De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

431쪽

LIBER

SSed tandem Caesar, gradibus maxima contentione superatis, primus ascendit, deinde Francis iis Vascius speculator: tertius fuit scriba quidam, cui nomen erat Flanciscus Rodericus. Reliquis animus additus est, ut idem facerent. Itaque in supremam templi contignationem subeuntes , in hostes ir- ruunt. Caesar unum ex ijs, qui acrius resistebant, complexus, e summo praecipitauit. Tanta verb pertinacia decertatum est, ut nullus ex hostibus euaserit. Neque solum gladijs&pugionibus, verum & lacertis cum multos arctissime vincirent, eos in terram e summo detrudere contendebant. Hoc praelium quamuis pro numero militum exiguum videretur, victoribus tamen

in laude non mediocri positum fuit. Erant enim hostes sortissimi, & cum maxima pertinaciae loco superiore resistebant, & in ultimo discrimine constituti , nullus eorum in deditionem venit. Omnesque tandem in vestigio mori, quam in seruitutem abduci maluerunt. Caesar paucis post diebus ab

Emmanuele accersitus suit, ut cum classe Gaditanum fretum tueretur. Vmbre oppidum est Enxoviense, in edito loco situm, muris, de moenibus, dc propugnaculis munitum: quod Aetamore octo & viginti millia passuum distat. Imam vallem fluuius praeterfluit, unde collis in oppidum valde acclivis assurgit. Hoc oppidum Norogna ex improuisb capere summe concupivit. Itaque decimo die Aprilis eiusdem anni in oppidum invadit: minoribus tormentis propugnatores exturbat: scalas muris admouet, moeniaque diu totis viribus oppugnat: oppidani summa contentione resistunt. Cum autem --

rogna se frustra eo genere oppugnationis uti conspiceret, aliud excogitauit. Viros acerrimos elegit, qui cum securibus, quamuis maximum periculum Emoenibus immineret, in portas inuaderent. Hi neque saxis, neque missilibus impediri potuerunt, quominus sores cardinibus euuls A introrsum impellerent. Hoc enim Norogna praeceperat, ut cardines tanthin, quo citius opus abs luerent, securibus excindere conarentur. Aditu in oppidum patefacto, nostri confestim irrumpere conati sunt. Hostes conglobati acriter dediti resistunt. Nostri cum magna hostium caede tandem ingrediuntur. Hostes vero se se per clivum dei j cita iit, & fluuiuio petunt: multi cum per clivum praecipites ruerent, dilacerati sunt. Magnus hostium numerus caesus suis sedicitur: ducenti quinquaginta & sex capti. e nostris decem tantum vulnerati sue runt. Norogna re bene gesta nec enim oppidum praesidio munire, sed hostes exterrere decreuerat, ut intelligerent, nullum sibi locum, quantumuis egit emunitu, periculo vacuta sore copias in urbem integras reduxit. Rursus octauo die me sis Octobris, ut Allimai monis erat autem is insignis inter Mauros dux turmas opprimeret, egressus est.Scd cum alios Mauros obuios haberet,quos captiuos duxit,& intelligeret, se hostes ta fallere nullo modo posse,regredi mature c5stituit. Rursus decimo quarto die speculatu misit, ubi duces quida, qui cameloru turmam, quae Safinio Mamore agebatur, ceperant,& quenda pii marium

432쪽

VNDECIMUS.

xium virum ex Mauris foederatis in seruitutem abduxerant, tastra positissent.

Speculatores tres Mauros capiunt, quos ad Norognam perducunt. Illi nunciant, castra hostium quatuor&quadraginta passuum millibus abesse. Is nullam moram interposuit,quin ad illos de nocte contenderet . Sequenti die se in latebras coniecit,ne ab hostibus sentiri posset. Inde primis tenebris prosectus, Tamarochium iter direxit. Prope namque oppidum illud hostium castra posita audierat. Ibi triplicem aciem instruxit,& singulis ducibus,quid fieri ab v Do quoque vellet, imperauit. Deinde explorato cum incredibili celeritate in hostes inuectus est ,&eos incautos oppressit, Scillis partim caesis, partim instigam compulsis, castrorum partem diripuit, praedimq; pecorum,dcarmentorum, & camelorum , 5 equorum, cum ducentis & quinquaginta captiuis abduxit. Ne vero nostri nimia praedandi cupiditate dissiparentur,& interim ex omni vicinitate maxima subsidia, ut fieri selet, hostibus aduenirent, receptui signum dedit. Media nox erat, clim copias suas a castris hostium reuocauit. Hostes interim undique prouolant,& quae cuique tela sers offerebat, se-stinanter arripiunt atque primum fustes, lapides, atque missilia torquentur

