De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

o , De vero & Christ Principes

sesentiam&sensum, quod affectionibus animae praesidet, easq; ratiocinatione adiuncta, tanquam propriam familiam regit,& ad experientiam ipsam co- paratam rationem scientiae habet . Si enim princeps rationem dignitatis suae non habeat, majestatemq; suam non temperet prndentia, sed id solum gerere moliatur, quod poἰestatis sit, facit E in tyrannidem eius principatus declinabit. i Ex quo sequitur nil posse esse dirius principe imprudente S insano, cum enim potentiae fructus nosit in possessione, sed in recto illius usu collocandus: rectus autem omnium rerum usus prudentiae moderatione contineatur, Vbi prudentia non extiterit, ibi necesse est, ut qui opibus affluit, non ad salutem honeitatem, sed ad perniciem atq; dedecus illis utatur. . Tria autem requiruntur ad hoc, ut princeps recte prudelia utatur, memoria scilicet praeteritorii, praesentium ordinatio,&suturorum pr cautio, quae

olim Deus per Moysen populo suo aberranti inclax, mare Voluit, De ut. 3 a. dicens: Gens sinquit sine,, consilio est,&sine prudentia, Vtinam saperent&inis telligerent, ac nouissima prouiderent . Saperent videlicet praeterita, intelligerent praesentia, & sutura prouiderent. Sapientia Vt q; ex praeteritis, intelligentia depraesentibus, prouidentia defuturis . Ex quorum consideratione facile deprehendet pius & prudens princeps, tam in sua, quam in aliena repub. , quid, quoue annorum numero actum gestumve sit, quid bene aut male successerit, quid laudabile, qui dite reprehensione dignum, sicq; praesentia negotia ex prsteritorum successu ad meliore statum reducet, illicitum ab illis distinguendo. in electione sua quid iustius & melius, adhibita in om-

192쪽

tibus discresone, quae mater est virtutum omniu, comprobabit. Vnde futurum est, quod rerum sua- rem gesta, siue in bello siue in pace illa fuerint, plus commodi quam incommodi reipub. secum adie-

Quod si prudentia ob id principi necessaria est,

non minus sortitudo, qua magna & excelsa contueri debet, eidem necessaria erit. Certe ut Principum

dignitas summa amplissimaq; est in se, sic excessus istmpςx OO3 animus comitari debet, alioquin mol

lis, humilis &abjectus efficietur, uel vehementer eleuatus, belluae potius alicuius immanem naturam, quam viri fortis ingenium induet. Est autem sortitudo non furor,&amentia, libidini seruiens, sed animi excellentis altitudo, pro iustitiae sancti ta te pugnans . Hoc enim viri sortis opus est, ut cum honestatem ratione Duce perspecterit, eam omnibus aliis uitae commodis anteponat , il-ὶjusq; retinendς causa, mortem potius expetat . iConuenientissimum etiam est, ut sicut in omni bene constituta repub. omnes leges in armorum usu tutelaq constitutae sunt; sic in bene quoq; moratis animis omnia iustitiae praescripta, fortitudinisi praesidio communiuntur: Ex corde enim , inquiti scriptura, oriuntur malae cogitationes , iracundie, Vesanae cupiditates, timores horribiles, quibus facile animus a suo gradu praecipitatur, mentemque Obnubilant, nisi adsit intrepida animi altitudo, quae mortem doloresq; extremos negligat, Omnesq; turbidos motus, quae cςco quasi impetu rationis arcἀinfestant, acerrimc propulset. fortitudinis igitur illud munus omnium uirtutum commune est, Vt IMtioni obtemperet. illud vero proprium, ut iuris aemquitatem constanter tueatur. Haec

