De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

ifisectio timenda est, serpit enim Iut cancer haereticus &ouis una scabiosa totum corrumpit gregetarpastoris.' Hoc ut certissimum praeuidens Deus noluit, ut 6 is caro perderet viam suam, immisit perditio nem diluuii Gen. 6. & sequenti, & ne ex Phanis tu lorum superstites occisionem haberent inquirendi de patrum suoru delictis, & abominationibus, Rex Israel Ezechias dissipauit ecelesiam cottiuit statuas succidit lucos confregitq; serpentem en eum quemlfecerat Moyses Num a I. Si quidem usque ad iuIud tempus sibi Israel adolebant ibi incensum qPReg. 18.

'Mirum vero videri potest quare serpetem illamen eum Ezechias confregerit, cum ex iussu Dei per Moysen emctus,& in signum redemptionis populi Israel erectus fuerit, at vero quia ta execrabilis fuit superstitio filiorum Israel in Deum, noluit amplius in usum Dei succedere quae ante eorum libidini deseruiebant quantumcunque signum fuerint, beneuolentiar,& propitiationis Dei futurae, quo occasi nem iacile assament qui celum habent pro domo 1 ei, ut licet quςdam inuenieantur in honorem Dei

facta, si tamen ab imp ijs haereticorum Vsibus contaminata fuerint, ut maiorem in eos testentur abominationem potius destruendum quam in usum piorum redigendum. Sic fecit Ezechias filius Achaz Regis Iuda bonum coram Domino, cui nec similis

fuit de cunctis regibus Iuda, sed neque in his qui

ante eum fuerunt & adhaesit Domino, Mnon rece sit a vestigijs eius fecitque mandata eius, quae praeceperat Dominus Moysi, quae autem ipsum subsecuta sint Ezechiam testatur ibidem scriptura, unde M erat inquiens Dominus cum eo,& in cunctis as qua

422쪽

q ux procedebat sapie ter se agebat, rebellauit quo que contra Regem Ashriorum ti non seruiuit ei, ipse percussit Philist eos usque ad Gazaz, 3c omnes terminos eorum a turrete cultodum usque ad Civi

tatem munitam.

i Vnde non est quod sibi metuant Principes cathollat si sint patrum suorum imitati vestigia quod deficei et eis bona in omnibus quae operati fuerint, aut quod inimici eorum praeualebunt aut proximi sui rebellabunt quin Deus aderit in omnibus ad quae sapienter procedent. Omnium alioru victorias contra haereticorum insultus mihi videtur superare illa quam Gedeon retulit de Madianitis, quorum copi cum serent innumerabiles fudit has ille ter centum itantum militibus nullo educto gladio, nullo E suis desideraro aut sauciato, praedam & gazas opulentissimas cepit, quorum nihil accidit simile vel Samsoni. vel Samueli, & perpede quod scilicet Gedeon solus atque ab omni aliorum spe destitutus, fuerit ausus nocte cunctas aras Baal euertere dc maximo se vitae discrimini ob ij cere pro religione unde nomen tunc Ierobaal inuenit. simile exemplum quod i Deus euersurum se minatur templam sibi in hon rem ante edificatum est 3. Reg. cap. 9. sic loquens Sa .lomoni Deus, si aversione aversi fu eritis vos, & filii, ivcstri non sequentes me, nec custodieritis imandata lmca, dc ceremonias quas proposui.vobis, sed abieritis, & colueritis Deos alienos Madoraueritis eos auseram Israel desuperfitie terrae quam dedi eis, templum quod sanctificaui nomina meo proljciam. a cospectu meo eritque Irsael in prouerbium,-ini fabulam cunctis populis & domus haec erit in exema Plum, omnis qui transierit peream stupebit, Λ sibi- ,

423쪽

ra domui huic, & respondebunt: quia dereliquetu ,

Dominum Deum suum. , Similis imprecatio fuit a Christo contra Iudaeos auferetur a vobis regnum & dabitur getibus Mattia I. Iustinianus in nouel. 67. constituit, ut nullus f bricet oratori j domos praeter voluntatem Episcopi in principio ait plurimos nominis causa non piet tis ad opus sanctarum ecclesiarum edificandarum iaccedere, suis mederi languoribus, non orthodox rum ecclesiarum edificatores factos, sed spelunc rum illicitam quare prohibet, &edificationes non incipi,vel fieri sine Episcopi consensu.& authorit te,Vt in caps. sic in Concilio Vuor maciensi istorum fabricatorum fraus detecta suit, qui edificauerut e . Uesias, ut aliarum copendia sua facerent quod prohibetur, idem fit in Concilio μfricano cap. o. ii Porro templorum dejectiones aduersariorum Mhaereticorum probant Caesares, ut Arcadius & Honorius qui omnia loca, α collegia adimerant hae-rςticis l. cuncti haeretici. C. de haeret. in extrauaganti Unica, de relig.domib. Clemens quintus ex Concilio V iennensi Reguinorum, & Beguinarum couem

tus dissoluit aboleuit, & inhibuit, item templari rum militum collegia & ordinatione fundi tus su sulit in Gallia, & alibi. Iure ergo diuino, ω posit, uo item, & ciuili Principes possunt & debet, omnia& singula haereticorum cuiuscunque ordinis & si tus sim conuenticula deiicere, etiam si unouo ex. structa non sint ab eis, sed per vim a catholicis o cupata,neque similium edificationi consentire, sedi prohibere sumptusque. & legata pro eis ad Escum redigere, omniaque ad religionem unam solam v

424쪽

Liber secundus.

An cogi possint taretici ad religio

Α Duersus errantes & haereticos maleque sentien tes de religione catholica, quod per censuras ecesesiasticas 5 p nas ad gremium ecclesiς compelIi possunt atque si istis contemptis noluerint satis sacere gladio spirituali, secularem adiungendum esse ex supradictis & proxime sequenti capi te satis superque patebit. Si enim temporales Principes bianorum ademptione in illos uti possunt l. si quis. C. de apostat.& medicinali seueritate etiam aliis corporalibus p nis cogi optimo iure poterunt,habent enim ipsi gladium in vindictam malorum,& laudem bonoru m atque ex hoc ministri Dei constituti sunt adeo quod frestra illis data videretur potestas si neutiquam eadem exercere possent neque ultui ea iudex sine iurisdictione, neque potentia quae aliquando adactum suum non perueniat, iure pros cto diuino id apertissimum est ad haereticorum vi sentiam comprimendam per Hieremiam diuinitus Iudae Machabeo aureorum gladium fuisse porrectum sicut legimus a. Machab. cap. fin. Accipe gladium sanctum munus a Deo in quo deiicies adue sarios populi miei Israeli & Elias q. Reg. Io. occidit prophetas Baal de Iehu, quae quidem coactio Principum saecularium, vel maximum locum habet in ijs quae ante susceptam fidem in Christum leuiter

dereliquerunt, S pertinaciter contra eandem Verum Dei cultum aspernantur. Si vero de alijs agen- . - dum

425쪽

dum foret qui nunquam fidem agnouerunt alio modo procul dubio loquendum erit, ubi non coactionibus, aut pς dis exterioribus sed beneuolentia, lapaterna exhortatione animus ad assentiendum commoueodus est, quemadmodum enim cogi non potest in uita voluntas,sic nec quae debet esse spont nea religio, ut ait Tertullianus ad Scapulam in fine, non est religionis religionem cogere, quae sponte suscipi debet non vi. & Sanctus Clemens Alexand. lib. I. pedag. cap. I. exhortatoria est uniuersat eligio piusque Dei cultus, ut qui, x vitae hic recte degem dae,de suturae desiderium menti cognatae ingeneret. Sic apud Calliodorum Iustiniano Imperatori scriabens Theobaldus Rex cum diuinitas multas patiatur religiones esse. nos unam non audemus imponere, retinemus enim legisse voluntarie sacrifica dum esse Domino non cuiusquam cogentis imperio &haec quidem coactio fieri non debet Iudaeis, vel aliis infidelibus prout usus ecclesiae catholicae hactenus obtinuit, statuit seruandu in posterum, nec ob alicuius Doctoris aut horitatem in contra rium eundem est, cui authoritati ecclesiae multum semper tribuerunt catholicissimi Imperatores quiabus familiares semper erant Episcopi & ecclesiarum Antistites ut Costantino Siluester, Theodosio Ambrosius, qui nullo modo praetermisissent hoc ab eis impetrare si vidissent id consonum esse rationi quod scilicet infideles & Iudaei inuiti cogerentur ad fidem suscipiendam non enim facienda sunt mala. ut eueniant bona ad Rom 3 o. sed maximum malum ex hac coactione coira usum ecclesiae exortum legimus in Paulo Diacono lib. 2I. hist. Rom. quod Iudaei coacti a Leone tertio Isauro Imperatore

Orientis post quam a pseudo Christo Siros sient

426쪽

decepti baptizari verum in contemptum Baptismi se denuo abluebant, SI ad sacram mensam accederet iussi sebalio ciborum genere contaminabant; ergo non est faciendum Testantur id ipsum quotidianae experientiae, quae omnibus quia notae sunt ex aliis pro hac totius quaestionis decisione aliud non affe-

remus, nisi solius Sancti Patris Augustini super hac

re doctissimam disputationem quae refertur a Gratiano 23. q. cap. displicet, in quo modernornm hae reticorum contrapositiones eleganter, dilucidE resutat quam quia omnibus necessariam esse, S utilissimam scio, ideo hic adscribere eandem libuit. Ita ergo inquit Sanctus Augustinus: displicet tibi quod traheris ad salutem Dei cum tamen multos inostros ad pernitiem traxeris, quid enim volumus nisi te comprehendi&praesentari, & saluari ne pe- . reas3 Quia autem in corpore t sus es ipse tibi fecisti, qui mox adiumento tibi admoto uti noluisti, M ten ad terram grauiter collisisti, nam utique alius qui eductus est tecum collega tuus illaesus venit: quia talia ipse sibi non fecit, sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, qui neminem existimas cogendum ad bonum, attende quod dixerit Apostolus: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat-tamem ulti, ut episcopatum accipiant tenetur inuiti producuntur, includuntur, patiuntur inuiti mala, quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni, quanto magis vos ab errore pernitioso in quo vobis inimici estis trahendi estis, S producendi ad Veritatem, vel cognoscendam, vel eligendam:non isolum ut honorem salubriter habeatis sed etiam ne , ' nequissime pereatis3 Dicis Dominum dedisse libe-ι rum arbitrium ideo non debere hominem cogi ad Bonum: quare ergo. illi de quibus supradiximus co-

427쪽

gantur ad bonum, attende ergo, S considera quod ideo voluntas bona mi sericordia impenditur ut maIa voluntas hominis diligatur. Nam quis nesciat nec damnari homine nisi metito malae voluntatis, nec liberari, nisi bonam habuerit voluntatem, non tamen ideo qui diligantur, malae suae voluntati impune, & crudeliter permittendi sunt. sed ubi potestas datur, etiam a malo prohibendi, M ad bonum sunt coge di. Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israelitae recusantes Mmurmurantes tam duris flagellis a malo paohibebantur,& ad terram promissionis compellebantur,. si vero voluntas mala semper suae permittenda est Iibertati, quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate qua persequebatur ecclesiam sed pro

stratus e st, ut c caretur, cςcatus est ut mutaretur, mutatus est,ut mitteretur missus est, ut qualia secerit in errore talia pro veritate patereturὶ si voluntas mala semper suae permittenda est libertati; quare monetur pater in scripturis sanctis, filium durum non solum verbis corripere , sed etiam latera eius tundere,int ad bonam disciplinam coactus, ac domitus dirigatur. Vnde idem Salomon dicit tu percutis eum virga anima autem eius liberas a morte, si autem mala voluntas semper suae permitteda est libertati quare corripiuntur negligentes pastores Mdicitur eis errantem non reuocastis, perditum non inquisistis,& vos oues Christi estis characterem dominicum portatis in facie quod accepistis sed err tis peritis. Non ideo vobis displiceamus: quia r Cipimus errates,& quaerimus perditos, melius enim fac mus voluntate Domini monentis si vos ad ovis te eius redire cogamus quam consentiamus volu rati errantium ut perire vos sinamus. Noli ergo iam

dicere

428쪽

'licere quod te assidue dixisse audio, sic volo errare,

sic volo perire, melius hoc omnino perire non permittimus, quantum possumus. modo quod te in puteum quo moreris misisti, utique libera voluntate

secisti sed quam crudeles essent servi Dei si huic

malae voluntati tuae te permitterent, & non te de illa morte liberarent3 Quis eos non merito culparet3 Quis impios non recte iudicaretὶ dc tamen tu te Volens in aquam misisti, ut moreris, illi te nolentem leuauerunt de aqua, ne moreris, tu fecisti secundum voluntatem tuam, sed in pernitiem tuam, & illi contra voluntatem tuam, sed contra mortem tuam. Si

ergo salus illa corporalis sic custodienda est ut etiain nolentibus ab eis qui eos diligunt seruetur, quanto magis illa spiritualis in cujus desertione mors aeterna metuitur quamquam & in ista morte quam tibi tu ipse voluisti inferre, non solum ad tempus , sed etiam in aeternum morereris: Muia S si non ad salutem non ad ecclesiae pacem non ad Christi cor poris unitatem, non ad sanctam. & indiuiduam charitatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti: considera scripturas di, buinas Adiscute quantum potes& vide utrum hoc secerit aliquis iustorum aliquando,atque sdelium, cum ab eis tanta mala perpessi sunt qui eos ad interitum non ad vitam. quo compelleris) adigebanti ut postpauca repetis sicut audio, quod in Evangelio scriptum est recessisse a Domino septuaginta diaicipulos Zc arbitrio suae malae atque impiae disces.sionis fuisse permissos caeterisque duodecim qui remanserant suisse responsum, nunquid de vos vultis abire 3 Sc non attendis: quia tunc primum ecclesia nouello germine pullulabat, nondum copleta fuit illa prophetia, b adorabunt eum Omnes reges te M a etae,

429쪽

De vero,&Christ. Principe

tae, omnes gentes seruient ei, quod utique, quanto magis impletur, tanto maiore utitur ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum, hoc Dominus significare volebat,quod quamuis haberct magnam potestarem prius tamen elegit commendare humilitatem. Hoc etiam ini illa conuiuij similitudine satis euidenter ostenditur: imisit ad inuitatos,&venire noluerunt,& ait seruo,

exi cito in vias, SI plateas, & vicos Ciuitatis & pauperes ac debiles cscos, & claudos introduc huc, Mi ait Domino semus factsi est, ut imperasti, SC adhuc locus est, & ait Dominus seruo, exi in vias, sepes

vi compelle intrare,ut impleatur domus mea. leti

Vide nunc quemadmodum de illis qui primo

venerant dictum est introduc eos, nunc dictum est, compelle ita significata sunt ecclesiae primordia adhuc crescentis ut essent per vires compellendi I h ctenus Sanctus Augustinus. Cui accedunt Imperatorum & Regum decreta, & itiaudata . Nabucdonosor Rex Dan. 3. videns illς sos ex camino ignis ardentis tres pueros, egredi illos iussit, edictumque proposuit, ut quicunque blasphemiam loqueretur aduersus Deum ipsoru occideretur, ac domus eius vastareturi sic Darius Rex Dan. 6. edixit. Pax vobis multiplicetur a me constitutum est decretum, ut in uniuerso Imperio , ω regno meo tremiscant,&pMueant Deum Danielis, ipse est enim Deus vivens,& aeternus in secula,& regnum eius non dissipabiatur,x potestra eius usque in aeternum, ipse liberator atque saluator faciens signa, & mirabilia in coelo dc in terra, qui liberauit Danielem de lacu leonum

Uaec Darius.

430쪽

rigna terrae dedit mihi Dominus Deus celix ipse praecepit mihi, ut ei aedificarem domum in Ierusalem, quae est in Iudaea qui ex vobis est in omni populo, cuius sit Dominus Deus suus cum eo ascendat in Ierusalem, quae est in Iudaea & aedificet domum Domini Dei Israel, haec Cyrus. Denique Imperatores Gratianus Valent.& Theod. ad populum urbis Constant in. l. I. C. de summa Trinit. Cunctos populos quos clementiae nostrae regit imperium in tali volumus religione versari quam diuinum Petrum Apostolum tradidisse Romanis, religio usque ad huc ab ipso insinuata declarat, quamque Pontificem Damasum sequi claret M Petrum Alexandriae Episcopum virum apostolicae sanctitatis, hoc est,ut secundum apostolicam disciplinam euange-

Iicamq; doctrinam Patris & Fiiij &: Spiritus Sancti unam deitatemdub pari maiestate, M sub pia trinutate credamus : Hanc legem sequentes christias rum catholic6hum nomen iubemus amplecti quos vero dementes vesanosque iudicantes, haeretici dogmatis infamiam subire, diuina primum vindicta, post etiam motus animi nostri quem ex cςlesti arbitrio sum spetimus ultione plectendos. Huic eiusdem Sahcti Augustini addendum contra Petilianum elogium, ad fidem nullus est cogendus ut dicitis, sed per seueritatem imo &permiset cordiam 1 ei tribulationum flagellis solet perfidia castigari, nunquid quia mores Optimi libertate voluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur, sed tamen ultrix male vivendi disciplina praepostera est, nisi cura praecedens b illi vivendi doctrinam praetendat, sic igitur quod aduersus vos leges constitutae sunt non eis benefacere cogimini,sed malefacere prohibemini: Nam'

SEARCH

MENU NAVIGATION