De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

351쪽

343 LIB

diuinis legibus astrictos,sed etiam apud Graecos,& Romanos,&AEgyptios,

compluresalias nationes muruta fuerunt, ut chii ex illis partem aliquam attigisset, graui Isimum in se scelas admisisse existimaret,vix ullis piaculis eluendii. bt vera religione dicebant mulio magis cotinendam esse hominum minianorum cupiditatam: neque comniittendum, ut propter immanem quorundam auarictam,quae nullis finibus arceri potest, s ra profana fierent. Decimequidem atque tertiae sacrorum vectigalium partes olim Alsons , nono, & post Alsonsse undecimo concessae definito tempore suet u nt.Verum .sed illorum ρο-

Irimonium fuerat a tutoribus disiipatum,& influentes barbarorum copiae in His naam irruentes, erant tunc templorum omnium sanctitatibus, ct sacris etiam vasis,iure atque merito repellendae . Rex Fernandus similiter &Isaberi cum essent propter Portu Plente bellum sumptibus exhaustin bellum eis iustum & religiosum contra Granatentes baracenos instaret, merito videntur eadem Pontificis benignitate sit stentati. Id tamen Alsonius piimus Lusitaniae Rex,qui cum tenues admodu opes possideret, Saracenos innumerabiles, opibus potentia feroces, maxima atque diuturna belli contentione e Lusitani finibus expulit,nunquam ut faceret,in animum induxit. Neque sancius illius filius, qui cum bellum durissimum Saracenis Baeticam incolentibus insere prope Hil palim, Betim fluuium eorum sanguine tinxit. Neque Ioannes hoc nomine primus, qui profligato, quod cum Castellae Rege gesserat,bello,Septa Vrbem expugnauit. Nec Alionsus quintus, qui Tingim de Aigilam Sc Alcasarem armis atq; virtute cepit. Nec Ioannes secundus, cuius non siilum in bello Hispaniensi contra Fernandum Regem inuietissimum admirabilis virtutis lumen eluxit, sed etiam in Africino bello clarissimum specimen egregiae virtutis exhibuit . Si exemplis erat agendum,quando quod exemplo fit, iure etiam fierj plerique iudicant, multo magis erat exemplis domesticis, quam alietiis vestigijs insiliendum. Deinde illi, qui sacris rebus permissu Ponficis manus iniecerunt,excusationem egestatis habuere. At Emmanuel tunc tantis opibus circunssilebat,ut omnes Principes, quibus ortum ducebat,ionsissimo interuallo superaret. Qiuod si illi,quibus ea pecuniae sacrae summa donabatur, tota vitam, ut olim in sacro bello, pro CH R i s T i sanctissima religione consumerent, re iste videretur illud munus a Rege postulatum, dea Pontifice concessum. Sed

illud incommodum accessit, quod in literis Pontificis, legatorum opeia, qui sacrae pecunis lucris inhiabant, adiectum fuit, ut illa vectigalia non modo pro Custis vi religione militantibus, sed quacunque alia rationchene meritas a Rege donari possent. Ploc introitu ad hominum cupiditatem patefacto, fac utra est, ut vectigalia sacra multis in locis hominibus la utissimis, qui non sbium nunquam hostis vultu aspexerunt, sed illata Africani belli mentione contremiscunt, donarentur. Postremo quod Rex hominum sermonibus inductus sibi proposuit, consequutus minime fuit. Maritimas enim Mauritaniae