tanta vi, ut maximum nostris damnum inferrent. Duabus horis acerrime dimicatum fuit. Interim prima luce nostri, quanta esset hostium multitudo, Alare cernunt. Tum Norogna suos rursus instruxi de verbis ad certamen acrius ineundum excitauit. Et cum ex equo desiluisset, quem lassitudine consedium

esse sentiebat, in alium conscendit. Res iam non lapidibus/missilibus,sed hastis& adijs acerrime gerebatur. Is autem sensim ordine minime perturbato

cedebat,& interdum aciem in hostes conuertebat, ut eos ab insequendo retardaret. Cum vero in hostem, nimis in lacessendo pertinacem, equum calcaribus admotis concitaret,illum hasta transfixit. Sed cum ex hostis strati corpore hastam extraheret, fuit secudum galeam tam graui plaga percussus,ut ex equo omni sensu prorsus amissis decideret. Vascus Fernandius Caesar, qui iam propter anni tempus ex classe redierat, subito accurrit. Alius item vir sortisiimus, nomine Martinus Egidius, cum alijs nonnullis opem festinanter attulit. Hi tantisper hostium impetum sustinuerunt, dum Norogna suorum auxilio recreatus,sensium paulatim reciperet, & in alium equum , quem ei famulus illius obtulerat, ascenderet. Deinde postremum agmen Ioanni Freitar,dc regio procuratori commisit: ipse in primum agmen cui resto signo se contulit Erat enim

viribus destitutus, quibus posset in agmine postremo hostibus, qui nostris acriter instabant, obsistere. Qui erant in postremo agmine res memorabiles effecerunt. Nec enim sollim praelij molem inuicto animo sustinebant, verum de multos interimebant. Sole exorto, hostes grauius nostros premebant,& nostri vicissim multo acrius repugnabat.Nostri tam e sine ulla perturbationes praeda inuitis hostibus Aramorem perduxerunt Ex hostibus ducenti caesi sunt.. E nostris nemo desideratus fuit, quamuis multi vulnerati, dc debilitati, & qui-

433쪽

dam etiam meh)bris capti e praelio discesserint . pust hoc faciniis memorabile

quod magnum hostibus metum iniecit. Alvarus enim Norogna cum ducentis de quinquaginta tan tum equitibus , dc triginta quinque peditibus ex vin egressus fuerat . Mauri Enxovienses quingentos equites, & magnum peditum numerum contra nostros eduxerant. Et quia primum ab hostibus lapidibus certatum fuerat, euenit , ut nomine lapidum diu celebratum factum illud extiterit. Lapideam nάmque eam hostium incursionem milites appellabanti Hoc facto multi ex hostibus pacem petiere, de se sub Emmanuelis imperium subdideret. Ioannes Cou tignus sub id tempus cum in pagum maximum, im quo sortissimi equites habitabant, in adere statuisset, ab Odoardo Menesio auxilium postulauit. Is illi centum equites mi sit. Eorum dux Andreas Henricus extitit. Coutignus primis tenebris egressus , duetoris inscitia nequiuit in pagum, nisi clara luce,peruenire. Sed cum fama praecessisset non potuit enim

