De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

241쪽

238 LIBER

magnis vocibus arcem sibi continuo tradi postulat, illiusque postulati publicutestimonium multorum nominibus contignatum, quod ad Regem dc seratur, si Almeida non praetcripto Regis obtemperaret, a cribis sumere contendit. Almeida cum se paratum esse diceret ad prouinciam tradendam, iramque illius sedare conaretur, tequestustra in eo contendere cerneret,& ea de causa ne tumultus fieret vereretur, Albuquercium Cananorem duci,& in arce diligenter custodiri iussit, i ta tamen, ut omnes ei debiti persenae illius honores habe. rentur. At Emmanuel cum ijs interim curis excubabat, ut Indiae possessionem firmo praesidio retineret . Cum igitur intellexisset &Campsenis Sullani potetiam ,& illius in Christianum nomen odium,&opem, quam Sullani ducibus Rex Calecutij & literis & operibus ostendebat, classem non mediocrem parauit, qua Indiae praesidia stabiliret. Ea autem erat nauium quindecim, in qua mille & quingentiani lites Lusitani vehebantur. Clasii autem praefecit Fernandum Coti tignum, visu & nobilitate & virtutis opinione praestantem, qui Regijs castris metandis praeerat. Huic autem negotium dedit, ut Albuquercio Indiae prout iaciam moderandam traderet,& Almcidam in Lusitaniam redire co- veret. Is autem soluit Olysippone duodecimo die Martij,Anno.M.D.ix.Mense vero Oetobri in Indiam peruenit,& naues ad portum Cananoris appulit cu ius aduentu Albuquercius laetitia incredibiliter elatus est . Erat enim ei &sanguinis propinquitate, &amicitiae non vulgaris rapione coniunctus . Inde profectus Coutignus, secum Albuquercium Cochimum perduxit. Fuit autem ab Almeida valde honorifice de amanter exceptus. Is autem dedit operam,ut inter Albuquercium & Almeidam pacem conciliaret quod non illi admodum difficile suit. Repulsis enim malis utriusque partis suaibribus, necesse erat, cum v-tem te eorum esset probitate non mediocri praeditus, & idem sibi qua nuis lsententia de ratione disiimili proponeret, ut non grauate alter cum altero in lgratiam rediret. Itaque instructa classe, quae erat in Lusitaniam ventura, Al- meida prouinciam Albiaque io tradidit, & nauem conscendit, nec in terram legredi postea voluit. Albuquercius autem omnia, quae ad illius Fin eatum

Musum pertinebant, officiose & diligenter administrauit. Almeida ad hunc lmodum profecto, Coia tignus literas Regis Emmanuelis Albuquercio legen- idas dedit, quibus continebatur, ut uterque cola iunctis viribus Calecutium lexcindere,&Regem opibus euertere niterentur,& in eo Albuquercius Cou- ltigni sententiam sequeretur. Albuquercius confirmat se nunquam officio lhominis gratissimi defuturum. Peiseret porro,&illius opera fidenter, perin- de atque si gregarius illius miles esset, uteretur. Ambo de bello Calecutiensibus inserendo cum Rege Cochi mensi deliberant. In primis placet, Colebi quium is erat in Lusitanos egregia voluntate propensus,& Calecutis domicilium habebat) clam arcessiri, ut ex eo cognoscerent, qualis eo tempore Cale-

