장음표시 사용
411쪽
Sequenti die praelium inierunt, hostibus partim caesis, partim in fugam conseiectis, victoria potiti,& cum praeda ,&captiuis in urbem reuersi sunt. Interim rumore constanti delatum fuit, Regem Fessae ingentem exercitum comparare, ut Safinium obsidione cingeret, atque summis viribus oppugnaret. Rex Emmanuel cum hoc ab ipse Malcaregna percepisset, auxilium satis firmum misit, Sc homines acerrimos ad eam rem delegit. In primis verbGundi inlinis Mendezius Zacotus, cuius in bello eximia virtus extiterat, maximam & Malcaregnae & militibus uniuersis voluptatem attulit. Sed Rex Fesse siue curis alijsimplicitus, siue nunciis de ciuitatis auxilio retardatus, ab ea mente deductus est. Dum haec in Africa dc Lusitania fiunt, Fernandus Petreius Andradius, qui in Sinam nauigabat, fuit, ut dictum est, aduersa tempestate Malacam, unde conscenderat, relatus. Ibi ciuitatem offendit duorum hominum discordia perturbatam. Georgius Brittius morbo oppressius obierat . Nonius Vascius Peretra cum Antonio Pacieco de urbis praestetura contendebat. Perei radicebat, sibi fuisse vibis custodiam a Brittio multis testibus praesentibus traditam , quam non posset ulla ratione absque scelere nefario deserere. Paciecus contra disputabat, illud ab Albuquercio statutum fuisse, ut qui maris imperium teneret, ei, qui urbi praeesset, si casu aliquo vita priuatus suisset, succederet. Sic enim statuerat, ut Andradius, cui maritimarum rerum cura commissa suerat, in locum Praefecti, si mortuus suillet, substitueretur. Se tunc maritimis rebus pneesse. Et idcirco eodem exemplo ius successionis ad se pertinere dicebat. Andradius, ut eam contentionem dirimeret, summis viribus adnitebatur: sed proficere nulla ratione potuit. Hoc minime praeterire volui, ut intelligi posset, diuino praesidio Orientis imperium , tantis locorum interuallis ab Hispania dis uia tum , a Lusitanis hominibus, quos in rebus eiusmodi non ratio, sed praeceps ambitio gubernat, cum tam exiguo militum numero teneri. Nam si intestina dissensione, in ipsis patriae antiquae sedibus excitata, maxima sepe imperia de statu conuelluntur, atque sunditus euertuntur: quid existimandum est de statu in terris vltimis sentato, tantis, & tam immanibus hostibus circunfesso, Sc tam exiguo militum numero stabilito, cum ea in animos ambitione oppressos in ita serit φ Andradius mense Iunio, anno salutis. M. D. xvij. cum classe nouem nauium Malaca soluit. Decimo autem quinto die mensis Augusti Taman Iabuam ea insula Sinarum duodecim millibus passuum a continente dis iuncta est) tandem peruenit. Eo tempore mare illud erat piratarum latrociniis infestum. Rex ut mare tutum nauigantibus exhiberet, classem non mediocrem instruxerat. Classis praesectus nauium nostrarum formam inusitatam vehementer admiratus est. Cum vero suspicaretur nostros piratas ense, ut cum illis praelium iniret , appropinquauit. Andradius nullum belli sinum dedit, sed ad insulam, quam Tamam nominant, naues omni mem
412쪽
siost tu solutus applicuit. Cum vero in anchoris ibi constitisset, sinarum dux de
illo per internuncios interrogauit, quis esset, unde veniret, cuius causa in eas oras delatus esset. Andradius se Liisitanum esse, Regis inuictissimi, qui in ultimis occidentis Solis regionibus impcrabat, alumnum. Eundemque Regem, cum accepisset, Regem Sinarum esse opibus summis, atque singulari potentia praeditum, multisque Regijs ornamentis instruetum, amicitiam illius vehementer expetivisse. Confidereque se , eam amicitiam utrique Re - utilem δε honestam suturam. Sibi opus esse magistris, qui naues sine naufragij periculo in Cantamensi portu constituerent, ut inde Lusitani Regis legatus posset in urbem regiam contendere : ut Sinarum Imperatorem nomine lili Regis alloqueretur, eique literas offerret,& quae . in