tanto silentio acies educi, ut non hostes,quo intenderent hostri, ex his, qui in agris Vagabantur, explorato cognoscerent) Cou tignus pagum prope desertia reperit. Maxima enim pars incolarum diffugerat. Illi tamen qui restiterant, acriter repugnarunt. Sedecim tamen caesi sunt, quatuor quadraginta capti. E nostris tres ceciderunt. Coutignus inde cum praeda commodiore via se recipere maturauit. Illa autem via, quam reliquit, Petrus Lupius Aretaedius cum equitibus septem veniebat. Hostes vero, auxilijs undique subito accitis, in septem illos irruunt,& primum Aluarum Vascium Tauirensem occidunt, deinde Azeuedium illi subsidio celeriter occurrentem interimunt: &famulus quidam illius, dum patronu tueri contendit, similiter occumbit. Gasparem quoque Cugnam tribus iaculis hostes configunt. His clim opem antesignanorum ductor afferre voluisset, equus illius confossus suit ,ipseque summum vitae periculum adluit: filius eius duobus in se iaculis emissis grauissime vulneratus fuit. Erat locus angustus,quem hostes petebant , ut nostris exitum intercluderent. Eum locum ut primus occuparet Coutignus,ea via, qua iter faciebat, ac celerauit. Ibi eos, qui ab hostibus se recipiebant, excepit, de sagittarijs oppo sitis, hostes aliquantulum ab insequendo retardavit. Angustiae sueruntcummaximo labore, & ingenti periculo superatae. Coia tigno, postea quam ex eo loco egressus fuit, exploratores renunciant, incredibilem hostium multitudinem aduentare, ut iter illius impedirent. Is cum hunc nuncium accepisset, multo celerius copias cum praeda non magna domum reduxit. Multi quidem ex hostibus ceciderunt: ita namque nostri eorum impetum sustinebant, ut multis necem asserrent: periculum tamen fuit grauis simum. Parum enim

abfuit, quin Cotilignus ipse cum omnibus suis copijs interiret. Non multis post diebus Emmanuel Mascaregnas a Ioanne Coutigno sexaginta equites postulauit, quibus excursionem, quam animo destinarat, faceret. Cum his copijs egressus, in fluuium, quem Benamarensem appellant,iter instituit. Eo

434쪽

Eo deinde transiri ita, montem subijt:&cum Sol in occasum vergeret, cum

non mediocri praeda,&quinque tantum captiuis domum redibat. Cum v ro ad Fgum, quem Benamarensium appellant, in ipsius montis lingula situm accederet,hostium concursus undique fit. Mascaregnas paulatim cessit, atque tandem substitit, vi eos qui nondum se receperant,expcitaret. Interim centum sagitta ij cetrati cum nonnullis equitibus conserti constiterunt, & vim sagitta rum in nostros immisMnt. Hic Petrus Menesius itineris dux Mascaregna admonuit,ut boues,&pecorum greges cum praesidio in fluuiu praemitteret. Hostes enim ripam molibus obiectis munire conari , ut transitum impediret. Ma- si aregnas decem equites cum praeda in fluuium misit, quibus curam dedit, vehostes opere prohiberent. Id ubi hostes conspicatistini, multo acrius institere. Tum Menelaus, prelium,inquit,vitari non potest .Hic enim,aut in fluminis it in necessario committendum est. Quocirca censeo, ut hic potius in loco liberiore,quam in fluminis transitu praelium ineas.Sententia, inquitMalcaregnas, placet. Agite commilitones: in state, &caedite. Haec ubi dixit, equum incitauit. Cum vero equus esset summa pernicitate, factum est, ut solus,antequam eum quisquam consequi posset,in hostes irrueret;&vnum equitem ex equo deturbaret. Hostes in illum repente infestis hastis inuecti silini.Arma suerunt impedimento,quominus occumberet Equus tamen occisus suit. Petrus Menesius, ει Antonius Coutignus,&Ludovicus Valens,primi,ut Mas regnam ex circu- Lusis hostibiis eriperent, equos incitarunt . Tum reliqui tanto i mee tu in hostes inuaserunt,ut aciem continuo dissiparent.Sex & septuasinta occiis sunto quadraginta duo capti. E nostris nemo desideratus est: multi tame vulnerati sunt.

Paucis post diebus Rex Pessensis cum tribus equitum millibus in Araiiensem agria m inuasit. Nihil eo die memoria dignum,uel ab illis, vel a nostris gestu est nisi mors ArroaZij,viri sortissimi, clam quo Emmanuel Mas regnas congredi cupiebat. Is tunc Habrahemi latus claudebat,cum unius ictu pil plumbe , qui sutor quidam, qui cum fistula serrea ex equo depugnaba emiserat,c5cisus occubuit. Similiter & sutor alia pila ab hostibus percussus, non sutoris, sed egregii militis mortem obi j t. Hostem enim strenuum, qui multis Christianis necem attulerat,interemit. Dum haec fiunt onius Mascaregnas,Safiniesis urbis prς-fectus, pace quam cum Garabiensibus Mauris fecerat,valde stetus, nihil in illos hostile moliebatur.Cum vero accepisset eos a fide desciuisse, id minime serendum esse decreuit. Duo vero Mauri Garabi enses illi fidem dederunt, se Ducem Fessensis Regis, qui Garabienses ad desectionem sblicitarat, occisuros. Eos

