De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

minus iuste ludicasse, moriuntur, si iuste is mori intqui fenestram mouerat, idque ex singulari iustitia Religione fit, ut qui parcit nocentibus&jmprobis di ij luem quoque puniatur,& occidatur, Δί ipsimet vindicent iniuriam illatam Reipublicae per immunitatem sibi concessam in persona concedentis, sicuti dictum est ad Achar Regem 3. Reg. 2O qui ade- reliquisti hominem dignu morte de manu tua erit an ima tua pro anima illius, & populus pro populo illius.

Saul quoque Regno priuatus suit Dei iuditio, quod Achab Regem contra preceptum Dei yinum

conseruarii I. Reg. IS.

Narratur in lib. supplemen Q. Curti j, Philippum Regem Macedonum 23. patrem Alexandri Magni stis se obtruncatum a Pausania nobili iuuene,ex Macedonibus, quod passus stuprum ab Attalo amnita te.& amicitia regi conin iactissimo. Iustitia usus non fuisset in puniendo Attalo. lQuod si quis contendat Principem mitem , clementem S ad indulgentiam pronum esse debere, iid non admittendunt intelligat, sitne causa, nec contra iustitiam habendam esse acceptionem persona, rum si res mali exempli sit, caueri enim debet Primiceps ne dum singularem personam saluare contendit, veluti partem politici corporis, toto vim corpori inserat, unde recordari debet ossi iij sui, quod olim expressum suit in pictura cuius da virginis ad instar, apud Crisippum , quam resert Gellius aib I . cap. . sub sorma virginalii spectu Iςhementi,Mformidabili, luminibus oculorum ac abus, non hi . ivilis,aut atroois, sed Reuerendae cuiusdam tristitiae. dignitate, per cuius sermam intelligi voluit iustit ae ADt stitem Oportere esse grauem, sanctu , se veru

352쪽

Liber Secundus P 8

1ncorruptum, non subditum adulationi, contra improbos nocentesque immisericordem, atque inexo Hrabilem,& rectum,& arduum potentem, ut &. maiestate aequitatis veritatisque terrificum.

h. Sui muneris si recordabitur Princeps, & subditorum, eliget potius utilitatem publica, quam pro prium arbitrium, vel deprecantium sequi. Imitabitur inquam in hoc, bonos principes, quales erant Reges Aegyptiorum, qui iuxta Regionis consuetudinem iudices adigebant, ad iusiurandum, ut refert Plutar. in apophteg. ut si quid Rex iuberet, eos iudicare quod iustu non esset, ne iudicar t, tanti referri putabant, ut iustitia obseruaretur in regnis: similiter fecit Antigonus per omnes ciuitates, admonendo, ut si quis perliteras iuberet ipse, quod aduersaretur legibus, non curarent perinde, ac si eo inscio suissent scripta . Hoc in negotio reperimus sanctissimos Pontifices sese submisisse iustitiae legibus, ut Alexander tertius in cap. si quando, de rescrip. qui dat potestate iudicibus delegatis vel ordinariis non implendi mandata Sedis Apostolicae, si illis videantur non iusta,

dummodo causam rationabilem, cur non impleuerint adserant. Sic intelligendum idem de alijs mandatis & iussionibus superiossi, cap. cum teneamur, de praebendis, cap. quonia ita quidem. 73. dist.& Caesares Gratianus. Valens Theodosius in I. I. de peti t.bonorum sublatis C. lib. Io. sanxerunt, ne iudices habeant rationem rescriptorum suorum, si contra leges impetrentur,addita ratione, quod is pe in nonnullis causis in uerecunda petentium indignatione

retinςipes constringuntur, ut etiam non concedenda tribuant. cap. cum in iuuentute. S. caeterum, d e Purgatione Canon. - a

353쪽

De vero,&Christ. Principe,

Quamquam saepe commoueatur princeps bonus a M. indignatione; debet tamen recordari is gererre personam Principis quae longe distat a perlona priuati; δί habet insignia publica, aequitatem, Sc iustitiam, quemadmodum Tiberius Constantinus Imperator, moriturus Mauritio genero suo concedens imperium, professus est dicens, sit tibi Impexium cum hac puella filia concessum. Vtere eoi liciter innaen te habens aequitatem, lultitiam: haec enim sunt praecipua Imperatoris optimi insignia, Almonius lib. 3. ff. de gestis francor. cap. 3 et His insigniter usos fuisse legimus Alexandrum Magnum, Midam, Iulium Caesarem, S alios. De rebus Indorum refert Quint. Cur. lib. 8.etiam in tanta quam habebant juxuria, regiam omnjbus patere,& cum Rex capillum pectebat, S ornabat. responsalegationibus, S iura popularibus redidisse. De Seuero Imperatore refert Herodianus lib. 3. Romae deinde paucos inquit commoratus annos, ius dicebat. frequenter, ciuilibus negotiis S liberis erudiendis intentus, accusatos a Prouincialibus tum dices, probatis rebus grauiter puniuit . . Octauius Augustus ius dixit assidue & in noctem nonnunquam si parum corpore valeret lectica pro ribunali collocata, vel etiam Donii cubans,& non modo diligentia, sed etiam Jentiate summaui Sue-ito'. cap 33

