De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

341쪽

diiffugerant. Nostri igitur,quod reliquii erat, vestigiis insequuti, fluuio a propinquarunt,ubi Mauri constitetant. Mulii fluuium nando traiecerant, alij natare parabant, non pauci tamen conserti pugnam minime detrectabant. Qui tamen dissipati,&in fugam coniecti,in fluuium se demiserunt: e quibus non pauci nantes missilibus confixi fuerunt. Bernardus inde cum praeda prosectus, te cum Menesio coniunxit,& ita cum magno captiuorum numero, & pecorumultitudine,omnes in urbem regressi sunt. Est in ea Mauritaniae parte, quae ad Austrum speeta Sc cum finibus Safiniensibus continens est, prouincia, quam Heam incolae nominant. In ea Tednest ciuitas est,in campi latissimi & fertilinsimi planicie sta, in qua templum erat hominibus illis valde sanctum & religiolum .Xetifius in hac urbe aedes amplas habebat,& hortos cultissimos Sc nitidissimos cum piscinis, & varijs aquarum derivationibus , cum quibus se, cum otium erat,frequenter oblectabat. In hanc ciuitatem Ataidius inuadere constititit. Per ii tera tamen Menesium admonuit,ut sibi opem asserret. rem namq; dignam esse, quam ambo vicibus coniunctis aggrederentur. Ataidius tamen illia minime expectauit. Ex urbe igitur quadringentos equites eduxit, ciumq; Iehabentasusum asciuit,qui duo millia equitum,&septingentos pedites secum adducebat. Cum verbciuitati, quam petebant, appropinquarent, Xerisimillis cum quatuor millibus equitum occurrit. Ataidius postremum agmen ducebat. Iehabentasulas, qui in primo agmine cum sitis Xeri fio obuiam prodierat, Ataidio spectante , saeuum& atrox proelium commisit. Xeri fius tandem victus ab Iehabentaniso, se fugae mandauit multi ex hostibus caesi sunt: praeda vero tanta suit,quanta nunquam antea fortasse ex ullo praelio,cum gentibus illis inito capta suerat. Nam supra ducenta millia pecudum & boum,& tria millia camelorum, equorum similiter ingentem multitudinem suisse costat. Ataidius in urbem ingressus conquietiit. Inde vero ii teras ad Menesium datis significavit,quomodo iam negotium consectum esset. Abest autem Aramor ab ea ciuitate circiter centum & sexaginta passuum millibus, & ea de causa fieri non poterat,vi tam cito se Menesius cum Ataidio coniungeret. Ducebat aute Menesius septingentos&quinquaginta equites,&pedites mille. Quacunque auteiter faciebat, maximi honores illi ab omnibus Maurorum praesectis atq; principibus foederatis habebantur . In oppidum autem exiguum tandem peruenit

Chiquenti nominant) templ l Mahumetani gratia ab incolis incredibili religione celebratum. Id enim illisu Mahumetis flandatum extitisse,vanissimi sacerdotes asserebant. Ea verb mente Menesius eo peruenerat, ut inde Marochiupeteret. Chiquerium autem Marochio non plus triginta & sex millibus passuli. aberat. Indera en Ataidium per literas ad secietatem facinoris inuitauit. Is dixit te pacis legibus scribendis,&scedere sanciendo ita distineri, ut nullo modo posset tunc ab ea urbe discedere. Marochium vero maioribus es levit ibus oppugnandum,neque committendum, ut sine ullo fructu ille flos nobilitatis iii