193쪽

Haec si i ta sint, uti sunt vetis sima, principes scilicet sortes esse debere , rectae rationi parere, proiustitiae sanctitate pugnare , quomodo illos excusabimus, qui se solos, ad temerae multitudinis opinione sufficere posse effingunt, nulliusq; virtutis excomto ornati, multis rempub. Christianam diuexant, profecto qui fortitudine comitibusq; ejus magnanimitate, animi grauitate, patientia, rerum humanarum

despicientia, comptus non est, indignus est, quod in solio regali sedeat. His temperantia, tamquam choronidis loco subiicitur, quam nisi quis habeat, iustitiae munus ab illo administrari nequit, quod Hieron. Osorius MD primo de gloria sic disertisti me comprobat: multi quidem tyranni sapientiς laudem adepti sunt, multi simili ratione falsam iustitiae rationem induere, multi etiam fallaci virtutis imagine, famam egregiam consecuti sunt, animi autem moderationem nemo unquam flagitiosus & improbus potuit imitari: habet prudentia acumen ad praecauenda mala, id tamen sibi malitiosa calliditas assumit ι est iustitia clemens & benigna, eandem vero laudem multi largitione, & fallaci specie libertatis adepti sunt; inest in fortitudine incredibilis quaedam animi elario; ast huius Mationis similitudinem in hominibus audacissimis Sc improbissimis plerunq; cernimus.

Temperantia vero cum totius honesti formam habeat,& cumulatam, nempe quae ab viatilersae virturis consensione, sapienti eque muneribus existit, & in

animi placida quieta constantia sita est, nil relinquit insipientibus&immoderatis, quod assimilare

possint.b , Augustin. de lib. arbit. Temperantia est effectus coercens &cohibens appetitum ab his, queturpiter appetuntur. c.i. Rhetor. Temperantia

194쪽

Liber primu q

estiatii; is in libidinem atq, alios non rectos animi impetus, sorma&moderata dominatio; quam prael claram illam animi dominationem antiquus ille Christianae pietatis o sordiabolitis primis', stris parentibus maxime inuidebat , nihilque non attentabat, donec eosdem illa praeclara nobilitaris forma, qua Deo similes allacti fuerant, deturbaret, quod idem S Augusti. docet, & refertur de penit. dist. c. t ptu ceps vi Dorum, Prio ceps vitiorum Omnium, et

videt Adam ex limo rerrae ad imaginem Dei factu,

pudicitia ornatum, temperantia compositum, cin-

ritate splendidum , primos parentes illis donis, ac tantis bonis expoliauit pariter, ac peremit, namq; . cum homini abstulisset pudicitiam & continenti dominio eum suo subiugaui. Et paulo post, Adaiax amissa temperantia, factus est intemperans, perdi-' iacharitate malus inuentus est. Huc usq; S. Augu- stinus Ex quibus colligitur , quantum referat studiosaiae principem virtutum omnium seminario, eoq; vel maxime, quodUmnes simul connexionem in ter se habeant inditatu bilem, earumq; una ex plo- DL reliquae omnes vel exulabunt, vel verae virtutis

pradens lector reperiet. Ergo cum sapientia, quod rectum, verum & simplex est perscrutetur, isti tu-l do animum ad vires tyrannidis elide das co firmet: temperantia , ne status animi prauo illicitorum tu multu turbetur, caueat : iustitiam nemo quis recte colere poterit, qui non fuerit sapiens, fortis, tempe-

. rans, dc modestus: ubi igitur pro fide perfidia, pro, temperantia libido , pro sortitudine imbecillitas, i pro sa Pientia temeritas administratur , ibi ne vestis una quidem iustitiae dc aequitatis extare poterit

iu stitia

195쪽

iustitia vero collapsa, omnis pietas & religio m

uare Tempermittat malos Principes

j c i, auferat bonosZ i i inod homines natura mortales, mutationibus in

teri tuiq; obhoxij sint, ciuitates etiam ex hominum societate collectar, respublicae itidem, & ciuiles omnes administrationes, ex partibus quibus componuntur, subiectae affectibus, multisque aduersitatibus, ita ut iis auctis eaedem floreat, diminutisq; vicissim diminuantur, illisq; afflictis laborent, Mis sablatis intereant, nemo est qua ignoret : Talis est enim naturalis rerum vicissitudo, ut Omne genitu corruptioni quoq; sit obnoxium, quamuis difficile fieri dicat Plato 8. de repub. quod ben E constituta ciuitas de suo statu moveatur, fieri tamen non potest, quin aliquando di luatur: maximum Vero omnium malum est, dissolutioq; longe pessima, si malis principibus nobis obtemperandum fuerit'; quemadmodum summum bonum est tutissimiique seipiab. Christianae asylum, bonis obsequi moder

toribus, quod ex eorum prudentia & aequitatis moderamine, reliquorum omnium facile corrigantur excessus, delictaq; ad rectam vivendi normam redigantur, cum omnibus ipsi sint certum vivendi exe-plar, totusq; eorum actionibus orbis componatur: secus vero malorum principatus, quorum dominat auq; sub duorum emendantur errores, neq; ipsorummet malefacta illustrantur, sed summa cum infimis, alediam cum extremis, perturbatissima com I susione

