De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

De vero,& Christ. Principe

dictus Dominus, diuites facti sumus: M pastores e xum non parcebant eis, oc ego non parcam ultra, supra habitantes terram dicit Dominus, ecce ego tradam homines unumquemq; in manu proximi sui,& in manu Regis sui & concident in terram, M non

eruam de manu eorum .

Si placet recordentur cominationes istius & expendant an leuis sit, quod Deus pro castigatione pa. 1iorum ecclesiae det eos in manu regis sui, dc bona ecclesiae auserat de manibus eorum, committat solicitudini Regis δί potestati laicalii non enim aliud remedium videtur quando personae abutum tur bonis ecclesiasticis, & in alios usus quam destinata sunt conuertunt, quam ut cura,& solicitudo Principis, illa ad se recipiat, & administret: debent hoc Christiani Principes sanctae matri Ecclesiae ut quemadmodum religionem sic& patrimoniueius

tueantur, & conseruent, gladio etiam viantur temporali contra male usurpantes.

Cum Ioas Rex Israel permisisset sacerdotibus

collectas &pecunias quas dedissent pertranseuntes pro remedio animae suae, S sponte ad decorem domus Dei, ita ut sarta tecta conseruarent ecclesiae Adomorum ecclesiastico tu, ipsi vero ad vigesimum tertium annum nihil resecissent dixit eis quare non sarta tecta instaurastis templiὶ &postea non permi sit eis amplius accipere pecuniam, sed Rex alium constituit praesidem, S scribentem, qui numerabat pecunias instauratoribus templi, quod Miura canonica approbant ut ex Conc. Tolet. 9. cap. i. colligitur, fibjs inquit nepotibus ac honestioribus propinquis ejus qui construxerit vel ditauerit ecclesiam li-c tum sit hanc bonae intentionis habere solet tiam,

ut si sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus

452쪽

Liber secundus. I 18

Tebus praeuiderint fraudare, aut commonitionis honestae conuentione compescant, aut Episcopo vel iudici corrigenda denuntient, quod si talia agererentet Metra politano eius hec insinuare procurent, si autem Metrapolitanus talia gerat Regis haec auribus intimare non differant. Debent & huic negotio operam adhibere diligentem, nedum notius aliquis Antistes cogitatur

cligendus, isque talis fiat, qui faciat quod haeretici

attentare non audeant, ut cito manus adhibeat: plerumque enim dum Episcopus aliquando ex Illustri persona quaeritur, quo prauule non audent haeretici inuadere bona ecclesiae. Accidit saepae inde ut quod

haeretici vix tentare auderent iste praesul secure exe quatur,&palam bona episcopalia inseudando, Ven-. dendo, S oppignorando. etiam anticipata solutio. ne, atque supra tempus a canonicis concessum haecque omnia sine concessione Principis temporalis qui Dominus terrae est, Sc summi Pontificis con- sensu, hoc tamen peius est quod alienare, & causam alienationis dici meditatur per quam ad suos commodiora transserat, S ecclesiae eripiat, metuunt canonici eique repugnare non audent propter proximos, ideo consentiunt, facileque summo Pontifici quandoque imponitur per obreptilia, & sub rapti ascripta, sicque centum forsam aurei expenduntur pro de sensione ecclesiae, pro duplo vero aut qua- diu plo res distrahuntur. Ex quo successores tandem sentiunt quatum nociva ditiorum prasatorum ad- mimi stratio.& sic splendida titulotenus defensio ecclesiae. Nec inficior plurimu iuuari posse ecclesiam Dei & defendi bona illius ex talium electione: quia tamen ecclesia acquisiuit bona, non armis sed deuotione, sanctitate martyrio, confessone, bono exem- P a plo,

453쪽

De vero,& Christ. Principe

plo, pura vita, nec discipuli, praepositi ab Apostolisi illustres, cum pompa seculari praedicarunt, aut docuerunt, sed armati sancto spiritu restiterunt impie. talibus haereticorum, & Gentilium Imperatorum Δἴ Principum furoribus ijsdem bona modis conquisita δί nunc sunt conseruanda, sic D. Hieronymus ad Damasum fatiscat inuidia inquit, Romani culminis recedat ambitio, cum de successor piscat' ris discipulo Crucis loquor, qui refertur in Canone 2 . Quoniam vetusto aq. q. I. ubi glossa ad vetbum imaidia, cum duo inquit certarent de electione & unus allegaret ignobilitatem alterius, alius exaduerso respondit piscatori Petro fabri filio successorem quaerimus, non Augusto . 'ν .

