De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

421쪽

i LIBER I

i3ficijs,parum vero de regia dignitate cogitantem. Pi aeterea grauitatis immem0- rem esse criminabantur,quod facillimos aditus haberet, quod ibi conueniendi facultatem quibiisvis hominibus daret, quod equos frequenter agitaret, quod insita facilitate nullius congressum aspernaretur. Praeterea illi crimini dabant, quod multum auri & argenti prosunderet. Postremo multa regiae virtutis ornamenta in illo requirebant,&Ioanni persuadebant, si vellet amplissimum in Regibus nomen obtinere,ut longiisi me a patris instituto discederet,neq; se per

uulgari & contemni permitteret. Erat autem Ioannes natura clemens atq; benignus,&ad pietatis ibidium valde propensus. Sed tantas vires hominum perditorum sermo,cui aures assidue predebat,habuerat,non quidem ut patre odio persequeretur,quem pietate summa colebat, sed ut minime illius mores &instituta comprobaret.Itaque statueba longὸ diuersam sibi vitae ratione seque dam esse, ut ad shmmum decus aspiraret. Neque deerant interim,qui persuaderet,nihil esse magis regiu,quam,quidquid liberet,efficere.Voluntatem nam, que refrenare,esse non regiae dignitatis,sed miserrimae seruitutis argumentum. Cum multa eiusmodi Emmanuelaccepisset,veritus est,ne si res alias agere vellet,de filium in adulatorum potestate relinqueret, ab eo contemneretur, dcre gnum improborum consilijs gubernatum,ruinae periculum adirct. Hic metus illum ab instituta cogitatione reuocauit Praeterea ut magis se cotemptu&solitudine vindicaret,se nouis assinitatibus stabilire decreuit. Idcirco a Carolo Iniperatore petijt ut Leonoram sororem sitiam .excellenti pulchritudine & probitate scemina tibi desponderet. Atqui prius ille,ut Ioanni filio collocaretur,enixe Operam dederat,& ea de causa Petrum Goueanum in Germaniam ad Maximi- Uianum Imperatorem legauerat. Tunc vero sic immutatus fuerat,vicam o lena ducere,quam filio in matrimonium collocare mallet: quae res apud multos in varias reprehensiones incurrit. Sic enim dicebant. m rem gerit Princeps llic, in quoad hunc diem patrium in remp. animum semper agnouimus' At nunc multis rationibus rem p. euertit. Primum enim,Rex annos quinquaginta natus,& viduus,octo flijs oneratus, quonam modo poterit virgine Caroli serorem,in maxima spe aliarum nuptiarum enutritam, ad nuptias paria ni aetati accommodatas allicere, nisi regni opes prius effuderit' Filio namque dos magna confici potuisset. At is non modo uxorem indotatam accipiet, verum contra morem dc consuetudinem,nomine dotis,regni patrimonium uxori lax gietur. Praeterea necesse erit aliter enim sortasse uxori adolescenti minime satis

ilicia0 ut ad voluntatem illius regnum administret. Postremb,quid libens fa ciet in octo filios habet. Totidem poterit ex noua nupta suscipere. Regnum est angustis finibus terminatum .Quas igitur opes poterit tantae filiorum multitudini largiri j Quibus honoribus aut emolumentis Regia seboles statum suum tuebitur,ne sit ei necesse in turbam coniici,& reliquorum hominum institutis victum sibi comparares Eritpraetem ei necesse amori seruire,vxori blandiri, de

422쪽

VNDECIMUS.

non ciuomodo nomen suum immortalitati commendet,sed quomodo virgim piat errimae morem gerat, excogitare. Haec de his similia vulgbiactabantur, ab his praecipue, qui domesticas illius ossensiones ignorabant. Emmanuel tamen in ea mente perstitit, & cum Carolus in Hispaniam, ut regni haereditatem cerneret, e Gallia Belgica veniret, ad illum Aluarum Costam, qui re iocubiculo praeerat, legatum misit. Legationis species salutationis nomine insti-rmmerat: legationis tamen summa eo pertinebat, ut nuptiae conscerentur. Aluariis Costa omnia, quae Emmanuel cupiebat, ex animi sententia confecit.. Nyriiae pactae sint, dri etiam a Carolo di ista, ab Emmanuele sponsae munera inuntia constituta: festi dies acti, dc matrimoni j foedus CaesaraugusLe, ubi

