia commutata vident. Erat ciuitas in armis: fidem datam neglexerat: multitudo nullo pacto EChristianorum imperium passuram confirmabat: vatij tumultus excitabantur. Haliadux, qui iam in urbem redierat,& Iehabeninsulas in communi
scelere dc perfidia conniuebant, oblitique foederis, erant valde Lusitanis infesti . Ibi tunc venit nostris Ducibus in mentem , discordiam inter duos il los tyrannos artificio serere, ut viribus utriusque partis diuisis, facilius urbe potirentur. Quod quidem sicab illis excogitatum fuit. Garsas Melius adhuc
eodem morbo laborabat. Medicum igitur Iudaeum ad morbi curationem ex urbe arcessituit. Hunc autem pecunia facile persuaserunt, ut literas ad vκtrumque urbis Praesectum perserret, ita tamen , ut eorum neuter posset odorari, literas ad alterum scriptas esse. Literae autem erant scalpta nomineCar
siae Meth, quibus 'Hali cem admonebat ut insista piaecaueret: . Sibil
188쪽
nimqtie exploratum & cognitum esse, vitae illius insidias intendi . Ad east autem propuliandas opem suam pollicebatur, seque officio suo minime de-
suturum confirmabat. Interim vero admonebat, nullas esse capitaliores in is
sidias illis, quas imperi j communio comparabat. Nam clim nulla unquam regni siocietas fidelis atque firma suisset, tum aditum ad perniciem se iaci horem esse , quo minus suspecti sitissent illi, cum quibus secietas muneris
inita suerat. Idem ad Iehabentasusum scribebat, & admonebat, ut vitam suam contra Haliaducis Ooeultas fraudes & insidias muniret. Quoties Me - di us Melium invisebat, manum intra vestem stragulam,quae spondam contexerat, immittebat, quasi tentaret, an sebris aliqua ex parte quidquam de lita vehementia remisisset. Et interim literas accipiebat, ne posset qui jam quod gerebatur, aliqua ratione suspicari. Interim vero uterque corum clam altero gratias Melio summas agere, seque in potestate Emmanue lis suturum polliceri, obsecrare, & orare,ut non permitteret ullo modo , setaude alterius interire. Hac igitur fraude contra gentem fraudis plenissi mam selerter excogitata, factum est, ut uterque eorum cum sibi ab altero timeret, muniendam salutem suam contra alterius perfidiai Lusitanorum ope cogitaret. Vterque igitur, altero imprudente, Mambugium &Melium admonet , ut se in urbem conserant Se nimque effecturum, ut breui urbem in Regis Emmanuelis potestatem redigeret. Itaque Mambugius, αMelius quinquaginta tantum militibus stipati, in Wbem ingrediuntur, de aedes , quae Rhamani fuerant, quia amplae & munitae videbantur, & crant propius mare sitae , sibi ad habitandum delegere. Clanculum verb varia armorum genera arcis & dolijs inclusa domum comportari faciebant. Mauri ut est genus hominum non tum infidum, verum etiam suspiciosum, sinistra quadam fiaspicione tacti, non recte de nostrorum hominum sedulitate sentiebant. Ipsbsque tyramos iam suae leuitatis valde poenitebat. Multaque tecte moliebantur, quibus coni jci poterat, rem ab occultis insidiis ad vim apertam es le venturam. Mambugius rem omnem, in quo statu esset, Emmanueli per literas significauit. Is nullam moram interpos uit,quinfirma subsidia illis, mitteret. tuor igitur naves celeriter instruendas curauit, quibus Gondis saluum Mendesium Zacotum, virum in africano bello exercitum, praefecit. Qui cum naues ad portum urbis appulis let, intellexit, nostros Maurorum perfidia esse in silminas dissicultates adductos . Nee enim Mauri in scedere permanebant, sed multis fraudibus opus AZambu-gii impediebant: neque ibi sim omnia, quae ad aedes munien as, sed etiam quae erant ad victum necessaria denegabant: multisque signis apparebat, eis non fraudem ad facinus, sed animum deesse. Clim nostri de uno ex tyrannis conquerebantur, is in tyrannidis socium culpam omnem conserebat. Nostri cum iam Tacoti aduentuma res opes habuissent, confidentius in urbe, M s versa -
189쪽
vertabantur . Tyrannos igitur admonent, se minime passuros, ut ambo sinul
piam gubernarent. snamque animo uiter se inimico& infesto dissidere,&utrumque eorum de alterius exitio cogitareo Compararent igitur inter se , Hereorum esset ciuitaternillam Resis Emmamaelis nomine moderaturus. Illi vero cum cernerent eam sibi necessitatem impositam, uter eorum eam prouinciam susciperet, haud contentiose deliberant. Summa namque animi moderatione quod vix credibile videretur ei, qui utriusque mentem cognos aeret, uterque eorum alteri imperium concedebat. Tandem pervicit Haliadux , ut Iehielita sus eam ciuitatem regendam susciperet. Is autem imperii aemulo amoto, multo liberius fraudes in nostros concinnabat, omnique ratione, ut ambiigium opere prohiberet, contendebat . Lapides & calcem A reliquam materiam ne vis quam importare auderet, faciebat:.operari, etiam acerrime
minabatur: & hoprimum occultius, deinde multo in dies apertius & iniblan. tius gerebat Quoὸ ubi Arambugius intellexit, HaIiaducem, quem silebat