utriusque rem e sent, cum illo praesens ageret. Dux se Nantum , quod oppidum Cantamo sexaginta passitum millia distat, continuo prosecturum dicit, ut de illius aduentu urbis Rectorem certiorem faceret. Andradius interim multis diebus expectauit. Sed cum diuturnam illam expectandi molestiam seste non ponset, cum duobus nauigijs & aliquot scaphis vela dedit, & in ciuitatem cursum instituit,& in portu naues anchoris firmauit. Portus intimum sinum substructio ex quadrato lapide facta terminabat, ad cuius summam planiciem gradibus ascendebatur. Insula parua portui adiacebat, in qua turris extructa erat : in ea ciuitatis principes in striicto & apparato conuiuio hospites cxcipiebant. Tutamus, sic enim urbis moderator appellatur, Andradium ad epulas in eam insulam inuitauit. Andradius se morbi simulati excusatione defendit, ne in litis&immodicis cibis uti cogeretur. Hic cum Tutamo,&reliquis urbis magistratibus, ea, quorum causa missus fuerat, egit: & legatum, qui erat ad Sinariam Regem profecturus,fidei Rectorum commisit,& ipse in
Tamam reuersus est ubi menses quatuordecim constitit. In mandatis enim habebat, ut regionis situm, gentis mores&instituta cognosceret,& in singula diligenter inquirens, omnia penitus exploraret. Eo interim multi mercatores ex varijs nationibus, cum multis mercibus, & auro praecipue commeabant. Ab ijs autem multa interrogando, multarum rerum cognitionem non iniucundam capiebat. Praeterea Georgium Mascaregnam, ut oram nauigando
peragraret,cum magistris Sin. arum peritissimis misit,ut & ipse, que oculis & fama percepisset, exponeret. Mascaregna tandem reuocato naitigandi nimque tempus instabat) Andradius per praeconem in urbe pronunciare iussit, ut siquis aliquid Lusitano alicui credidi siet, aut si aliquid per iniuriam sibi quisse
quam a Lusitanis ereptum, aut dolo sublatum quereretur, ad se veniret. Nec enim te ante anchoras soluturum, quam essent omnia persoluta. Id Sinis gratissimum accidit, non quod de iniurijs sibi grauiter illatis queri quisquam me rimposset,sed quod mos ille Lusitane getis aequitate,& probitate,& prudentia in aspectu proponeret. Quam probitatis opinione si omnes qui in Sinam mu Cc s garunt,
413쪽
LIBER g irum, tueri voluissent,magna in illis regionibus imperij accesito facta suisset.
Nec enim imperium tam viribus, quam humanitatis & fidei fama constitui -- plerianque solet. Sinarum regio est latissima: ab ortu nάmque ilis ultima terraru extili matur : ab Occat ii,vltimis Indiae terminis definitur ab Austro,Oceano alluitur: a Septentrione vero,montibus altissimis m ulta nitie & glacie concretis includitur. Ea partessu ad Septentriones spectat,ab occasu cum Scythis, quos Tartaros appellant, qui ad Orientem pertinent, cotinens est cum quibus continenter bella gerunt. Scythae viribus, Sinae ingenio & artibu9 cxcellunt. Sic fit,ut saepe a scythis virtute superentur, & ipsi vicissim non raro Scythas dolis &artificio vincant. Montes tamen, quia Septentrione in Austrum procur ritu Scythas a Sinis dirimunt. Valles atque camporum planicies interiectas binae muris lati silmis ita muniunt, vi Scytharum impetum a se facile propulsent. Regio est maxime omnium fertilis,&abundans rebus omnibus ad ritae cultum, & luxum,& elegantiam necessarijs. Homines qui plagam Australem incolunt, colorati qui terras Septentrionibus subiectas sabitant, candidissimi sunt. Omnes lautissime viuinit: conuiuium scienter in si ruunt: vestibus gossi-pinis,&laneis,3c bombycinis auro etiam intertextis,prout anni tempus postulat, amiciuntur:&cum hyems maxima est, praesertim in regionibus Aquiloni subiectis, varijs animantium pellibus ad vestes introrsum fulciendas utuntur. Equis eleganter instratis insidunt: vitam cultui Gallico & Germanico non ab simili multis in rebus instituunt. ludis, &iocis, de vini copia frequenter oblectantur. Amoribus atque libidini nimium dediti sunt. Mulieres nobiles carpentis bombycina veste ,& auro pulcherrime facto,& undique tectis, pervΘbem vehuntur. Catilibus,&symphonijs,&in strii mentis muscis animorum curas iucundissime relaxant. Augurijs dediti fiunt: sertibus euentura praedicere nituntur. Magos in honore habent . mathematicas disciplinas colunt,&astra diligenter observiant. In libris describendis,&rerum memoria propaganda μ' neis formis uti Glent: quarum usus aded antiquus apud illos est , ut qui primus