ciuitat

352쪽

ciuitateIncillimesideri se nobilitatem onibus amplioribus deuinctam te re, &aerarium demptis sumptibiis amplificare cupiebat. At post illius muneris, concessionem,nec Africae bellum eadem selicitate gestum fuit,& nobilitas maiore inopia c5flictari,& pluribus querelis uti coepit,& Regis aerarium,quo plures vectigaliuaccessiones fiunt, eo sumptibus minus necessariis,&casibus interdum acerbioribus exhauritur. Sumptus quidem sacrae pecuniae modera G,&hominibus,qui non militiae sacrae nomen usurpant,sed pro rei idone sanguinem profundunt,attributos, laudandos censeo: tantam largitionem ex sacrisi rectigalibus in luxum multorum hominum, qui nunquam gladium strinxe-, re, seri, minime serendu arbitror.Sed ut eo, unde deflexit oratio, reueata muro Legati rebus exanimi sententia consectis,culi te is ipsius Pontificis,valde pro-i pensae in Emmanuelem voluntatis testimonium cotinentibus,in Lusitaniam redierunt. Emmanuel tertias atque decimas sacroru vectigalium remissiquod, illi non mediocri laudi tributum suit. Pontifices de sacerdotes illi pro tanta be-lnignitate centum A quinquaginta nureimorum aureorum millia tribus pen-, sonibus obtulerunt.Litera quibus animi eorum , qui certo pecuniae numeros bellum Asbcanii iuuare vellent, expiarentur, & multis praeterea beneficijs,quae ad numinis offensas obliterandas valerent asscerentur, ministrorum auaritia& improbitate grauissimas offensiones attulere.Fuit tamen Emmanuelis iussu in ministros animaduersum,&omnes vel humano iudicio,vel diuina vindicta. talem exitum vitae habuerunt,ut intelligi posset,numen diuinum fuisse hominum cupiditati, qui ex hac senistione non mediocrem sibi pecuniam compa-irabant,vehemeter insensum. Summa pecuniae,quae ex lacerdotiis erat in usu mimilitiae conserenda, & C u R i s T i, ut appellant, militibus assignanda, fuit viginti millium nummorum aureorum, qui circiter bis centum auri libras ess-iciunt. In ijs etiam Emmanuel moderationem adhibendam censuit. Primum enim Abbatias omnes, pr. aeter p. iuras, quae iam eiusdem militiae obtentu ab hominibus , qui nunquam militauerant, occupatae suerant, ea tyrannide li-iberauit. In reliquis sacerdotijs aeqlios iudices adhibuit,& ut omnia cum mo- .deratione fierent, operam dedit. Sed iniuriae satellites atque ministri tantam industriam adhibueriit, ut nihil ex aequo & bono fieret. Sic enim aestimationesin annuos fructtis,qui erant militibus addicendi itenuabant,ut vix ullis fructibus filmma expleri posset Sacerdotibus vero non fructuum ullam parte,sed certam pecuniae summam relinquebant: & ita paulatimcos possessionibus exturbabant. Cum vero fructus annui venirent, S eorum pretium singulis annis augeretur, milites autem ditiores fierent, sacerdotes in eadem perpetuo

egestate relinquebantur. Sub id tempus alia quaedam legatio ad Emmanuele Regem peruenit,quae fuit illi gratissima. Quomodo vir quida Armenius,Mat-.thaeus nomine,ab imperatore illius AEthiopiae, viae supra AEgyptu est, ad Emmanuele missus sueta exposuimus.Eum Albuquercius honorifies acceptu, de '. ' beneficijs

353쪽

beneficiis 6ρhatrum in Lusitatua misit Duces, quibus Matthinis in iras odio Albuque ij inducti dicebant enim illum esse stuream atque

torem,& Albuquercium insanum & temerariti, qui homini lauissimo fide habuisset) eum multis iniurist affecerunt, neq- licut legatum, sed tanquam vilat mancipium acceperunt . ob quam rem suere in custodiam dati, It pro ratione , maleficij poenam debitam luerent.Qui tamen postea suere legati eiusde precibus h custodia libetati. Quae autem suetit huius legationis occasio,est paulo a illus tepetenda. Rex Ioannes secundus, ut dictum est, ardebat cupiditate incre dibili Indicae regionis penitus explorandae. Cum vero accepisset,esse quendam Christianum Imperatorem mira lanctimonia praeditum, qui Indias imperio contineret,esimque Presbyterum Ioannem appellari, & cerneret saepenumero sacerdotes Christianos AEthiopas, qui Roma venerant,& Galliam Hispaniamque peragraba suspicari coepit, eos ex ea Indiae parte profectos esse, in qua byter ille Ioannes summum enim sacerdotium cum imperij regi j maiestate ootitiere dicebatur regnum possideret. Ipsiq; sacerdotes cum interrogaren tur, an Rex illorum sacerdotio summo praeditus esset,&ati Ioannes presbyter appellatetur,&an illorii patria terminis Indiae contineretur, haud abnuebam. Putabant enim, si ea suspicio penitus in Christiano manimis in ledisset, fore, ut ipsi multo humanius a nostris acciperentur. Nemo tunc erat ijstiteris praealtus,ut quantum inter utramq; regionem interesset, distinguere posset I anno

