De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

321쪽

victoriae,quam similiter adepti sumus, laberetur. Et quia Iacobus Apostolus cuius opem,ut Hispani faciunt, in eodem praelio frequenter implorauimus narie per purius bouei exterruit, eiusdem Apostoli species olui ut in eiusdem

insignibu insculperetur. Praeterea ut amoris coniunctio,quae nobiscum in illo est,illustrismo consignari hostit, Regum Portiagalensium insignia, qu quin que sciitis in Crucis forma uis positis continentur, reliquis signis admiscuit si enim quinq; scutis c H R i s T i Opt. Max. v. nera designatur,quae in Cruce pio generis humani salute pertulitVum enim Alsonsus primus nugaliae Rex cu quinq; regibus Saracenis maximo exercitu stipans cofligere in Lusitania voluisset, in coelo,unde auxiliti precibus Magitabat, Christi speciem eisde quinq; vulneribus illustratam oculis atq; mente conspexit, innumerabilemq; hostium ultitudinem,Christi numine confirmatus Iccidit,&ea de causa illa insignia ad memoriam posteritatis assumpsit. Itaq; modis omnibus Rex singulari pietate praeditus, cum haec ad nos tam praeclara Regiae stirpis insignia milit, nostra posteritate admonere voluit,vi in bellis non humanis opibus,sed diuino Christi praesidio niteretur. Pro his tantis beneficijs Emmanueli Regi fiam nostro carissimo gratias immortales agimus, neq; solum fratrem& patronum apnostimus,sed omnes regni opes, atq; adeo vitam pro illius dignitate profundere parati sumus. n tamen quavis omnia tuae possumus,illius gratia faciamus,nulum tamen partem illius erga nos meritorum ossiciis nostris assequemur. Reliquum igitur eri quando nos parem gratiam reserae non possumus,ut Rex ille summus atq; sempiternus,in cuius honore Emmanuel haec tam praeclara ope- . ra molitur &erici Gilli praemium diuinii atq; sempiternum costituat. Nomos

autem liberos,&cunctam posteritate obtestamur,admonemus,&pro iure et

nostro iubemus aaec insignia gestare, illis scuta distinguere , literas consignare, signa in bellis intertexta prae ne, semper animo atq; mete recolere, quae per illa disgnantur, ut sic memoriam ad pietatis & iustitiae recordatione excitantes, de hostibus suis victori freti Christi praesidio, consequantur. Sed quia more etiam receptum est,ut egregia fiata nobilitentur,& homines, qui meritis suis in locum altiorem ascendunt, posteritati suae virtutis memoriam prodant: idem Rex Emmanuel alia nobilitatis insignia nobis misit, quibus genus eortim , ex illis sex & triginta, qui valde strenue te gesserunt in eo praelio, quo Christi prisidio muniti, fratris impetum contudimus, illustrare possiem quod etiam impulsi monitis illius exequimur, ut hoc virtutis praemio multi ardentius in studium virtutis incitentur, vitta non sbium in hac vita contra hostiles impetus muniamur, sta etiam in sutura bonis sempiternis fiui posiimus. His literis in publico propositis, & in totum regnum exemplis earum ad Principes missis, At sensus decreuit, quam gratus estet in Emmanuele, testificari. Petrum deinde, ut ab Emmanuelesierat admonitus,ad Pontificem maximii legauit. Petro autem duodecim viros nobiles comites adiurit . Emmanueli vero magna vim

. eboris,

322쪽

ebo is,&munera, vibiis illa Resio abundat, dono mi sit. Duodecim praeterea nobiles pueros cum Petro in Lusitaniam venire iussit, qui simili ratione suetiit litetis & moribus instituti. Emmanuel postquam Petrus in Lusitaniam redisit, ill i &Henrico Alsensi Regis filio, ocreliquis viri se nobilitate delectis, omnia,

quae aliter erant necessaria, praebere large atque munifice iussit. Iisuerunt Romae a Pontifice,&ab omnibus Ecclesiae principibus benigne de comiter accepti. Literas deinde Pontifici Regis Alson si detulerunt. Illarum sententia hoc continebat,se primum Ioannis,hoc nomine secudi, riugaliae Regis opera cu regnosuisse e potestate daemonis,&ὶ turbulentis simi erroris tenebris in libertatem &in lucem vindicatum.Deinde Regis Emmanuelis studio Sc sumptibus, in ei undem sanctissi me religionis disciplina progressum, clarius leprae deformitatem,