non m nis muneribus Masea regnas gens enim est natura venalis, de ad- facinus scelestum propensa: & ita fit ,ut mediocri mercede operam suam locare solita sit)ri in promissis manerent, confirmauit. Itaque&sponte sua, Scmuneribus allecti,Ducem intersecerunt.Garabienses sedes comulabant,&sibi valde metuebanti occiso vero duce,cuius virtute de consilio nitebantur,pacem

435쪽

a Mascare a postulariant,& tamen illius obedientiae pretiualiquod perierunt.

Respondit Malcaregnas, non mediocre ossicii pretium esse, liberam agroru colendorum facultatem. Hoc responsse minime contenti,cum Maurosleidam-bramo nomine foedus percutiunt. Deinde cum prope salinas castra ponerent, Dabidenses,qui tunc in fide permanebat,acri bello vexabant. Dabidenses Mascaregnae nunciant, hostes in eos die praestituta cum magnis copijs impetu facturos. Is ducem ante signanorum cum equi tibus septuaginta,&Zaidem cum Maurorum acie illis subsidio misit Hostes civin Lusitanos aduenisse cognoscerent,&suspicarentur Mascaregnam adeste,congressum illius sormidantes se receperunt. Dabidenses in illos inuet hi sitiit. Holles cum valde premerentur,acie in Dabidenses conuertunt, quatuor interimunt, reliquos cedere compellunt. Sed cum aliquot ex nostris subsidio venirent, hostes repressi sunt. Sic tunc non magno utriusque partis incommodo praelium diremptu suit. At Mascaregnas, cum post hoc praelium per exploratores certior factus esset,omnes copias Gar bienses ad latinas casfra locauisse, neque procul inde olei dambramentem exercitum constitisse,ducentos &ouinquaginta equites,¢um de viginti pedites cum scorpionibus do serreis nstulis eduxit de s eptem equites Dabidenses voluit secum ducere,ut testes estent poenarum,quas a Garabiensibus expetere sta-xuebat.Quarto die Nouembris huius anni,qui suit. M.D.xix post meridie Sasi nio prosectus est. Chm vero viginti quatuor millia passuum progressus esset, conquieuit. Castra duodecim passuum millia aberant. Noctis igitur silentio profectus, cum primum diluxi t, acies duas instruxit: primam antesignanoruductori assignauit, secundam ipse duxit. Itaque duabus partibus Castra tanto

impetu est adortus,ut omnia terrore,dc trepidatione, atque caede compleretIupra trecentos hostes caesi sunt: capti centu dc septuaginta dc seM Hoc metu coa- plericitae sunt pacem rursus petere,de tributum,ut antea soliti erant,per luere. Cum tamen non omnes ad Emmanuelis nome adiungi vellent,sed Ἀ-ri fis praesidio steti,afros colerent, qui quadraginta quatuor millia passuum Sasinio aberan Geos Masca regnas etiam domare constituit. Locus , quem sibi ad habitandum delegerant, Mi χ quella nominatur. Ne autem foederati,qui in Sh finiensi agro castra fixerant,fidem frangere, de cum hostibus coniungi possent, expediauit diem,in quo mercatus more solito erat constituendus, in que multiscederati conueniebant. Cum primus mercatus dies aduenisset, is Maurorum principes,tanquam obsides,domi per speciem humanitatis, quasi aliud ageret, sine offensione retinuit. Et ne indiciu rei vilius fieret,portas occludi iubet. Itaq; primis tenebris cum equitibus ducentis, dc sexaginta peditibus prosectus est. Cum vero octo millia passuum processisset, quatuor equites speculatu misi oclocum in quo eum conuenturi cum indicio essent,illis assignauit. Aliquot autem horis ad quietem datis, milites excitauit,& montes, Sc in uia peragratait, ne vestigijs posset quispiam, quo ille intendeba coniectura pros picere. In nemus