igitur cum de hoc Presbytero Ioanne multa percepisset , existimauit sibi rei ad nominis decus,vel ad relisionis fructum Ael ad Indiae pervestigandae facili tate, nihil optatius cadere posse, quam cit hoc Christiano Principe foedere coniviij. Idcirco varijs temporibus homines Arabicae linguae peritissimos magnis p

mii, inuitauit, ut eas regiones perlustrarent. Inter hos extitit quidani, nona ine Alsonsus Palua,& alter,cui nomen erat Ioannes Petreius: Hi profecti e Lusitania Anno salutis.M. in CC. lxxx.vj. Egyptum mercatorum habitu peragrarunt, atque inde Adenam peruenerunt. ibi cum intellexissent, in ea AEthi suae parte, quae supra Egyptum est,esse summum quendam Principem Christianum, cuius imperium esset latissimum,& cui multi Principes obtemperarent, sit spicati sunt,il lum eundem et Ie, cuius cognoscendi gratia missi a Ioanne fuerant.Sed eos Indi .e nomen interturbabat. Missi namque fuerant, vi Christianum Indiae Imperatorem,nomine Presbyterum ioannem couenirent. At nec imperium,neque nomen ,neque sacerdotij dignitas, in AEthiopiae Resem conueniebat. Cum igitur inter se quid optimum esset deliberarent, visum est, tIoannes Petreius in Indiam nauigaret, & videret, numqua mentla in oris illis Presbyteri Ioannis existeret Palua in AEgypto Thebis Petreio praestolaretur. At verum fuerat, Christianum quendam Principem nominis eiusdem , secta Nestorianum, in mediterran Indiae locis amplissi nilim imperium tenuisse se : qui tamen sierat Scytharum armis oppressus, δι regnum illius occupatum, u cuius

354쪽

cuius iam nometi erat obliuione sepultum. Christiani tanten non pati ci in locis illis resederant, Nestorij tabe contaminati. Itaque Ioannes Petreius cum sine i tactu tempus a se conteri videret, in AEgyptum redijt, vici inanitia, quid utrique agendum esset, deliberaret. Ibi duos ludaeos Lusitanos reperit,m Regis Ioannis literis ad illum atque niuam datis. Sed Palua,ut Iudaei asseruerunt, iam obierat. Iudaei Armurium sic enim Ioanes imperauerat) petiere, Petreius variis regionibus peragratis,in montem Sinai,ut sepulchrum virginis Cateri ne inuiseret,ie contulit: de inde Adetiam reuersus, Zellam, & Teila ad AEthiopiaei peratorem se tandem contulit. Nec enim dubitauit, cum non alium Clitistianum Principem in regionibus illis reperiret, quin is esset, ad quem missus a Ioannesuerat. Rex Alexander appellabatur, qui Ioannis literis laetitia incredibiliter elatus est, Petreiumque singulari lita manitate tractauit.Sed accidit,ut is Rex tunc ἡ vita discederet,antequam ad Ioannem rescriberet.Cum verb nullam filium susci: siet frater quidam illius, Nau nomine, in regnum successit. 1 quo nunquam Petreius impetrare potuit, ut sibi in patriam redire istereti Hoc Rege defuncto,silius illius, i Dauid nomen erat, Rex creatus est qui tame in eo perseuerauit, ut nullo modo Petreium e regni sui finibus abire permitteret. Ingenio enim hominis,ut verisimile est,Reges inducti sunt,ne fructu prudentiae &sagacitatis illius carere vellent. Is isitur cum reditum in patriam omnino desperaret,uxorem duxit,&filios ex ea suscepit, stabilemque sedem in illa regione neces lario colloca uit. Sed progressu temporis cum Vascus Gama primum in Indiam iter aperiret,®iones illas exploraret, chira deinde Lusitaniae classes,& Duces sortissimi in Indiam venirent, &insignes victorias adipiscerentur, fama nominis Lusitani per omnes illas oras cum hominum admiratione vagabatur: &cum ad Dauidis aures peruenisset,&ex Petreio intellexisset, gentem illam Lusitanam eandem esse Acuius Rege is missus extiterat, miro studio incitatus est,ut legatum ad illum mitteret.Erat autem Rex adhuc puer,s Helena illius auia,singulari prudentia foemina, regnum nomine illius administrabat. Consilio igitui clam ea communicato,decretum fuit,nihil fore vel ad nomini claritatem, vel ad religionis sanctitatem utilius, quam Principi virtute clarissimo, &religione lanctissimo singulari amicitiae foedere copulari . Ad eam autem legationem Matthaeum, quem diximus, natione Armenium, religione Christianum, virum non vulgari prudentia praeditum, qui diutissime apud Reges illos versatus cum non mediocri probitatis&industriae laude fuerat, de legere, qui munus id obire pro dignitate posset. Cum illo veniebat Ethiops quidam adolescens summa nobilitate,ut mores nostros &instituta perdisceret. Hi fuerunt ab Albuquercio his honoribus accepti, quos supra retulimus, Ducibus ea immanitate tractati, quam exposuimus. Fuit Olysippone legatus ab omni nobilitate,&IPontificibus cum maxima significatione Christianae