cutis stat is esset. Ex eo perceperunt,Rege Calecuti j tuc abesseso quod bellum

242쪽

cum Rege quodam finitimo gereret: urbem tamen esse*atinis, & homin ummultitudine, & sertium militum robore munitam . Dum verbbellum iammo studio&contentione parant, Vastus Sy luetra appulit.Is a Lemio,qui cum classe Arabicum mare peragrabasiliteras afterebat, quibus Praetorem admonebat, ut sibi milites de naues in supplementum mitteret. Esse namq; copias imminutas , dcclassem etiam flucti Dus & naufragijs magna ex parte debilitatam. Respondit Albuciuercius, id se curaturum , postquam Calecutio rediret. Syl-uetra se sectum ad bellum illud libenter adiunxit. Erat enim vir militari virtute praecellens, multasque res memorabiles in bellicis rebus effecerat. Sub idem tempus Eborae natus est Emmanueli Regi ex uxore Maria filius, quem Alsensiam nomimuit, qui sacerdotijs amplissimis ornatus, & in Cardinalium collegium cooptatus, singulare sipecimen religionis, dc probitatis, & magnificentiae praebuit. Hoc eodem anno cum pirata quidam Gallus,nomine Mondragonius, nauem ex India venientem cepisset, dc Emmanuel per legatum siuum de hac iniuria apud Galliae regem conquestus suis let, & nauem cum opibus, quae in eam fuerant impositae, sibi frustra restitui postulasset, quatuor naues parari iussit, quibus Odoardum Paci ecum praefecit. Is vero qua celeritate potuit nMondragonium inuectus est: quem in ora Callaica,ubi finem terrae nominat, offendit,qui certamen minime detrei hauit. Fuit utrinque acerrima contentione dimicatum. Paciecus tamen nauem unam piratae depressit, & tres cepit', ipsemque piratam vinctum ad Emmanuelem traxit. Liciam omnia, quae

ceperat restituisset, fidemq; dedis I t, se sere semper Regi Emmanueli deditissimum, neminique Lusitano iniuriam deinceps illaturum, custodia liberatus,in patriam reuersus est. At in India classe summa industria intra breue tem -ζus instructa, Coutignus de Albuquercius Calectatium profecti sunt, cu duo-us millibus Lusitanorum militum, de Indis militibus sexcentis . Classem inportu constituunt,& de belli gerendi ratione deliberant. Hic Coutignus ab

Albuquercio primam aciem ubi assignari postulat. Addit deinde, Tu qui es in

India in erram seroces gentes diu mansuriis, satis amplam gloriae segetem paratam habes. Mihi, qui sum breui in Lusitaniam rediturus, non est cur hanc laureolam inuideas,maxime cum tantis necessitudinibus implicati simus, venihil alterutri esse debeat ab alterius communione seiunetum. Huic Couti-gni postulato Albuquercius non libenter assensus est. Hominem enim no rat acri quidem animo praeditum esse, sed mente praecipitem, dc parum in rebus maximi momenti gerendis, quid incidere possiet, consilio prbuiden rem. Rebus autem omnisus ad egrediendum paratis, prima luce sequentis diei Albuquercius &Coutignus in terram cum instructis copijs descendere conantur. Hostes summa vi resistunt. stationes namque munierant, validaque in eis praesidia collocarant. Edes autem quasdam Regias, quae inde n5 procidextra ciuitate aberant,& tormentis,& telis,& mi multitudine copleuerant.

243쪽

LIBER

Inde R ex stationibus densae glandes plumbeae, & ingentes pilae in nostros iaciebantui: quod ubi Albuquercius animaduertit fernandum Cota tignum admonitit, minime tutum exitum in terram fore, si coniunctis ita contertim co .pijs per medias stationes, e quibus nullum frustra in nostros telum emitteretur, egredi niterentur. Itaque praestare,diuisis militibus, qua quisque primum parte posset, terram occupare. Ciam id Coutigno placuisset, uterque eorum ab altero disiumstus, locum speculatur, quo possiet commodins in terram descendere. Albuquercius cum se expeditum cerneret, scaphas & celoces remis vehementer incitari praecepit,& in terram ea parte,quam petierat,egiressus in hostes, qui illum aditu prohibere conabantur, irrupit, & acri prius praelio commisi eos fudit figauitque,proximumque vallum de munitionem, per medias flammas aggressus, excidit. hostes in Regias aedes se trepida fuga receperiit. Qui erat in aedibus occurrunt, conserti nostros excipiunt . Fit atrox praelium, multi cadunt, plures vulnerantur. Nostri tandem hostes instiga pellunt, regia illa do mus expugnatur,& flammis tande absit imitur. At Coutignus qui multo lentius mouerat,cum iam in terram egressus suisset, & vallum oppositum stiperasset, horrendo tormentorum strepitu & flammis admonitus intellexit, Albu