qua fuerat antea de matus gnoscere,& pristinum errorem de amentiam vehementius detestari: & pro beneficio, tuo mirabilibus signis a Deo perductus

in pietatis splendorem extiterat,perpetuo se Deo gratias aetiarum, neq; tam diuini muneris memoriam unquam depositurum. Sed quonia intellexisset, esse Cristis Ti summu in terris vicarium,que omnes Christiani Princi pes unice colerent, & cuius iussa tanquam coelestia atq; diuina sequeretur,nes ea reliquoruPri ncipum Christianorii comunione segregare si& aliqua in re a pietatis via deflecteret Romam filiu suum Henricum,iam sanetis in Lusitania literis eruditum,& Petriam cognatum suti, virum, cuius prudentiae atq; probitati valde c5- fideret,se mittere statuisse,ut ipsius Alson si nomine pedes illius oscularetur, ®num uniuersum ipsius Pontificis voluntati & imperiodicarent. Nec enim se unquam ullo tempore c5missurum,ut obsequio & pictate erga sanctam Romanam Ecclesia,ab ullo Christiano Principe vinceretur. Pauca deinde adi jciebat,quae ad fide te alis habendam,& postulata quaeda,ad religionis causam necessaria,facilius impetranda pertinebat. Legatio benigne fuit accepta, de postulatis egregie satisfactu.Considerabat enim & Ponti sex & Cardinales,gente barbaram,& ab omni cultu humanitatis abhorrente, n5 nis caelesti quada beneficentia,&numinis praesentissimi dono atq; munere in tantia pietatis studiu excitari potuisse: dc idcirco illas AEthiopiae recentes post ta multa secula primitias, gratissimis animis acciyi edas esse decreuertat. HGqui de Emmanuel ad Ethiopiae religione firmius sancienda designauit,atq; constituit .subide vero tepus, quo h c gerebatur,petrus Menesius Alcoutine sis Dynasta, rnadi Menesij filius,Ville Regalis Princeps,Septa traiecit, ut illius urbis imperiti teneret,& bellii, ut maioru vestigia sequeretur,administraret. Interim vero Malacae res, post Albuquercii ab ea ciuitate digressit in no fueriit aded traquill ut no varijs bellorutepestatibus agitarentur. De quibus ut comodius agere possimus, necesse erit, prius de insularii quarunda stu,quae in illa bellu c5parabant,pauca dicere. Taprobane, qua Zama tra appellant ta est Aureae Cherlbneso ad Austru obieeta, ut longius tamen in ortu Solis protendatur Ad Austrum ver Hira Zamatram

insulae

323쪽

insulae frequentes adiacent. Inter quas ab occasu Tunda mamam vinis passim sundit.Ea vero non admodum lato mari a matra disiungitur Deinde ad ortum Solis progredientibus aliae dilat insulae se ostendunt, quarum pri-

.ma Iaua maior 'tera minor appellatur. Omnes hae tres insilit aeregum imperio continentur. Imae vero praecipue sunt seniles do opimae fruges multiplices,&sructus varios proserunt, & maximam vim pecorum &armentorum,&equo rum nutriunt. Venatu & aucupio mitifice redundant: piperis & aliorum aromatum copiam passim efferunt. Mediterranea loca homines dediti simulacris incolunt: qui maritimas oras habitant, maxima ex parte Mahumetanis institutis vivunt. Homines nudi plerumq; umbilico tenus incedunt. Multi tamen lautiores vestibus bombycinis, aut solii pinis amiciuntur. Barbas evellunt anteriorem capitis partem radunt. reliquam studiose crispant. Nullum integumentum in capite gerunt . Indignum enim hominis praestantia censent,homianis principatum, quem in capite constituunt,aliquo velamento quasi rem probrosam tegere. Si quis caput alicuius manu tangit, eam iniuriam armis acerrime persequuntur. Sunt in bello seroces,& intrepide se se in quod uis magnudiscrimen inijci unt. Artibus fabrilibus dedi ti su n t arma,tormenta,varinue telorum genera lingulari opere perficiunt: aes ad quodvis genus instrumeti egre- sic scindunt. Naues ingentes aedificant, astra diligenter obseruant,& magicas disciplinas incredibili Itudio colunt. Sylvas venandi studio peragrant, neque