eam artem excogitarit,ignoretur. Arte &structura non parum cleganter, magnisque sumptious aedificant. Templa amplissima multisque statuis&picturis illustrata frequeis tant:&quamuis varia simulacra venerentur, Vnum tame Deum rerum omnium opificem,&rectorem praecipue colendum esse dicunt,
eique potissimum supplices preces adhibendas. Vnius mulieris imagine, quam appellant Nammam,quam aiunt esse apud Deum summum humani generis aduocatam , honoribus summis assciunt. Est aliud apud illos simulacrum virginis,quam tradunt suisse Regis citiusdam filiam, & rerum coelestium cupiditate omnes opes humanas neglexisse, ut diuinarum contemplatione tria retur. In huius tutela Sinarum gentem esse credunt. Alius apud illos Deus mne sanctus habetur. Hunc hominem suisse narrant sortissimum, atque tantis virtutibus praeditum, ut miracula multis in tacis ediderit. Quorum illud
414쪽
potissimum fuisse dicunt,quod semel armatus ense nudo in fluuium proiecto,
Quasi quodam lembo inuectus, ingentem fluuium traiecerit,ut suis,qui ab hostibus in praelio vehementisisime premebantur; uxili uasterret. Hunc ob prae-' claras virtutes,&egregium iustitiae spledorem, in diuos relatum fuisse commemorant. Multos alios diuos habent, quibus statis diebus honores instituunt. Sunt excellentes artifices,& egregi j pictores. Edes amplas aedificat,quibus homines religiosi,ut rebus diuinis vacent, includuntur. Similiter&virginum collegia,quae religionem sanctius observent,insti inunt. Literis operam dant : qui in illis maximosprogrestiis habent, maximis honoribus assiciuntur. In studijs, genere antiMosermonis utuntur, imperitis ignoto, quemadmodu apud nos,
ut artium straximaru distiplinis student, linguam Graecam aut Latinam peris cun t. Qui iuri ciuili student in magno honore sunt. Regem quasi quoddam
coeleste numen colunt: qui tamen raro admodum se conspiciendum exhibet.
Resp. in tres paries est distributa.Principatum ij,qui in disciplinis,& iuris studio
valde profecerunt, obtinent. Secundus honotis gradus militibus assignatur. I stremi ordinis sunt,qui artes fabriles colunt. In studijs quantum quisqtie prosecerit, iudicio eorum,qui maximis artibus praesunt,examinari s let.Sunt autem ordines horum iudiciorum gradatim instituti. ita, ut ei, qui infimi ordinis approbationem cosequutus es si velit ad altiorem locum dignitatis aspirare, sine grauiora doctiorum hominum iudicia subeunda . Qui plumnis & doctissimis probatus extiterit, is ampliores in rep. honores consequitur. Sunt in sceleribus vindicandis acres. Nemini sano,quamuis oculis orbatus sit, menditare permittitur. Caeci molas trusatiles vertando sibi victum parant. Homines exteros dissicillime in urbes suas admittui, ne moribus externis obliti, ab institutis suis paulatim deducantur. Comoedijs plurimum delectantur, & ita sunt in Venerem propen ti,ut varias libidinum formas excogitent. Daemones colittere dicuntur. Hi mores & institi ita Sinarii in sunt, quae perstrinximus. Hos Andradius ita sibi comitate devinxit, ut arbitraretur,nullam esse gentem ossicio,&fide,& prudentia cum Lusitana conferendam. Is vero Malacam rediens,Alexium Menesium reperit,quem Lupus Suarius cum potestate summa miserat, ut discordijs finem imponeret, &urbis statum