quercium cum hoste conflixisse: quod molestissime tulit. Itaq; dolore&4racundia flagrans, Albuquercium maledietis omnibus insectatus est, perfidu altero quoque verbo nordinans, nempe qui contra fidem primus in fostes inuasisset. Albuquercius ubi id accepit, ad illum recta contendit,&seqitantum potest oratione moderata purgat: dicitq; bella multis in locis non anticipato co-silio, sed incidentibus inopinato rebus administrari. Se non potuiste milites continere, quin opportunitatem oblatam arriperent, & in hostes violenter irriterent. Qui si consistere uno in loco voluiissent, magnit suisset eis periculum ab hostibus, illorum cunctationes erocius incitatis, adeundum. Praeterea nondum esse desalatum. Illudque velitationem, non iustum praelium suisse. Integriamque adhuc bellum restare, ex quo posset insignem gloriam consequi. Se illi omnia debere,&idcirco minime conuenire, ut sectis de se existimaret, quam de homine maximis illius beneficijs obligato, & reserendae gratiae cupiadissimo. Maius enim se dignitatis pondus in animo grato atque beneficiorum memore, quam in viistoria collocandum existimare. At Coutignus ira vehementer excaecatus, nec ullam satisfactionem accepit, neq; quidquam illo pr. sente de maledicendi contentione remisit. Tum Gai parem interpretem inclamans,ait, Duc me in urbem regiam, atque adeo in regias ipsti aedes, quas hodie flammis exuram, ut intelligi Possit, quam vanus sit eorum sermo, qui Regum Indorum opes atque vires verbis exaggerant, ut ipsi aliquid gestasse videantur Cupio cum viris in ipsa urbe media decertare .Hos n mque riui tam l ubito victi sunt,adduci non possum, ut credam viros extitisse. Albuquercius conuitia patienter tulit,& temeritati Mugnare non potui illumq; , non quod consiliu probaret,

244쪽

mobaret, sed quὁd hominem absq; flagitio deserere non posset , sequutus est

Ciuitas namq; euem alia ratione,cum muris non esset cincta,

. e quartim densitate maximii periculum Titibus nostris

erat intentum &agris antea peruastatis,& exercitu no raptim, sed explorato ex omnibus locis,in quibus insidi atere poterant,educto. Coutipnus tamen ubi ut nomen aliquod in bellis obtinuisi si consulto, duobus tormentis, quae procedererit,in currus impositis,signa protinus inferre irissit. Misi dein qui Albuque um admoneret,sibi in animo esse in urbem inuadere egi A

T , quidquid liberet, essicere . Hadbat

autem sub signis Lusitanos imittes oetingentos,& aliquot praeterea Cochi mensium militum anilia. Albuquercius quan uis hominen: cerneret in pestem mere, illum sebsidiis antea in litore constitutis,&duce Antonio Normn subsidiis relicto,cum sexcentis militibus in eam viam, quam fore in sta&infelicem augurabatur,ingressus est. Hostium tamen prius munitiones, donaues luat in anchoris consis ant, incendi,&hostilia tormenta cum reliquis mitrum filis bellicis in naues Lusitanas imponi, & staphas de celocea diligetis. sime custodire iussit. Coutignus duce Gaspare in regias aedes tandem non abs Que certamine peruenit. Naires enim conserti in illum incursabant, deinde sesiimma celeritate recipiebant. Conglobati natius impetum iaciebant: deinde m nostrorum vim minime sustinerent, se se precipiti cursu a Cede & exitio se- duoebant: aliquot e nostris vulnerabant,& ex illis tamen multi cadebant.In regia certamen multo periculosius initum suit. Multi namque eo conuenerantur pro Regis nomine, quod ab illis valde sanctu habetur,pro illius opibus quae erant innumerabiles, pro ciuitatis totius incolumitate,quae aedium illarum defensione concineri videbatur, praes Enti animo dimicarent. Nihilominus tamε aedes expugnam, & milites ad praedam conuersi sunt. Emmanuel Parapna vir Hrenuus,dc in bellis exercitatus, cum milites cerneret quiliorum cupiditate dissipari, Coli tignum admonuit,ut eos recipi, & inordinent rursus cogi festinanter ina raret. Grauius enim periculum imminere,quam ille luspicaretur. Nec enim holus tam facile aedes deseruisse nisi ea mete, ut in dissipatosvioneribus ditos inuaderent. Coia tignus ad haec respondet,se exploratum habere,nee in baracenis, qui Calecutium incolebat,nec in ipsis militibus Calecutiensibus, qua aetatem in armis contriuisse videbantur,quidquam roboris inesse. Se velle tantisper dum se a labore reficeret. Lusitani interim dc ordinis &diaeiplinae prorsus obliti' a deponebant,& in aedes irruebant ut opibus one- passimq; sine ullo metu per omnes vias dccompita vagabatur. ω hostes undique oen fluebant, dciam aedibus Regi, appropinquabant, cum Aliviquerulus ad Mes accessit, in quas tamen ingredi noluit. Per nuncium tamen C tignum admonitit, ut receptui signum daret: magnum enim certaram imminere. Res mditia ulignus,ut is milites in ordinem reuocaret, atq; praecederet,