tunc Carolus considebat, sumina'mnium laetitia&gratulatione celebratum. Suit tamen necet se,cum esset cum Carolo & Leonora.&sanquinis oroni noui

rate,&a tale multis rationibus implicatus, & ea de causa per 'otificias Sanctiones nuptiae coniungi minime potuissent,ut Pontificis Maximi benignitate legibus soluerentur: quod factum fuit. Nuncius huius pactionis oc scederis ad Emmanuelem perlatus,eum gaudio ingenti cumulauit,sed nobilitate de multitudinem non mediocri si licitudine affecit. In primis vero Ioannem lselicitauit, non quod casdem nuptias expeteret, sed qudd rei p. inutiles arbitraretur.

Einimanuel regni Proceres in consilium euocauit. Ibi luculentam orationem habuit, qua rationes,qu. e illum ad matrimoniti inuitarant,expositit: qua qui- dein illi, qui aderant, aut moti fiant,aut semotos esse, ne Regis animum ontenderent, limularunt. Itaque omnes ordine instituto illius manum de more os culati,&ut matrimonium felix atque faustum esset, precati sunt. Post has ratulationes,& omnium saustas acclamationes, pestilentia Olysipponem ve- ementer Edixit,& Resem varias sedes commutare illius metri coegit. Alinei rini uti deinde se contulit. Inde Cratum est autem id oppidum celebre,quod ad Hospitalensium equitum ordinem pertinet) prosectus est, ut ibi Restinam opperiretur. Illa verb multis Hispaniae Proceribus stipata, in regnorum confinia peruenit. Eo multi Portiagaliae Proceres, ut eam exciperent, se contuleriit. ad exiguum fluuium, Seuerum nomine qui Portugaliam a Castella discriminat, peruentum est. Martinus Albicastrusis, Ullae Nouae Portimanensis quod

oppidum est in Algarbio situm, Comes, fluuium traiecit, & Reginae manum suppliciter osculatus est. Illum Comes Teniugalensis, Et Episi opus Portum-lensis,&Arcni episcopus Olysipponensis ordine subsequuti,eodem ossicio pertu siunt. Alia deinde Lusitana nobilitas idem fecit. Regina fluuium transmisit: quam Dux Albanus, & Eziscopus Cordubensis deducebant. Dux Brigantinus citra fluuium constiterat: ad duo millia equitum Lusitanorum satis eleganti cultu conuenerant. Vbi Regina in terminis Lusitaniae constitit, Dux Brigantinus ex equo desiluit, ut Reginam nomine Regis exciperet. Qu stus ab Albano Duc an facultatem ab Emmanuele Rege ad illud munus obeun-

423쪽

LIBERisi'

dum habeκt, eam steris publicis in Hiptam,&manu Regis ipsius con ignatam ostendit. Literae publies &alta voce recitate sunt, & Albano Duci in ossi-ch sui rite peracti testimonum traditae . Tunc idem princeps catenam auream, e ..e Reginae brachio alligata erat,aslumpsit, ut sic ipsam Reginam deduceret; quam Brigantino Duci tradidit, atque commisit. Hac traditione solenni ritu

celebrata, Al banus Dux ,& reliqui Castellae principes abscesseiunt. Episcopus tamen Cordubensis, & Dynasta Tregeniensis hi legati erant) de praeterea Villae Francae princeps,& equitum Hospitalensium in Caslclla Magister, o

Montis acuti Comes cum Regina Cratum usque Truenerunt. Postquam in . Oppidum ventum est,& Regina ccenauit, Rex illam inuisat: aqua cum singulari significatione amoris exceptus fuit. Ioannes illius manum osculari voluit: quod illa nullo modo induci potuit, ut pateretur. Georgium tamen, equitum Iacobentium&Cistertiensium Magistrum, Ioannis Regis filium, ut Hispaniae morem conseruaret, ad Olculum manus admisit. Deinde Archiepiscopus Olylipponensis Regem atque Reginam ii tu ab ecclesia sancta recepto stabili matrimonio copulavit. Symphonia deinde, & tibiarum concentus,& choro