constitueret: qui tunc ab Andradio classem recepit. Andradius in citeriorem indiam, & inde in Lusitaniam nauigauit,&Emmamaelit e Sinartim mores,&humanitatem,&docilitatem gelis exposuit,& picturas,& signa simul ostendit: qtiae Emmanuelem in magnam spemanduxerunt, re,vigens illa Christi cognitione &disciplinam caperet. Sed hac omnem spe aliquot post annis temeritas Simonis Andi ad ij, viri sane sortis, sed semerari j,&plurimum a mente fratris abhorrentis, incidit. Is enim cum classe ad Sinas aduectus , cu in principio opes in eo ilico Lusitanas firmare statuissedet,&locum etiam mi initiisset, uti iure plane regio coepit, deinde in tyrannidem erupit: rapuit quae voluit, intulit vim ingenuis virginibus quibus voluit: multa
415쪽
multa praeterea signa insiti furoris dedit, quibus Sinae velletnentilis irritast in
Lusitanos inuaserunt: multos occiderunt, alios captiuos abduxerunt : Andradius tamen cum opibus suis euasit.Ea fama cum ad Regem sinarum peruasisset, legatum eiecit: qui cum Cantam una rediret,suit a ciuibus in vincula coniectus,in quibus exim miserabili vitam conclusit. Ita plerunque fit, ut quod est i pruden tia constitutum, temeritate&amentia dissipetur. Hac quidem de Sinis explicatione summatim hoc in loco perscribere coacti sumus, ne saepius esset nec ste reliquaru rerum historiam interrumpi. Hoc quidcria tempore Leonora Regis Emmanuelis soror. suae Ioannis secundi uxor exti terat,maana virtutis sima florebat. F.gentibus enim egregia benignitate consulebat, vi vas alebat, religionem multis in locis instaurabat: xenodochia partim a fundamentis aedificabat partim laborantia reficiebat.Erat praederea lingulari animi magnitudine,& prudentia non mediocri praedita. Haec cum memoriam Vrsulae virginis
findi issimae, quae cum reliquis virginibus, eiusdem voti atque sanctimoniae sta-cijs,proc HRisTi nomine mortem pertulit, de Coloniae Agripinae sepulta est singulari studio coleret,i Maximiliano Imperatore postulauit, ut sibi reliquia-riim eiusdem virginis partem aliquam concederet, quam in sacrario reseruaret. Is vero integras reliquias ADtae virginis, tuq inter reliquas Ursul issicias princeps exti terat, illi dono misit. Fuit illius corpus Olysipponem delatum, & cum maxima populi totius celebritate receptum,& in sepulchro in ara quadam templi, quod Maria Regina in memoriam sanctae Dei Matris aedificarat, extructo, positum ubi meritis illius multi in rebus aduersis numen Christi propitium signis adrnirandis experti sunt. In India porro Suarius cum regem Maldiuensiuinsularum, Sc Bengalae etiam Regem ab Emmanuelis fide desecisse cognouisnset multae nimq; illis a Lusitanis iniuriae post obitum Albuquercij illatae suerant Ioannem Sylvetiam cum nauibus quatuor misit, et alienatas Regum voluntates recolligeret. Silueria in insulis Maldiuensibus pacem cum Rege costituit Cambalam deinde petijt,& pacem cum Rege firmauit: inde Cochimum nauigans,ibi tantisper constitit, dum commeatum acciperet. Inde in regnum Bengalae cursum instituit. Bengala est prouincia latissima, qua Ganges fluuius interfluit. Fluvius est altissimus atque latissimus, qui citeriorem Indiam ab ulteriore disterminat,&duobus ostijs, inter se tercentum passuum millia distantibus , in Indicum Oc num labitur. Aquae sunt salubres, &reli onem posit dere ab incolis existimantur,ita,ut multi vel ut morbos depellant,velut animos scelere pollutos expient, illis frequenter abluantur. Regio est incredibili sertili late praedita . Gens est colorata, neque deformis nec invenusta : lautissime vi-uit: vestibus eleganter excolitur: Venere, & ingluvie, multisque viti, astricta est. Praeterea fistem minime lancta habet, dolis & fraudibus gloriatur. Vt plurimum simulacra colit . multi tamen in eo regno sunt Mahumeris disciplinis astricti. Sylve in portu Chalingamentem inuectus est autem Cli tingamu