selii in canibus,& venabulis ad apros atque ceruos eminus confisendos,verum&accipitribus ad volucres capiendas utuntur. Omnes colorati sunt: mulieres neque deformem faciem, nec obtusum ingenium gerunt. Eleganter excoluntur. in saltationibus non mediocrem prae se venustatem serunt. Curtibus in- Neistae, cum viris Sylvas &nemora lustrant, o venatione obieet intur. Homines Sinarum motibus& institutis vivunt, a quibus se origem ducere iactant. In ea insula, quae laua maior appellatur, erat quidam Saracenus, cui nomen erat PateonuZius, ciuitatis cuiusdam princeps,quam Iaparam appellant . Ea est in ora maritima,quae Zamatram spectiit,sita. Is ante quam Albuquercius Malacam caperet, foedus cum Utetimularaja de pernicie & interitu Regis inierat. Vtetimularaja namque se graues a Malacae Rege iniurias accepisse conquerebatur,quibus offensus, se illuni Pareontagio proditurum per literas asserebat.Pa-tcontigius regnandi cupiditate induetus, in eo neruos omnes intendit, ut tantam occasionem minime praetermitteret. Itaque maximam classem aedificare coepit. Septem aut octo Annos in hac classe comparanda consumpsit inque

vero finem id faceret, tanto utriusque silentio compressum sui sivi ne suspicione quidem ulla quisquam id assequi potuerit. Interim vero multos Malacam

cum mercibus submittebat, ut mercatorum habitu &specie laterent: de cum Opus esset armis, imparatos adoriretur. Hos Vtetim utar a in vicos suos admittebat quorum eo tepore,quo Albuquercius Vtetimularajam capitali supplicio affecit,

324쪽

OCTAVUS.

affecit, erat in cluitate non mediocris multitudo. Ita latebat haec in visceribus

rei p. pestis,ut nemo in quanto periculo versaretur, ni ei tura prospiceret. Vtetimularaia de medio sublato, Pateonualus nihilosecius in eadem mente perseuerabat. Clastis erat maxima, is opes ingentes habebat: res Malacar non ita stabilitas esse iudicabat,ut conuelli non possent. Itaque cum trecentis nauibus,&hominum fortium multitudine,Iapara soluitFretum igitur, quod inter Iaoas& Zamatram est interiectum, praetervectus , multis terrorem praebuit. Res ad Rodericum Brittium Patalinum,qui,ut dictum est,Malacae praeerat,delata est. Is Andradium in fretum illud continuo cum septem nauibus misit,ut exploraret, quem cutium classis illa teneret. At clasiis aliud ingressa fretum, quo celerius Malacam perueniret,iam se ex eo steto,quod appellant Sabam,abduxerat. Andradius cum nauarchis reliquis in urbem redire maturauit. Ibi classis cosyeetasuit, quae multum terroris ciuibus uniuersis incussit. Brittius tamen statuit per secum uniuetia classe dimicare. Id Andradius indigne admodum tulit. Sibi namque dicebat maritimarum rerum curam,Brittio urbis custodiam suis sec5- missam. Is igitur se arce teneret,& urbem tueretur: sibi maris tuendi curam relinqueret. Brittius contra disserebat, imperium terrae atque maris in oris illis ad