caritatis in Regiam deductus,& ab ipso Rege satis benigne & comiter acceptus.

355쪽

Post triduum fuit admisi At mram lagationis: poneret. Is pnadenter atque diserte muneri sibi comitusta satisseest,&lhtoas Helenae Reginae cini cliae bullis aureis cos natas Regi seruli einde crucem e ligno Crucis, qua Christus progeneris humani salute mactari sustinuit, Regi nomine Principis sta donauit. Hanc rimanus obortis lacrymis venerabundus accepit una ici; gratias Deo egit quod in loraginquis illi fregionibus , hostium immarritate in-istatis,Christianae religionis & pietatis scini conseruasi et . Motadcitule haeseras arundine aurea inclusis eduxit quas DavidRex ad Emmanuelem dederat Omnes hae literae erant Arabica & Persica lingua concripte. Sententia illariam haec erat. Principioquidem Rexinum tibi nana distietionem una natura αdiuinitate coniunctam debita veneratione proloquutus, Regi Emmanucli sa- .hitem & selicitatem precabatur. Deinde gratias de epistolis ad R es AEthiopi

misiis agebat suam potentiam es opes exaggerata quibus confidebat s rum , si Rex Emmanites mari ille vero terra in Mahumeramin nationem inuaderent, ut ph&scelerati Mahumetis nomen ex omni memoria hominum. euellerent, & C A R i s T i sepulchrum in libertatem vindicatent Matthaei l g ti allistoritatem costituebat, de Crucem quam Rex ipse in amoris signum mittebat, e ligno Crucis, in qua generis humani liberator sublatus fuerat, peti suisse confirmabanadiscietatem belli atque pacis Emmanuel eminuitabat, scius etiam connubii libenter offerebat. Nihil enim sibi gratius sere dicebat, qua

illam amoris coniunctionem ,& religionis conserisionem matrimonii etiam foedere lacrosancto inter utriusque Regis liberos icto firmari. Laudabat po- me mota inora auein India R s Emmanuesis nuces ediderant,eRiaedicebat non absque C H R I s T i praesentia gesta suisse: &,ut quod instituerat, ad exitum perduceret, hortabatur. Lectis literis Emmanuel Matthaeum in hospitiudeduci,& illi omnia copiose praeberi iussit. Locus autem hic postulat,ut de huius Christiani Principis imperta pauca dicamus. Regnum illius a Septentrione AEgypti finibus, ab Austro montibus Lunae terminatur, ab ortu, mari, quod per ollium Arabies sinus influens,ad Heroum ciuitatem pertine definitur. In

Occastim vero latissime protenditur, ita,ut cum gentibus atro colore,& crispo dc adusto capillo,quae ad Egesimbam regionem pertinent,coiungatur. Montes tamen multos in illius regno Saraceni tenent, qui illi nori obediunt. reliqui Principes illi parent,& multi tributi nomine ei no mediocrem auri vim singualis annis pendunt. A Lunae montibus Nilus exoritur, qui inde varios lacus elaiustilas etliciens, AEgyptum interfluit, usque eo, dum per Alexandriam in nostrum mare influat. Regni totius ambitum septingentis milliaribus patere dicunt. Multi in ea regione montes editi & excelsi contineri dicuntur, undique praerupti,aditu perangusto, adeo,ut unus tantum homo per ostium penetrare possit. In summo autem fastigio sunt mirae planicies latepatentes, aqu. x peren nestabula &seuges laetissim Attines pellucidi,peconno,d boum multitiata alvearia