1 Mithridates Rex Ponti oriundus, a septem Persis duarum & viginti gentium, quae sub Regno suo erant linguas loqui didicit, ut omnibus iura dicere Omnes audire, M solioqui sine interprete posset. Solinus cap. 7. oellius tib I7-ςδp-k7' Admonuit Astapetus Iustinianum in epiliola ad eum scripta, ut facilis aditus es et indigentibus ob

354쪽

e si Liber secundus. pvam supremae illius potestatis aperuit iis aures, qua paupertate obsidentur, ut inueniret Dei aditum

apertum, refert Plutarchus in eius vita. Demetrium Regem dissicilem, & morosum, ab anu cum ratione admonitum ad audiendas querelas subditor u a qua se postea emedatum ostendit, cum enim illum rogasset, ut se audiret, respondenteaeo sibi otium non esse, tum alta voce ad illum Anus conuersa, nec etia reges inquit, quae verba reuoluta animo effecerunt ut post habitis omnibus dehinc rebus alijs, multos dies audiendo respondendove insumeret, dc Deus ipse eiusmodi segnes principes redarguit per Prophetam in iudicando, dc minatur pqnas acerbissimus Esaiae cap. I. Principes tui infideles solij furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant de causa vi-dpae non ingreditur ad illos propter hoc ait Dominus exercituum Deus sortis Israel, Heu ego consolabor super hostibus meis dc conuertam manum - meam ad te, dc excoquam ad purum scorea tuam.&a eram omne stannum tuum de restituam iudices tuos, ut fuerunt prius de consili rios tuos, sicut antiquitus octa

Dignus est tecolendus ab omnibus Regibus, δίPrincipibus Philippus Herodis Antipae frater, qui praesuit viginti annis, de semper in sua ditione degebat, dc quoties domo progrederetur iter se citcupaucis selectis comitibus, subsequente sella, in qua solebat ura reddere, oc si quis ex occursu ope eius imploraret siue dilationem, mox ibi sella positaresidens causam cognoscebat, aut sontem damnatu-ius , aut absoluturus innoxium Iosephus lib. I 8.αap. 6.

Magis de illud celebriusq; dicit Hector Boetius C lib.

355쪽

t De vero,&Christ. P incipe

lib. I. Galtherum Scotorum Regem ius dixisse, sedentem in marmore in modum Cathedrae efformato, unde marmori tantam accessisse authoritatem, ut ubicunque terrarum reperiretur omen constituendi Regni Scolorum facere crederetur & proinde Simonem Brethum ab Hibenis ex Hispania euocatum in Regem, marmor illud secum extulisse multoque poli Fegusium ex Hibernia in Albio nem traj j cientem se una evexisse,& in Agathelia consti tui sila, cui deinceps longa successione usque ad Robertum primum Scottae Reges insidentes c ronari solebant. Vestigia huius rei antiquissima, cre- , diderim remanere in Carinthiorum oris, in pratis

Saliensibus infra Claudisoum & Sanctum Vitum

Ciuitates Carinthiorum ad sedem Principis marmoream, ubi Ferdinandus Serenissimus Archidux Rustilae purpuratis circum proceribus insidens ye rae se Principem, iustissimum iudicem, salutis P triae studiosum, liberae conditionis hominem, dignissimum tali honore, & christianum fidei culto. rem, defensorem propagatorem inclamare audiuit, ibique nudum gladium manu sua vibrans,aequa rorum iuditia subditis omnibusque proceribus pollicitus est. Ita vero Rex dicitur esse iustitiae,&obli- .gatus ad eam faciendam ut docet Lucas de Penna ad i. neminem. C. de sub sceptoribus, & Archariis lib. Io. etiam redditus Regni dati Principi, ad hoc instituti videantur, ut sint, tanquam stipendia eius

ad iustitiam reddendam ut ait D. Tho. a. avi. 63. Dum vero iustitiam ita extollimus, ne eius vim robur ac virtutem neglexisse videamuri, dicendum

