De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

suae , fideiq; probationem longe clariorem' reddi. derunt: nec inter Christianos solum, sed etiam ex principibus infidelibus constantia emicuit illorui firmitate 55 fidei synceritate, ad fide conuersi sunt, qui deinceps uberiorem fructum EccIesiae pepererunt,& ad hoc voluit, inquit S. August. in psal. 4. Deus illorum fidem probari 3 non enim

sine causa Deus patitur malos, nec putandum eos

gratis esse in hoc mundo, & nihil boni de illis agere Deum, cum omnis malus aut ideo vivan, ut o

rigatur, aut ut per illum bonus exerceatur: Neces1arium itaq; est, non minusin hoc seculo, trucas, immites , & uos esse principes, quam bonos, sicut inter medicamenta non solum unctione ς ad ac brendam sanitatem requiruntur; sed etiam imo quae doq; magis cauteria, pro qualitate morbi & infit. mitatum. Semper tamen est metuenda icta regum Iolentia, quae datur illis, ut tortoribus & exactori us sceleratorum hominum, magisque optanda eorum defensio&conseruatio populi, quae temper coniuncta est cum sapientia, S paterna benignitate.

Neque est , quod quisquam ex dictis colligat

eiusmodi malos principes M tyrannos, aliqua ex parte a Deo approbari , cum Dei voluntatis sinteXecutoreS , cui nemo, ut infra patebit in hoc capite , resistere potest, M ad hoc a Deoiopibmo Max. in regnis suis permittantur: quia ex iam

dictis clare constati ita singulari Dei prouidentia factum esse, quod illorum sibi ministerium in pin1,alijs vero in bonum conuertat, unde duplex num colligitur,& quod sic puniti ad Deum conuertantur psiq; punientes iustam pro admississentiatvllionem. Quam mirabilem Dei sapientiam passim in sacris scripturae elogijs contemplari licet , vin Deus

202쪽

Deus aliquos ad populi utilitatem, aliquos vero asseastigationem vocavit, aliquos longo tempore regnare peti misit, ali os vero breuissimo.&sc quem ad .modum eorundem institutio ex Dei voluntate pendet. ,ra desti tutio: Vti tu r en i m Deus prin cipibu Nisaae voluntatis ministris. Vnde quorundam ipse factam probat, personas vero non , permittitq; eos et nare qu an doque pessimis in actionibus,quae pota imo dum in utilitatem bonorum, in ultionem ma

eoru ira conuertuntur.

Nullis etiam precedentibus meritis Iacob domii naturum constituit Deus, in eodem utero, de relictoi Esau, ad Rom. c.9. sic Moyse m regem super popu- tum constituit, exod 3. non tamen filios eius in re- gno sibi succedere voluit Deut. 3 I. sed Iosue. ibid.. c. ult.& Iosue cap.i., pariter Heli, & David,& Saul. , i. Reg 3 4 I. Reg. 16. I. Reg. 9. Io. I S. domini volun- tate electi erant , quorum tamen alter ob peccatai filiorum Ophni & phinees principatu priuatus est,... alter sero ob Proprios excessus reprobatus . Sic

Dauid ob peccata Salomonis & Roboam decem. tribus ex regno suo perdidit. Pluribus aliis demonstrare poterimus praedictam Dei permi Tonem,non approbare cuiusvis tyranni dena. Ieroboam namq; qui vocatus fuit ad vindicandamlidololatriam Salomonis, & diuidendumi decem 'tribus de regno filii eius Roboam i,eo quod i rauiori scelere corruptus, maiusq; studium idolo

sitriae impartitus, quam Salomon. 3.Reg. II. 2 para lip c 9.a O. ab Alia Rege Iuda una cum exetcitu Ω- sus est,qui & nonnullas eius Vrbes, multamq; prae dam carpi t: quo non multo post defuncto Ieroboamo, eiq; succedens filius Naboth. 3. Reg.cap. I . Iasino regnisecun est interfectus, cum ista lamb

203쪽

ria, uti praedixerat Ahias dc Baasa, qui regnum Israel, quod constabat ex decem tribubus, eripiens, nihilo melior fuit Ieroboam, idcirco eadem praedicta uni Baasae ac posteris eius a Iehu propheta, 3 Reg.

c. I 6. quae praedicta erant Ieroboam. Nam cum mor

tuo Baasa suffectus fuisset Ela filius eius,postea anno secundo peremptus est ab Aman. quocirca ille desperata omni salute se totamq;.domum suam saccendit. 3 Reg: I6. Cui substitutus fuit a contraria iactione Thebri, quo mortuo solus imperauit Amaa recta religione auersus, annis duodecim. success, Temq; habuit Achab , cui eadem praedula per taliam Thesbiten, quae Ieroboam q. Reg. i. quo mortuo,iranslatum est regnum in Ioram , qui postmodum a seruo suo Iehu occisus , omne semen Achab, ut nec reliquerit mingentem ad parietem Reg. I9.6 Reg. Io I I. SI clausum notrissimum in Israel percussit igitur Iehu omnes qui reliqui erant, . de domo Achab. . Rey Io. in Iezrahel, Muniuersos optimatos eius & notos,& sacerdotes, donec no r manerent ex eo reliquiae.