356쪽

alvearia,e quibus vis ingens mellis exprimitur. Regio maxima ex parte est sertilis & opima, multisque auri, argenti, de aeris metallis abundat: equos nu trit, Misipij copiam ingentem profert: vino caret, sed incolae potionem E melle &aqua conriciunt potu iucundam,& corpori valde salubrem . Medicis atque pharmacis raro admodum utuntur . Gens tamen est supra modum ignaua, &propter ingentem desidiam,&artificum penuriam, telluris bonitate frui ne scit. Rex cum finitimis gentibus continenter bella gerit, & ideo urbes non incolit, sed in castris perpetuo aetatem degit. Tanta autem est hominum &tabernaculorum multitudo , ut castra circiter duodecim millibus pastuum in longitudinem pateant, & totidem in latitudinem. Eo autem ordine locantur, ut quamuis crebro mutentur, facillimum sit cuiuis,castrorum vias oculis designare, de in hominum, quos conuenire velit, tentoria sne ullo errore Peruenire,&principes quos velit adite,& tanquam in urbe notissima versari. In castris septem parceciae sunt,&sinsulis parcecijs lacerdotes praesecti, qui sacra peragunt, conciones habent, subditos dis plinis instituunt,& rebelles poenis a flagitio deterrent,&ad C sristianam moderationem frequenter erudiunt. Vrbes regionis exiguae sunt, aedes humiles, muri fragiles templa tamen magnifica, & monasteria maximis sumptibus aedificata. Rex se tanquam numen coeleste coli faciebat: vultum ne principibus quidem apertum nisi statis diebus ostendebat. Illis qui eum conuenire volebant, aliquando pedem

tantum, aliquando vero manum demonstrabat: reliquam speciem regis intueri, nefas existimabatur. Cum vero iespondere volebat, internuncijs vle batur,& e cortinnis, quasi ex aditu oraculum ederet, responsa per interpretes edebat. Sed haec ineptissimae diuinitatis ementi tae fabula, postea quam Lusitani gentibus illis in ultimum discrimen adductis opem attulere, & morem Christianorum Regum exposuere, deris a suit. Iam nunc Reges intueri, iam illos alloqui, iam audire licet. Quod vero ad religione attinet, multa ab Hebraeis desumpta conseruant. Mares octauo ab ortu die circunciduntur, & sceminis etiam aliquid amputatur, ut no omnino incircuncisae videantur. moddicunt se facere,non quod in circuncisione vim aliquam ad lalutem constituat, sed ut Abrahami,dc aliorum sanctorum Patrum exemplum sibi ob oculos proponant, & illo monimento commoniti, acrius& ardentius in similis sane itatis studiu incitentur. Quadragesimo deinde a circuncisione die mares, octogesimo autem foeminae salutaribus aquis expiantur, & Eucharistiam eo die infantes initiati in mica panis assumunt. Singulis annis diem,quo CH Ri s Tusa Ioanne aquis Iordanis ablutus baptismi sacramentum instituit, eiusdem lustrationis renouatione celebrant:&tamen asserunt, unico tantum baptismo peccata deleri, reliquas lustrationes quotannis instauratas, corpus tantum tin gere, animum vero non expiare: se tamen id facere , ut C H R i s T i diuinum beneficium , qui,ut nostras Ibrdes elueret, sanguinem dc aquam elatere suo. o-