est eam nil aliud esse, quam originem, M sontem, unde ius id est scientia eius quod bodum & aequum

dictum, hauritur, sitque habitaculum quoddam seu

mansio

356쪽

Liber secundus . Lo

mansio cognitionis aequi, dc boni, eaque plerunque . sic definitur: quod sit iustitia constans oc perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi, & haec voluntas debet esse in corrupta, quantum fieri poterit in rectore Reipublic , quae semper eum laudabilem faciet,quam quam in distributione plerunque erretur: quia magis habetur ratio ad id quod fieri de bet, quam ad ea quae fiunt, quo loco sapienter additum est sconstans oc perpetua voluntas) quoniam non ita intelligendu est, quasi sic perpetua sit Principis aut Reipublicae voluntas, ut nunquam interrumpi possit quae perpetuitatis ratio soli Deo conuenit, sed ita dicitur perpetua, ut ipse proponat semper in omni euentu debite,& secundum legem operari velle cuius intentioni atque proposito sic semper operandi addit firmitatem quamdam , & constantia, ut non vacillet in tali intentione, sed fixum id gerat, quae quidem costantia nemini contingit,

antequam omnem sit adeptus virtutem, ita se: ut neque piopter auaritiam, neque propter m et um, neque propter aliquam Voluptatem, aut aliam affectionem a iustitiae rectitudine deflectat: Multos enim saepe reperies habentes propositum semper studiose agendi quia tamen firmas radicibus virtutis non nituntur identidem dilabuntur. Ex hac deinde sic bene firmiterq; constituta vo-Iuntate oriuntur bonae leges, iuditia syncera,& b num proximorii, &nostrum pariter promouetur, omnes enim alias virtutes in se continet iustitia, legumque fiendarum est proprium ac sacratissimum templum, scientia eorum quae eligenda fugiendavesuerint, quaeque ad haec media congruant probe suggerit atque eius diuisione in omnes facta iustissimam rerum commutationem aequaliaq; pondera C a dc

357쪽

& mensuras reddit. Cuius quidem iustitiae partium subiectivarum ratio id postulat, ut quod unius priuatae personae ad aliam priuatam ministerium exbgit, totius vicissim communitatis in singulas pers nas, secundum proportionali tacem, muneris sit ut D. Thom. 2.2. quaest. 6Ι. arti c. I. prioris quidem commutatiuae instrumenta sunt contractus quibus commettia hominum ab inaequalitate opinionis aut falsae functionis ad aequum vel re, vel consensu ded cuntur, Ut maxime patet in emptione, & venditi te, in quibus primo inuenitur ratio commutationis ideo oportet ad quare rem rei, ut quanto iste plus habet, quam suum sit, de eo quod est alterius , . tantundem restituet ei, cuius est in distributionibus vero, ubi datur aliquid quod totius est, debitum parti, quod quanto maius est quanto ipsa pars maiorem principalitatem habet in toto, deo plus alicui de communibus bonis datur, quanto illa persona habet maiorem principalitatem in communitate,& hoc est quod ait D. Thom. ubi supra artic. a. medium vitiusque non eodem modo accipi, in distributiva quidam secundum Geometricam propo tionem, incommutatiua vero secundum Arithme licam, quae attenditur secundum parem quantitatis

excessum. t . .

Hoc vero quare ex propriis iustitiae visceribus exoriatur, cuiuis sorte non patet, unde quia iustitia solum est ad alterum, haec vero collatio bifariam comittatur , aut ad alium ceu priuatum hominem, aut ad alium ceu publicum quo bonum commune administratur. Nam respublica seu Princeps, hanc generalem, & legalem iustitiam administrans, respectum habet ad omnes ciues atque ad ipsum singuli, quod tali exemplo edoceri potest. Sicut in cor