196쪽

--- Liber Primus. 13s1sione miscentur ι α hoc est inscrutabile proflan- lumq; Dei omnipotentis iudicium in quod plurimi inciderunt ..quod optime explicat Esai. cap. X.

Vae Assur, virga furoris mei & baculus ipse est, in is manu eius indignatio mea 3 Ad gentem fallacemis mittam eum, M contra populum furoris mei man ,, dabo illi, ut auferat spolia, & diripiat praedam, ocis ponat illum in conculcationem, quasi lutum pla-- tearum; Ipse autem non sic arbitrabitur, & cor eius,, non ita existimabit, sed ad conterendum erit coris eius. M ad internecionem gentium non paucarum.

M tacet enim; nunquid non principes mei simul reri gesse ait Nunquid non, uri Charcamis, sic Calari no Mut Arphad , sic Emath Z Nunquid non, utri Damascus, sic Samaria 3 Quomod inuenit mari nus mea regna idoli, sic & simulachra eotiam deri Hierusalem,&de Samar a. Nunquid non , sicut , , feci Samariae M idolis eius, sic faciam Hierusalemia &simulachris eius. Et erit: cum impleuerit Do minus cuncta opera sua in monte Sion & in Hieru- salem, visitabo super fructum magnifici cordis re- gis Assur,&super gloriam altitudinis oculoru eius. Dixit enim, Insortitudine manus meae feci, & inis sapientia mea intellexi, & abstuli terminos popu- lorum, & principes eorum depraedatus sum, & de-

traxi quasi potens in sublimi residentes &c. quiari fecerunt in conspectu domini Dei tui siliu Israel serri uitutes Baalim M Astaroth; ideo iratus Dominus, is tradidit eos in manus Chusan Rhasathaim regis Mosopotamiae, M seruierunt ei octo annis , donec cla. ,, mantes ad Dominum, qui suscitauit eis Saluatore,

,, M liberauit eos, Othoniel uidelicet filium Cenez,, fratrem Caleph minorem, fuitq; in eo spiritus Do,. mini, S iudicauit Israel, S regressus ad pugna tra-

197쪽

didit inmus 4n minus eiuου Chusin, atatalia iis, Ni pressit enm : iturum aurenaraddidedam filii I siuel sede re ina bina in conspeet u )Doria in K qai: con fortauit ad uer se m eos Eglon rogemni linci sed quia iterum ciamauerunt ad Domini m-r suscitam teis uatorem Aiaoti qui eum ne eauit.& liberauit popli Ium a fetu i tu te v r legamr cruda 3r Quare ive-iro Iadus ta migratii plaga sub lodo populum uin corrspiat inea issa in Drompti est quia inherruit malum in conspcctu Dei, unde ut o censam ipsi u grauissimumq; populi scandatur commonstret, cius modi populi de uastationes, de Reipub. Christi amedi ruptiones qiuandoq; permirtit. Si enim Deiis, ut Iob loquitur c. 3 . Sinit regnate hypoersiam propter peccata populi, quid noncommin inuis super peccata Principum, quorum est alima lacinore cohibere, viamq; veritatis &honestatis demonstrare. Idcirco vero Deus affligit populam saepe per malos principes, ut vel eum emendet , vel ut peccatum a populo commissum vindicet, ad quod utitur potestate regum principumq; , tanquam executitra indignationis suae, sicq; in confusionem ipsorum, Ruod Dei dono abusi fuerim, nunc vero idem donum ad aliorum vindictam , iustamq; Dei puniationem conuertere debent; nihilque inde meliores aeniciuntur, cum intentionem suam cad De i omnipotentis intentionem non dirigant, cuius bona est permissio, qua opprimi sinit populum in peccatis sepultum, M in stercore vitiorum somnum ducentem . Ncc ideo Deum alicuius imali inculpare po-.terimus, qui clim iustus est S summe bonus, prae teritaq; & futura sibi praesentia habet, in nullo de- dinquete poterit, iideo iustus Dominus, & rectum ierisiudicium.