consequutae sunt. Inde modicis itineribus Alme irinum profecti sunt. Filii Regis obuiam illis prodiere. Principes Regi j ex equis repente desiliunt, ut Reginae manum osculentur. Id illa pati noluit imo multis in illos voluntatis egregiae signis infitii benignitatem testificata est. Reliqui regni principes, qui nondusuum officium secerant, eam solito more salutarunt. Vbi Almeirinum perue nere, Ilabella & Beatrix Emmanuelis filiae ad scalarum gradus, quibus in Aulam ascensus patebat, aduenere, & cum descendere pararent, Regina, ne id facere possent, accelerauit,&ad genua prouolutas subleuauit, easque humanissime complexa est. Reliquae deinde virgines Reginam manus osculo salutant, quas omnes illa admodum benigne, cum debita tamen maiestatis ratione resalutat. Quibus cantibus,&saltationibus, ct tripudijs dies ille celebratus extiterit, erit explicatu dissicillimum. Sequenti die Rex peractis sacris, aurei velleris ordinem .i Philippo Burgundiae Principe sun datum.&a succestaribus singulari religione retentum, cuius princeps atque Magister Carolus erat ipsius Caroli iussit consequutus est. Hyems illa tota suit Almei fini in summa lucim

ditate consumpta. Inde appetente vere Rex Eboram concessit. Hoc anno,qui fuit a C H R i s T o nato. M. D. xix misit Rex Emmanuel in Indiam sedecim nauium classem, cuius Georgius Albuquercius prcvsectus extitit. Non omnes ta- mea institutum cursum tenere potuerunt. Navis enim, cui Iacobus Limicus praeerat, Olysipponem reflatu delata est. Ludovicus GuZmanus cum naui,

cui praeerat , a fide desciuit, piraticam secit, multaque flagitia de scelera indigna

genere suo designauit. Emmanuel Sousa, qui nauarchus erat rostratae nauis,

cum oram Ethiopiae Melindem versus legeret, &portum Mantua: sic enim appellant subiret, ut commeatum ab incolis emeret, suit in terra a Saracenis

424쪽

vNDECIMUS.

cum quadraginta viris Lia stanis occisus. Nauem vero, cum ad insulam, quae non procul Quiloa distat, turbida tempestate ladiata, & vadis allisa fuisset,Saraceni diripuerunt, & Lusitanos omnes, uno dun taxat puero, que Rex Zam-2ibaris in fidem recepit, excepto, trucidarunt. Georgius Albuquercius cum nouem nauibus Morambique hyemauit. Quatuor tantum naues in Indiam pelagus transmisere. Interim Iacobus Lupius Siquetra omnia, quae ad bellum Arabiae gentibus inserendum necessaria videbantur, summa ope comparabat. Et quia maioribus copijs indigebat, nauigio, ouod facile fluctus exciperet, Gundi statuum Loulensem Morambiquem au Georgium Albia querciumisit, cui mandabat,ut inde Arabicum sinum peteret, ut coniunctis viribus Iudam expugnarent. Cum vero Siquetra MelichiaZij fraudes perciperet,eumque multis incommodis Lusitanos assecisse cognosceret , Christophorum Salam cum triremibus tribus, qui oram Cambaiae infestam redderet, expedivit. quod is diligenter effecit, iccum non mediocri praeda reuersus est. Similiter de Antonius Saldagn a,qui circa Guarda sumense promontori si oras illas peragrabat, ingenti pr.eda potitus,se ad Siquetram contulit. Sub id tempus leuis a Rege olfensio ita grauiter cuiusdam viri Lusitani animum exulcerauit, ut oblitus fidei, pietatis, & religionis, Regem a quo educatus suerat, patriam, quae illum genuerat, prodere, vitamque suam in summum discrimen indu cere properaret. Fernandus Magallanus fuit vir nobilis, de magno animo preditus, cuius antea mentio facta est. Is in India bellicis in rebus non mediocre