358쪽

: Liber Secundus. II

pore humano membrum unum comparatur, M ad alterum membrum, & ad totum compositum, ad quod reliquae partes omnes ordinantur, sic in Republica se habent ciues, ex Vtraque ergo parte ratio sumi potest iustitiae, iustitia namque illa quae ordinat ciuem ad ciuem, tamquam Unam partem ad alteram, particularis est, sub qua militant omnes contractus, ut supra memini in hoc eodem capite, emptionis locationis restitutionis mutuati, solutionis mercedis &c. Altera vero quae ordinat ciues in bonum commune est iustitia generalis, quae quidem sic nominatur tum ab obiecto, S fine, nam bonum commune omnium est generale, tum etiam ab effectu S proprio nomine, nempe quod reliquas virtutes omnes ordinat ad tale commune bonum, ut si vir somtis strenue agat in bello ob commune bonum, vir temperatus abstineat ab alieno thoro ob conserua tionem eiusdem communis boni&sic de alijs. Quoniam vero ad huiusmodi sortissimos actus ordo iste singulari si partiti plurimu confert attendere debent bene Principes,& qui iustitiam administrant, ut suum cuique secundum iustam commensurationem attribuant, nec ullo modo committant vlli vel pauperi,vel nobili, vel libeto, vel seruo iniuriam inferri, nam veritas eius quod fieri debet constantiam facit, δί quod verum est immutari non potest, veritas enim est dicit Cicero secundo de in

uent. per quam immutata ea quae sunt, aut ante suerunt, aut sutura sunt dicuntur: Notandum tamen

non ideo quid uerum esse: quia uerum id esse dicimus sed illud veru dici: quia tale est. Philosophus lib.9. Meth. cap. fin. Admonentur an super principes iudices, qui eam iustitiae constantiam profiterii

debent, .

359쪽

debent, ut antequam quidpiam statuant, pronuntient, aut iubeant illud diligenti examinatione perpendant, & cum consilio metiantur, ne figant rei, gantve leges S iuditia, quo nihil nocentius esse potest in republica, cum ad illam instabilitatem gubernatorum de factorum eorum, sequatur incertita do actionum, S confusio in ipsa Republica. Vt autem praedicti rectores sigillatim huius iustitiae limites observent melius, sciantq; quae qualia, & quanta in eisdem contineantur per discursima lotius libri in singulis capitibus enodabitur,& hoc loco compendij erit, totam vim ordinemq; .Omnem iustitiae huius in tribus praecipue constare, scilicet, iniustitia erga Deum, erga proximum &seipsum. Q aia vero prae caeteris & ante omnia diligendus est Deus, ideo in sequentibus capitibus ab his quae ad iustitiam Dei Principi facienda, de expedienda est, eodem dante auspicabimur: Illud autem aliud non est quam recta in Deum, Religio,vertasq; cultus in Republica c*nseruandus. -

C A P V T II. Principis en extirpare hareses quod est

maxima pars iunitia.

Itia obscutare virtutes astinitate quadam nisi ab acute videntibus distinguantur docet, de illantat Sidonius Apollinaris lib. .epist.epist.9. sicquo

ingenia fessima hominum virtutes nomine vitii assinis obscurant de vitia nomine virtutis defenderusatagunt, ita quem videmus humilem, illis erit abi ctus, erectum saperbus, minus institutum irride 3 dus,

360쪽

- Liber secundus Ia

ssus, Doctum inflatus, solertem cupidus, Verecundum rusticus. Vt contra, qui defendunt vitia dicent abiectum humilem esse, superbum erectum, irridendum minus institutum, inflatum doctum, & sic de similibus, & istae sunt artes impiorum hominum, qui aliquid portentosum, & pernitiosum in subtilitatem,&in aliorum fortuna, moliuntur non aperto Marte,tantum scelus, quod praetendunt, aggredi, proculdubio repulsam passuri si ita aggrederentur, ted veluti per cuniculos aliquid boni proponentes

finem pessimae mentis tegere, quemadmodum Sandrodotus apud Iustinum Is . lib. praetextu libertatis Indiam contra Alexandri Magni praepositos exci- auit, quibus necatis ipse authorlibertatis, titulum in seruitutem vertit,& populum quem ab externa dominatione vendicauerat ipse seruitio pressit. Aliud non videntur agere ij omnes, quotquot ab unitate ecclesiae recesserunt sibique legem nouam,&ecclesiam nouam extruentes, nihil praeter Dei institutionem,& Apostolorum decreta vociferantur, ad similitudinem Pharisaeorum, qui separatim ab hominibus nouam vivendi formulam estinxerunt,

ut superbiam suam,&hypocri sim spetie Religionis obumbrarent, Iosephus lib. 2. de bello iudaico cap .& antiquitatum lib. I 8. cap. a. quos Scribas D minus noster arguit Matth. 23. quod sub praetextu deligionis, & muneris offerendi Deo, alioquin si perto id cupiuissent, nullo loco stabiles passi suissent, utpote quod contra expressum Dei verbum, hominibus legem imponerent aliaqua onera importabilia: ideo dilatabant philateria de habitum lamstitatis, ex terminabant facies suas, ut ieiunantes viderentur ab hominibus, dc tantum semper primos recubitus affectabant in mensis.

SEARCH

MENU NAVIGATION