se pertinere,& idcirco quidquid ille de rerum summa statueret,id esse Andradiosiαe recusatione faciendum. Id cum Andradius se minime passurum assirmaret, ut dignitate sipoliaretur, iurgio certatum est, & verborum aculeis animus utriusque non mediocriter exulceratus extitit, usque adeo, ut Brittius Andradium in custodiam traderet. Sed cum primus ille motus animi cosedissset,Brittius nocte illa consideraui non es le eo tempore talem virum propter ullas verborum offensiones alienandum. Itaque misit ad Andradium, qui animum illius in se placaret,&admonere ut nauem conscenderet.Se namque iam illum in classe opperiri, ut victoriae particeps fieret. Andradius alienum a se in tali discrimine,iniuriae memoriam conseruare,reputauit. Itaque imperata sine mora vlla consecit. Brittius arcis custodiam Ario Peretrae commisit,ipse in triremem armis & munitionibus instructissimam ingressus est. Classis erat sedecim nauium. Ninachetuensis praeterea cum mille & quingentis militibus Malacensibus,in minoribus nauigijs, ut litus custodiret, non procul a terra concursabat. Orto iam siste,do hostes ut in portum subirent,vel a Gederunt: dc nostri,ut cum ijs in alto congrederentur,incitati sunt. Classis hostium non multitudine tantum nauium, verum ordine,quo instructa serebatur, non mediocrem nostris admirationem commouebat.Nauis,cui Georgius Botellius praeerat,erat incredibili celeritate velis. Is cum classem antecedere in praetoriam hostium nauem inuehitur. In illum continuo quindecim actuarie naues inuadunt. Is neque telo quidem ullo in hostiles naues immisse,in nave, quam petebat,incurrit. Petrus Faria ut illi subsidio esse triremem,cui praeerat, remis vehementer incitari poecepit. Ambo igitur praetoriam iuuem adoriuntur.Sed ea tanta erat

325쪽

3tet LIBER

evdineti puppis castellum,nauis, cui Botellius praeerat , carchesium altitudlae

superaret. Eminus igitur eam oppugnare constituunt.Sed tanto erat robore dc

crassitudine,ut omnes globos non minus,quam si esse te silia facta, repelleret. Cum igitur Botellius &Faria perspicerent se tempus frustra conteri,& hostes

illos circumuenire pararent, se eagem celeritate qua venerat in classem receperunt.Tempus suit in pugna a velitatione non dissimili eo die consti mptu. Hostes enim non in alto pugnare volebant,sed ad urbem accedere contendebant, ut motus excirent,& urbem si possent integris viribus occuparent.Nostri rursus ne ab hostibus circumuenirentur,c5gressum in alto formidare coeperunt. Hostes tandem ut volebant,cum iam Sol occidisset, in urbis conspectu prope terram anchoras demisere.Nostri similiter ita classem in ora conitituerunt,ut mi nimo interuallo a terra disiungeretur. Ea nocte Brittius costium habuit de ratione,qua praelium postridie esset ineundum. Omnes autem nauarchi illii obtestari coeperunt,ne praelio interet set.Si vincimur,inquiunt,& tu ex arce poteris hostibus repugnare,& acceptum incommodum resarcire. Praeterea fidem tuebere non enim ut mari periculum cum maxima pernicie ciuitatis adires', sed 'tarcem ab hostium impugnatione defenderes, fidem tuam conceptis verbis astrinxisti. His coactus sermonibus in arce redijt,& Andradius in administrandi belli curam vehementer incubuit. At Saraceni Iaoenses, qui in urbe versa bantur,eadem nocte ad Pateonurium venere, constitimque dedere, ne cum classe nostra confligeret. Fieri nimque posse , ut auxilio a Rege Binta mi accersito, classem nostram sine ullo periculo circumuentam opprimeret,& tum demum arcem obsideret,quam fame facillime intra paucos dies in deditionem acciperet. Interim vero in Muaris fluenta classem subduceret. Consilium placuit. Itaque prima luce anchoras moliri, & vela pandoee iussit. Id Andradius citanimaduerteret, neque tamen quorsum id pertineret suspicaretur, scretia inuectus, omnes classis naues circuivit,&duces admonuit, ut velis passis ordine minime confuse in hostes inueherentur, ita tamen, ut nemo cominus pugnam cum hoste capes Ieret,sed eminus classem hostium crebris tormentorum ictibus verberarent, & seces etiam in naues inijcerent. Id omnes impigre facessunt. Quod Pateontigitis cons bicatus, omnia suae nauis vela continuo pandi jussit, dc ut omnes idem facerent, imperauit. Id imperi u strenui Ducis omnes

exanimauit. Existimarunt enim, illum rebus suis diffidentem, non de praelio committendo, sed de fuga facienda cogitare. Itaque se confestim in fuga dant,

nostri eos insequuntur. Naues multas tormentorum ictibus deprimunt,complures etiam vulnerant,&ignem in naues alias conijciunt. Cum vero incendium esset in multis locis incitatum,hostes se in mare exterriti flammis demittunt: qui quidem partim hausti fluctibus, partim concisi vulneribus interierunt. Nostri enim minoribus nauibus inuecti, eos natantes interimebant. At