342쪽

tatuvin discrimen induciretur. Menesium deinde orabat, &bbtestabatur, utitute incepto desisteret. Menesius ad Ataidium venit. Venerat interim Attid jgenet Alionsu Notogna cum Mailris equitibus oetingentisivi noctis silentio oppidum natura munitissimum in monte arduo situm oppugnarent. Quod factum est,& hostes, antequam illi aduentaret, id fore suspicantes ausi eranti mici tamen capti sunt. Iterum cum i a copiae essent mul tis partibus amplificiatis, Menesius institit, ut Marochium tenderent, quod tunc expugnatum hi confidebat. At Ataidius verebatur,ne si id fere maxima gloriar pars ad ipsum Menesium pertineret. Hac ratione, ut opinio erat , impeditus Ataidius, nullo modo potuit adduci, ut itineris illius se finium praeberet. Id molestissime Menesius,& omnes, qui cum illo venerant,passi sinat. Inde cum nonnulla offensione Menesius digressus,nuncium accepit, Regem Fessensem,&Regem Me quinerium cum maximis copijs aduentare, ut AZamorem obsidione cinge rent. Idcirco qua potuit celeritate AZamorem contendit. In itinere vero literis Roderici Barreti,quibus idem confirmaba vel cinentius incitatus est,ut ad institutam celeritatem aliquid addendum cogitaret. Attamen cum admonere tu ne eum in itinere Reges interciperent,Bernardum Emmanuelem,&alios viros nobiles,qui cum Ataidio manserat 3t, per literas albuit,&commeatum,d

rei a,variasq; munitiones imhortari secit.Almedi nam ingressus,ab Alemeima-mo urbis praesecto fuit cum luminis honoribus acceptus. Is eum admonuit, tsibi a ducibus Festen sis Regis caueret. Hos enim cum octinsentis equitibus, dc sex millibus peditum praecedere,se compertum habere diceoat. Inde prosectus,per ciuitates foederatas ita iter faciebat, ut semper exercitum singulari ordine mi fructum duceret, quasi sibi esset cum hosti 1us certamen singulis horis ineundum. Attamen siue ea fama vanis auctoribus dissipata fuit, siue duces Regis Fessensis parum diligentes extiterunt,is sine ullo impedimento amo rem copias incolumes induxit. Ibi certior factus est, Fellae Regem duos Duces cum maximis copiis in Duecalam misisse, ut eam regione valido praesidio tuerentur. Regem vero Mequinerium cum equitum de peditum multitudine ex

pectati: qui Nase est quidem illa Mequineri j ciuitas no ignobilis) se tenebat.

In animo aute Rex Mequi negius habebat, cum ducibus Regis Fessensis Azamorem petere, ut Lusitanos obsidione vexaret. Menesius non expectandum esse putauit,dum hostes pias omnes coniungerent. Cum igitur intellexis Iesi duees Fessenses in oppido satis munito, quod Ralbam appellant, consistere,in eos antequam inde discederent, inuadere constituit. Ad Ataidium vero nuncium cum literis misit,quibus eum admonebat, ut vellet praelio interesse, quo sibi non mediocre decus parare dc opus Regi Emmanueli gratissimum efficere posset. Cum de loco inter eos, ubi erant copi. aeconiungendae,parum in principio conuenille tandem statuerunt, ut Seam is locus viginti quatuor milli

bus passuum Balba distat) copijs iungendis deligerent. Itaque Menesius duo Y i decimo

343쪽

clacuno dA ApHlisod ingentos equites, & mille redites eduxit: sequenti di pre,se lacus quosdam in planicie castra posuit. Eo die Ataidius cum Iehabco ta-