416쪽
Bengalae ciuitas de suo ad uetu urbis Rectorem certiorem fecit. Rector sibi gratissimum esse illius aduentum simulauit, hominemque muneribus deliniuit, seque illius batia,omnia quae vellet, isturum ostendit. Sed cum ludificari &mentiri perseueraret,praelium exortum suit. quod cum incolarum graui dano
finitum esset,&pax obsidibus datis firmata, tantam deinde humanitatis speciem prae se Reetor tulit,ut Sylveria insita probitate deceptus,obsides reddiderit. At rector obsidibus receptis, insidias rursius struxit, ut Sylveriam opprimeret.Sed cum iterum suisset praelio victus,venia in petiit, de pacem se velle finxit. Tandem Sylveriam Rectoralius, qui ciuitati,quam Darratam appellansii Rege Bengalae praesectus erat,per literas inuitauit,ut ad ciuitatis illius portum naues appelleret. Rectorem Chantingamensem esse virum nefarium,& propter insidias,quas ille per summum scelus intederat, Regi poenas grauissimas daturum.Vt autem magis Sylvetiam ad te pelliceret, munera large misit. Id autem erat Chantingamensis malicia confietum, ut facilius Sylve iam imparatu dolis
opprimeret. Sylveria verum esse credidit,naues in eum portum,ad quem inuitabatur induxit. Ibi cum in fluuium esset inuectus,Rexa suis admonitus, tam multas in eu naues immisit,ut paruabes et, uini unditus euerteretur.Sed fraus virtute repulsa suit.Sic tande hostibus repressis ylueria in insulam Tellandam cum classe quassata & imminuta Ioannes enim Fidalgus, unius nauis nauarchus,eum deleruerat) cursum tenuit.Antonius vero Saldagna, qui cu non mediocri classe mare Arabicum peragrabat liquot praedas egit: & cum hyems instaret,nulla re memorabili gesta, in India reuersus est. Emmanuel Lacerda,qui similiter missiis Dium fuerat . a Melichiagio summis honoribus acceptus , pace cum illo sortius astrinxit. Alexius Menesius, ut dictum est, similiter Malacam cum trecentis hominibus Lusitanis aduectus suit: &Alsonsum Lupium Costam sic enim ab Emmanuele statutum fuerat) in arcis possessione constituit,&Odoardum Melium rebus maritimis praefecit,& Antonium Paci ecum Ecustodia liberauit. Nonius enim Peretra propter dissensiones,quae superius explicatae sunt, eum in custodiam dederat.Malaca eo tempore grauisiimo bello premebatur.Rex Binta mi stationem,quae fluuio Muari imminebat, tormentis &firmo praesidio muniuit, ut e propinquo frequentius terra atque mari in nostros incurreret. Menesius Astantum Lupium Costam cum trecentis Lusiinnis, tribus millibus Malacensium, & multis viris nobilibus eo misit, ut arcem euerteret. Is cum aestus decessisset,&naues alii eo sustineri non possent, aestus reciprocationem expectabat,ut cum rursus accederet, in fluuium inueheretur. Interim tormentis eminus res gerebatur, & non pauci utrinq; cadebat . Aestus verbpaulatim redibat,&pr. elium praeclare geri potuisset, nisi temeritas consilium perturbasset. Nam inter Alsonsum Lupium Costam,&Georgiu Masin- scaregnam atrox iurgiumaextitit. Itaque nostri re insceta domum reuertuntur. Rex cum vi aperta nihil se iacturum confideret, dolos machinari coepit. Itaque
417쪽
cerneret ciuitate annona grauissime laborare, eam libenter concessit. Rex multis humanitatis egregiae lignis omnes sinistras opiniones ex nostrorum animis euellebat. Nostri rursus in Rege officia, quae poterant, lumma fide conserebas
Muneribus atque benefici js inuicem certabatur, commercium rerum omniuerat cum partis utriusque utilitate constitutum. Hac pacis & amicitiae simulatione, cum nostros cerneret esse omni metu vacuos, lubito septuaginta naues,
