De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

De vero,& Christ. Pri incipe

hortus subito arescent omnia, prauam' a natura hominis voluntatem ad militi vi an ignorint scientiam hominis nullam esse nisi etiam bonorum operum exercitatione eandem demonstrent aut sorthputant se sufficienter scire voluntatem Dei, &praecepta eiust San E experietia didicimus quando uti fieri solet in a bonis passoribus de profectu S fide experientiam habere voluerint in populo suo, minusquam decem annorum puerculum etiam grandiores respondere potuisse adeo quod quaerendum sit eos adhuc lacth indigere, M tenui cibo, atque dum magistri esse deberent propter tempus pueri effecti sunt, quibus prima rudimenta fidei inculcanda sint. accedit & aliud commodum frequenter Dei verabum cocionari, & praedicari quod scilicet licet non omnes emolliantur & plures ex auditione illius obturentur, credunt tantum illi qui praedestinati sunt

ad vitam aeternam, reuocantur ic auditores vel nolentes prae pudore aut timore iudi iij Dei, a viiijs saltem a quibusdam . Nonne exemplo est oranibus Hesiodes ille ne quissimus S sceleratissiimus qui ad praedicationem

diui Io. eum metuebar,&obseruabat eum, S multa eo audito iaciebat inseminantur enim bene visu edi praecepta sine quibus filii homines sicut equus& mulus in quibus non est intellectus .aii IN. Quod vero causenter aliqui populu esse ita alienum a verbo Dei ut nolit conuenire ad audiendum illud, & chaledras planE vacuas videri, & conci natores, vel viginti, vel pauciores auditores habere,&eiusmodi praedi datores quia ipsi fastidiunt laborem, cuti culamque suam curant grauissimisq; scatent sceleribus, ne sortE si populum crebrius de peccato suo corripiant ipsi a populo redarguantur,sub-

timent,

442쪽

Liber secundus 13

. timent, id mille excusationes praetendunt non co- gitantes quod Offitium illorum non ex multitudine auditorum, sed ex offitio acceptato, & imposito dependeat, neque excusantur si noluerunt venire ad conciones, sed reddent ipsi rationem praedicatores si per ipsos stetit quo minus vocarentur, secundum datam sibi a Deo potestatem iuxta illud 2. Timor. cap.. . praedica Verbum insta opportune importune argue Obsecra, increpa in omni patientia, Mdoctrina, dc ad Titum cap. I. increpa illos duce ut

sani sint in fide. Quod vero alij dicunt populum esse catholicum,& credentem ideo non tantis indigere stimulis, Mexhortationibus ij scire debet quod proficere oportet, &crescern de virtute in virtutem, de opere bono in aliud, dc in virum persectum in consumati nem sanctam.

. Ad hunc ergo praedica di verbum Dei desectum supplendum opus est grandi remedio solliciteque

aduertendum, ubi radix male voluntatis lateat, an

in populo, aut in pastoribus, pro quo sufficient Episcopi dc praesules ecclesiae quorum est sibi commissem clerum offitij sui admonere, S utilitatis,& necessitatis in populo, ne subtrahant illis verba legis& doctrinae pabulum: similiter & populus sedulo exhortari debet quantum commodi inde fiat si diligenter verbum Dei audiant &custodiant illud in corde bono. quod illis scilicet fructum ferat in patientia; quodque statuta ab ecclesia dies sesti oble Nuari debeant iuxta praeceptum Domini vacandumque ab operibus seruilibus, alijsque modis omnibus Persuadere debet, ut gustum accipiat ad fastiditum verbum, seu cibum, ipsi enim sunt pastores, & medici spirituales ipsi nosse debent cultum pecoris. O sui,

443쪽

De vero,& Christ. Principe

ui, & aptas cuilibet pro inualescentis morbi rem dia adhibere. Si vero nec admonitio pastorum,nsque cohortatio Episcoporum dc praesulum proficiat, neque pastores munere suo sungi, neque populus admonitionibus parere velint, aliud superest remedium quo & populus &magister cogi poterunt idque est penes Principes & magistratus iaculares quemadmodum Moyses Deuteron. 3I. fecit & Politicorum auxilium accessit iubens congregari omnem populum ad audiendos sermones eius de Iege Domini, sicut pater familias apud Matthςum 22. iubet vocari ad c nam inuitatos & compelli venire in viis & *pibus& alibi existentes. Cςna autem illa aliud non est nisi sacrosanctum Missae sacrificium diuinaq; sacramenta, quale unum est verbum diuinum in quo sicut in sacris latent res eximiae cons lationes diuinae S profectus innumeri ad f*licita tem aeternam. Ad hoc obseruandum audiendum&reuere dum pertinet ad Principes prohibere quae huic cultui diuino sunt contraria: queve illud inficiunt, ut sunt blasphemiae superstitiones haereses: quare puniunt inobedientes mulcta pecuniaria, carceribus, exilio, S bonorum confiscatione: sicque Nabucdonosor edixit in toto regno suo, ne blasphemetur nomen Domini, aut domus Dei vastetur. Est insuper& Principum saeculariu monere pra latos ecclesiasticos, ut dignos,& idoneos constituat