fuso cum mille de quingentis equitibus,quorum maxima pars erant Mauri,ad - , Mnere: Consilio inter duces habito statutum fuit, ut de prima vigilia silenti. agmine castra mouerent, ut luce prima possent in hostes imparatos inuadere. Ex omnibus autem copi, quinque aci nstruxerunt. Primam Menestis,alteram Rodericus Barretus,tertiam Ioannes Gundisi aluus Camara ducebat.Jii acie tertia Aluarias Camalius,& Ioannes Sylvius inerant,ut etiam, ubi opus es set,ducum ossici sungerentur. Quartam aciem Ataidius cum Alsonso Noro gna genero suo agebad Quinta Iehabentasuis commissa fuit. Has quinq; acies ioquitum Petriis Moralis,dc Ioannes Rodericus cum instructis peditu copiis vallido subsidio firmabanti In medio impedimenta cum tormentis aliquot cursi-ibus inuectis ducebantur. Menesus acies circumibat, & singulos duces de omicio commoneba de omnes ad decus vehementer excitabat. Orto iam sole,hostium castris appropinquarunt. Eiant aute castra in planicie posita,prope montem, qui campis imminebat. Menesius desgnauit oculis locum, in quo erat praelium faciendum,&ductores peditum admonuit, ut in eum locum, quam: celerrime pollent,aciem dirigerent. In hostium castris erat supra quatuor millia equitum. Peditum vero numerus propter multitudinem iniri non potuit A tergo torrens campum a monte dirimebat,qui quamuis tunc siccus esset, tamen propter alueum, quem torrens imbribus audius in altitudinem depres Ierat, erat hostibus impecii mento, quo minus se in montem sine periculo reciperent. Hostes quatuor acies instruxerunt. In prima acie pedites cum fistulis ferreis,&scorpionibus loca uenin tot sagittarum &glandium multitudine prima nostrarum aciem perturbarent. Menesus vero, tim tubis signum pugnae dare iussisse Ic omnes nomen Sancti Iacobi de more Hilhaniae conclamarent,ranto impetu in hostes inuectus est, ut antequam qui in acie prima constiterant damnum aliquod quod valde metuendum esset) inferre possent, eos dissiparet,& cum praelium acri ter iniret,ires illas equitum acies fudit, de usque in torrentis alueum hostes insequutus,multos occidit.Attidius, cui datym erat negotium,ut in unam equitum aciem impetii serret,id exequi non potuit. Ea namque acies,quam petebat,Hoco deflexerat, ut suis cotra Menenum opcm afferret. Itaque in pedites inuasit, quorum magnum nunerum caecidit. Menesius csim ad torrentem peruenisset, suos continuit. Multi tamen illius imperium contemnentes,torrentem transgressi sunt. Erat autem Menesius reliquis quidem Imperatorijs laudibus excellens, sed propter insitam in natura mansuetudinem , in animaduertendo parum seuerus. Ob id igitur adolestantes nobiles animo quidem virili,sed mente parum sana praediti, tanti viri auctoritate contineri no potuerunt,quin se sine ullo fructu in discrimen salutis inijcerent. Menelius Gartiam Menesium fratris sui filium missit, qui eos redire compelleret:

- . . . . Is

344쪽

tatus esL Iana plericitae obtemperabat, esim Atius Tellius iuuenis apprime nobilis, & laudis praeter modu cupidus , sed,vt fama erat, temerarius,exclamauit. Non decet hoc tempore pedem reserre: Mauros illos , o commilitones, vi in Iam serro peti equamur. Hac oratione qui iam redibat excitati ,rursus in hostes inrurrunt cania Menesius cum eorum impetum cernere Si ita vultis,inquit Sc vitra Fessura impinain seramus. Haec cum diceret, se illis admiscuit Hac temeritatem cum Menesius animaduerteret, torrentem transgredi statuit , ut fagientes Dec enim eum latina quod erat eis,qui temere ruebant, euenturu exciperet .Pedirum interim aciem unam praemisit, quae hostium impetum sustineret. Ataidius torrentem trans yedi noluit, ne copiarum suarum ordineimperturbaret, sed in ripatastitit,ut inde hostes,si transire conarentur, repelleret.

Iehabentam us huid incommodo opitulari nequiuit. Clim enim Mauri, q uos

ducebat, hines susta animaduerterent, praedandi cupiditate caeci, ducem reli erunt. At hostes, qui se in montem receperant, ubi paucitatem eorum , qui illo: ersequebantur,animaduertere, in eos conuersii tanto impetu fuerunt, ut inestusam fugam compellerent. Maxima eorum pars temeritatis enas luit.

nam ab hostibus caesi sunt,interquos Arius Tellius,&Garsa Menesius extiter: sagi fugientes insequebantur, cum animos iam a prima illa consternatione recepissent,&illo successu,qui praeter opinionem ataiderat,elati suissent, tanto ina petu in Menesium incurrerii ni, ut eum cogerent in aduersam torrentis ripicopias reducere quod non sine multorum sansui ne confici potuit. In hoc praeliis equites plus quinquaginta ceciderunt,& supra centum vulnerati sunt. Ex hostibus,ut postea compertum fuit,duo millia & sexcenti intersecti merunt,in ibus unus ex ducibus illis summis suit, quos Rex Fessensis cum imperio miserat . alter ex equo decidit,&a suis, cum esset iam in summo vitae diserimine constitutus,ereptus est. Septem duces alij ceciderunt: supra quatuor hominumillia vulnerati sunt: captivi ducenti & octoginta Heriit. In iis suerunt uxorcsct filii eorum ducum Xerquiensium, qui praelio interfuere. Victoria illustris &clara fuisset, nisi eam iuuentutis temeritas aliqua ex parte deHrmasset. Hostes postquam nostras acies coniunctas animaduerterunt,cas non sunt ausi lacessere. Nostri cum praeda iam diuisa iustis itineribus in sedes suas reuersi sint. Reges Fessensis & Mequinetius nondum hanc suoium cladem acceperant, cum ob sdionis consilium,qua AZamorem opprimere statuebant, intermittendit minime iudicarent . Itaque Narer Mequin i j Rex cum maximis copijs regni sui finibus egressus,AZamorem contendit Mahumctes Rex siensis non mediocrem equitum & peditum multitudinem illi in auxilium misit. Rex Mequine-zius in flumine, quod Aetamorem alluit,t raiiciendo septem dies, tanta erat hostium multitudo, contumpsit Menesius Emmanuelem de obsidione, quam