valde moderationis , qua facile regnum secto concesserat , poenitere , arcesiluit: eumque admonuit, ut suorum manu com Prata,Iehabentasusum ex impro-nisb Ugrederetur, Lobtruncaret. Sc namque opem,ubi opus esset,confestimat laturum, facturiamque, ut ille solus urbis imperio potiretur. At Iehaben testi sus clim se armis Halia lucis peti animaduerteret,& net iret id consilio Mambugij fieri, in inles Rhamani, in quibus arx extruebatur, se fuga proriapuit .. Ibi tune Iacobus Miranda, ipsius Aram gii nepos, habitabat: qui etiam cum ignorate eum aut consilio in illud vitae di timen inductum, hominem ni fidena receptum ab imminente clade seduxit. Mambugi inciam ab illo e nas expetere statuisset Maurus erat enim singulari s blenia, de plurimum indicendo valebat muliis argumentis vliis, quibus demons rabat minime ex pedire rebus Lusitanorum , te vita tunc temporiςspoliari , ab Mambugio im petrauit , ut ei potestateni in Lusitaniam eundi si ret, ut se Regi dederet, desidem suam foedere sanctilsimo obligaret, sore, ut usque ad extremum vitaes, itum pro illius dignitate & amplitudine dimicaret. Quod si Rex id facere nollet, tum sere illi liberum, ei supplicium, quod vellet statuere. Id tandem
ab Ag imbugio adeptus est, ut eum in Lusitaniam vinctum mitteret: qui tandem ab Emmanuele vitam impetrauit, & praescisturam equitum, quibus ut eamph finitimis in hostis incursaret, obtinuit. Qui beneficio & humanitate
Regis obligatus; et fidelem operam in bello praestiti neq; aliquid in vita gessit in quo appareret, illi fidem parum sanetam fore. At Haliadux, cui Arambu-gius urbis imperiti comisit, longe sectis, quam fore quisquam existimabat,se in
eo munere administi ado gerebat, mult6q; inistentius, quam Iehabentasusis nostris aduersabatur.In eo vero praecipue nermos animi conredebat,ne opus in stitutui ad exitii pertieniret Minis fabros &operarios auerteba materia impor,
Cui supplicio proposito vetabat, d aperte ii, quo erat imbutus,operibus i
190쪽
ditabat . Opus tamen paulatim ad iustam altitudinem perueniebat. Arambu-gius interim se arcem extruere dissimulabat d amplas aedes aedificare dicebat,
in quibus Christiani mercatores merces imponerent . Fenestras autem, inviui bus erant tormenta collocanda, luto atque tenui materia tegebat,& tectorium
calcis inducebat, ne ab hostibus quod in animo habebat animaduerti posset.
Praeterea nocte in muro portam aperuit, qua ex classe nostris aditus in arcem facile pateret. Portam autem utrinque secundum utriusque viae latus, quae in portam serebat, vallo munivit. Erat autem arx in tantam altitudinem excitata, ut facile defendi pollet. Sequenti die Aram gius expostulauit per nun cium cum Haliaduce, quod in scedere minime permaneret, quod fidem nefarie violaret, quod iusiurandum impie&scelerate contemneret. illum nam isque per Mahumetis legem iurasse, se omnia, quae ad extritendas aedes illas essent necessaria, large atque munifice praebiturum: promissa vero non mod5 minime conficere, sed contra odium acerbum & immane factis expromere. Disceret igitur fidem colere, &numen coeleste reuereri, de hominum pudore ab instituto flagitio reuocari. Haliadux res indet, se valde hominis dementiam admirari, qui non videat, se neque unde cibum, neque aquam comparet, habere, nisi is eius copiam suppeuitare velit, & tamen adeo magnifice loqueretur, quasi illi omnia, quae ad vitam sustentandam opus essent, abunde Hippeterent. Ad ea Mambugius respondet, Lusitanis hostium carnibus famem,&eorundem sanguine sitim explere, sicillimum fore. Hoc dicto Haliadux digitum momordit. Hoc autem est apud gentem illam minationis cuiusdam acrioris indicium. Hoc ubi intellexit Mambugius, vidit opus esse sess- natione, ut antequam Halia lux maiores ex pagis copias euocaret, illum opprimeret. Sed ne fidem violare videretur, si prius iniuriam afferre putaretur, quam esset hostis iniuria lacessitus, hoc excogitauit. Maurus quidam Lanio colaphum inflixerat in macello homini Lusitano, qui erat ex Regis familia. Isapuis Mambugium de illata sibi iniuria querelam habuerat. Mambugius illum , ut patienter iniuriam ferret, admonuit: sic enim temporis rationem postulare. Tunc ver5,cum illum ab Haliaduce nuncium adeo serum & importunum accepisset, Lusitanum illum euocat, dc ut Maurum , a quo suerat assectus iniuria, intersceret,adhortatur. quod ut expeditius faceret, unu ex suis domesticis illi sbctu adllibuit. Abierunt illi continuo, & cum in sem peruenirent,
in Maurum incidunt, quem gladio transfigunt.Clamor confestim&vlulatus exoritur,& tumultus excitatur.Saraceniun)iq; ruunt, de Lusitanos adori titur. Illi vero animo satis acri resistunt,paulatimq; cedu atq; se tande in arce maximo est labore recipiunt. Arambugius tuos cotinuit. Saraceni arce circundant, multisci; telis & iaculis in arcem missis , ut nostris perniciem inserat, enituntur. Tandem maioribus tormentis admotis, arcem quatere instituunt. Lusitani
armati vigilias agitabant, non tamen eorum quisquam telum iacistat. AZam