Ecce quantum Deus permisit Ieroboam, qui iuxta verbum Domini peccatum Salomonis vindicando. 6c decem tribus a filio ipsius Roboamo subtrahendo. accepit retributionem in hoc seculo, tande ipsius Ieroboami peccatum ultum fuit in filio eius Nadab, Baasaq; filius A litae deleuit, iuxta verbum domini, omne genus eius, nec reliquit unam animam de semine Ieroboam. Sic in aliis tyrannis iuxta verbum Domini ab illis factum, id est,uoluntatem domini impletam, ipsos vero non ideo a Deo approbatos fuisse legimus. Equidem Deus non est ut homo, ut quid iniusta aut inconsultum decernat, ut ideo ipsius possit absolutis

204쪽

enim vidisset, omnem carnem corrupisse viam sua super terram, dixit ad Noe Gen. 6. Finis uniuersae carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum,& ego dispergameos cum terra.

quod subsequuto generali illo catachysmo irretractabile statuit, sic , uniuersam Caini monarchiam una cum subditis in illo deleuit.

Salomon omnibus viribus suis conabatur interficere seruum suum, cum intellexisset eum post se in decem tribubus regnaturum , sed fugiendo manus eius secessit Ieroboam in AEhyptum ad Iesac rege AEgypti,donec mortuus fuit Salomon. Reg. 3. Nec rectis oculis aspiciebat Saul David, eo quod reuerteretur percusso Philisteo gloriosus in Hierusalem, quare Spiritus Dei malus immisit Saul , ut eum occideret, sed non potuit, quia spiritus Domini erat cum David, Sc ideo factus est: Saul inimicus David cunctis diebus, i. Reg. I 8. Dominus enim ita decreuerat Salomonem punire, M alios similes tali modo exagitare, proinde nulla humana calliditate Dei prouidentia impediri potuit, quantumuis eam reuellere conetur humana fragilitas. Commemorat Socrates lib. q. hist. Eccles cap. I9 quod Valens Imperator Arrianus percunctaturus

daemonem saepe saepius de indicendo sibi in regno

post mortem Iuccessore suo, ab eodem responsum accepit, sub inuolucris graecarum literarum nomine. ΘΕΟΔ, significans hoc esse initium nominis sui futuri successoris , Vnde commotus is Imperator Arrianus, iussit occidi omnes, quos ua nominum suorum initiis has literas haberent, nempE uel Theodosii,vel Theodi aut Theoduli, sed non potuit The dolium successorem.

P Quid

205쪽

locutus saerat, ut faceret eis ,& non secit. Valde bonus & benignus est Deus noster in euertenda ci- uitate, ant regno Christiano,nec niu tarde eo prouenit . unde rebelliones quandoq; immittit,ut ea vexatione principes ad seipsos redeant a peccatis quibus regem omnium regum Ostendunt, relipiscant A cognoscat, rebellante principe contra principem Deum , talionem sibi fieri in rebellione subditorum- Deus etiam syste prosperari permittit impium principem ad tempus, ut nisi emendatus postea grauiori casu ruat, malitiamq; , eius paena exemp. ari

Ex quo boni principes discant, pessimiq; sibi M

'posteris suis metuant, ne post felicitatem quam si experiri videntur, randem vindicta sequatur Dei, qui Avitam M imperium eorum tollat, non enim in alium usum vuIt Deus uti principibus malis, dualios grauant,quam ut expleto Dei opere, iplos me vitabiliter conijciat in perpetua cruciamenta . Et baec quidem acerbissima mala nobis contin- Dunt : Verum multo acerbius illud caeteris omnitus, quando ciuitatem Deus, regioneSα prouincias, sivis veris de legitimis destituit rectori busque admodum Esa.c. 3. adipsum admonendo illacrima. tui. Ecce dominator Dominus exercituum auferet i Ierusalem de a Iuda validum Sc sortem omne robur panis, & omne robur aquae: dc fortem δι virum bςllatorem, M iudicem, dc prophetam; & ario' tum M senem: principem super quinquaginta & l o' norabilem vultu,& consiliarium, & sapientem de architectis, & ptudentem eloquii mysterii . Idelf, spoliabit non iis omnibus quς ad magnificenti si