quas dissimulanter instruxera .ut mari arcem quateret, si supra duo millia militum terra misit,ut eodem tempore in nostros imparatos inuaderent. Naues in intutam,quae urbi adiacet,inuehuntur, in nostros somno consopitos impetii faciunt,multos obtruncant,in naues ignem conijciunt. Ignis in nauibus suerat enim turbida tempestas,& imbres demissi eas madcfecerant implicari minime potuit Fugientium clamor exoritur. Alexius excitatus, duces in intulam mittit. praelium in meridiem perductusuit ,& hostes repressi sunt. Si utiliter Mqui terra venerant,cu magno ciuium numero, Cui sceleris participes erant,an cacriter oppugnare instituunt. Rex identidem sunsidia cum elephantis subini tebat, dc res utrinq; summa virium contentione gerebatur.Sed cum nostri me ridie ex insul a rediret,hostes minus pertinaciter instare, deinde paul. atim dere,postremo fugere coeperunt.Multi ex illis caesi,c5pl ures etiam capti sunt. Nihilo tame secius Rex cum maiore exercitu arcem oppugnare institit.Septe con tinuos dies nostros graui bello premere cotendit. Nostri ruisus crebris eruptio nibus illi frequentes plagas imponunt.Sed quod acrius nostros afflictabat, cratinopia atque fames,quae in dies ingrauescebat Menesius tandem rationem iniuit,quemadmodii stationem illam Muarentem euerteret. Quod sine magno labore saetum est. Iaoensis quida, vir nobilis & valde diues,cum uxore, & liberis, S amplisiima familia Malacam petierat, ut in ea urbe domiciliti collocaret. Fuerat autem,chm Malacae oram legeret, a ducibus regis Bi n tame sis captus,ad illumque perductus. Rex illum perbenigne accepit, multisque precibus eo hominem perduxit,ut Biniamum Malacar praeserret. Interim rex cum illius familiaritate delectari multis signis ostendere i, multo tame magis uxoris illius specie cerat enim insigni pulchritudine) delectabatur. Vt autem liberius ea scilipoli et tomine a se per speciem honoris amandat,illiq; presecturam certatu nauiu attribuit. Is erat enim valde strenuus multu dani nostiis inserebat. Sed cuRegis adulteriit,insignemq; perfidiam suoru indicio c5periss et,in arcem nostra
transfugit Cum illo Menesius consiliu ,quod animo versabat, c5 municauit. laad eam rem fuit operam suam pollicitus. Itaque cum centu & viginti viris Lusitanis,& nonnullis Mallacens bus partim terra partim maria Menesio missis, hostes inopinantes oppressit, in munitiones irrupit, propugnaculum extemplo capitur . Iaoensis unius tormenti ictu percussuy, occumbit: aliqui e nostris occisi sunt. Emmanueli Falconi, qui terra copias agebat, crus perfractum fuit.
418쪽
Nostri tamen cum magna hostium caede propugnaculo potiti sunt. Supra septuaginta tormenta E munitionibus in arce deportata suerunt. Hoc pacto bellum ad tempus aliquod intermisium fuit,& Menesius Trisianum Menesium, ut Malucos insula exploraret,dimisit,&ipse cum maxima Lusitanorum parte in Indiam citeriorem reuersus est. Post illius digressum, bellum rursus exarsit. Arx decem dc septem dies obsessa,siimmisq; viribus oppugnata fuit. Hostes in
duas naves socioriam ,& in unam triremem Lusitana faces iniecerunt. Nostri, ut ignem extingueret, egressi sunt. Dum pugnac5mittitur, ignis in tormenta mana puluerem nauis, cui Gabriel Gagus praeerat, aduerse &infausto casu coniectus, nauem stibilis ignibus inflammavit,& omnes qui erat in naui , cu essent armis grauati,demersi sunt. Iacobus Menderius alterius nauis praesectus tormenti unius ictu occisus suit. Nostri tamen ignem extinxerunt,& hostes repulerunt. Qui cum cernerent maximum damnum, quod illis nostri crebris eruptionibus inserebant,& quam fidelem operam ciues Benda ductu nostris in bello nauabant, obsi)ionem soluerunt. Tunc Binta mi Rexit bello desistenducensuit. In his praelijs duodeuiginti Lusitani desiderati fuerunt. Ex hostibus supra quad ri lagen tos caesi, & complures etiam capti, i n quibus Dynastae cuiusdaSi amensis filius extitit: pro cuius redemptione pater nauem ingentem cibariis onustam Malacam mist, quae plurimum nostros in illa ciborum penuria sub leuauit. Hoc