sutura credeba per literas confestim admonuit: qui summa diligentia omnia,

345쪽

LIBERI

intulit, Almedi nam cepit, eos qui in praesidijs inerant, qui Alem ei manaum Safinium sugere properantem sequi noluerant,interimit. lehabentasusus cum neque copias haberet, quibus tantae multitudini resisteret, & ab Ataidio a quo auxilium postularat, minime firmo subsidio adiutus suisset Ataidius enim obsidionem timebat, de ideo copias diminuere noluerat) Sasinium se conser-

restituit. Sed primum puteos obturavit, alios bestiarum cadaueribus inqui nauit, de frugibus etiam corruptis in secit, ut Regis exercitum siti conficereti Dum in his operibus tempus conterit, Rex illum consequitur. Itaque prae lium vitari non potuit . utrinque suit aceriime dimicatum. Equites aliquot Iehabentasu fi ceciderunt, inter quos dux fuit quidam , Benam ira nomine, vir insigni robore praeditus. Ex acie Regis equites quinquaginta desiderati sunt, dc in his dux insignis, quem Rex Fessensis copijs luis praefecerat. Iehabeninsusus in eo praelio ea facinora virtutis militaris edidit, ut multos admiratione defigeret. Sic igitur e praelio discessit, ut illum hostes non admodum pertinaciter insequerentur. Mille tamen camelos amisit. Ataidius illi locum muris coniunctum assignauit, in quo castra poneret. Rex interim aquarum penuria grauissime laborabat,&puteos,ut sitim leuaret,de integro sodere iubebat, dc ita tempus sine ulla re memorabili consumebat. Iehabenta susus una nocte Cistra illius oppugnare constituit. Rex ab indice monitus,castra in locum alium magis munitum repente mutauit. At Mauri, qui Xerquiam incolebant, cum animum illius abiectum & demissum factis agnoscerent,& simul fluxam fidem animaduerterent, illum contemptii & odio dignum statuerunt. In primis autem grauiter eos offendebat, quod cum se Agamorem aut Safinium obsessurum ostendisset, & tantis copijs abundaret, nihil horum tentare propter ingentem sermidinem ausus fuisset.Seque inani spe deceptos a Regis Emmanuelis fide desciuisse molestissime serebant . Itaque ut odium expromerent, de amissam Regis Emmanuelis gratiam aliquo insigni secto recuperarent, cum MequineZius Rex prope oppidum, quod Tararote nominant, castra haberet, contra fidem, cuius illi religionem minime norunt, in castra rutini, caedem faciunt, copias Regis in sugam vertunt : supra mille hominum in seruitutem abripiunt, octingentos equos capiunt. Rex castris exutus, cum maximo damno atque dedecore in montes arduos primum se fuga proripuit, atque inde in regnum reuersus est. At Menesius interim in grauissimum morbum incidit. Cum vero decumberet, literas ab Emmanuele accepit,quibus illum miris laudibus efferebat, & pro meritis excellentibus praemia illi ingentia proponebat. His literis respons iam nullum dedit. Nec enim iam eo tem