206쪽

Inum reipub. statum ita spectant, ut sine illis consistere nequeat, atqnalis quaeso erit dominatus, si m ditaris disciplina obsolescat, pacis artes omnino si leant, iudicum scueritas, authoritas atq; prudentiae finibus regionum exterminenturi quaIis morum honestas: qualisve fidei cultus & religio, si non sit propheta, qui Dei mentem interpretetur. Explicat hoc Asarias propheta factus, in occursum Asiae regis Iudaea. parati p. c. I S. Transierunt sinquit ,, multi dies in Israel absq; Deo vero, absq; Sacerdori te, absq; Doctore, absq; lege . In tempore illo nori erit pax egredienti&ingredienti, sed terrores un- , , diq; in cunctis habitatoribus terrarum . Pugnabit, , enim gens contra gentem, &ciuitas contra ciuitari tem; quia dominus conturbabit eos in omni ρnga, , stia similis confesso Azariae Dan. 3. iusta iudjcia, , Dei concludens) omnia sinquit) quae induxisti si

. M per nos,& uniuersa quae fecisti nobis, in vero iudi-

icio secisti S postea) quia domine imminuti su

,,timus plusquam Omnes gentes, sum usq; humilas in Vniuersa terra hodie propter peccata nostra, &non ,, est in tempore hoc princeps, S dux, SC propheta, so',i que holocaustum, neq; sacrificium , neq; oblatio, is neque incensum, neq; locus primitiatum coram te, is ut possimus inuenire misericordiam tuam. Ceuhsublata senum grauitate, detractoq; rectorum cos'

silio: illud necesse est sequatur, quod sic denudatὸ omnibus & belli pacisque subsidijs, homines indignissimi amentiaeque pleni, & temeritate iuuenili rem p. capescant, adeoq; perturbent, ut publicis M. priuatis rebus exitio sint. Sic enim ait Dominus,, Esa. 3. Dabo puetos principes eorum,& effae misλis ti dominabantur eis,& corruet populus, vir ad vi

207쪽

bit puer contra senem,&ignobilis contra nobile: nunquam enim effrenata plebecula suam temeritatem & libidinem inconsiderata cohibebit a nobilitate, nec nobilitas a plebe impotentiam animi cotinebit, nec iuuenis senem reuerebitur, neq; senes iuuentuti amplius prospicient, sed pueri senibus erunt infesti, & plebs nobilitati pestem machinabitur, deniq; ipsa regio vel prouincia pestiferarum ciuitatum contagione dimissa atq; dim pata corruet. Hinc, quod magnum certissimumq; signum est comunis exiiij, honores amplissimi, & osticia praeclarissima, ad indignissimosqnosque deserentur, quae ut ait S.Ioan. Chrysost. in c. 3. Esai. paenam indicat intolerabilem, suntq; argumentum extrem sperditionis. Stabilis enim firmaq; protectio ciuitatum neutiquam consistit in lapidibus, lignis, & maenisi ambitu, sed in prudentia S sagacitate eas incolemtium , quς tunc quidem si adfuerint, licet praesente hostium exercitu, ipsa tamen caeteris omnibus tutius communiunt atq; propugnant . Terrorem igitur eis ini j cient, ait sacer Vates, quia Dominus destituet ciuitatem sua protectione & custodia, noli

modo e medio sublatis belladi peritis, sed abreptis

etiam eis, qui pro potestate nouerunt exercere iudicia,qui quidem iudices nihil minus sunt usui moderandis ciuitatibus atq; eisdem tuendis sunt bellatores . Igitur necessitate subditi estote, ait Paul. 'Rom. 13. non solum propter iram, αμα κρα διὰ τόδε id est, sed etiam propter conscientia, M. quid est , inquit Chri sest Hom. 23. in Epist. ad Rom. non solum propter iram, non solii quod Deo non subditus aduersaris, neq; quod maxima tibi mala & a Deo dc ab hominibus concitas, sed quod etiam in maximis tibi benefacit magistratus, dum

208쪽

a ud te, si ii quibus lunt creaitI Diagam ut di, M is xc

die gererent, quam bene cum humano genere ageretur, sed magistratus constituere fuit quidem Dei opus, quod autem improbi ad eos provehantur, Meis non ut decet viantur, est hominum improbitatis . Nullus ergo propterea , quod aliqui sorte hoc nostro tempore male utantur, aut minus decore suo officio fungantur , ipsorum in eis maiestatem, antpublicam quae exinde in rempub. profluit utilitatem, contemnat, sed magis quilibet Deum obsecret, ut illos dirigat in viam salutis. ut sibi & suo gregi diligenter prouideant, bona consulant, malaque auertant, alioqui long E atrocius nobis ex supradi- ctis mainm timendum est, ne scilicet dum Esa. populo omnium miseriarum colluuionem ex Dei co- minatione prς dicit pro adolescentulis illis, quoruartas nulli unquam calumniae subiici debet, imposiores, cauillatores P fidosq; , principes accipiamus. Sic. n. septuaginta illud se isae minati dominabutur illis vertunt. S illusores dominabuntur eis , qui ad captandam gratiam populi lenociniis verboru usu quasi obtento populum detrudent in miserrimam caco daemonis seruitutem,quiq; opinionis & priuati consilii sui rationem sequentes, contempto Veri