anno Rex Emmanuel Iacobum Lupiu Siquetram,ut Lupo Suario succederet,in Indiam cum decem nauium classe misit. Cum vero promotorium Bonae spei praeterveheretur,piscis ingentis magnitudinis in nauis latus, cui Ioannes Limicus praeerat,incurrit, nauemque in alterii latus impulit, eamque tanta vi retinuit,ut progredi nequiret. Vectores & nautae se in saxum impegisse suspicabantur. Sed chira neque compages dissolui, nec aquam admitti conspicerent,animos a metu resecerunt,& piscisa naue diuulsus, linerit illis mare permisit. Goam octauo die mensis Septembris peruenit: quo tempore Lu pus Suarius in insula Teilanda arcem , ut fuerat ab Emmanuele iussus, aedificabat. Id quidem,cum primum ad insulae portum,quem Columbum nominat,appulisset,a Rege, ut sibi per illum liceret,impetrauit. Sed cum Saraceni
facere solebant,Regem ab ea mente deduxissent, factum est ut Rex non modo quod i non te sua concessera t,pernegaret,verum & acre bellum moliretur. Itaq; nocteitationes instituit, praeli diadisiposuit, tormentis nostros arcere parauit. Suarius omnes copias in terram exposuit. Praelium repente commissi ina suit,in quo Verissimus Paciecus,vir nobilis & strenuus, cum nonnullis Lusitanis cecidit, & multi vulnerati sunt. Hostes tamen a stationibus cum masna multorum caede pulsi fuerunt. Rex veniam & pacem postulauit. Pax edege concessa suit,ut non ibi sim arcem aedificari permitteret, sed etiam in poenam illius inconsideratae rebellionis, tributum Regi Emmanueli singulis annis pederet.
Tributum erat gemmarum certus nume us,oc maximum cinnamomi podus. Suarius
419쪽
qis LIBER VS uarius similiter Regi fidem dedit xt semper auxilio Plaetoris Lusitani tegeretur,nec Vnquam bellum contra illum fieret, quin Lu sitani ab illius finibus ho
stes arcerent. Foedus factum,&iureiurando sancitum,& literis mandatum,Re
gi que,& principum,& Suarij nominibus consignatum suit. Arx deinde inco
latum operis multo citius abibluta seir,&Ioanni Sylve irae comi sta: mari timarum vero rerum cura Antonio Mirandae credita. Inde Cochimum reuersus,Si
que iram offendit, illique prouinciam tradidit, &4n Lusitaniam proscctus cst. Siquetra continuo muneri diligenter incubuit.Cristophorum Sousam cu classe se Dabulem misit, ut eam ciuitatem,quae ab Emmanuele desciuerat, bello domaret. Alsonsb praeterea Menesio praecepit, ut in Baticalam infesta signa similiter inferret.Tum Ioanni Gomecio iussit in insula Maldiua arce aedificare, ubi se ita Saracenis Cambaiensibus occisus. Deinde cum Goam peteret,in curtua cibus Calecti iij dc Cananoris diligentissime prospexit Postquam Goam appulit, Antonium Saldagnam pluribus nauibus auctum, in Arabicum & AEthiopi cum mare misit, ut plurimum damni Saracenis inferret. Simonem Andradiuin Sinam misit,qui, ut scriptum est,temeritate dcamentia Sinas Lusitanis in se stos reddidit. Antonium Corream ad Regem Peguensem,ut cum illo pacem dc amicitiam iungeret, legauit.Gamar Salae concessit,ut rei gerendae causa Malaca peteret. Qui cum eb peruenisset,Alsensum Lupium Costam morbo grauiter impeditum reperit: qui cum in citeriore Indiam morbi depellendi gratia redire vehementer expeteret,arcem ipsi Garsiae Salae tradidit:& n5 multis post diebus,quam Cochimum appulit, eodem morbo colhmptus est. Dum haec in In dia gerebantur, Abrahemus Barraxae filius accepit incolas montis Farrobii, MBenamarenses, & reliquos ciusdem vicinitatis Mauros multas clades a Lusitanis accepisse. Id igitur ulcisci constituit. Itaque cum id, quod animo moliebatur, summo silentio compressiam tenuisse quingentos equites eduxit,& in pagis quibus iam Artilensi agro finitimis ea parte,quae Tingi inspectat,in insidiis