Andradius cum cerneret hostes ita perturbatos, ut si eo die, antequam illi a

metu

326쪽

mem reficerentiu in eis persequendis insisteret, bellum profligari posset,& --

Ieretur, ne propter pilarum & munitionum penuriam incepto desistere cogem retur,ad Brittium misit,qui peteret,ut vim tormentari j pulueris atque pilarum iii clatsem convehi repente iuberet. Quod quidem factum diligentissime fuit. At Pateon ueti us,cum classis sitae magnam partem disii palam cerneret, quatuor

naues maximas ita cum sua coniunxit,ut cum binae utrinque consisterent, ipse medium locum tueretur. In eas,quod roboris erat exercitus,traduci iussit.Reliquas deinde, quae integrae restabant,in ordinem cogi, dc inter se coniungi praecepit,ut ita facilius nostrorum impetum a se reprimerent. Statuit deinde, ut reliquae naues eas quinque, quae in mari munitissimae arcis instar habere videbantur, circumirent , dc quoties urgerentur, in illud firmissimum, ut existimabat, pugnae illius propugnaculum se reciperent , unde rursus possent in nostros eru- re. Hoc tamen,quod Pateonualus existimauit sibi salutem allaturum,exitio fuit. Primum enim reliquae naves sortium hominum robore nudatae,periculuarcere minime poterant. Praeterea cum se aretissime coniunxissent,necesse erat, ut nullum frustra telum in eas emissum accideret. Praelio commisso, naues hostiles partim depressae,partim vulnerate & mutilatae, partim in sugam conuersae sunt. E6que deuentum est,ut classe hostium diminuta , iam nostri audaci iis reliquis appropinquarent, ut cominus hostes asgrederentur. Nauarchus quida nomine Martinus Guedius,postquam naues aliquot demersit, in nauem maiorem inuectus est,in eamq; violenter ingressus, nostes partim caecidit, partim in mare praecipites exturbauit. Similiter Ioannes Lupius Albinius in aliam travem irrupit, hostiumque pr. xsidio nudauit. Hae duae naues incens confestim suere. Reliqui nauarchi,cum pro se quisque,quantum poterat, acerrime decertaret,stragem maximam ediderunt. Solae quinque illae naues restabat, quae secundum ventum nactae, passis velis fugere properabant. Andradius ut tutius posset in Pateonugij nauem incurrere, aliquot delectos milites ex nauibus alijs in suam traduxit. Deinde chira in praetoriam PateonuZij naue incitaretur, eam consequi non potuit. in quam igitur primum impetum ferre potuit, eam iniectis manibus ferreis alligauit. Ea vero naui vehebatur Temugamus,vir opibus, .dc virtutis existimatione clarus,qui secundum Pateo etium in classe principatum obtinebat. In eius nauem Andradius per latus irrupit Franciscus vero Melius per proram ingressus , in hostes similiter irruit. Tenatigamus filiu sororis ditae ducebat,uirum valde strenuum,nauis etiam altissimae nauarchum , qui, ut avunculo opem afferre in Andradij nauem incurrit, in eamque repente desiluit Nemo enim illum aditu arcere potuit,eo quod Andradius iam in Temunsam inaue dimicabat. At iuuenis per Andradij nauem in nauem auunculi celeriter ingress ussuis subsidio sortiter occurrit. Praelium fuit atrocius , quam sit spicari quisquam sore in re iam inclinata potuisset. Hostes erant plures numero,& desperatio animos illis i icta neque tam ut moriem fugerent, quam ViX ι non