autem

436쪽

a item densum prope flinitum, Iolgum nomine, abditus, iterum cum exercitu compileuit. Vbi veris Sol occidit, rursus iter institutiam tenuit, donec ad templum Mahumetanis institutis dedicatum peruenit , qud iusserat, ut specu

latores couenirent. Ibi nemini propter metum leonum, quorum maxima copia in illis locis erat,dormire licuit. Septima ferme noctis hora,speculatores venenant, atquc renunciarunt, hostium castra inde passuum viginti millibus abesse. Mas regnas viginti pedites,qui lasiitudine cosecti, gradum sacere nequibant, & equites decem, quibus non valde considebat, in illo tomplo reliquit: res uos pedites ius sit post ephippia, equorum tergis insidere. Iam tenebras aurora dispellebat,cum ad locum,in quo castia bostium posita suerant,peruentii fuit. Blasius Sylvius, qui primum agmen ducebat, cum centum equitibus, vesierat a Mascaregna iussus, in vallem descendit. At cum illi, qui cum Sylvio ibant , Umine simplici, gradum celerius, qu.am par erat, inserrent, & unus expostremis ex equo decidi flet, quindecim , ut illi opem asterrent, substiterunt. Deinde cum Sylvium sequi vellent,& is iam se se longius ab eorum conspectu

remouisset,viam,quae in collem serebat,tenuerunt.At Naas regnas eorum vestigiis institit. Existimabat enim Sylvium,eos ortassequbdaudiisset hostes locunautasse, in eam viam ingressum fuisse. Qui in collem pruni ascenderant, ingentem clamorem atque tumultum in valle sublatum auribus acceperunt. Quidnam autem sibi faciendum esset, cxplicare non poterant.Vnus ex eis a reliquis ad Mascaregnam missus,&errorem aperit,&quid illis faciendum esset, interrogat. Mas regnas accelerauit,& Sylvium iam praelium cum iis, qui erat in valle, commisisse, clarissimis argumentis accepit. Tres maximae turmae in colle castra posuerant,& duae similiter in valle tabernacula collocarant . Masca-ugnas cum eo iam peruenisset,veritus, ne si opem Sylvio inserae vellet, hostes a tergo vel me litius instaren Gnihil existimaui t commodius fore, quam proxi mos hostes aggredi,ut his deuictis, tutius posset Sylvio opitulari . Itaque praelisi acriter intuit: multos occidit, vivos septuaginta cepit. Pecora & armenta, qua iter impediebant, serro concidere iussit, ne quid obstaret, quo minus subsidio suis occurreret. Hostibus ad huc modum ea parte deuictis, Mascaregnas in vallem desceruiere festinabat.Sed qua parte nostrorum vestigia ferrent, ignorabat,d hostes E fuga redeuntes, qui postremum illius agmen carpere contendebant, illos impediebant, ne regiones agnoscerent. Scd cum clamores in coelum sublai ad aures hostium, qui nostros insequebantur,perueniret,illi, ut sitis opem serrent, accurrunt. Masuregnas id, uod erat iuspicatus, iter illud idem suscepit. fyluius rem praeclare gesserat, multos occiderat, praeda ingentem e castris eduxerat . Sed hostes a timore resecti, cum multis equitibus valde strenuis, qui eo