delituit. Inde Atoaetium itineris ductorem praemisit,ut campum explorarer, &omnia usque ad speculas,quas Alfandiquimeles appellant,specularetur. Ioan nes Coutignus huc Aroaetium, 'irum industrium &sagacem nouerat, & illius fraudes & insidias diligentissime praecauebat. Ea autem de causa, nunqua spe stilatores ex urbe mittebat,quin allis equitum auxilium assignaret.Tunc igituresim homines speculatum misisset,equites simill emissi sunt. Aroagius se continui .dum eos in speculis constitutos animaduerteret. De ea re Abrahemum confestim admonuitas silenti agmine e latebris egressus, nostris appropinquabat. Nostri cum primam aciem cernerent,ut se reciperent , consilium inierunt. At Mauri substiterunt Fernandus Callimus primi agminis ductor, tui speculatoribus auxilium asserebat,cum eos ibbstitisse conspiceret, in illos inueetus est. Hostes ordine minime consul bcedebant, donec nostros in postremum agine, quod Callaecus minime conspexerat,extraherent. Ibi equites nostri decem dc septem
420쪽
angusti js,quidam sortissimus eques,nomine Ludovicus Valens, nostros con- firmauit,& se armatum hostibus obieci t: nec ex eo loco demigratiit,antequam Lusitani lacus angustias pertransirent. Deinde nostros ordine instruetos domuita reduxit,ut inter hostes atque nostros eximia virtute& dexteritate versaretur. Cum iam se Habrahemus reciperet, incidit in illum Antonius Malcaregnas adolescens valde strenuus , cu quatuor equitibus: qui omnes capti sunt. Masin- regnas quamuis a Rege Fessae perbenisne tractaretur, mortem , quae impendebat,uitare non potuiti Cum enim pestilentia apud Mauros desaeuiret,illii confecit. Sub id tempus praesecit Emmanuel AZamori Petrum namque Sousam reuocauerat)Aluarum Norognam , qui cum multis Maurorum principibus pacem firmauit, &illis aequabile tributum imperauit. Rebelles vero cladibus multis affecit. Praeter alias excursiones,xx.vj..die Aprilis Benemeatum agrii populatus est,multos occidit,ducentos &quinquaginta captiuos abduxit,n5 mediocrem praedam abegit. Rursus mense Iunioriscum Fernandium Caesarem iii alias Maurorum turmas immisit, qui cum incautos opprimeret, vivos octoginta cepit,magnique praeda potitus,copias in urbem incolumes reduxit.Rurius Augusto mense,Antonius Gundill aluius eiusdem Norognariussu in Mauros pecii tes inuasit: qui cum diu restitissent,vieti tandem sunt,& aliqua eorum pars in seruitutem abstracta fuit. Hoc eodem mense quidam Maurorum scederatorum duces a Norogna auxilium petierunt,quo EnXORjentes Mauros aggrederentur,& magnam frumenti copiam inde asportarent. Sed cum ducenti
hostes nostris imminerent, Mauri foederati suspicati sunt, maximum hostium numerum in inlidijs latere . hac suspicione perturbati,se in primum agmen c6striint. Nostri in postrema acie hostium impetu sbstinebant. Nonnulli ab hostibus caesi sunt. Reliqui cum dedecore se in urbem receperunt,no culpa sua edeorum qui eos deseruerant. Id tamen eis grauem diebus multis dolorem inunsit. Hoc tempore Emmanuel varijs & molestissimis curis agitabatur. Videbat enim se matrimonij vinculo liberatum,& cupiebat ultimum vite actum in rebus praeclaris,memoriaque sempiterna dignis consumere. Quo circa statuit in Algarbium se conferre,regnique administrationem Ioanni filio, &consiliari s relinquere,ut ipse omni reliqua cura solutus,bello Mauros Vexaret, atque propagandae religioni vehementer incumberet. Sed ab hac cogitatione illum insidie multorum hominum,quos ipse non mutatione consili j,sed acerbitate supplicij coercere debuisset,abstraxerunt. Vt enim mos hominum est , qui omnia non fide, sed cupiditate metiuntur, ab illo, quem non ita diu victurum sperabant ad Ioannem filium,iquo sibi multo maiores,dc diuturniores opes polli' cebantur, paulatim deficiebant: Sc aetatem Principis, optima quidem natura
praediti,sed fraudibus & dolis obnoxij, captabant. In primis vero plurimum de laudibus Emmanuelis detrahebant. Hominem esse dicebant multum de aedi-