327쪽

LIBER

non inulti caderent, cerrime pugnabant. Georgius Botellius interim in naue cuius erat nauarchus Temungami nepos, inuehitur, in eamque conscendens, cum hostibus,qui eam tuebantur, periculosum certamen inij t. Verum hostes tandem vel caeli,vel in mare deiecti sunt,& nauis incensa. Similiter & nauis, inquam Andradius &Franciscus Melius ingressisuerant, hostibus caesis instammata fuit.Ninachetuensis,&Tuamus Mahumetes,quitiaui,quam Iuncti nominant, praeerat, ea die hominum sortium decus adepti sunt. Reliqua erat Pa leonuZij nauis,cum duabus alijs: in eas Andradius inuectus, tormetis eminus eas quatere instituit. Nam cum essent altissimae,& homines, qui eam tuebantur,acerrimi, non era cursne causa cum obstinatis in ascensu dissicillimo certamen iniretur. Clim autem nostrisne intermissione naues hostiles verberaren armamenta dissiparunt,&castella disturbarunt: latera propter robur nauium integra permaserunt. Praelium cum a prima luce initium cepisset, ad noctem protractum suit. Cum vero noctis caligo tam densa suisset, ut omnema ei hum adimeret,Andradius anchoras iecit, ea mente, ut ubi primum dilucesceret, hostes rursus, qui propter tenebras inde moueri non poterant, aggrederetur. Sed tempestas subito coorta cum tonitruis & ingenti procella,classem disiecit,& naues summum discrimen adierunt. Parum enim ausuit, quin inter se colliderentur,vel alliis vadis frangerentur. Tempestate sedata, cum diluxi in setaeotellius &Mahumetes animaduertunt se prose Pateo nugium costitutos. Itaque praelium instaurant, duas hostium naues supprimunt: Pateonu Zij tantum nauis illa restabat,quae globos,ut diximus, a se repellebat . Botellius tametandiu in eo certamine perseuerauit, ut eum tormentarius puluis, atque pilae deficerent. auis autem suae celeritate fretus,urbem peiij ut rursus cum munitionibus ad idem certamen rediretclassem vero quassatam,& quasdam naues afflictas ex tempestate reperit. Nihilominus tame rebus necessarijs instructus, reuersus est. Sed Pateonugius ventum secundum nactus, se fuga in Iaoam proripuerat.In hoc praelio Pateonurius quinquaginta nouem naues maximas ex ijs, quas appellant Iuncos,amisit Sexaginta in praelium adduxerat, Una tantum ex illis euas at. Longarum vero nauium, dc celocium,quae vel incensae, vel depressae sunt, ingens multitudo fuit. Supra octo millia nominum vel caesa, vesincendio consumpta sunt. E nostris triginta desiderati sunt, vulnerati qua plurimi. Andradius & nauarchi reliqui cum maxima ciuium admiratione suerat enim praelium omnium, quae viderant, aut audierant, acerrimum in urbem ingressi sunti Andradius hoc bello consecto,in citeriore Indiam vela dedit. Post illius digressum parii absuit, qui nuria ab hostibus caperetur. Saracentis enim quidam nomine Tuamus Maxiliatus e Bengala oriundus, vir ad fraudes concinnandas aptissimus, a Mahumete Bintaini Rege maximis praemijs inuitatus fuerat, ut quacunque arte possiet, arcem Malacentem prodereLIs summam obcam causam cum Petro Petibna familiaritatem contraxerat. Petrus autem Per- 1. Qua

328쪽

sena regia negotia procurabat. Vectigalibus enim praeerato Maxeligius ad si

ali Saracenos asciuerat, quibus negotium dedit, ut cum Petrum Personam occisum cernerent,continuo arcem armati iIPederentur,ut eam arcis partem, in qua Petibna morabatur, Quae erat munitimina, armis occuparent, eamquerantisiper tuerentur,dum subsidia Biniamensis Regis, quae ad eam rem expedita in insidijs collocata suerat,aduenirent. Nec enim dubitabat, quia in eo tumultu complures, qui Lusitanos oderant, se socios sceleris eiusdempraeberent. Rebus irac5paratis, cum Maxelietius a Persena fuisset, ut lebat, familiariter admissus &Persona post colloquium seipturae opera daret, Maxeligius in illum incautum inuasit, morti sertamque ei vulnus imposui Persona cum se letali vulnere percussum cerneret, & proditionem metueret,ad ostium repente confugit,ut id inducto vecte clauderet,ne reliqui hostes in eam partem ingredi possent: quod, MaxeliZio repugnante,cum extremum spiritum edere summa virtute consedit. Hostes acceleran tumultus exoritur. Nostri re inopinata perturbU, sestinanter accuti unt: hostes soribus obductis exclusos animadue runt,in eos impetum iaciunt, de acriter resstentes interimunt. Deinde foribus conuulsis in Moelirium inuehuntur : qui antequam occideretur, sortissime sine ullo siletudimicauit. Horum caede statis compressa est,& Bintami Rex pacem peiij quae conditionibus aequis sic enim tempora serebant) illi concessa fuit. Ad hunc modum pax Mala constituta, aliquot anni inuiolata permansit.