245쪽

LIBER'

praecederet, se continuo illum sequuturum, cum primum rem, aedes,quas incendere iusserat,stamis absumi perspiceret.At Albiiquercius iam eo tepore erat ab hostibus acriter oppugnatus,&multi ex acie illius erant vulnerati. Itaque in . litus copias suas subducere confestim instituit. Vulnerati praeibant,fani atq; valentes,ut subsidio illis essent,sequebatur.Coutignus duabus horis in Regia co-siimptis,p'stquam omnia inflammari vidit, egressus est. Hostes autem bisaria diuin, partim in Albuquerctu, partim in Coia tignum impetum dant: multos conuulnerant ultos etiam sagittis&gladijs interimunt,atq; tandem Couti-gnum circunsistunt,qui quidem acri animo vim hostium, ut poterat,in extremo illo vitet discrimine repellebat.Albuquercius ut opem illi afferret,enixe co- tendebat. Sed milites metu perculsi, Ducis imperium detrectabant,& aditus erat iam ad Coutignum multitudine hostili , qui illum circunuenerant, interclusus. Coutignus vero cum prius in crure maximii vulnus accepisset, tandem concidit,&cum illo Emmanuel Paragna,& alij item permulti : qui tamen ante quam extremum spiritum ederent, genibus in terra nixi,hostes vulneri runt,&quoidam etiam interemerunt . Cum Coutisno non pauci viri nouites a circunfusis hostibus intersecti sunt,inter quos Vascus Sylveira fuit, qui e vallo, ut illi opem asterret, desiliens,priusquam vulneribus multis concisiis occumberet, tres qui illum audacius fuerant messi,necauit. Albuquercius vero cum omnibus, qui ex acie Coutigni ad illum confugerant,cedebat: sed via no erat admodum lata : utrinque possessiones erant solla &aggeribus munitae: hostes tela in nostros ex aggeribus intprquebant.Cum ita telum nullum Histra in acie consertam accidere potuisse factum est, ut multi vulneribus ita conciderent. Albuquercius secundum sinistrum brachium grauissimu vulnus accepit,&sagitta similiter in ceruicem illius immisia, eum in s ummu vitae distrimen induxit. Postremo ingenti saxo, lxiod quidam ex hostibus in pectus illius coniecit, percussus,absque ullo sensu decidit. Fuit tamen continuo sublatus,& scuto cum lobore atq; periculo maximo delatus in litus,ubi subsidia suerant illius opera c5stituta: quae cum hostium impetum repressissent, tutum nostris receptu praebuere. In hoc praelio ceciderut ex nostris octo & septuaginta milites, in quibus permulti viri nobiles,rebus gestis illustres,numerati sunt. Hostibus tamen non incruenta victoriaconstitit. Mille namq; centum & triginta ex illis cecidere. Et praeter hos,quingenti &septuaginta homines flamis in aedibus regiis absumpti fuerant. Respirauit Albuquetam,Cochimiimq; reuersus,a medicis, quavis de illius vita spem deponerent,curatus, pristinam sanitatem re perauit. De de classes duas,quae erant in Lusitaniam rediturae, diligeter instruxit,& milita rem dis Piplinam constituit. Hic casus Coia tignum virum animo excelsis,n5 tamen lapiente praeditum vita priuauit. Sed longe funestius exitium Almeidam sustulit . Antequam enim promontorium Bonae spei superaret, & ab illo non procul abesset, aquationem facere constito Quiuam e nostris, qui ta terram. egressi