virtutis & industriae documentum dederat. In Africa similiter viri valde strenui ossicio functus fuerat. Olim erat apud Lusitanos in more positum, ut in Regia, qui Regi seruiebant, ipsius Regis sumptibus alerentur. Cum vero multitudo domesticorum tanta hiisset 'orum namque filij , qui Regibus operam dabant, eundem locum retinebant: & praeterea multi in regiam fumiliam meritis admittebantur) dissicili imum videbatur, cibos tantae multitudini pri- parare. Quocirca fuit a Portugaliae Regibus statutum, ut sumptum, quem quilibet erat in Regia facturus , ipse sibi ex regia pecunia faceret. Sic aute in factum est, ut cuilibet certa pecuniae summa singulis mensibus assignaretur. E a verb, cum summa tunc annonae vilitas esset, latis homines alebat. Nunc autem cum &hominum multitudo cum rerum venalium pretijs multis accessionibus amplificata sit, factum est, ut illa pecunia, quae olim quotidianis sumptibus faciendis late sui sciens erat, nunc perexigua sit. Cum tamen omnis Lusitanorum dignitas a Rcge pendeat, huius exiguae pecuniae summa, quas multo amplior esset, incredibili studio quaeritur: &cum in regiam familiam ad mitri, valde expetendum Lusitani iudicent, tum in stipendii huius

incremento summum decus statuunt. Cum enim sint apud Reges variae fa mulorum classes,pro classium dignitate cuilibet Reois domestico pecuniae numerus assignatur. Maxima classis est virorum nobilium. Sed cum nobilitatis

Dd 3 etiam

425쪽

LIBER

etiam discrimen sit, non unum congiarium omnibus ex aequo tribuitur. Sic autem euenit, ut pro constari j magnitudine, de nobilitate uniuscuiusque iudicium fiat, & tan to quisque nobilior existimetur, quanto illius congiarium amelius extiterit. Hoc quidem iudicium, ut sunt res humanae, est saepe sallacissimum. Multi namque ambitione & sedulitate consequuntur, quod est meritis atque germanae nobilitati tribuendum. Attamen Lusitani, cum sint

raeter modum huius nobilitatis appetentes, &paruae pecuniae accestione no-ilitatem suam augeri putent, pro hac tam parua pecunia saepenumero, tanquam in ea liliis omnis atque dignitas vertatur, sibi pugnandum arbitrantur. Magallanus autem pro meritis suis contendebat, ut congiarium illius dimidio nummi aurei singulis mensibus augerctur. Rex, ne aditum ambitiosis aperiret, id denegauit. Magallanus offensione huius beneficij sibi eo tempore denegati commotus, a Rege desciuit, fidem violaia i t, remp. in summum discrimen adduxit. Et cum rei p. iniuriae nobis tolerandae sint. & Regum etia, ut rei p. parentes fiant, offensiones perserendae: & cum vita , quam patriae ebemus, pro ipsius patriae salute ponenda sit, vir audacissimus tantum dolorem ex parte unius aurei dimidia, quae quinque denarios conficit, sibi negata cepit, Vt rem p. oppugnaret . Regem, a quo fuerat enutritus, violaret: dc patriam , pro qua mori debuisset, in discrimen adduceret. Res enim eb per cluetasuit, ut periculosi belli discrimen rebus communibus impenderet. Nescio autem unde tam barbarus mos in resp. irrepsit. Cum enim proditoris nomen sit non modo odiosuin &inuisum, sed etiam cunc ae posteritati maculam sempiterni dedecoris inurat, homines, qui fidem violare, & Reges suos

aut respublicas oppugnare statuunt, munera quae acceperant, literis consignatis abijciunt, fidem abiurant, se ciuitatis iure spoliant, Regem sbi suas

res habere iubent, sibi nihil deinceps cum patria sere commune testificantur: Se tum demum sibi moliri contra patriam bellum licere contendunt. Esto. aspernare munera, si lubet: contemne patriae benignitatem: sieme quatum voles, tibi non esse praemium prodipnitate pers blutum. Fidem vero datam prodere qui potes Grauem mihi iniuriam patria intulit. Intulerit etiam grauissimam. Sed iniuria nec in parentibus, nec in patria vindicanda est. Omnia, Quae . a patria acceperam, inquit ille, reliqui. Numquid vitam, ingenium, disciplinam abiecistis Minime. At haec omnia a Deo primum, i patriae deinde legibus, & moribus, de institutis accepisti. Neque naturae repugnare, neque patriam laedere, neque fidem strangere, quamuis omnibus in- iu 'soneratiis sis, unquam licebit . Imo vita tibi deserenda, & grauissima supplicia subeunda sunt potius, 'uam fidem violes, aut ollicium prodas. Abiu ra fidem quantum voles: perfidiam tuam publicis literis contestare insignem memoriam sceleris infandi posteritati relinque: nullis tamen testimoniis numinis offensionem, de dedecoris sempiterni maculam vitare poteris. In eam

tamen '