Dei cultu, idololatriae labe inficiunt, ac se sim quos desenseres & propu natores habuisse debuimus,

vindices &vltores seuerissimos, in nos experiamur,

quales in libro Iudicum post iosuem aliosqι Dei

veros cultores extitisse legimus,qui licet parem caIosue aliisq; Christianis principibus , qui iam pe lancti erant, potestatem acceperunt, dissimili tamereligione ac pietate praediti, extiterunt, non quod

209쪽

do, quo ipsum agnouerunt, non coluerunt, qui omnes abiectavera religione , instituta ceremoniatq; Israelitarum , non ex Zelo & corde sincero sed ex quadam consuetudine & imitatione aliarum gemitum inierunt; de quibus testatur propheta , dimi, serunt dominum Deum patrum suorum , qui eduxerat eos de terra AEgypti,& secuti sunt Deos,lienos, deos quoq; populorum , qui habitabant in

circuitu eorum, SI adorauerunt eos, &ad iracum diam concitauerunt Dominum.

Ergo sicut ex principum pietate uitaq; superst, te salutem, pacem, honestatem, rectam disciplina, omnem deniq; selicitatem consequimur: ita interitum rerumq; omnium confusionem, si vel desiderentur in repub., vel improborum imperio gube nentur, quod ibidem historia Iudicum exprimit, dum prolequitur,&suscitauit Iudices Dominus,M liberauit eos de manu depraedantium. Quid non funestum, atrox, acerbum accidit, quado superioribus annis Catholicus iuxtata gloriosus

Rex Hispaniarum PHILIPPUS SECUNDVs,

extremum vitae diem obiret, profecto ut tunc totius Christianae religionis machinam unicumque landamentum cbrruisse videres λSic qua do anno Is9o. Mensis Iulii die x.ab humanis Serenissimus Archidux Austriae CAROLUS, quod mihi notissimum est, semperq; lamentabile uenit) in metropoli sua Graecenti naturae debitum persolueret,iamquam subactis firmissimis fidei lateribus, totam compagem interiisse diceres. sic illius regna dissensionibus, haeresibus, tumultibusq; huc illucq; agitata, sic huius C A ROLI scilicet prouinciae, intestinis difficultatibus, S domesticorum hostium insidiis maxime in lubrico versatae sunt.Qui

vero

210쪽

ct O ex tantis turbinibus, turbulentissimisq; tempe statibus, auitae religionis nauigium subsistere posse autumet, aut uis tam minacibus tonitruis fulmini. basq; stequentatis, ipsam poli axem decidere no uereatur3 Sand repentinam illam, mediom inter florentis suae aetatis annos praeoccupatam CARO LImortem, etiam tacentibus hominibus, aliorum, sy-derum supernorum acies illachrymata est , ut non mirum videatur, si ob ianti principis dilaessu*Murima incommoda fideiq; Christianae vel maximus ldesectus vel multa eiusdem confusio exoriatur, qui ibus tunc Serenissimus Archi dux F E R DI N AN- iD V S, ut pote propter absentiam in prouinciis, an 'notumq; defectam. sub curatoribusvi tutoribus costitutus, commode obviare non potuit, patrisq; luidulci simi quasi inter mortuam fidei Catholica: re. caperandς eiusq; propagandae , induere voluntate, Inde merito quis rem desperatam, depraedationi, crudelissimoq; Christiani nominis holii omnia allatia peruiaque existimauit. Verum ad tempus con omendum erat, paulatim is silendIim : necdum quidem maiestaris suae amplitudinem, perpetuu

heroicς virtutis splendorem amisit FERDINANDVS, quin potius,quo maior tibi sui'; relictis provinciis de hostibus persecutio videbatur, eo magi S. redditur animosior &illustrior , uec magis tolli illius potentiam S .iriaiestatem brqui aliquo tempore,uel obscura fidei Catholicae professio, uel rara adhuc de hoste uictoria, quam diei dignitatem Mucia repentina densitas , aut solis interdum ple-pior eclypsis. Vnde non male sibi illud Athanasij, Harpare potest,quod ille cum ab Imperatore Iuliapo magis an dies uexarctur, populo maestitia 5 dolo. affecto dixisse perhibetur. Rustin. Eccles. hi ita ital

SEARCH

MENU NAVIGATION