246쪽

egresii fuerant,incolariam cosuerit dine familiarius usus, omni metu sublato. in eorum oppidum,qui indeqitatuor millibus tassuum aberat, concesiit. Hi hominem bene acceptum dimiserunt,dc ingenti ariete inamicitiae signum donarunt. I, ad Almcidam refert, gentem esse singulari humanitate de simplicitate pneditam,& multis pecorum gregibus abundare. Almeida illum csi aliis duo oecim hominibus in oppidum remisit, ut oves & boues, quibus classis indige- coemeret,&gentes illas barbaras muneribus,quae apud illos in pretio sit sconsuetudinem&lami 'ritatem alliceret. Incolae eos ad epulas inuitarunt M muneribus,quae tellus illa sendit,a Schos,cum gregibus tuos erit dimi- nrδε humanislsime prosequuti sunt. In via iactus est illis obuia homo qui-m cum arietibus, ut eos cum muneribus,quae nostri asserebant,etiam ut aliii erant,commutaret. Hic quidam nostris,huc, inquit,per vim abducamus ad Almeidam,ut cum humanitate tractatus,de vestibus excultus ad suos redieri eos nobis arctiare consuetudine & familiaritate conglutinet, ut cum nostri huc aquatit in aenerint,secure&cu emolumento sese a labored iactatione re-

ant. Consilui placet. Itaq; in hominem insiliunt Is clamorem ingentem sustulit oppidiani festinanter accurruit homine e nostroru manibus qu sierim; laxis &l dibus caedunt,malem; mulctatos eij iunt, a gregibus etia spoliant. Hi reuersi, ne id eis fraudi esse possct,rem longe aliteratque accidera Al-

mei retulerunt.Res consultatione digna permultis visa est. Si enim crimen illud impunitum dimitteretur, fore dicebant, ut nunqua eo posset quisquam uationis gratia naues appellere,quin male acceptus abiret. Gentem enim it iam feram no nisi malo coactam ossicium factura .Itaq; iniuriam vindicanda

regentem imposito supplicio coercendam esse, ne in postenim simile lacinia

moliri auderet. Contra quidam disputabant,no esse temere bellum cum gen re sera gerendii. Iniuria leuem esse, &magis contemptu, quam ultione di ME victoria premiu nullum vel decoris vel utilitatis experiri ex offensione magnum discrime dedecoris imminere Praeterea non costam, quom culpa id de quo nostri conquerebantur,accidisset. Credibile aute esse,ut incolae nostroruinsolentia Sc temeritate prouotati,non prius iniuriam intulissent, sied illata re-ivilissent. Alii Iero in eo pei seuerabat, quasi in ea vindicta salus &dignitas Lusitanae nationis ageretur. Eoq; rem adduxerunt, ut Almeidam ea grauitate dc dignitate virum,annos sexaginta natum,inium gestarum gloria circ fluente

tine ulla graui causa cum gente, moribus,dcvit iasiletudine belluarum simillima bellum sus peret. Itaq: de media nocte in staphas desiliens, in terram cucentum & quinquas m militibus egreditur. Petrus Barretiis &. Georgius Bar' retus,qui primam aciem duceban an oppidum ante lucem peruenere. Inopi irataq; gentem adorti,terrorem praebuerunt. At oppidani continuo ope sublatis danaoribus implorant.Accurrunt undiq; Permulti cum sacculis e corio Gu- coinctis,in quivi vim lapidum congellerant,ut nostros,qui iam in praeda

247쪽

redibant, obruerent. Gestabant praeterea iacilla innumerabilia non longa, ii ἀ-bus erant cuspides hamatae trium palmorti longitudine praefixae. Haec magna lacertorum vi coniecta,nostros grauisii me sauciabant.Homines frunt nigri