clamoribus excitati confluxerant, eum acriter vexabant. Malcaregnas viginti

437쪽

LIBER

Maurorum subsidiis,ut gradum celerius inferrent, imperauerat. At hi Sylvis,& omnes, qui eum s equuti fuerant , hostibiis circumuentos inueniunt. Sexa ginta tantum equites Sylvium stipabant. Reliqui enim abire coena praeda iussi fuerant. Eo tempore iam Sylvius tribus magnis vulneribus sauciatus erat. Garsas Decius totidem vulnera acceperat,& equus etiam illius vulneratus suerat.Aliquot viri nobiles, quorum equi fuerant occisi,pedibus magno cum pariculo decertabant. Quidam Ioannis Magallani filius pedem hasta transfixum traiiebat. Franciscus Nouius letali vulnere percussus erat. Ante signanoria ductor non leuiter sauciatus in praelio versabatur . Quidam Masoresnae famulus Maurum sortisiimum aggressus et , qui certamen minime recusauit. Sed culibenter alter alteri coniungeretur, ita copulati sunt, ut nec hastis, neque gladiis uti possent. Lacertis acerrime decertarunt. Vterq; etiam eorum hostem ex ephippio detrudere conabatur. Ambo tandem in terram brachijs aristissime colligati conciderunt. Alij multi erant vulneribus concis, de res in ultimum discrimen adducta. Nostri tamen, ne inulti morerentur, operam strenue nauabant.In hoc statu reserat,cum subsidia venerunt .Quibus nostris animus additus est, &hostes illis aliquid laxamenti dederunt. Itaque liberius campo magis aperto depugnabant. Mascaregnas cum periculum, in quo nostri erant, animaduertillet, accelerauit. Mauri cum illum agnoscerent, multo plus quam antea secerant, de pugnandi contentione remiserunt. Mascaregnas cum iam liberum iter aspicere ordine suos reduxit. Hostes a tergo ferociter instabant.Sed cum ordo minime turbaretur, tu quoties nostri in illos equos conuerterensi graue damnum acciperent, nihil minis & serocitate iuvabantur. Locus elat Sylvestris,&aditus perangustus,&locis requentes, arcti,& confragosi semitis imminebant. Has angustias hostes ut occuparent, summam celeritatem sus ceperunt. At Mascaregnas cum ad illas angusti .aς ven tum fuit, aciem ex utraq;

parte scorpionibus Se sillulis muniuit. Cum aliqui ad hunc modum sagittis Apilis leti concidissent,reliqui nostros insequi destiterunt. Hoc facto,ut vulnerati curarentur, diligentiam silmmam Mastaregnas adhibuit. Deinde paulatim,

ne vulnerati grauius afflictarentur,ad Diucem fluuium peruenit. Sequenti die Safinium cum captiuis & ingenti praeda, cum Sol in occasum praecipitaret , ingressus est.Ex hostibus centum Sc quinquaginta caesi sunt. Cum enim non liceret propter itineris longinquitatem eos inlequi,saetum est,ut non multo pili res occumberent. E nostris Franciscus Nouius in itinere e vulnere,quod accepera mortem obi jt . Sex dies Mascaregnas in hoc secto consiliripsit, quod ingentem hostibus tenorem praebuit. Iam neque munita propugnacula dicebant, neque itineris magnitudinem eos ab imminentibus dies atque noctes cladibus tutari

posse. Nili i enim esse, quod hominem audacia summa praeditum, & in rebus gerendis industrium,&admirabili sagacitate&aslucia confirmatum, ab hostibus perpetuo vexandis retas et. Itaque pacem petunt, imperium MDpi ut,

obsides

438쪽

obsides Mnt, & tributum sine recii satione pers luunt. Haec in Aplifica gerebatur. In India vero anno insinuente Iacobus Lupius Siquetra, qui Suario successit,magnam classem, ut in Arabicum sinum penetraret, instruxit. Classiserae nauium viginti sex. Milites Lusitani duo mille,& Indi mille. mense Februario GoasHuic Alexium Menesium,qui Indiam interim gubernaret,Goae reliquit. Antonium autem Saldagnam cum quinq; nauibus ante praemiserat, ut in colora quid in rubro mari gereretur, exquireret. Eundem verb Saldagnam non procula Guardasumensi promotorio Oisendit. Quo in loco Petrus Vastatis Vera,quem Suarius inde ad Emmanuelem misera ad illu venit. Ab Emmanuelenamque in eum locum redire iussus fuerat, in quem sperabat Siquetra mea opportunitate temporis adfuturum: quod eum minime sesellit. Vera literas ab Eunnianuella ad Siquetram deserabat , quibus ili iam, ut Arabicum mare tene tet, stimulabat. Aquatione in Metenti portu , qui est in I hiopiae litore , facta, in Arabicum mare cursum direxit . Nauis illius in cursu stacta fuit. Omnia quς illa vehebantur ptaeter homines hausta sunt. Siquetram nauem, citius praese-ctiis erat Petrus Faria,transcendit. Cum i ii ostium sinus Arabici penetrare ad uersis tempestatibus impeditus, Iudam, quo intendebat, deserri non potuit. In insulam, Mazuam nomine e communi omnium sententia subuectus eis. Ea insula Athiopiae intimis litoribus adiacet,&ad ditionem Regis AEthiopiae, qui Matthaeum legatum ad Emmanuelem miserat, pertinebat. Incolae classis flarmidine perterriti, in continentem traiecerant. Est in continente oppidum, Arctiiquum nomine, quo se contulerant. Siquetra insulam petierat,vi inquireret,utrum Matthaeus verus legatus Regis extiterat, an , ut Al sonii Albuquercii inuidi confirmabant, niloquus,& praestigiator esset. Archi qui Praefectus csim accepisset classem Lusitanam esse, Siquetram per literas humanissime saluta uit. Seque gratias ingentes Deo agere testificatus est, quod antiqua prophetarum oracula eventui elicissimo comprobaret. Hoc enim a viris olim diuinis, ut in regionibus illis maximum admirandae virtutis specimen dederant, prae-ietum fuisse, fore, ut eo tempore Christiani,terrarum &marium interuallis disiunctissimi, in eas oras classe peruenirent.Siquetra nuncios benigne accepit, de bombycinis vestibus ornauit : ad Praesectum vero misit vexillum sericii pulchre factum,in quo rubra Crux erat intertexta. Praesectus cum signum praeserri accepisset,in litus accurrit. Supra duo hominum millia cum illo venerui: qui omnes cum signum Crucis in vexillo vidissent,in terra se proiecerunt,& Christi nomen cum admirabili pietatis studiosa lius inclamarunt, ita, ut Lusitani, qui aderant, lacrymas tenere non possent. Praesectus tandem in litus peruenit, Meb Siquetra se contulit, de Matthaeus simul aderat, qui sitit ab omnibus cum eximia gratulatione&honoribus summis acceptus. Post colloquium Siquetra cum Matthaeo in classem redi j t. Inde Petrus Gomenius Teixeir qui iuridicundo cum no mediocri integritatis laude praeerat, Siquetrae permi illa aliquot pas- Ee i suum