LIBER NON UL

UM HAEC INVI TE

fore India gerebantur, Albuquemus in citeriore magna classem coparabat. Goae aute Petrum Masaregna praeposuit maritimarum rem curam Ioanni Machia-do commisit: Rodericum Peretram castello Mnastarinens praeesse iussit. Classis erat viginti nauium. Du-. --s cebat autem secum mille deseptingentos milites Lusitanos, & mille Indos. Xviij. die Februarii, Anno sesutis. M. D. xiii. Goa seluit. Cum vero ab ora longissime disiunctus esset, &ea causa plures dies,quam existimauerat, nauigando consumpsisset,ad Zacoloram aquandi gratia classem

- . X 3 appulit.

329쪽

LIBER

appulit. Inde in Arabiae ciuitatem munitissimam, quae Adeni appellatur, r- sum instituit. Ea est in radicibus montis editi,qui in mare lingula procurrit, sita,& utrinque fluctibus in sinus reductis alluitur,ita,ut peninsula fiat. Mos est

adeo sterilis,ut nec arbores vllas,neque plantas eis erat,nempe qui si saxosus ,&praeruptis rupibus in altum promineati Aquis caret, raro admodum pliiiiijs irrigatur. Ex longinquo pago aqua per aquaeductum in locum, qui ab urbe quatuor millibus passuum distat, derivatur. Ea urbis aquatio est. Annona & ciba-rijs importatis utitur, quorum tamen est incredibilis copia . Est cincta mutis, munita turribus,exculta moenibus,& ad aspectum pulcherrima. In illam mercatores e Perside, & India, S: Ethiopia,& ex multis Arabiae regionibus saepe commeant. Incolae Mahumetem colunt: colore cadido, despecie liberali fiant. Homines nobiles armis exercentur, & militaris gloriae decus ardenter expetii: Rex alias ciuitates in mediterranea regione possidet, & milites non paucos stipendijs alit: &e luis tantum subditis in pretitum,cum opus est,duo millia equitum educit. Vrbi vero illi moderatorem,cuius virtuti multum confidi praeponere soleta AEthiops quidam,vir animi maximi, cui nome erat Miramiriamus, hoc tum munus obibat , cu ad eam Albuquercius classem applicuit. Eam verbriuitatem Albuquercius capere cupiebat, ut inde Arabiam infestam redderet, ct exitus classitim,quibus Egypti j primum, nunc vero Turcae Indiae mimitantur,intercluderet. Inde enim Arabicis nus ostium centum deviginti millibus passuum distat, ita,ut sit intra diem unum facillimum, ipsas fauces, cum opus

fuerit, paucis nauibus occupare. Praeterea non arduum munus esse videbatur,

inde in ciuitatem Heroum,quam SueZ nunc appellant,ubi classes aedificari s lent, minoribus nauigijs inuehi, & naualia flammis exurere. o facto putabat Albuquercius, Indiae imperiit, si ita de rebus humanis loqui licet, re sempiternum. Versim eam oppugnatione inseliciter a essus est. Prim sim enim, eam occasionem, quam rumore omnium persuasus sibi oblatam crediderat, minime nactus est.Ciuitatem enim valde munitam,& a nomine Lusitano satis aliena reperit. Deinde Lusitanis litae dis plinae prorsus immemores, causam odii acerbioris hostibus attulerunt. Res autem ad hunc modum euenit. Classis anchoris firmata , quamuis naues salo iactarentur,tandem costitit. Mira miriamus urbis praesectus cum primum tempestas sedata suit, ad Albuquercium nuncium misit , qui de illo quaereret,quo animo ad illius urbis portu classissem appulisset. Respondit Albuquemus,se literis,& multorum sermonibus a cepisse Sullani classem in Arabico sinu comparatam esse, ut Lusitanos oppugnaret. Se verb,ut homines tam longinquae nauigationis labore leuaret,eo cursum direxisse, ut cum ea classe in Arabico mari congrederetur. Quod vero ad urbem eam adtineret, se non bellum, sed pacem ad sene, ea tamen lege, ut imperium Regis Emmanuelis acciperent,sub cuius tutela atque patrocinio multo felicius, quam antea aetatem degere possent. Miramitiamus illi continuo mu- . nera