357쪽

LIBER

sedit, cepius in memotia redigant. Forminaes mares edide int, quadraginta

diebus, ii sceminas, octosinta a templorum liminibus arcentur. Sacerdotes uxores ducunt: si uxores decesserint, coelibes permanent,&summa castimonia vitam perasunt:&si adulterio se contaminauerint,aut post uxorum mortem aliqua se libidine commaculauerint, sacerdotio priuantur. Ante quam rem diuinam faciant, aliquot diebus ab uxoribus abstinent, ut libidinis impuritate dierum numero sublata, lanctius Clastis Tisanctis simum corpus immolent, dc attentius de rebus diuinis cogitent,&sic facilius perlitent. Monachis uxorem ducere, nefas. Nemini,nisi nudis pedibus, ingredi in templum licet. In fanis flagitium est ridere, sermocinari, deambulare, aut aliquid denique meditari, quod non ad coelestia atque diuina reseratur. Cum ieiunant, usque ad Solis occasiam nec edere quidquam, neque bibere sistent. A cibis , quos antiqua lex vetabat,abstinent. Flagitia facerdotibus saepenumero confitentur. Sub utramque speciem Eucharistiam sumunt. Monachi Antonium 2Egyptium auetorem religionis habent. Pontifices a RNe creantur Patriarcha a monachis deligitur,&a patriarcha Alexandrino confirmatur. Multa sunt, in quibus Iudaicis ritibus atque caeremonijs adhaerescunt, quanquam affirmet, se non illis, sed C H R i s T i tantum virtute atque meritis inniti. Multos dies se-stos agunt. Sanctos homines hac vita periunctos colunt, atque Venerantur. Hi si int Ethiopum Christianorum mores, quorum Imperator David legatum, quem diximus, ad Regem Emmanuelem misit. At inuidi,& inimici Albuquercij, legati auctoritatem apud Emmanuelem importunis sermonibus eleuabant, eumque omnia finxisse contendebant, ut quantum de illius fide detraherent, tantum Albliquercius, qui eum ornarat, de prudentiae existimatione deperderet. Hoc anno Albuquercius Georgium Albuquerciti Malacam misit, ut eam cum imperio obtineret, & Rodericum Brittium Palatinii, cui iam tempus eiusdem muneris illi commissi exaetum fuerat,Goam reuoca-uic Georgius Albuquercius Tamatram praetervectus,ad Pacemensem portum

naues appulit, ubi intellexit, Regem contra principem regni sui, qui ab illo defecerat, bellum moliri. Lusitani eo quod Rex sorderatus esset, illi opem attulere , dc hominis rebellis exercitum fudere. Inde Malacam profecti sunt. Post aliquot menses, Georgius Albuquercius ab Albuquercio Praetore literas accepit, quibus imperabat, ut Ninachetuense dignitate deiecto, Regem Camparensem Bendaram crearet. Regnum illius erat angustum,& ad Austrum pertinebat. In munere vero Benda tanta dignitas inesse videbatur, ut Camparensis Rex, qui situm regnum eius muneris obtinendi gratia relinquebat,se nomediocri dignitatis adcissione cumulatum putaret. Quid vero Albuquercius sequutus sit, ut Ninachetuensem honore priuare incertum est. Vel enim munus sibi creditum male gesserat, vel homines illi subditi nouitatem illius contemnentes, ab Albuquercio petierant, ut alium sibi rectorem, qui languine regio

358쪽

regio esset, assignaret, vel quacunque alia de causa, sic statuit, ut Ninache-

tuense amoto, Rex Camparensis, qui singulari studio Lusitanum nomen colebat, illud munus obtineret. Georgius Albuquercius Regem Camparen-.sem arcesiuit. Georgius Botellius cum essct Regis amicus , ut illum deduceret, in regnum illius cum biremi concessit. Eo tempore Rex Bin tamensis Camparensem obsidione premebat. Botellius a Georgio Albuquercio auxilium perliteras postulauit, ut Regem amicum obsidione liberaret. Is continuo Franciscum Melium cum nauibus quatuor, dc Lusitanis centum,& septingentis Malacensibus, auxilio misit. Botcllius hoc auxilio fretus, per ostium suminis, quod Camparensem regionem interfluit, penetrare constituit. Cum ve- .ro suburbijs appropinquaret, stationem munitissimam, quam Linguae Re . est enim Lingua ciuitas illi regno fini tim excitarat cis enim eam a Bintamensi Rege prouinciam susceperat, ut Regem Camparensem euerteret oppositam reperit. Quo autem nostri magis progrediebantur, eo flumen angustius, ct alveus profundior,& ripae altiores apparebant. Erat igitur periculum, ne cum undique ripae nauibus imminerent, hostes saxis atque missilibus nostros opprimerent. Itaque Botellius belli genus mutandum censiuit. Fauces nanisque, quibus in mare flumen erumpit, nauibus obseruandas esse putauit, ut vel interclusis commeatu, hostes fame vexaret, vel in locum commodiorem ad dimicandum eliceret. Conuersa igitur biremi retro concessit. Rex Linguaecum nauibus oetoginta,& sex millibus hominum in nostros inuehitur. Bo- . rellius in naui, qua Rex ipse cum nobilitate serebatur, pilis frequentibus emisia sis, caedem magnam facit, ct ingentem terrorem praebet. Navis clauda atque