pore quidquam de hac misera& exigua vita sibi cogitandum statuebat, sed

346쪽

tota mente ad sempiternam omnibus votis aspirabat. Itaque rebus om nibus, quae ad animi expiationem necessariae videbantur, rite procuratis, cum insitae treligionis &pietatis egregia documenta dedisset, e corpore quasi ex ergastulo odam expeditus, in coelum, ut omnium opinio serebat, immigrauit. Fuit , mim vir ille non virtutis tantvira militaris &imperatoriae gloria praecellens, sed laudibus etiam mansuetudinis, dilenitatis,& clementiae praestantissimus. Erat praeterea in omni genere urbanitatis humanissimus.Et cum vitae castimonia,& morum integritate multum omnibus,qui vitam in armis degerant, anteiret , tum oribus sine vitae petulantia, aut ulla verborum obscoenitate deditus erat, ita tamen, ut in illis etiam non libidinis ullum vestigium extaret, sed ludus sine ullius pudoris intertrimento quaestus appareret. Hostibus maximo terrori fuit, militibus autem carissimus, ciuitati uniuersae maximum sui desiderium cum multis lacrymis &luctu diuturno reliquit. Quantum autem ingenio valeret , versus,quos patrio sermone componebat,aperte declarabant. Nec enim illis quidquam vel argutius, vel festiuius excogitari poterat.Augurijs tamen .deditus erat, &atra interdum bile ad insaniam laborabat. Sed hanc tenuem vitiorum labem virtutis magnitudo tanto interuallo superabat, ut maiora etiam vitia in tanto viro toleranda viderentur. In locum illius Petrus Sousa successit , qui postea Comes Pratensis extitit, & Rodeiicias Barretus in Lusitaniam reuerius est. Hoc anno Petrus Menesius Alcoutinensis Dynasta cum crebras excursion faceret,quibus Mauros perpetuo satigabat,tum mense Iulio in Tutuani fines inuasit: multos caecidit, alios captiuos abduxit. Initio vero mensis Octobris nuncium accepit, duos Regis Fesseisis fiatres cum decem millibus equitum, & magno peditum numero , Ut Septam oppugnarent, aduentare. Classem praeterea misisse, ut tetra simul & mari ciuitatem preme

rent. Hi duobus in locis sylvestribus insidias posuerunt,in quibus ipsi consti- tere . deinde quinque dc viginti excurseres emisere , ut nostros elicerent. H i ad Dculas usque perueneru nt. Petrus Menesius equites quindecim in eos immi- iit, ipse cum centum S: quindecim equitibus egressus est, ut illis subsidio esset, clim hostes ex insidijs, ut ille sore suspicabatur, erumperent. Nostri in equites hostium impetum dederetilli repente cesserunt usque eo, dum nostros in locum, quem ij, qui erantia insidijs, tenebant, extraherent. Nostri insidijs exploratis, ad Petrum Menesium se cursu recipiunt. Hos ducenti & quinquaginta equites insequuti sunt. Horum vestigijsalij permulti institerunt. Petrus Menesius intra vallum, quod urbem cingit, se continuo recepit. Hostes illi, qui prius ex insidijs emerserant, aditu valli, cum essent iam nostris admixti, P ohiberi minime potuerunt. Petrus Menesius in eos conuersus, praelium iniuit, quod maxima utriusque partis vi pugnatum suit. Ex hostibus circiter ducenti caesi fuerunt, e nostris unus tantum cecidit, lex & triginta vulnerati sunt. Regis interitaturatres adueniunt,ut vallum disjciant,& nostris aditum in ur

347쪽

LIBER

bem intercludant: &classis etiam in terram copias exponit.Sed eo iam tempore Petrus Menesius suos in urbem reduxerat,& soribus occlusis conatus eorum inanes reddiderat. Illi mortuos in naues cum lacrymis imponunt. Erant enim plerique iuuentutis principes,dc homines, in quibus seniores non mediocrem spem felicis militiae collocauerant. Hoc autem tempore maximo terrori nomeRegis Emmanuelis erat apud Mauros, simul clementia &aequitas illius in omnium ore atque praedicatione versabatur. Clim igitur se ab Emmanuelis ducibus bello fatigatos, & domi suorum tyrannide vexatos esse conspicerent, ultro ad Emmanuelem veniebant,&enixe ab eo contendebant, ut eos in fidem acciperet, illisque tributum, quod ei videretur, imperaret, & duces quos vellet, eis praeponeret. Se namque vique ad extremum vitae spiritum pro illius amplitudine pugnaturos. Neque solum qui urbes incolebant, libenter indeditionem veniebant, verum etiam pagani atque montani, cum vires suas infeliciter experti fuissent, voluntariae seruitutis pactione vitae suae & incolumitati consulebant. Itaque Xerquienses legati gentis principes ad Emmanuelem introducti sunt , qui te, suaque omnia illius fidei atque potestati committebant : & postulaban t, ut Xerquia prouincia a Dabida & Garabia distincta fieret , & illis Audaramen rectorem & ducem praeponeret. Ne autem in eo Iehabent usum offendere viderentur, dicebant Aduecamenem regionem, quam