426쪽

vNDECIMUS.

tamen fravdcm Magallanus impulsus fuit , ut arbitraretur, si publiis tem-monio fidem & Regi &patriae debitam abiuraret, licere sibi fidem prodere.

id confestim exequi minime dubitauit,&se continuo ad Carolum contulit, eumque admonuit, insulas, quas Maliacas appellant, quae sunt ultra Au- . ream Cherib um constitutae,ad limites Castellae pertinere, de ab Emma- nuele Rege contra pactionem iam factam usurpari. Ducebat autem secum Rodericum Falerium, qui se Astrologiae disciplinam tenere profitebatur, ut eandem opinionem in animo Caroli altius imprimeret. Munus Costa, qui tunc legatus apud Carolum erat, Carolum adijt: necessitudines commem rauit, non es le illius amplitudine dignum, aures hominibus illis praebere. Eadem namque vanitate dc scelere, quo Regem optimum violi rant, multa confingere. Proditorium nomen cium reliq uis hominibus, tum praecipue Regibus esse detestabile&execrandum. Reges vero, qui illis seuerent, pestem

alere, qua regium nomen ex hominum memoria deleatur. Carolus cum esset natura benignus, ab hominibus illis audiendis deducebatur. Sed ab Hispaniae proceribus persua ius fuit, ne ullius assinitatis obtentu imperium amplificare negligeret. Itaque statuit, naues Magallano,quibus aliam viam in

Orientem aperiret, attribui. Fcedere namque inter Regem Ioannem secundum, de legem Arnandum facto, cum regiones, quas quilibet explorare,' cdebellare sine alterius iniuria posset, definitae sitiit, statutum fuerat, ut Castellani non viam a Lusitanis factam, sed diuersam sequerentur: ut videlicet cum

nugalensim ad Solis ortum, Castellani ad occasum nauigarent,orbem marium atque terrarum conficerent. Sic autem cuilibet parti liberum erat, cum omnes maris atque terrarum tractus trecentis Sc sexaginta partibus definiti

sint, centum &octoginta par*s ad pervestigandum, atque debellandum si-hi deposcere. Limes erat Meridianus. Sic enim appellant lineam a Septentrione aci Austrum in coelo delignatam : quia cum Soleam attingit,meridiem hominibus sub ea regione constitusis emciat: quae s ecundum longitudinem sic enim spatium ortu & Occasu terminatum nominant) circiter sex de triginta gradibus Olysippone distat. Error autem Magallani,&aborum, qui vesti- billius ingressi sunt, quo Malutas insulas ad ius stellae pertinere conten,

unt, a multis causis originem habuit. Primum quidem sic natura compara tum est, ut cum primum aliquod iter incognitum habemus, quod non possumus certis montibus aut anfractibus, de notissimis signis definire,multo lon-sius nobis appareat: maximὸ vero cum nauigamus, ubi neque montibus,neque vallibus, nec ullis certis notis possiimus patium finire. Deinde sui marria incognita nauigant, ut maius&admirabili usticinus se confecisse glorien-zur, spatia multo ampliora faciunt, ut, quasi ex alio mundo in hunc rediς-rint, ingentem admirationem essiciant. Accedit, ut etiam ipsi vectores, cum