330쪽

nera misi nempe,quae ad classis comisatum pertinebant .& sigili si aure se Emmanuelis Re s clarissimi imperium libenter acceptiuum . In

portu triginta naues in anchoris consistebant. Mercatores & magistri cum ve- 'oribus nostrae classis metu se in urbem receperant. Ad hos Al quercius mi inqui diceret,ut nullum abeo malum metuerent,& ad naves suas redirent. Inu respondent, verba cum factis minime consentire. Lusitanos enim in eorum

naues inuasit se,& nullo iure, quod eis libitu fuisset,eripuisse,& abstulisse.Literas deinde accepita Miramitiamo,quibuscum illo de iniuria sibi illata grauis r expolstulabat,quod mercatores illos admonuisset, ut ex urbe discederent,vecorum digressu, urbs minore praesidio muniretur. Illud enim non esse hominis pii pacem dare vellet,sed qui bellum nefarium moliretur. His literis Albu quercius intellexit animum praescisti esse Lusitanis rebus infestum, quamuis id in principio dissimularet. Interim AEthiops Christianus, qui captiuus in ea urbe decinebatur,aufugit, de nando in classem peruenit , qui nunclauit Albu- ercio,praesectum auxilia conduxisse,magn6que studio om nia,quae ad urbis

defensionem necessaria videbantur,comparasse. Is casum hoc accepisset, in terra copias exposui de castra locaui ut urbem oppugnaret. Cum istur nostri tor mentis moenia propugnatoribus multis in partibus nudarent, scalas muris ad ni eruiat.Eamque ea die cepissent,s ordine de disciplina res gesta fuisset. Sed cum quilibet in eo pugnaret,ut vel primus,vel cum primis in muros inuaderet, ct multi simul per unam stillam scandere properarent, tanta perturbatio ordinis extitit, ut nullius imperio contineri militaris ins lentia possset. Itaq; scalae hominu pondere perfractis sunt. Eo tempore iam centu de quinquaginta Lusitani in muros ascenderant,in quibus multi viri nobiles extitere.Garsia Sousa, cuius etia scalae confractae fuerant,e pinna pendens, se in terra demiserat. Is ubi animaduertit cos,qui tam ferociter primum in muros inuaserant, casia perterritos nolle rursus alijs soli sal cendere, suos in urbis quandam partem duxit,ubi murus erat humilior. In murum igiti ir subi j dc turrim,in qua tormenta locata suerant, occupauit. Eo confestim Albuquercius se contulit , de muri partem antea pertulam,in qua tormenta suerat disposita, subruere iussit. Signi lar Emmanuelis Lacerdae continuo per eundem locu in urbem penetrauit: illum sacerdos Crucis signum praeserens, subsequutiis est, dc multi viri sortes continuo

stibi ere . Miramitiam iis ut eorum impetu reprimeret, ad eam partem equo inuectus acceleratait. Georgius Sylveira in muro cum alijs acre praeliu ciebat. Ea parte cum murus esset introrsus humilior, dc Saracenus siecundum murum , ut

ijs, qui iam in urbem ingredi parabant , obsisteret, gradum inserret,hastam ex illius manibus extorsit. noc tantum dedecus minime serens Sylve ira, ense districto e muro desiliuit,ut in hostem in uaderet. Ibi cit m illi nemo opem asse ret,interfectus repete fuit.Miramiriamus aute eos, qui per muri Partem pertu iam ingressi fuerant,maxinu contentione repellebat.Nostri eo se tunc recepe-

SEARCH

MENU NAVIGATION