in populo Dei praecones, vigilesque sint in grege

suo, illosque, qui valent & possunt M tamen nolunt Pr stare, expellant aliosque volentes & potentes t

co illorum substituant, aut quod ipsi hoc faciant quod per alios digne, utiliter fieri nequit, datur enim bene filium propter offitium, & qui non pinrest offitium exequi, debet priuari fructibus ben

444쪽

. i , Liber secundus ἰ 1

filii capite latores de cler. excom. min. S c.pastora

te. de appellat. Quod si nec hoc iuvat ipsi Principes

politici procedere debent aduersus Decuriones tales per captionem fructuum benestiorum, ut ex illis habeant alium bonum pastorem, & concionatorem, utque sic vel ipse praelatus, aut parochus cogatur concionari, aut si nesciat per alium id muneris exequatur, & hoc principes posse patet exemplo , Iolias Regis Ierusalem patet q. Reg. c. I a. qui prO- hibuit sacerdotibus accipere pecuniam oblatam in sanctuario Dei a populo quod instaurarent sarta te-l Oa repli donec instaurata fuissent. Sic per Amos prophetam deus minatur, vae optimatibus populqui capita illorum sunt eo quod non compatiuntul super conditione Ioseph, Amos 6. manifestum hoc autem Principum magis patet executionis ossiti u . in ecclesiae utilitatem ex historia ecclesiastica lib. 7.cu Antiochiae ecclesia Paulum Samosatenum Epuscopum Arianum propter impium suu dogma ex- communicassetisque nollet discedere ab ecclesia, neque facultates sedis Episcopalis relinquere inuocato ad hoc bracchio saecu lari imperatoris Aureliani, coegit ipsum relinquere domum Episcopi,SI sa- cultates, non obstante quod factionem multam ad se traxisset. quorum confidebat potentia. Si ergo Ethnicus Princeps talia pro honore, M utilitate Ecclesiae S pastorum eius praestitit, qualia non audebunt Principes catholici pro defensione religionis&Prouinciarum suarum pace di emolumento ZAliud non minus exitiosum Reipublicae moderatoribus praecauendum est periculum in bene o dinatis clericorum religiosorum conuentibus,

ubi bonum sanctum ab initio propositum fuit nutriendi pauperes scholasticos& doctores, haben-

445쪽

' ' De vero,& Christ. Principe

di proses ores ut ingenia illorum penuria non reum carentur a bonis discendis literis. In religionis quoque negoti js cathedralia collegio tu capitula nihil aliud erant quam Senatus S concilia episcoporum qui caput faciebat, illi vero corpus. In alijs ecclesijs collegialibus cultus diuini augendi causa, plures conglegati certis adhibitis, illisque optimis legibus vivendi. In religionibus & regularibus cenobi jsset

uore deuotionis, curationis s*cularium rerum constans propositum, Obedientia, S castitatis ex animo SI mediate emissum votum, vivendi modum cel

brem exemplarem plausibilem honorandum secit. Haec fuit veterum ecclesiae pastorum & Antisti. tum intentio, hic animus, hoc propositum ideo, parce, dc pie vivebant plurimaq; pro honore Dei coaceruabant religionis ergo & pietatis adaugendae gratia, at successu temporis declinatum est a priori vitae constituto a rigoroso illo vivendi modo ab habitu religionis ordine. Episcopi etiam rem suam facere ceperunt plurima in cathedralibus ecclesijs

seorsum a capitulo habere, longiusq; habitationes

suas 'aliunde extruere, cum capitulo vivendi modii

fastidire, hinc dereliquerunt collegia capitula,& ipsas ecclesias dehinc curiales facti & aulici, substi

tuerunt vicarios, sicque capitulu sine capite mon-stium effectum est, nec aliud praeter nomen retinuerunt amplius canonici: raro assidentes Osfit ijs diutinis rarius in choro, rarissime in Capitulis; bona diripiuntur de abligariuntur ab ipsis, edititia corruunt, taculares irrumpunt bona tam mobilia, quam immobilia vendicantes haereses insurgunt, dc quibus ante cura Deus religioque sancta, nunc esca, & vem

ver est.

Quid vero de regularium csnobijs aliud existi

mandum

446쪽

Liber secundus. ' ν

mandum putas, ubi collectis diuitiis paulatim labescunt religionis habenae,& monasticae disciplinae. Obedientiae, castitatis, & paupertatis vestigia nulla supersunt, sunt ad hoc plerumque abbates comendatari j saeculares, regularum ignari, se ipsos nescientes superbi, inflati, luxuriosi, prodigi, aspernantes bonorum virorum consilia, sibi ipsis fidentes arrogantes, cotemptores politi cor si magistratuum, conuiuantes in mensis,&spumantes propriam libidinem. Videre est cum dolore, S non sine lachrum is claustrales fieri saecularcs, monachos cum omnibus circumeuntes nil praeter habitum de religione gerentes atque sub ovina pelle lupam canemq; sporcissimu mentientes. hoc vero deplorandum malum unde originem sumpsit 3 an non quia Abbates, S saperiores facti sunt ex saecularibus ex aulicis mimis,& histrionibus 8 quorum vita leuis, doctrina inconstans animus peruersus, nec canonice electi, sed per gratiam humanam, fauorem, simoniam, aut aliunde intrusi inuolarunt, regnarunt, rapuerunt, & dis gregauerunt: quia vero hi peiores sunt ipsis quorucuram susceperunt mirum non est si totum monasterium intercidat 3 & haec quidem sunt manifestis. sima, neque ullo praetexta celari possunt, aut e fiu-gere princeps,contraria enim iuxta se polita clarius

elucescunt ut sunt saeculares & religiosi qui sine difficultate ab inuicem discernuntur. Et certe si velimus dicere, quod verissimum est diuitias monasteriorum retentas, non dispensatas pauperibus, alicubi effecisse, ut ibi de religio, MCaltus diuinus dii nutionem, ne dicam peius acceperint: etenim diuitiae in causa sunt cur saeculares ambiant praeposituras& abbatias, siue in commencla m, siue incoadiutorium, vel alio modo nihil ii terest,

447쪽

De vero,&Christ. prinspe

terest, adepti autem statim quanti leuari possint semctus, quantumve annuatim possint, ineunt ratione, ut extra fruantur interim monachi sine capite prioribus, claustralibus, incipi ut obsisteret portiones partiri, ex libito agere, seorsim partem, Vestiariam, pecuniam praebendam accipere, in his negotiari & sa cularium more vivere,& a regula se separare, ut cette in pluribus monasterijs si patres qui sacri illius ordinis fuerunt fundatores, ad vitam restituerentur. vix, imo nullum vestigium suae disciplinae nec aliud, quam inane nomen agnoscere ponent. Quorum omnium reformatio duobus potissimunititur capitibus, primo quod conuocatis in unum generalibus praepositis singulorum ordinum, illis hoc imponatur, nullos imposterum Abbates, vel praepositos regulariu esse, nisi ordinis professi sint, habitum gesserint, regulamq; A monasticum m dum vivendi didicerint, S si qui sint alii, reuocentur eorum commendae, & praecipiatur illis,ut iuxta sacrorum canonum constitutiones, vel regularem habitum accipiant, vel bene filia dimittant, non obstantibus quibuscunque: quod si neutrum velint ex uniuersis δί singulis monasteriis unius idoneus ex professis, siue in locum cuiusque comendatari j eligatur, dc per superiorem ordinis admittaturi adlibbito eo remedio ut si destituti loco cedere noluerint, brachium seculare Principis inuocetur in auxilium, ipsisq; Principibus & ali js curijs saecularibus, authoritate Apostolica iniungatur huic executionis auorem auxilium S opem praestare. secsidum erit, si qui sint in alijs cathedralibus, & collegiatis, comtumaces, irreligiosi legibusq; sibi praescriptis contrari j, atque cui proselsi sunt regulae alieni. debitis sacrorum canonum med ijs coerceantur, dc si nec sic.

448쪽

Liber Secundas. 36

resipuerint, inuocetur ad hoc potestas iacularis, aut aliud iuxta arbitrium ordinariorum, medium inea

tur, quatenus cessan te corruptela morum vitaeq; integritas,& disciplina canonica obseruatur. Nec hoc nouu videri debet, si quidem antiquitus idem Obseruatum legimus, ut qui regulam quam semel professi sunt, seruare nollent ad eandem seruandam cogeretur, vel si esset incorrigibilis expelleretur, quod expresse in l. ea quae pro religionis, de statu monac. ubi ius Episcopis ordinariis locorum conceditur etiam in exemptos; Nec sufficit dicere se vivendi talem modum quando professionem fecerunt, inuenisse aliosque semper sic vixisse: quia non ad tempus vivendi, sed ad regulam,&secundum regulam religionis se victuros profitentur, & Augustinus sermone 32. ad fratres de Eremo, non impedit abire ex collegio suo, qui suo more nollent vivere, in recepto proposito, nolo enim inquit ille, ut habeat necessi. tatem simulandi, sic ecclesia ei jcit clericos incorrigibiles, se dat iudici sae culari, non m e tu es scandalum, si quidem non habet amplius quod cum illis efficiat. Tertium incommodum accedit, quod indiget Principum authoritate,& diligenti inspectione quando non solum cultus diuinus in populo negligitur a clericis, S regulis ecclesiasticisq; religiosorum disciplinis contra itur, sed potissimum

quando quod est sundamentum, dc neruus totius boni spiritualis, bona inquam ecclesiae male dispensantur, contra intentionem & legem fundationis benefitiorum, vel donationis bonorum, ut dum in usus proprios eosque superfluos S nephandos conuertuntur, vel parentibus proximisque, alijsq; personis elargiuntur, de quibus non cogitarunt iunda, rores donatores, imo aliquando in alijs negoti j squam

449쪽

De vero,& Christ. Prinspe

quam christiano dignis consumuntur,arguuntur Vt sacrilegi qui habent unde possunt ex patrimonio vi uere, S bene filiorum ecclesiasticorum fructus reseruant, ut scribit Damaso Papae. D. Hieronymus,

illos conuenit ecclesiae stipendi js sustentari quibus parentum Sc propinquorum nulla suffragantur, qui autem bonis paretum M opibus sustentari possunt, si quod pauperem est accipiant, sacrilegium profecto committunt,&per abusionem talium iuditium sibi manducant, SI bibunt, ut resertur inc fin. 16. q.

I. can. ad clericos, I. q. a. Dicuntur etiam bona clericorum res pauperum in Can. conuenior 23. q. 8.nempe pauperibus tempore necessitatis distribuen' da, ut res ecclesiae, ut est patrimonium Christi& religionis, imo Costantinus. l. 2. C. de episse S cleric. cum indulget rebus ecclesiae priuilegia ab exacti nibus addit rationem huic causae, si quid enim inquit vel prouisione vel mercatura honestati tamen conscia coniecerint, id in usum pauperum atque egetium ministrari oportet. Insuper tolleratur usus ecclesiasticorum bonorum in clericis pro victu, vestitia, b moderatis in res necessarias ex pesis, sed magis in cibis. At vero in canes, accipitres apparatus aequorum,&curiae &sumptuosas operas, quae Omnia damnantur in cap. cum Apostolus decensibus maxime prohibentur. Vnde integer titulus de cleriaco venatore contestatur, in qua venatione Epist

pus si costumax sit excommunicatur,& tandem ministerio dei j citum quia venatio damnabilis est clericis, ut ait S. August. in Psal. Ioo. Super versu faciens misericordias qui vident venatorem S delectatur, videbunt Saluatorem S contristabantur,& Christus non dixit faciam vos venatores bestiarum, sed

saciam vos p stato e hominum . . .

450쪽

Liber secundus. '

'Quid porro de luxuria, & sumptuositate conunitiorum dicam 3 iuditium D. Hieronymi hoc solum Ioco ad caput secundum in Michςam Prophetam proferant: ecclesiae Principes qui delit ijs affluunt, dc inter epulas atque lasciuias pudicitiam seruare credunt propheticus sermo describit, quod cij ciendi sun de spatiosis domibus lautisque conuiuijs δίmulto labore epulis conquisitis, & ejicie di propter malas cogitationes S opera sua, dc si vis scire quo viij ciendi sunt Euangelium lege, in tenebras scilicet

exteriores, ubi erit fletus,& stridor detium . An non confusio, & ignominia est Iesum crucifixum magi-horporibus Ieiun priumq; doctrinam rubentes buccas tumentiaq; ora referre 3 si in Apostolorum loco sumus, non solum sermonem eorum imitemur, sed fecto dicere vidisse olim vilem clericum ad dignitatem clericalem permotum, nunc qui vix antea in

domo paterna unde viveret habebat, ita splendide vivere, ut saeculares principes aulasque regum ads-quet, quasi vero ecclesiae bona data sint in eum fi nem, ut adipem Episcopi, & inutilium seruorum mollitiem nutriant, quamuis tales Episcopi & praelati nobiles sint, aut aliqui ex Regum stemmate, idcirco eos tali uti oportere famulitio & victu splendido id tamen debuit fieri si in tali dignitate per stulissent, nunc autem quia ecclesiasticis institutis sese mancipauerunt, debent velint nolint abnegato saeculari modo, iuxta ecclesiae, id sacrorum canonum in s tuta vitam moderari serio meditantes illud Zachariae cap. I I. Haec dicit Dominus Deus meus passi peccata occisionis, quae qui possederant occidebant,& non dolebant,& vendebant dicentes, bene.

P dictus

SEARCH

MENU NAVIGATION