439쪽

LIBER

abstinentia memorabat . a quibus tamen sciscitatus est, cur non Ecclesiam Rommanam,quae summum in uniuersa republica Christiana principatum tenebat, agnoscerent. Respondent illi,se Potificis maximi nomeAt par erat, debita pietate venerari: sed quo minus Romam libere commearent,Saracenoru & Turcarum armis impediri. tempore quo Siquetra in insula commoratus est

sulam perlustrauit, &cisternas aquationis faciendae gratia diuisit,& locum, in quo arx comode aedificari posset, designauit. Sed nec ullus locus erat satis idoneus,& munitiones, quas naue sua ad arcem muniendam deportabat, nausagio perierant. Portus est optimus: sed solum macrum de sterile, & aqia ae sum ma penuria. Ambitus vero insitae octo millia passuum no continet. Archi qui

Pr se eius ad Barnagasium sic enim Principem , qui regionem illam nomine Regis moderatur, & ab hostium incursione desenoit,appellant) literas statim

dedit,quibus nostrorum aduentum nunciabat . Is sine ulla mora magnaequia tum &peditum multitudine constipatus aduenit. Siquetra in terram descendit, Ac suos instruxit,&paululum a litore digressus,Barnagasum expectauit. Is vicissim ducentos equites,& duo millia peditum ad ictum sagittar ordine constitui iussit. Ibi prope litus alter alterum humanissime complexus est. Multis deinde verbis ultro citroque habitis iam quilibet eorum alterum amoris insiti testi ficatione superare nititur,&nomine Regis sui om nes regni opes pollice- tui bona diei pars consumta suit. Pace s leniri ritu confirmata,Barnagasius in oppidum, Siquetra in classem se continuo recepit. Muneribus deinde ultro citroque missis certatum est. Siquetra tandem a Barnagaso postulaui ut legatu, quem Rex Emmanuel ad Resem AEthiopiae mittebat, deducendum curaret. Barn asius id Archiqui Praelecto commisit. Legatus in Odoardi Galliani locu sui tectus Rodericiis Limicus suit cui adiunctus erat sacerdos,nomine Franciscus Aluarias, qui librum huius legationis edidit. Matthaeus, cuius iam fideserat uniuersae propemodum Ethiopiae testimonio comprobata, cum i liis simul ibat. Qui tamen cum circiter septuaginta passuum millia progressi sitisse tu, in coenobio, quod Bisam appellabant,mortuus est. Rebus ita constitutis, Siquetra insulam Dalagam, quae a Saracenis colebatur, exussit: inde vela dedit,& Armunium petiit,&in Calaiarensi portu Georgium Albuque tu ostendit: qui cum veniret, ut suerat iussus,in Guardasumense promontorium ,&ibi Si queiram minime reperiret, Armugium versus cursum direxerat. Qua ratione motus Siquetra,Iudam no oppugnari incertum est Eliae enim semper adue sa tenapessas extiti siue inutilem urbem illam Regibus Lusitaniae sore statuit, siue quid aliud obstiterit, hoc certe ςonstat, classem illam tantis sumptibus instructam &omatam hoc unum tantum opus effecisse, ut Matthaei fide exploraret,&Lusitanum legatum in Ethiopiae finibus,ut ad Regem deduci possieta Christianis,