Adhoc

199쪽

propriis delictis eximuntur, quemadmodum necesse est esse scandala: ute tamen illi , per quem isthaec si unt : Ad eundem modum, Caiphas nomine clim esset Pontifex anni illius dixit: expeditum bis, ut unus homo moriatur pro propulo,& non tota gens pereat. Ioan . II. Verum non ideo Iudaei,

Scribae& Pharisei , qui malo animo ob vindictam& inuidiam chrissum crucifixerunt , innocentes

erunt a sanguine & morte ipsius ; multo ergo mi nus tyranni maliue principes sibi blandiri poteriat,q:iod ex permissione Dei delata sibi potestate in po

pulo paenas sumant, opprimant, conculcent , &suis flagellis caedant: nam exequuntur illi quidem vind clam δί iustum iudicium Dei, verum non concurrit voluntas eorum csi affectu & voluntate Dei, sicq; potius tyrannide, ambitione inclementi, tuntur, ad suum proprium commodum, quam ut Dei honor & voluntas exinde impleatur : neu meritum habent ex opere bono, sed peracto opere it,

lo, Dei q. ira quiesce te , ipsi ut flagella amplius

non hecessaria in ignem mittuntur aeternum . Cmius admonere voluit Sapiens cap. 6. Praebete aures, vos qui continetis multitudines,& placetis vobis in turbis nationum , quoniam data est vobis a Domino potestas, & virtus ab altitano, qnr inter rogabit opera vestra , & scrutationes scrutabitur . quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem iustitis, neque se cundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende&cito apparebit vobis, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt, fiet &c. Notissima omnibus est afflictio dura nimis filio rum Israel 1 Pharaone, qui adamaritudinem usq; Vitam eorum producebat operibus duris, Exod. Mi . * ipse

200쪽

ipse vero in mari rubro submersus, cum toto exercitu interiit. Sic crudelissime in captiuitatem ductus populus Dei ob abominationes suas,& regum, ut nobis indicat lib.q. Reg. 2. Paralip.& Machabeoria. Nunquid vero isti abductores iustificati sunt no sane, sed ex omnibus talionis poena remunerati sunt, ut patet cap. s. Esaiae, quod initio huius attulimus.

Adeo seuera manet animaduersio Dei non solum illos, quos contumeliosos in Dei religionem pi rumq; defensionem experti sumus ; sed etiam illos quos Deorum memores fuisse, templaq; &phanaxonstruxisse legimus, ut patet de Micerino Rege Aegyptiorum Cherpis filio, cui oraculum respondiste dicit Herodotus lib. a. ea propter ipsum citius

vita functurum, quod non id ipsum ac parentes faceret: oportuit enim Aegyptum centum quinquaginta annis affligi, in quibns ipse sex solum com- pleuerat, pater vero ipsius quinquaginta, &C phrenes Z6. Tanta est insuper sapientia Dei, ut ex malis, quonam ipse aut hor non est, bonum colligat, ut ex dς-itionibus & tortoribus furentiumq; principum, Min Christum eiusqν Ecclesiam temere debacchantium turba, non solum populum resipiscente, sed etiam pro eiusdem fidei veritate , ceremoniaruq; sanctarum veneratione, sortissimos martyres athletasque intrepidos, aliiq; Christiani ab illis agita

ti, feruentiores evadunt, maioriq; digni corona inueniantur: Quotus enim quisq; est qui non nesciat, quantis olim, atq; his nostris temporibus sub Imperatoribus M regibus Ethnicis abundet sanctissimorum virorum constantiς & deuotionis in sancta Dei matrem Ecclesiam exemplis3 variorumq; maturum coronis, quibus confessionis atque firmitatis

SEARCH

MENU NAVIGATION