mutilata clim se transuersam stiis opponeret ita namque haesit in imo, ut nullo modo remis agi posset exitum nauibus reliquis interclusit . Botellius harpagone coniecto in illam in si luit: hostes acri animo restitere. Omnes t men vel caesi, vel exturbati sunt. AEllus decedebat: hostiles naues nec progre- .di , eo quod regia nauis obstaret, nec regredi, qubdaestus esset impedimento,

poterant. Erant igitur adeo constipatae, ut nullam in partem mouerentur. .

Franciscus Melius in ostio fluminis classem habebat, & Regis impetus non Q-ltim ob id, quod valde repentinus extiterat, sed etiam propter varios fluminis

sexus, & riparum altimuinem, animaduerti non poterat. Cum tamen tormentorum fragorem, dc armorum strepitum auribus accepisset, eo se contulit. In nauemque regiam transcendit. Inde nostri ex aliis in alias trans essi, cum primas hostibus nudassent,& in alias deinde eodem impetu pervasissent, hostium stragem ediderunt. Linguae Rex metu conturbatus aufugit. Rex Camparensis Ducibus ingentes gratias egit, re ex literis, quibus Bendara creabatur, magnam voluptatem cepit. Regia nauis, quae impegerat,extractaatque resessi suit. Eam Melius Camparensi resi concessit, qua Malacam veheretur. Ex reliquis hUiknauibus quasdam eduxit, reliquas iacendit. Z ι . At

359쪽

LIBER

At Ninachemensis cum accepisset, Regem Camparensem accersit , ut munere Bendare fungeretur, eam contumeliam minime serendam esse statuit. Itaque tabit latum editum dc oblongum, columnis fultum exti uxit, illi id ue Ἀ-petibus&peristromatis instrauit, multisque floribus& odoramentis aspersit. Se vero vellibus auro fulgentibus,& gemmis clarissimis ornatum & cultum in hominum conspectum dedit, &per gradus in tabulatum ascendit. Erat in loco inferiore pyra ex odoratis lignis instructa dc incensa . Cum Ninachetuensis hac tam inibi ita specie ora multitudinis uniuersae in se conuertisset, ignorantis , quorsum illa omnia tenderent, oratione sanὶ lugubrem habuit Commemorauit enim merita, quibus Lia litanam gentem, ante quam Malacam caperet, obligarat: quae post urbem captam Regis Emmanuelis gratia gesserat: quanta constantia in fide data permanserat: quanta virtute, ne ndem fallere maximum multis in locis vitae discrimen adierat. Eam vero sibi pro tantis meri tis a Lusitana gente gratiam relatam, ut illius senectutem tanto dedecore de-sormaret, quantum nemo , qui decoris aliquo studio duceretii pati vita conditione posset. Spoliari namque lea Lusitanis dignitate, qua suerat a Lusitanis ipsis affectus, & debitis honoribus priuari, dignumque iuditari , qui extremam vitae partem in dedecore& ignominia, cum omnium mortalium derisione consumeret. Se nunquam honestati vitam praetuliste, imo vitam delerendam esse, depellendi dedecoris statia, secum semper statuisse. Idcirco nuclibenter, ne in se tantum dedecus admitteret, mortem cum Vira commutatu-etum. Haec cum diceret, se in pyram praecipitem dedit. Omnibus genus illud

mortis indignum de miserandum visum est , cum animis reputarent&hominis erga Ltilitanos merita,&fidei in omni rerum statu constantiam,&ces mitosum extremae lenectutis exitum, qui multorum animos horrore perstrinxit. Duni haec Malacae gerebantur, Albuquercitis legatum ad Regem Cam- baiae mittere decreuit: de cuius regni situ, de telluris fertilitate, de moribus getis in primis pauca dicenda sunt. Cambaiae regnum, est prima Indiae pars ad Solis occasum, quae Arachosiae terminis definitur. Eam fluvius Indus, unde India nomen duxit,interfluit. In eum abortu de occasu fluuij complures illabuntur. Sinus ingens, in quem Indus influit, Canticolpus ascriptoribus antiquis appellatur. Regionem tanta fertilitate praeditam esse perhibent, ut paucis iugeribus incredibilis hominum multitudo ali, atque sustentati possit. Fruges varias, sacchari magnam vim ,& fructus multiplices effundit. Pecora