440쪽

Christianis,exponeret . In Augusti mensis exitu Siquetra in Indiam nauigauit:

in cursu duas Arabum naues cepit, lassem ad Dium applicuit: & cu intellexisset, urbem esse militum praesidio,&armorum,&tormentorum multitudine egregie munitam,& ipse clas lem quassatam,5 copias imminutas duceret magnam enim illarum partem morbi consumpserant) quamuis in mandatis ha- Dcret, ut eam urbem oppugnaret, id nullo modo tunc tentandum existimauit. Melichiaetius berat. Siquetra filium Melichesagam per nuncios salutauit,& ab eo limiliter salutatus,&muneribus affectus suit. Cochimum tande peruenit, ubi Georgium Brittium olfendit,qui hoc eodem anno Olysippone cum classe nouem nauium prosectus fuerat. Ex classe Siquetrae duae tantum naues amisias sunt. Prima fuit praetoria, qua ipse Siquetra vehebatur. Altera fuit triremis, cuius erat nauarchus Hieronymus Sousa quae cum demersa suisset, undecinitantum homines euaserunt,in quibus ipse Sotis a suit. Qui ctim per oram Arabiae pedibus quadraginta passuum millia cosecissent, in oppidu tandem, quod additionem Regis Armurij pertinebat, maximo cum labore peruenerunt. Ibi

ab oppidi Praefecto hospitaliter accepti,& vestitu culti, & pecunijs adiuti,& Calaiatem perducti su nt. Hoc anno res parua, si numerus militum censeatur, latis vero magna i magnitudo animi, tua persecta fuit,ponderetur , apud Septacuenit. Duo piratae se tres,qui Tetuanum incolebant, duabus longis nauibus quatuor iam annis Gaditan*m fietum,&oram,quae extra fretum in Austrum innectitur,insusum reddiderant. Septae praeerat Gomecius Sylvius Vasconce-lius. Vnus ex piratis inter insulas obieetas occultari voluit, ut inde in naues aliquot impararas inuaderet. Frater interim mare sipeculabatur, ut ita trem cum opus esist admoneret. Hoc cum Praesectus per speculatores exploratu habuisset, duas confestim celoces instruxit. Vni Andream Vasconcestu, alteri Michaelem Sylvium praefecit. Ambo erat illius fili j. Locus,in quo Septa sita est,in mare procurrit ta,ut abortu Solis sinum ei liciat Lingua igitur,quae longius in altum excurrit, duos urbis ipsius portus disiungit. Vnus enim ad occasum, alter adortum pertinet.Praesectus cum in eo portu,qui spectat ad Solis occasum,ce doces com Drari iussisset, filijs praecepit,vi circuitu linguam superarent,& hostes inopinantes aggrederentur Michaeli vero,qui iunior erat, praecepit, ut prior in

hostes incurreret. Dum vero uterque se supra modum dicio parentis audiente praebet,am a parentis consilio deflexerunt. Iunior enim tanta celeritate celocem incitari praecepit,vi grandiorem natu fratrem minime expectandum arbinaretur grandior autem frater lentius, quam res postulabat,celocem remis impellj faciebat. Itaque Michael Sylvius in hostium nauem magno animo inuast. At hostes cum essent numero plures,d ex maiore naue cum minore decertirent,&dux acer,& animosus, ct rerum maritimarum peritus esset, &milites s r atos in nauem imposuisset, locis c ongressum facile cotemnebant. Hostes autemia locem insili in v fit atrox praelium.Nostri tandem metu pertur- . . Ee 3 bati,

SEARCH

MENU NAVIGATION