Astrologiae imperiti sin quamuis nullam vanitatem orationis adhibeant, fui

427쪽

la ir,&chin varijs circilitibus maria peragrent, rectum iter se tenere putent. Sic factu ira est, ut cum inter Indum fluuium&Gangem spatium decem gra dinim, qui circiter passuum millia septingenta conficiunt, interiectum sit. Ptolemaeus triginta gradibus spatium illud definierit. Vir enim doetiistinus terras illas non lust rauerat: quae a viris fide digniscimperitis tamen , acceperat, ea monimentis mandabat. Illi vero cum iu Indo ad Cori promontonii. 'quod in Austrum longissimo tractu procurrit, nauigarent,& inde rursus in Gangem ad Septentriones cursum infleea erent, quasi recta via, aut paululum ad Austrum inflexa nauigassent,itineris spatium metiebantur. Alia etiam e roris causa nostris obiecta est. Cum enim ultra promontortu Bonae spei, aliud promontorium, quod mitius in Austrum prominet, flectere secundis velis niterentur, se multo maius iter consecisse putabant, quam propter maris impetum,naues in diuersa laetantis,facere potuissent. Ea namque ora , quae init lis regionibus ab Austro ad Septentriones pertinet, longissimo tractu protenditur. Venti autem, qui ab ortu Solis flant , sunt anniuersarii, &s alis temporibus valde vehementes. 2Estus similiter, propter immenlammaris altitudi nem, Lunae cursibus nimis obiectam , incitatisvmi . Ergo cum fluctus ab ortu Solis ad oras maritimas occidentis incredibili violentia contorti δε ab oppost , tis oris repercussi,in Austrum,qua facilior patet exit incitetur, de exalto pr montorio,quod diximus, in altum lon us , quam credi possit, excurrant, ii strorum in nauigando cursum retardant. Quod nostri non intelligentes; exsestimabant, se multo maius spatium confecisse, quam nauigando transmi rati

Haec omnia nostris etiam eam erroris causam attulerunt, ut regionum termi

nos satis imperite designarent, &ad Ptolemaei errata, alia etiam multa parum sapienter adiungerent. Haec tamen controuersia inter Castellanos &Pol tugalenses hunc seu Aum Portu galensibus tulit, ut spatia multo diligentius ex q-

rarent. Hoc autem fieri commode non potuit, nisi per Lunae defeetus. Cum enim Luna orbe pleno interiectu terrae, ut heri necesse est, certis temporibu sobscuratur,illa splendoris a mi isto non ijsdem horis animadueiti potest: necesse namque est,cum citius in India,quam in Portusalia,quae in occasum vergin nocturnae tenebrae sint i quamuis ille defectus uno tempore fiat, liuersisno . bis horis appareat. Horarum igitur dimensione omnis controuersia tollitur

Qualibet enim hora quindecim gradus Sol progreditur. Obseruatum au . tem est ab hominibus peritissimis, qui a Petro Nonio Mathematicorum prin- cipe ad id diligenter instru dii fuerant, sex horis ab I ndi fluminis ostio ,ad Cly

monis urbis situm Solis cursum terminari. Horae vero sex, gradus nonagi ta conficiunt. Ab Indo autem fluuio ad ultimos Malutarum insularum te minos, sui ad orientem Solem spectant,duo dc quadraginta gradusintersunt Hos si nonaginta gradibus adieceris, centum dc triginta duos essicies. Si vero

fix de t 4nta gradus, qui Olysippone ad occasum sicundum lineam illairi

r meridianam

428쪽

Castellani contendunt. ddideris,centum&i exaginta& cisto graduum summa fiet. Itaque iecundum hanc corriputationem Adhuc Portugalensibus duodecim gradus explorandi restat, qui possunt sine cuiusquam Christiani Regis iniuria a Portiagaliae Regibus occupari: tantum abest, ut Magallanus, vel quis qua alius insulas illas iure atq; merito positi Castellae Regibus adiudicare. Haec