Ecarmenta innumerabilia nutrit. Oram maritimam maxima ex parte Saraceni , mediterraneam regione homines dediti simulachris colunt. Est gens quaedam acris, quae montes incolite quae postquam reges Mahumetis disciplinis imbui coeperunt, ab illis descivit. Homines Resbuti nominantur, de cum regibus saepe bella gerunt. Mercatores sunt ditissimi, vectigalia Regis amplissima, milites externi v rrimis a Rege ωngiarijs alliciebantur, & ita fiebat , ve. Cambesa

360쪽

Cambala patria quaedam communis existimaretur. Dium est ciuitas huius regni in insula quadam parua, exigito sanὶ fieto a continenti disiuneta, quae

propter portus Donitatem, multos undique mercatores ad commercium alliciebat , ita, ut fieret emporium valde celebre, opibusque multis opulentum .. Albuquercius in ea insula arcem aedificare cupiebat, & ut ea sibi potestas fieret, multis ossicijs animum regis ad suam amicitiam pellicere contendebat: qui bus Rex id, ut ante dictum est, concedere statuit. Verum Mel ichi azius, ibis illius presectus, in eo verti gentis libertatem,& salutem iudicabat,& idcirco erat impedimento, quo minus arx aedificaretur. Melichigupius suit vir quidam primarius, qui multum apud Regem gratia &auctoritate poterat. Huncsbi beneficijs ἡeuincire Albuquercius statuit, ut fluore illius id quod cupiebat multo facilius impetraret. Melichigupius literis spem ostendit, illumque

admonuit,ut ad Regem legationem decerneret. Albuquercius Iacobum Fernandium Regiensem cum legationis administris,& viginti praeterea Lusitanis hominibus, qui illius comites essent, legatum instituit. Surrate ciuitas est: in portu sita, quae intimo sinu, in quem Indus influit, definitur. Ea vero ad

Melichigupij ditionem pertinebat. In eam aduectus legatus, a ciuitatis rectore, Ac a prima ijs ciuibus multis honoribus acceptus suit. Cum verbintellexis set, animum Regis esse a Melichigupio dissidentem,& tota legatio Melichigu pio nixa fuisset, parum abfuit, quin E vestigio reuerteretur. Fuit tamen, ne id faceret, a ciuitatis illius principibus impeditus. Multi namque Melichiatii

odio negotium Lusitanorum bene confectum cernere cupiebant. Itaque legatum ad spem meliorem erigunt, & illi tres & triginta equos attribuunt, &praeterea currus assignant, quibus stipellex veheretur. Milites praeterea cum

illo mittunt, ne eum quispiam violare auderet. Vnde quatriduo Cham panelium , quae ciuitas est regni illius ampla & egregie munita, peruenit, ubi Meli-chigupium offendit aquosuit latis honorifice & hospitaliter exceptus,& admonitus, ut diligentissime Melichia1ij viri scelestissimi dolos & insidias praecaueret. Ibi tribus diebus in conuiuiis de hilaritate consumptis, suit a Melicti pio commeatu Sc praesidijs instructus, & admonitus, ne unquam diuerteret, nisi apud quem dux, quem illi ad custodiam corporis dedit, ostenderet: ut sine periculo diuersari posset. Aliter enim eum maximum discrimen salutis aditurum. Inde Madauam in ea tunc ciuitate Rex morabatur) modicis itineribus profectus, petiit. Rex in lecto decumbens, illum comiter excepit: is vicisiim Regem more Lusitano salutauit . Et idem reliqui Lusitani secerunt. Omnesque vestibus & pecunijs donati sunt, & in hospitia deducti,

militisque muneribus affecti. Quod autem ad arcem adtinebat,sc erat iam Melichiagij oratione ab ea mente deductus, ut nullo modo id,quod iam concesserat, confirmare vellet. Se namque dicebat vel Surrate, vel Bombaimo,

vel Naimq, vel Doubezij , quae ciuitates in ola illius regni maritima sitae erant, Z 3 arcis

SEARCH

MENU NAVIGATION