Ex quibus omnibus manifestum est quod plurimum opus habeat ecclesia iacularium Principum defensione S: iurisdictione ad tenendam pacem eς-clesiasticamq; disciplina in ministris suis, verumq; Dei cultum Euangeli j praedicationem, hi enimicum iuribus permittentibus utriusque paginar p troni dicantur ecclesiarum, atque ipse Imperator patronus sanctς Rom. Eccles. aduocatus&defensor secundum Archi d. in c. lectis 63. dist. Bal. c. quanta, deludit. non minus certe reliqui principes, catholici reges pro regali sua maiestate δε Rempublicam ecclesiasticam patrocinium suum denegabunt sed tanto impensius praestabunt, quanto ecclesiae magis necessariu esse videbunt ipsiq; vera: dc catholicae religioni addicti sunt, eamq; ex iustitia defendere M propagare tenentur, quod enim in Imperatore conuenit, idem etiam de aliis Regibus & Principibus dici potet f. Cardinalis post glossam in Cler I. Oppos. q. de iur. sunt enim omnium supremi l penuit ubi fald. C. de bonis Quae liberis. Crux

454쪽

Liber Secundus.

Veri s optimi Principis en veram Dei

rellionem catholicam procurare' s tueri.

TT Vius iustitiae nobilissimam partem eiusque in-λ - tegralem esse religionem ponit Sanctus Thomas a. a. q. 83. arti c. 7. in corpore, eo ipso quod Deo summum honorem dc reuerentiam in primis exhi- here tenemur, non quod ipse gloria,& honore nR-stro indigeat, cum ipse in se plenus sit, nihilq; addi possit ei a creatura, sed ideo solum, ut debitum illi dominium, i aquam directo Domino exhibeamus, sub ij ciai nusque illi mentem, & affectum nostrum quod natura ipsa suadet, ut desiderando, & affectando esse suum semper & persectionem ; In hac vero iusti honoris exhibitione maxima animς nostr perfectio conlistit, qua do suo superiori subditur, a quo esse, M perficere accipit, sicut ab anima vivificationem corpus,& aer, per hoc quod illuminatur a sole, unde cum princeps sit, quam maxim E in seipso persicit, ut deinde sibi subjectas gentes ductu suo in bonum commune Dei que famulatum adducere valeat, meliori id modo nunquam estici et, quam si religionis defensorem propugnatoremque sortissim si sese exhibeat, atque illius iustissimum munus essehatelligat: sic enim sibi verus Dei cultus, curae esse debet, vi aliud sibi nihjl ex commissione sui principatus a Deo cognoscat demandatum, quam Vnum verumque Deum diligere, a quo sui dominatus omnis dependet, & ut sqliciter regat gubernetque, ab ipso Deo existere. Quia.

455쪽

De vero,& Christ. Principe

Qui a vero in hoc sanctillimo ossitio Princeps con. stitutu, est, primum se meminisse debet, obli ri ad alios, idemque ut faciant conari debere; ite

enim primu ς dictus est ratione secundi,& hic ratione ter iij, & consequenter, ab uno enim multa, non a multis unum originem accipit, & hoc est charitas

Dei perfecta, in qua omnis lex, & prophetae perficiuntur, omnisque principatus cura residet, is etiam iure a Deo prox imus habetur, per quem Dei maiestas vindicatur: optima enim ab optimo defendi par est, cum nihil sit in humanis rebus praesta lius religione, eam summa vi oportet defendi, atque ut rem a primis fundamentis exordiratur, apud omnes gentes S barbaros hanc iustitiae partem, religionem inquam, summo semper honore habitam excultamq; suisse, nihilq; neque in magistratu politico . neque belli, pacisq; temporibus, aut aliarum grauissimarum rerum consultationibus 'liciter inceptum progressumq; fuisse, nisi a religionis cult Yibus semper ex prelle aut mandatum, aut prohibiturii fuerit. Apud bat baros hoc erat in more positum, ut qui futurus erat Rex, summus quoque sacerdos esset, nam sic in uniuersum de quibusiibet populis Clemens stromatum lib. 7. hic' inquit) homo est vere regalis, sacerdos sanctus Dei, quod quidem minc quoque seruatur apud eos, qui sunt doctissimi ex barbatis, ut genus sacerdotale provehant ad regnum, ita Clemens. At Plato in Alcibiade primo reseri, primogenutum filium qui patri successor patriae Regnum gubernaturus esset solitum tradi educandum in primis, uni e sacerdotum, seu magorum coetu, qui Regem duo doceat, Deorum cultum, instituta regia Xenephon lib. 8. Cyropediae sic ait, ita igitur sentiens

456쪽

Liber Secundus . co

tiens Cyrus, primum quidem se ipsum hoc tempore ostedebat, studere magis diuinis rebus, quoniam esset 'licior,&tunc statutum est, ut Magi simul ac dies illucesceret laudarent Deos, & singulis diebus ijsDijs sacra fierent, quibus Magi dicerent, sic igitur quae tunc constituta sunt, hac etiam tempestate

perdurant apud eum semper, qui Rex est, x in his rebus primum imitabantur eum. Alii item Persae rati se quoque s liciores fore si Deos colerent, quemadmodum ijs qui f*licissimus esset ac Princeps, quae iacientes exi stanabant, sic Cyro gratissimam rem facere, imo illem et Cyrus suorum pietatem sibi etiam conducere arbitrabatur, idem cum ijssentiens, qui nauigare volunt cum piis, qua cum ijs hominibus, qui impjj aliquid videantur perpetrasse: ad haec animo semper secum repetebat, si om nes sui familiares essent in Deum pi i, minus eos velle & iniuriam, & aduersus se ipsos nesarij quidquam facere. Idem narrat orationem, quam habuit Cyrus moriens ad filios, cuius praecipua sunt, Deos saltem, qui semper sunt omnia Vident, omnia possunt, quique hunc rerum omnium ordinem continent certum, immortalem,& sine errore quique prae multitudine atque magnanimitate enarrari non potest, hosce vos metuentes nihil usquam implian nefariumq; feceritis neque cosultaueritis,& post Deos quidemὶ hominum etiam genus omne, quod semper propagatur Vobis verendum est, non enim vos dii in tenebris operiunt, sed opera ve stra necesse est semper in propatulo vivere apud omnes, quae si pura & sine iniuria apparent reddunt vos inter omnes homines potentissimos.

Ita X nephon non tam docte quam christiane

457쪽

'Iocutus videtur dum ait Cyro aliud nihil in vothsuisse, quam jn primis Deum&religionem propi-gare, eique tantum detulisse, ut omnia illi postpo nenda duxerit; ad hanc relasionem excolendam ptimum filios suos admonujsse, operaq; illorum non abscondita fore, si ex recto zelo bonaq; intentione facta suerint, sed Deum ut christiani loquuntur, in abscondito videre &reddere mercedem in suturo.

Eadem de Persis scribunt, Cicero pes modi b. de diuinat. S: Philostratus lib. I. de vita Apollonii, apud quos omnia publica priuata per sacdrdotes

5 religionis cultores curabantur, neque ullum absque eorum interuentu rite sacrum agebatur, eratq; piaculum aras adire vel hostiam contrectare, antequam Magus conceptis praecationibus libarienta diffunderet praecursoria. Rem diuinam prius fecit

Commodus antequam oraturus ad milites conuocatos de initio sui Principatus & Imperii ageret, Herodianus in primo Vulgare est quod tradit Cicerode diuinat. Vrbis romanae parentem non solum auspicato urbem condidisse sed etiam optimum fuisse augurem. Adhibuerunt etiam Athcnien . omnibus publicis consilijs suos mant eas:& quod notabilius cum sacris & religione ciuitatem praecipue contineri existimauit Romulus, metuens ne quando iblorum vilesceret dignitas, aut ijs neglectis, populus prophanus efficeretur, in oratione de Arusp. Respublica quam volumus inquit Cicero patres conscripti, ipsi nos amemus, tamen nec numero hispanos, neque robore gallos, nec calliditate Pete nos, nec Artibus Graecos, nec denique hoc ipso huius aeris ac terrae domellico histiuoq; sensu, Italos ipsos ac latinos sed pietate ac religione, atque hoc una sapietia quod Deorum immortalium numine Omnia regi gube

458쪽

iber secundus gr

speximus, omnes gentes nationess, haec ille. Ideo tot ac tanta ron'-n is coe li tus data, quod illa agnoscerent a prouidentia diuina distribui atque idcirco ab illoru m offensa cauerunt. at qualia isthaec suat recitat Dionysius Halicarnas lib. a. sic de Romulo instituente Romanorum Rempublicam legesque illorum: Cum animaduertisset Romulus 'licitatis rerum pub. esse causas. de quibus vulgo conuenit, sed eadem assequi, paucis datum, primum fauorem numinum, quo praesente mortalibus omnia cedunt prospere, dei nde tem-l erantia una cum iustitia, per quas fit, ut minus se aedant, mutuo magis consentiant, s licitatemque non turpi voluntate, sed honestate metiantur; postrem o sortitudinem militarem, cuius Ope caeterae quoque virtutes subsistunt, non sponte venire, horum bonorum quodque ratus est, sed intellexit rectis legibus honestorumq; studiorum aemulatione piam, temperatam, iustam, belloque sortem ciuitatem fieri. His itaque rebus plurimum curae impendit, a Deorum cultu auspicatus ante omnia templa sana, arasque & delubra, tum statuas effigiesq; eorum Minsignia preterea vires, S dona quibus de nostro genere bene sunt meriti, festa item quae cuique De rum daemonumque celebrari conuenit,& sacrifitia i quibus apud homines coli expetunt: ad haec rati nes indutiarum, celebritatum intermittendorum laborum, caeteraque huiusmodi iuxta optimos quosque Graecorum ritus disposuit, legemque statuit. Sacrorum omnium potestas sub regibus esto, sacra patres custodiunto, atque inter caetera Regij mmneris voluit Halicarnas. primum inquit sunt sacra'

curare atque sacrifitia, per eumque geri quidquid

a. ad

gubernariq; perque superauimu

459쪽

De vero,& Christ Principe

ad placandum Deum pertineret. Haec vero quae de Regibus dicta sunt licuisse 1

sica per Numam ut idem Halicarnas eodem lib. a. scribit in pontificem translata suere, qui idcirco collegium pontificum de sacerdotum instituit, qui neque populo, neque senatui subiiciebantur,&cuiuslibet puniendi ius habebant, ubi deliquissent in causa religionis, in defunctique locum substituebaturalius ab ip so col legio. Quorum regum cum sint ii numera apud historicos exempla, nonnulla collegit qui de comitijs scripsit Gruchus lib. I. oc sequenti, quin neque Reges initiare Regnum solebant, nisi a sacerdotibus imposita manu id acciperent, es ipsi adhuc sacra facerent, ut habet Liuius lib. I. in Nima. Quin aliquando Regibus iam constitutis abst lit omne ius, atque in alium transtulit, per sacerdotes Deus, idque statim manifestum fecit in ipso Saule, qui reiectus est a Deo, quod Samueli non obaudierit de ausus fuerit ipse offerre hostias Deo,neque

expectare Samuelem ut interipsos condictum suorat I. Reg. 13.& I . Vere igitur Festus in veri ordo,

dixit, in potestate sacerdotum fuisse apud Romanos omnia diuina de humana, cum nolentibus illis nihil agi omnino posset, illisque edicentibus, omnia si rent irrita, sic Pontis ex maximus cum populo agendi tributa,& centuriata comitia conuo nili ius h

bebat quoties religio postulasset. Amplius aute poterat ob eandem causam punire quoslibet magistratus, sicut etiam loco,& gradu mouere.Quocirca Imperatores, quamuis consulatum magistratusq; alios permiserint alijs, pontificatum tantum maximum

postquam Lepidus Pontifex summus ac triumuir vita migrauit umq; potestatem ad se Octavianus Augustus auocauit, tibi semper illi retinuerunt. 4

460쪽

Liber secundus. si

Per excellentiam,vim se potestatem singularem religionis verae adeptae, Constatinus dictus magnus Licinium Maxentium, & alios immanes hostes domuit& paganorum vires & sacrifitia execrabilia dc templa submouit. Theodosius, lustinianus aliique religiosi S: Catholici Caesares, victores &s lices habiti, ex religione euaserunt,& deinde Carolus ille

magnus Fi acorum Imperator innumeras nntiones

zelo suae religionis adduxit,& truces hostes A lem Mos Sueuos Saxones Phrygas, Hunnos, Gothos, sobardos, aliosque impietatis paganismo ins ectos

superauit, quem secuti posteri, nec alio titu lo aut praestanti Ori opere, quam Dei, cuius rei igioneim v re, sincere S publich, amplexi sunt, amarunt,excoluerunt & aduersus hostes pram aluerunt.

Extant in C. Iustiniano Imperatorum Christia-hissimorum & catholicorum leges perputati rar Mutiles Reipublicae sub titulis de summa Taro ita. M , fide cathol. de sacrosanc. eccle. de episcop. dc crleri Q. de episcopali audientia, de haereticis, S Manic sis,& Samaritis, Ne sanctum baptisma iteretur, ne mini licere signum Saluatoris humi, vel in silice, vel in marmore, aut insculpere, aut pingere, de Iudaei s& Cςlicolis ne christianum mancipium haereticus .

vel iudaeus,vel paganus habeat vel possideat, vel dircuncidat, de paganis sacrificiis & templis eor bin, de his qui ad ecclesiam confugiunt, vel ibi excla mant, & ne quis ab ecclesia abstrahatur,&-spat

sim in C es nouellis. Hactenus quidem de gentilium Porna norit aliorumque Deos varios colentium assermonibus, id ipsum vero quod intendimus Princ pena scilicet teneri in primis religionem cathesicam delendere, ex sacris bibliorum libris aliorumq; sanctorum pa-

SEARCH

MENU NAVIGATION