tamen controuersia non mediocres in Hispania tragoedias excitaui usq; adeo, ut Reges optimos,&cognatione. is nitate,&amore coniunctissimos,interduad intellinam seditionem l blicitaret: quod totum ab improbissimi hominis elere ortum habuit. Vt vero ad illum redeamus , cum Emmanuel hominis stellis Costae literis accepisset , consilium habuit Nihil tamen consilio conci u- sim fuit. Costa verbMagallamim ingentibus promissis onerabat,&interduillum in sententia fluctuare cogebat. Cum tamen maiora sibi praemia ex instituto scelere quam ex debita fide proponeret. ures Cost pi omissis occlusit Ira que negoti js cum Carolo ex animi sententia consectis, MPllanus & Falerius Hispalim contendunt. At Faleri uiam facinoris sussaepti poenitebat,& intra paucos dies moestitia consedim, mortem obij t. Magallanus cum quinque naui uni classe,& cum suprema necis atque vitae in reliquos nauarchos potestate,decimo die Augusti eiusdem anniseluit, ut terras atque regiones, quas neque viderat, neque ab aliis exploratas a uiuerat sed suspicione tantum eas adui posse conseruiatus fuerat,perlustraret. Sednihil est tam arduia, quod non animus magnus speratioth stimulatus aggrediatur. Primum oram prouinciae Brasiliae praete uectus ad Austrum ultra aequinoctialem plagam nauigauit. Cum vero mense Septembri,anno salutis. M. Pax tres &quitis uaginta gradus, ab aequinoctiali regione ad Austrum nauigando,consecisset, fretum reperi cui nomen Magal- Iani impositum suit,ut sempiternum monimentum facinoiis extaret.Sed tantum stigiis Hispanos mileros excruciabat,ut multi scede perierint Pretum vero, ut fama est, quadraginta millia passuum in longitudinem patet. Freto superato, rursus in aequinoctialem regionem, dc in coelum mitius atque tepidius iter instituit. Vari 'nterim casus hominem exagitarunt. Nam nauarchi cum reliquis Hisipanis ab illo decisaere voluerunt,&ei insidias intenderunt:&quidam

ex illis capitali suppilaio affecti sunt:&ipse tandem in insula, quam Maiam appellant,cum opem Regulo, tui ab illo auxilium postularat,attulisset,post bellum consectum, ab ipso Regulo oces accisus per insidias fuit, ut proditor proditori

poenas eiusdem sceleris irrogaret.Duae tantii ex illa cl. isse naues reliqua: nimq; amisiae fuerant)Tidore,quae insula una ex Malucis esst, peruenere.Vna ex illis mi die mensis Septebris,anno salutis. M. D. xxij. Hispalim appulsa suit. Ait ram vero naue,quia dissoluta compage aqua accipiebat, Hispani in insula sub

diaetam reiecerunt,&onere accepto prosecti,Septentriones versus iter suscepe

429쪽

sseirare coacti sunt. Ad Malutas autem appulsi, intellexerunt Lusitanos in insula, quam Ternatem appellant, commorari. Itaque ad illos confestim mittunt, qui diceret, ut hominibus Hispanis,&eadem religione deuinetis opem in rebus desperatis afferrent.Nauem esse laceram,magnam partem limminum , qui ea vehebantur, absumptam , reliquos grauissimis morbis impeditos. Antonius Brittius, qui iam insulis nomine Regis Emmanuelis imp rabat , Gartiam Henricum cit nonnullis nauigiis extemplo misit. Ab his M gallani comites fuere continuo recepti,&singulari humanitate tractati.

vii fracta suit, & illi Lusitanis nauibus in Indiam, deinde in Hispaniam rediere. H unc exitum classis illa parum selicem habuit. Sed ut ad ea, quae annos

Iutis. M. D. xix. inciderunt, reuertamur, nono die mensis Februarii Aluariis Norogna, qui tunc Aramoris praesectus erat,in eam Mauritaniae partem,quae Enxouia nominabatur, cum ducentis & triginta equitibus,¢um peditibus inuasit: hostes acti praelio fudit,ducentos adiue decem captiuos a rarit. Rursiis vigesimo quinto die mensis eiusdem, octo & quadraginta palluit millia progressus,in castra Nacerbendumae is erat unus ex Enxouiae principibus impetum dedit: duas illius uxores,& duos filios,& unam filiam, & multos illius cognatos, cum magna aliorum hominum multitudine captiuos abduxit. Dum rediret,quidam Lusitanus eques facinus inhumanum & barbarum edidit . Maura quaedam eleganti forma, quam Nacerbenduma filio suo desponderat,armillis argenteis ni ni pondetis brachia dc suras ornarat. At Antoni Leitanus sic enim eques ille nominabatur) argenti cupiditate indictus, ut illud facilius captiuae detraheret, manus atque pedes miserae praecidit. Norm illum multis male verbis accipit, argento spoliat, in custodiam tradit de in Lusitaniam cum dedecore redire compellit. Rursus vigesima die Martii, in

alias eiusdem prouinciae turmas Norogna aciem eduxit. In via, camelorum turmam multis rebus onustam cepit: deinde primis tenebris montis clivum