pillo, ut reliqui AEthiopes,crisipo dc adusto,iacie desorini In bellis , gestibus truculentis,ut serociorcs' pareant,utuntur.Tunc verbaspectu truculento, &Π-llibus horrendis,dc dissonis vocibus metum incutere nitebantur.Nostri rei nopinata perculsi retrocedunt,& se ad Almeida , qui Regio signo ut opem afferret explicato,in oppidii veniebat, recipiunt.Is non ulterius cuctandu ratus, in litus se conserebat. At scaphae suerant inde subductae in locu alium magis tranquillum,undetascensio facilior apparebat. Almeida in eum locu iter instituit. Greges erant in agmine medio es ut qui agmen cogebat,hostesa tergo aegre sustinebant. Illi tamen in principio non ira grauiter nostros urgebant.At ubi auxili svndiq; coquentibus copias suas amplintatas aspexerunt, edito clamore g es. unu in locum copulerunt. Sic enim pecudes dearmeta asLeuciunt, ut illorum vocibus aut moueantur,aut subsistant,aut eo properent,ritio illi iubent. Itaque neq; longius abibant,&nostros interdu impediebant. Hostes, gregibus ad huc modum coseruatis, in nostros ferocius irruunt,& postremit agmen carpunt,ose dinόmq; disturbant Almeida cum cerneret multos adhuc in pecoribus abige dis occupatos, gregem dimittere, medio agmine cosestim expellere iubeti Deinde copias illas exiguas in unu copuli ut consertae facilius hostili impetum repellerent.Quod longe secus accidebat. Nam cum hostes in cofertum asinen lapides & tela conijcerent, dc nostri inermes, eo quod gentem contempserant,frodijs enhilli vulnera grauissima nostris infligebat,cum interim nostri hostius nocere nullo modo possent. Nam cum essent illi summa celeritate praediti, facillime poterat cursu se se a clade proripere, de rursus eade celeritate in nostros incursare. Nostri erant summa lassitudine praepediti: aestus enim eos adurebat, lassi ludo c5ficiebat,ita ut vix plantas in arena ardetissima altius impressias euellerent.Tantaq; erat in plerisq; debilitas,ut in vestigio cosistere no possent Multi sermidine perterriti, dissipari coeperunt. Hic Georgius melius, qui erat unus ex Ducibus,& Albuquer ij partes Lerat in India sequutus, ad Almeidam conuersus,inquit, Vellem, ut hi,qui se tibi in India venditabat, hoc in loco non innoxios criminando, sed pro talute tua capita sua in discrimen offerendo, amorem,quo te taplecti simulabant astenderent. At Almeida,parit,inquit,tempestiua comemoratio. Quin tu ista,quae temtus minime flagitat mittis,& illud Regium vexillii tuens, ne si in belluarum istarii manus veniat, Regis clarissimi nome ludibrio sit. Na quod ad me adtine totannis,& tot viiijs coopertus sum, ut si mors hoc incertamine mihi oppetenda sit,ea nec immatura, nec im merita possit existimari. Haec dicens, vexillii Melio tradidit.Deinde cum rursus hostium impetum sustinere voluisset,liostis quidam coniecto iaculo guttur illius

uaffixit. o facto is dolore vinemeter iis tun& viribus oninino destitutus,

248쪽

t mcubuit,vfgenibus in terram flexis, & oculis fit blatis manus in coetu ten illo sis o insitet religionis in extremo illo spiritu iis, qui cu illo erant, o socecidi vir probitate &li ralitate rebus gest finitandus qui tame,quod valde luet uosum suit,non nulla dedecoris macula. c a Ominu sermonibus inductus. in id se discrimen iniecit,e quo quilii praemiu vel dignitatis ad sui nominis stlo nait lutilitatis ad patriae fiuctu polliceri ulla ratione poterat. Consilii pa rbis imo casuluit,&simul exemplo suo mortales human imbecillitatis admonuit lenimis praecenti selicitati confiderent, cum animaduerterent illum, cuius in llo Grana tensi tam clara virtus extiterat,qui maximos in India exercitias fuderat,qui Campsonis AEgypti imperatoris opes infregerat, & debilita rahqui multis Repibus sitienum iniecerat,a paucis hominibus,neq; moribus de institutis patri cultis, neq; armis & militari disiciplina ad decus eruditis sed inermibus atq; nudis &no multu a beluarum immanium seritate distantibus occisum,& coria pedibus proculcatu .F.o,ut diximus,interfecto,nostri dis nugivi. Laurentius tamen Brittius & Martinus Coelius mori in vestigio maluerunt. qu. iiii Almeidam insepultii delerere. Hi sugientes magnis vosius copellant. sam, inquiunt, ratione in Lusitania vestri Ducis,o viri immemores dignita

Ninus auxerat benescijs, in discrimen indu

Mitis,induetv pr didistis,& nunc insepultu desieritissCum vel bclamando nihil proliceret, in hostes conuersi sunt,eorumq; multitudine circunfusi, lapidi laus,&iaculis,&fustibus oppressi cociderunt.Quinque & sexaginta Lusitani in Dac infaulta & infelici pugna intersecti sunt: in quibus erat duces undecim, vim magnanimi,maximisq; in rebus cogniti qui cum per medias flamas,per pilas innumerabiles,per tela, per gladios sine ulla formidinis significatione ruentes, intulissent,& insignes victorias contra innumera Diles hones adepti suissent, tunc a paucis hominibus inermibus aris nudis interfecti,& s oliati suerunt. Creditum est,illos,eo quod se se insolentius in pro h cris successibus extulissent,& victoria no moderate, sed nimis interdum crudeliter vii fuist ii eas poenas diuino iudicio pertulisse. Nostri se maximo cum labore in scaphas recepere. Georgius Barretus & Georgius Melius pos tui ho-ues discedere cognoueriint, in terram egressi sunt, ut mortuos sepelirent: quos Omnes nudatos inuenere. Funus non exequijs, sed lacrymis citratu fuit. Accidit hic acerbissimus casus kalend.Martii,Anno. q. D.x. Naues inde proseist Oly-1ipponem incolumes peruenere cladisq; nuncius insigne Regi incestitiam &vnmeriae bilitati moerorem &luctu attulit. Quid interim, dum haec omnia Oua sunt, Iacobo Lupio Siquetra cciderit, est hoc loco reseredum. Is soluerat Olyippone cum nauibus quatuo quinto die Aprilis,anno salutis.14.D.viij.In vitulam vero Sancti Laurenti meruenit quarto die Augusti: quam secundum

eam parte, quae spectat ad Aunm, peragraui & aliquot nautas,qui fuerant in in i comitatu

249쪽

LIBER

x scomitatu Ioannis Gomecii Abr. vi, reperitia quibus intellexit, Abrpam,vidiimii est,dolore & moerore contabuisse. Inde in Cochinati delatus est, ct ab Altheida adhuc enim imperiit tenebat suit honorifice dc amanter exceptus Almeida illi nauem una cum sexaginta hominibi is, in supplementu exiguae illius clasit attii bint. Huius nauis erat nauarchus Garsia Solis a. Cum ijs quinq; nauibus in infitiam,qi iam olim Taprobant, modo Zamatra appellat, peruenit. Ea est ae- quinoctiali circulo subiecta,&aureae Chersoneso ea parte, quae ad Austrii peiune opposita Patet in longitudine milliaribus nongentis Sc sexaginta. Latitu do vero illius no stipra ducenta de quadraginta passuum millia dilatatur. Regio

est mira fertilitate proita egnis' multis distincta,varijsq; nationibus,quq inter se moribus & institutis dissimillimo ritu dissident irequentata .Quida enim Mahumetis sectam sequuntur: quidam simulacris dediti sunt. Alij adebimmanes S seri sunt, ut numanis carnibus vcstantur. Alij rursus moribus humanis excoluntur, & benignitate prae se serunt. Abudat ea insula plurimu auro,cuius gratia in eam mercatores undiq; comeant. In eam insulam delatus Si . queira,naues in portu regni, quod Pedir appellant, constituit,& per legatu pace cum Rege firmauit. Idem fecit in alia ciuitate,quae Pasem nominatur, qua in de octoginta millia passuri aberat. Inde Malacam,qu est in continenti Septentriones versu cuius explorandae causa missus ab Emmanuele fuerat,traiecit.Ea est in aurea Cheubneso ad ostiu fluminis non valde magni sitia . Erat aute tunc celeberrimu Orientis empori u quatuor millibus passuum in longitudine patebat. latitudine erat perangusta. Arboribus &variis fructibus abundat frugibus,& rebus alijs ad victu pertinentibus,importatis utitur.Fluuio, qui mediam urbe interfluit,distinguitur: utraq; tame urbis pars inter se ponte coniungitur. Edes & urbis moenia erant magnifice & eleganter extructa. Gens est colorata, ct moribus atq; vitae cultu ad humanitate propensa. Lingua adeo suavis existimatur,ut omnes finitimae regiones,&insul etia,quae tamercium cum ea ciuitate ullum habent,valde ad urbanitate&elegantiam pertinere arbitrentur,lingua ni&oratione ciuitatis illius usurpare. Gens est vestitu de cultu lautissima:

musicis oblectatur: in bello tamen est acris, & quae facile pro decore & dignitate morte oppetat Pertinebat haec ciuitas olim ad r num latissimu & opule

tissimiani, quod Siam appellant.Rex enim Si amenti Regi parebat. At cum ex portorijs ingentibus summas sibi Ues coparauisset, & maiores quosdam diuitiarii magnitudine spiritus assiimpsisse a Si amensi Rese defecit. Hanc deinde libertate partim armis,quibus Stam e si serociter obsistebat, partim muneribus, quibus illius consiliarios,ut Regem a bello deterrerent,detinebat, facile tuebatur Rex erat Mahumetanus,& Mahumet tiam,vi nomen cum secta colentiret, appellabatur.Si uetra classem in pomi collocauit. In anchoris aute in eodem portu quatuor Sinam naues sorte constiterant Sing ubi nostras naues c5spexere,Siquetram adeunt,&cuillo nionEluimanissime conserunt. Illorum

250쪽

- autem humanitate urbanitate Siquetra captus, familia Itatem tum illis libenti Isime contraxit, usque adeo, ut in eorum naues ingressus, nullum ossicium amicitia confirmandae necessarium praetermitteret. Rex misit portorij ministros, liti percontarentur, quae gens illa esset, aut cuius rei gratia iteraneas oras suscepisset. Siquetra respondit , se ex occidentis Solis extremis terminis

Rege clarisiimo milium esse, ut cum eo Rege, de cuius amplitudine multa perceperat, amicitiam firmaret. Confidere se, illud amicitiae foedus utilissimilvirique Regi suturum. Id, ut signis intelligi potuit, suit Regi,&illius patruo, qui regnum administrabat, longe gratissimum. Putabant enim valde ad Regii nominis amplitudinem pertinere, cum Regibus externis tanto terrarum interuallo disiunctis societatem coire, nomenque suum per Eccidentis Solis regiones cum nonnulla sui decoris celebritate peruagari: & simul ex Lusitano rum commercio Regis Malacensis opes amplificatum iri confidebant. Itaque Rex ad Si questam viros primarios de suo comitatu misit, qui ei nomine illius omnia suerunt,quae ad commodum&dignitatem Emmanuelis pertinerent, large polliciti. Fuit deinde constitutum, ut Siquetra urbem ingrederetur, ut coram de pace cum Rege commodius ageret. Fuit is a Rege cum multis amoris signis, de honorificis etiam cieremoni js de more gentis illius exceptus. Ibi cum de pam ageretur, suit ab utroque statutum, ut pacis conditiones per inter- nuncios tractarentur. Pax denique suit inter utrunque facta, S: solenni iureiurando sancita, & domus confestim Roderico Araudo, qui Regis Emmanue Iis negotia erat in ea ciuitate gesturus, attributa. Nostri igitur omni metuso- Iuti , in urbe dispersi vagabantur. At Sinae cum nostrorum securitatem & con fidentiam animaduertissent, Siquetram admonuere ; ne tantam fidem Malacensibus haberet. Gentem esse falsam atq; fallacem , dc fraudibus ato; perfidiae sceleribus astrictam. Simul atque nostros incautos, de nihil hostile sulpicantes aspi rent,eos omnes oppressuram. Boni Ducis ossicium esse,suorumsalutem in vigilantia sua, non in aliena fide sitam arbitrari. Saracenos tantisper fidem retenturos , dum se nihil posse nostris nocere confiderent. ivero sibi occasionem datam aliquid cum staude gerendi videret, eam minime ptaetermissuros. Humanitatem esse laudabilem: nimiam in aliena tetra confidentiam vituperandam, maxime vero cum hominibus ex taude & mendacio compositis fi- lasadisicitur. His&alijs eiusmodi sermonibus Siquetram nauarchi Siliarum moneoant, ut insidias praecaueret. Atis & ederis sacramento,& specie be nevolentiae, quam Malacentes prae se serebant,& postremis, qudd natura id quod felicem sucres sum interturbare potest, non facile euentum suspicamur, non modo Sinariam monita neglexit, verum multo iasidentius di Lusitanos in urbe versati, & Malacenta in nauibus suis negotiari permisit. Interini vero mercatores partim ex insulis ad Austrum sitis,partim ex ea Indiae parte, quam Indusathait, Regem nostrorum sermidine perterritum, ab eoru coniunetione' Q 4 distraxe-

SEARCH

MENU NAVIGATION