diximus tribus illis praecipuis nationibus inter se distingui,tantam esse, ut nullo modo posset ab uno Iehabetasu so gubernari. Is igitur Dabidam Sc Garabiam imperio contineret,&Xerquiam ab alio rectore regi permitteret. Accedebat, quo id cum minore Iehabentasufi offensione fieret, quod Abderamen illius famulus,&in disciplinis illius educatus extiterat, ita, ut nemo dubitaret, quinis perpetuo Iehabentasuis libenter obsequeretur. Hoc&ad ipsius prouinciae pacem,& ad iuris administrandi facilitatem,&ad ipsius Regis fructu de emolumentum valde pertinere. Sic enim fore, ut cos ,quonam tam aequo postulato latisfecillet, in ossicio promptiores contineret,ic tributum, Quod pendere volebant, facilius exigeret. Fuere legati comiter accepti, &quod postulabant, benigne a Rege concessum, ea tamen lege, ut quoties omnes illae tres Due lae partes vires suas coniungerent, Iehabentasusum summum ducem agnoscerent, imperiumque illius sine ulla recusatione sequerentur. Sanxit etiam lege Rex, ne quispiam ab una in aliam tribum transiret, ne perturbatio &confusio fieret, dc aliquis ea de causa motus conciretur, qui bello materiam subministraret. De iis rebus ad Ataidium, &ad Petrum Sousam,qui Aramorem tenebat, literas dedit :&Iehabentakisus eam prouinciae distinctionem facile comprobauit. Eodem anno Nonius Fernandius Araidius Iacobum Lupium caduceatotem in Xerquilam mist,qui frumentum imperatum a colonis exigeret,&illud Agamorem deportandum curaret. Id Lupius exequutus, cum Mauris, qui frumentum iumentis impositum serebant, Mamorem recta contendit.

348쪽

In itinere facti sunt illi obuia equites sexaginta,qui Aramore veniebant.Mauri cum opinarentur eos hostili animo prodiisse, arma repente corripitat,&pretium animis obfirmatis offerunt. Lupius se medium interposuit, de caduceatoris ossicio iunctus est. Vix tamen Mauros placare potuit. Dicebant enim se non Sousam,sed Ataidium agnoscere cum Ataidio namque, & no cum Sotasa pactionem de frumento importando fecisse. Lupius tame eos, quoad fieri potitit id lenitatem inflectere contendebat. Illi vero dicebant, Petrum Solisam, postquam Mamoris curam susceperat, filis minime serendas iniurias intulisse. Idcirco equites illi sexaginta frumentum Agamorem subvehendum curarent, se namque in eam ciuitate minime pedem illaturos.Cum tamen Lupius multa orationis leni tate usus suisset, no modo eos mitigauit,verum eo perduxi t,ut Marochium sub illius ductu contenderent . quadringentos &viginti tres equites ex illis delegit, occum viginti &septem Lusitanis equitibus inde prosectus, postridie in turmas hostiles, quae Marochio quatuor millia passuu aberant, inuasit, dc aliquot occidi tres&quinquaginta vivos cepit: ingens praeda pecorude camelorum abacta suit. Marochitim tandem accedunt, & ipsi Mauri, Regis Emmanuelis nomine saepius conclamato,hastis urbis portas percutiunt.Maro cliij Rex re inopinata perturbatus, ut eorum impetum repelleret, egressus est. Illi sortissime resistunt,& qua tuor equites occidunt, dc ita incolumes cu praeda in locii unde profecti cum Lupio fuerant,reuertuntur. Ibi praeda diuisa,Mauri cum gregibus in Xerquiam re)iere. Lupius Safinium cucaptiuis ingressus,admirationi quaplurimis fuit. Facinus enim videbatur increcibile, homine plebeium,& caduceatore tantum audere,victa tam exiSuis copijs,&ijs maxima ex parte suspectis, eo penetraret, quoAtaidius ipse dux fortissimus, cum a Menesio ad eius de facti societate inuitaretur, peruenire dubitarat. In huius anni exitu rex Emmanuel tres legatos ad Leone 4ecimu Pontificem Maximum, cu muneribus regia magnificentia dignis instituit. Princeps legationis Tristanus Cugnasuit . Collegae duo iuriscos ulti magnae apud Lusitanos auctoritatis extitere.Vnus Iacobus Paciecus, alter Ioanes Faria nominabatur. Per illos Potifici sacras vestes ex auro, cu multis gemis opere excelleti persectis,dono misit.Vasa praeterea ex auro, atq; monilia maximi poderis & preti j vestibus adiecit. Opus erat eius modi,ut cum materia nihil preciosius excogitari posset,artificiu tame ipsiura materia multis partibus superaret. Misit pr terea elephantu Indicta mirae magnitudinis,qui non solii Romae ubi homines,post inclinata Romane maiestatis amplitudine,illud animal nunqua oculis aspexerant, sed quacunq; gradu inserebat,nemo circunfluente undiq; turbam,admiratione obstupefacita,submoue te poterat. Panthera etia venatica missa fuit,quod munus haud scio An olim Romae AEdiles,cum ludos magnificetissimos apparabant, ac praeter alias immanes beluas, pantheras etia in publicis spectaculis exhibebat, praestare potuerint. Ea

349쪽

LIBER

praeli iam committebat,&principibus, qui venationibus oblectantur, plurimum voluptatis afferebat. Ea insidebat equi Persici tergo, integumentis auratis eleganter instrati. Equum regebat Persa venator eximius, qui ad id munus obeundum ab Armugii Rege cum equo & Panthera missus fuerat. Tristanus Cugna cum esset vir de nobilitate, &auctoritate, & existimatione no vulgari praeditus, tum proprijs sumptibus eam legationem exornandam susceperat. Ducebat autem secum tres filios,&cognatorum copiam, amplamque

familiam, quibus sti Dius non abiecti Principis speciem praeseserebat. Legationis scriba Garsia Relendius, vir non mediocris apud Regem auctoritatis erat. Nicolaus Faria , qui equis Regijs curandis praeerat, agebat equum pulcherrimum, ephippiis aureis, & phaleris aureis, emblematis & gemmis maximi pretij distinias instratum, & ornatum, qui etiam Pontifici donandus crat. Duodecimo tandem die mensis Mariij, anno. M. D . xiiij. legati in urbem hoc ordine iter instituerunt. Familiae vestibus admodum eleganter excultae praecedebant. Panthera tergo Persici equi, quem Persa regebat, insidens, dcelephantus cum rectore sequebantur. Nicolaus Faria equo, quem diximus inuectus, post: et ephantum interuallo modico disiunctus, primu illud agmen cogebat. Nobiles deinde viri, qui comitatu suo legationi non parum dignitatis adiungerent, loco suo progrediebantur . Post illos caduceator Lusitanus cu insigni sus regiis legatos antecedebat. Deinde Tristanus Cugna sequebatur, cuius utrumque latus legati reliqui claudebant. Fuerunt a Cardinalium domesticis, dein cle a Principum legatis, multisque principibus, antequam in Urbem ingrederentur, omnibus honoribus excepti. Ad urbem cum accederent , urbis Praefectus cum Pontificibus, & ipsius Pontificis Maximi domesticis atque familiaribus obuiam prodi jt, Pontificisque nomine orationem habuit, qua legatis de aduentu gratulatus est, omniaque Regis Emmanuelis clarissimi Principis Oiscia,qui pro Christi nomine,& religionis sanctitate perpetuo dimicabat, illi pratissima, ut merita illius postulabant, perpetuo fore dixit. Responsum pro dignitate redditum ab illis est . Romani deinde designatores aduenere, dc ordinem pompae illius instruxere. Omnia interim tubarum cantibus,&tibiarum symphonia&concentu perlbnabant. Nullus suit princeps, qui non ordine a designatoribus constituto legatos deduceret.Eluetiorum etiam agmein structum eos antecedebat. Turba undique visendi gratia confluens, omnes viarum aditus obstruebat, ita, ut vix iustibus coercita cedere,& locum dare vellet. Cum ad molem Adriani ventum esset, tormentorum ingenti strepitu

ciuitas uniuersa tremefacta suit. Fumi tandem caligine dispulsa, cum Pontifex e senestra spectaret, elephantus accessit, & ter genibus flexis, & demisso corporis habitu venerabundus illum salutauit: quod non mediocrem admirationem sipectantibus incussit. Tum proboscide in dolium ingens aqua resertum immissa, aqua hausit, qua omnes, qui in senestris altioribus insidebant sper

geret.

350쪽

yret .dn plebem deinde conuersus, eam aqua, quasi ludum exhi re vellet, ammodice perfudit. Cum hac pompa silerunt ea die legati in hospitium de- dueti. Vigesimo vero die mensis eiusdem,legati eadem hominum frequentia&celebritate in Pontificis aedes dediteti sunt. Pontifex in sublimi sede vestibus sacris cultus, ut fit, eos expeditabat: Cardinales in sedibiis suis considebant. Legati primum Pontificis pedes osculati sunt. Alij deinde ordine a designatoribus instituto idem ossicium praestitere. Tristanus deinde Cugna literas Pontifici Regis Emmanuelis obcillit, quae publice lech. ae sunt. Eae nihil aliud continebant, quam postulatum, ut legatis fides haberetur. Tum Iacobus Paciecus

megiam orationem habuit, quam ita voce&aetione luculenter expressit, vemm mediocrem ea die laudem eloquen tissimi oratoris assequeretur. Pontifex responsum latine, verbis luculentissimis,& eleganter & frauiter dedit, Emmanuelisque nomen,& Lusitanae gentis virtutem laudibus summis exornauit. Postridie legati in viridarium, quod post Pontificis aedes in Vaticano monte consitum est , intromissi sunt. Eo in loco eos iam Pontifex expectabat. Ibi munera accepit, quoru fulgorem dc artificium admiratus vehementer est.Inde in hortum, ut elephantu & pantheram videret no enim facile elephanto eratui superiorem aedium partem, unde in viridarium exitus patebat,scandere c6tinuo descendit. Ibi voluit speetare, qua ratione panthera venaretur. Fuerunt igitur ad illum bestiae perductae. Panthera repente a venatore, qui eam regebat,

immissa, in illas insiluit, easque celeritate incredibili iligulauit. Non multis post diebus legati pollulata Resis Emmanuelis explieuerunt: quonim pars ad

communem reip. Christianae statum, pars ad ipsius Regis comodum &emo Iumentum pertinebat. Quae ad commune bonum spectabant, erant haec, Vt indictum concilium continuaretur, illitisque decreta sancirentur: ut sacerdotes a vitae luxu morumque licentia, ad continentiae & sanctimoniae disciplinam reuocarentur: ut opera daretur, qua Principes Christiani ab intestinis discor dijs ad bellum contra Turcas consensione summa comparandum traducerentur. Haec omnia postulata, non enim temporis erant, repudiata sunt. Reliqua singulari benignitate concelsa fuerunt, nempe ut tertiae atque decimae partes Vectigalium, quae alendis sacerdotibus,&sacris usibus destinata sunt, in belli, quod in Mauritania gerebat, i umptus illi tribuerentur : ut bona pars ecclesiarum sic enim trito iam sermone templorum bona nominare solemus cum monachorum etiam quorundam vectigalibus, in usus eorum,qui in Christian militi ordinem cooptantur,conuerteretur ut diplomatas tibi iuberet,quibus iis,qui vellent bellu Africanum pecunia iuuare, coelestia beneficiae Christi thesauris deprompta large tribuerentur .Quae quide largitas hominu reprehensione carere non potuit. Vt enim Rex hominu coepi dom importunitate victus, id a Pontifice contenderet,aequum tamen esse dicebant,ut Pontifex clset in largiendo restrictior.Sacra enim vectigalia lata religione no solum apud homines

diuinis

SEARCH

MENU NAVIGATION