subiit, Ic itineris ducem admonuit, ut eum aliqua via saxosa deduceret, ne possent hostes illius iter ex equorum vestigijs animaduertere. Duabus deinde horis ad quietem datis, postquam rursus omnes excitati sunt, triplicem acie instruxit, primam Antonio Lupio Siquetrae, secundam Iacobo Melio alti buit, tertiam, in qua erat maior militum numerus , sibi reseruauit. Ad hune modum silenti agmine profecti , in turmas hostium ex improuiso impetum secerunt, eisque in effusam sugam compulerunt. Trecenti tamen de octoginta duo capti sunt,&praeda ingens abacta. Hostes sublato signo conuentu &auxilijs undique influentibus exercitus non mediocris essicitur. Nostri or dine regrediuntur. Sed cum Maurus quidam ex scederatis , vir sanὶ sertis,n mine Zale Bembarqua, in nostrorum conspectu pulchrum aliquod iacini edere statuisset, solus in hostes impetum tulit. Norrena continuo, utilli sim-

ueniret,aciem in hostem xit. Primo impetu triginta ex stibus caesi suci

430쪽

unus vir primarius captus est. Reliqui eorum , qui cecidere , casu perculsi, substiterunt. Norogna eorum impedimento liberatus, Aramorem exercitum ordine reducebat. Fluvius erat vado transeundus. Is ubi vado appropinquauit , ne pecorum multitudo ordinem perturbaret, & transitum impediret, magnam illius partem Mauro cuidam foederato donauit. Trans missis cum omni reliqua praeda vado, duabus horis in hostium conspectu, qui citra vadum restiterant, cum exercitu conquieuit, de epulatus est. Expectabat autem, an hostes vellent vadum pugnae capessendae gratia transire. Cum illi id facere noluissent, AZamorem exercitum cum reliqua praeda reduxit. Rursus xx v. die mensis Mariij, cum alias turmas hostium adoriri statuisset, in Mauros palantes incidit: quinquaginta cepit: reliqui in fugam versi, illius aduen

tum per omnia compita & mapalia nunciarunt. Multi continuo confluxere: dc Norogna, ne cum tanta multitudine manum conserere cogeretur, AZamorem cum captiuis reuersus est. Vigesimo autem octiatio eiusdem mensis

die copias eduxit, quibus quasdam turmas hostiles inopinantes aggrederetur. Sed cum in via praeter opinionem in magnum equitum numerum incidisset, Lansarotem Freitam cum equitibus sexaginta praemisit, qui in hostes impetuna ferret: ipse cum reliquis subsequutus est. Fit atrox praelium: ex hostibus multi caesi: sexaginta capti sunt. reliqui se se effusa fugavo imminen ii clade proripuerunt. Inter captiuos fuit dux quidam eximius, Arhagus nomine, Qui cum centum annos natus esset, omnia militiae munera diligenter

administrabat. Trigesimo die mensis eiusdem Norogna, cum otium serren posset, oppidum muris munitum, quod Siner appellabant , improvise adortus est, illudque vi cepit reliquam praedam Mauris foederatis concessit: ipse Mamorem trecentos & quinquaginta &octo captiuos abduxit . Nec ipsesb-ldm hostes crebris exciti sonibus fatigabat, sed duces reliquos otio torpere non sinebat. Itaque Vascum Fernandium Caesarem, antesignanorum ductorem, cuius virtuti plurimum confidebat, in varias partes mittebat, ut hostibus quatam maximam posset perniciem in serret. Is eo tempore primum quidem cum indicio cuiusdam captiui percepisset, in loco, quem Fornignum appellant,

equitum turmam , ut fruges incenderent , coactam esse, in cana inuaut: nonnullos occidit,reliquos iniugam coniecit, lucem vitium cepit. Cum vero No-r0gna accepisset, in agro oppidi Tilensis magnam hostium multitudinem versari, ut inde in segetes irruerent, &nostros, qui in campo Vagabantur, inopinato amrederetur, in eos eundem Caesarem immisit . Is cum impigre im-iperata conficeret, equites non inuenit: cum peditibus acre certamen iniuit qui sortissime restiterunt. Omnis enim eorum salus in virtute consistebat. . Nec enim poterant pedibus equites insequentes effugere. Cum tamen multi cecidissent, reliqui in templum quoddam , quod prope eum locum situm erat, confugerunt. Ibi conglobati se se animo maximo tuebantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION