De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Devexo &Christ. Principe

corpore, ex sponso M sponsa, pro qua copulatione putat Sanctus Aug. Christum maximas Deo patri

gratias agere quando ipsum sic loquentem introdi cit Esaias, supradicto loco, sicut sponso alligauit hi mitram, & sicut sponsam ornauit me ornamen- to. Quare vero ait Sanctus Augustinus, vocat se sponsum&sponsam, nisi quia duo in carne una 3 si

duo in carne una, cur non duo in voce una Hoqu

tur ergo Christus, quia in Christo, loquitur ecci

sia & in ecclesia loquitur Christus, dc corpusan - pite, M caput in corpore Hanc eandem unitatem Christi cum ecclesia, Sc corporis cum capite expressit Paulus I. Corint. Sicut enim corpus unum est, A membra habet muIra, omnia autem membra corporis cum sint multa,

unum est corpus, sic dc Christus . corpus quidem unum est, constitutivum partium non tamen quia diuersae sunt partes constitutae, sic etiam plura sint corpora, sed unum duntaxat, sic Christus. unus est

numque caput multorum membrorum, corpus ero unum, An non caput unum est hominis, multa vero partes non tamen plura corpora, nisi quis di cere velit etiam quamlibet partium aliquod corpus constituere, Verum ea non erit corpora integra qua Ium unumquodq; Vnum hominem persectum constituit, sed partialia, ad unum numero corpus homi- Distendentia. Alibi vero Sanctus Augustinus hanc dubitati nem una cum simili, quae multorum torsit ingenia scilicet, si nemo ascendit in cςlum nisi qui descendit de coelo, quomodo Petrus dc Paulus eo ascei derunsi explicar, vide inquiens sermonem I 3 . de tempore quid Petrus &alii fideles audiunt a Paula, vos autom estis corpus Christi I. Corint. Iz. ω - .

492쪽

membra ex parte, si ergo corpus Christi&membra

unius sunt, noli sacere duos, reliquit enim patrem& matrem,& adhaesit uxori suae,ut es ent duo in carne una, reliquit patrem: quia hic se non ostendit squalem patri, semetipsum enim exinanivit forma serui accipiens; reliquit A matrem *nagogam, de

qua carnali ter natus est. Ahaesit uxori suae, idest, ecclesiae suae. Sic nemo ascendit, nisi qui descendit quia cuius homo est sponsus & sponsa secundum

earnem Christi non secundum diuinitatem, nam secundum diuinitatem, quod est ille, nos esse non possumus: quia ille creator nos creatura, ille essector nos effecti, ille conditor nos conditi, sed ut e semus cum illo unum in illo, homo factus est, S caput nostrum esse voluit,accipiendo carnem pro nobis in qua moreretur pro nobis: ut noueritis ergo

quia hoc totum unus est Christus per Esaiam dixi tSicut sponso allegauit mihi mitram, & sieut spo Tam induit me ornamento, ipse sponsus ipse sp sa, ipse planis sponsus in capite, sponsa in carne. Simile habet Homelia 8o. in Ioan. ubi se Domi- irus dicit vitem, &discipulos suos palmites, secundum hoc ergo dicit. quod est caput ecclesiae, nosque

membra eius, unius qujppe naturae sunt vites,& palmites propter quod cum esset Deus cuius naturae non sumus,factus est homo,ut in illo esset vitis ii mana patura, cuius & nos homines palmites esse postemus: maxime ergo gaudet sancta Dei huius modi ecclesia, quod pulcherrimo salutis vestitu induta regioq; iustitiae ornatu contexta sit, factaque particeps diuinitatis ipsius, humana natura, in eadesubsilente a tque capiti Christo copulato membrorum corporisq; pulchritudinem 5 usum retinet, ut ex capite, &mcbris unum corpus est ciatur, S hoc

493쪽

De vero,& Christ. Principe

est nomen novium, recens, religiosum, aeternum, in

pollutum. si inplex & verum, quod benedicitur in terra. Non ergo amplius vocatur derelicta haec sponsa Christi, non amplius desolata, nec eam amplius vincula legis astringunt, nec amplius terra eius quae olim immanium morum asperitate rigebat, alienos Deos instruit, sed unum Deum confitendo iugiter ab omnibus maximarum virtutum offitijs venera tur, ea De omnia implentur in ea, quae ad longum recitat Esaias c. q. noli timere, quia non confundoris neque erubescas non te pudebit: quia confusi

nis adolescentiae tuae obliuisceris & opprobri j vidui

tatis tuae, non amplius recordaberis: quia domin bitur tui, qui secit te Dominus exercituum, nomen

eius, S redemptor tuus sanctus Israel Deus omnis terrς vocabitur quia ut mulierem derelictam,& ingrentem spiritu vocavit te Dominus, dc uxorem ab adolescentia dixit Deus tuus: Ad punctum in modico dereliquit te. &in miserationibus magnis co gregabo te, in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, & in misericordias eiampiterna misertus sum tui, haec aliaq; plura congerit

ibi Sanctus propheta ad augendam ω amplificanda

pro tristitia, S mς rore pristino praesentem gloriam ω iucunditatem qua in Christo capite suo iam perfruitur ecclesia, nihilque praeter ipsum aliud comcupiscit. Quod enim nomen nouum ei impositu ni est, ut nouum, A magnificum ita etia manileste significat omnem vitam ipsius voluntate Christi gubernati, neque cupiditatem propriam in illa, sed numinis diuini dominari imperium; Erso nullo tempore di

uelletur haec sponsa Christi a sponso suo cui sancti simi coriagij ssdere copulata est.S ita sane. Pro quo diserte

494쪽

. - Liber secundus. 79

di serte Plato docet quod Procopius M veteres patres tradiderunt Deum optimum m)ximum, cum rebus nomina imponit etiam rerum ipsarum signatarum effectum elargiri, siccum Apostolos vocas set lucem effecit ut etiam ipsi lux mundi fierent sic Simoni Perro dixit, tu es petra, qui ideo etiam petrae soliditatem obtinuit, ac firmitatem, qua totam ecclesiasticis di fit ij molem sustinet, sic cum ecclesiae suς dedit ut non amplius derelicta dicatur, dedit etiam, ut ei timendum non esset, ne hac ope Auina desereretur, dedit ne eam recordatio scelerum quae olim sub lege veteri in se admiserat conturbet, neque turpitudo, qua fuit contaminata fiduciam illius confringat, ideo decora pulchra vi Luna, electa ut Sol terribilis ut castrorum acies ordinata.

Ex quo fit ut si quis temporis illius spatium quo

a Deo deserta fuit computauerit, cum praesentis temporis foelicitate facile intelliget, quam fuerit il-Ia modestia prae hac gratiae iucunditate contemnenda, nam tempus illud quo a Deo synagoga fuit derelicta fuit breui spatio definitum, at beneficia quibas nunc recreatur ecclesia atque reficitur sunt maxima,& sempiterna, exiguo quidem tepore, si cum misericordiae postea tributae diuturnitate confer rur, a salute & dignitate populi illius antiqui ave γλs fuit, at nunc ecclesiam suam, populum chri itianum clementia sempiterna protegit Dominus, Ut nec portae inferi aduersus eam unquam praeualere possint. Ecce enim inquit Dominus ego vobiscum Lim, usque ad consumationem saeculi, ipse enim parcem suum reliquit, dc mattem suam vi adhereat uxori suae scilicet ecclesiae cui in dissolubiliter coniunctus est, ita ut ipsisaliam non sciat, neci pia Vic,

si cri aliam admittat: est enim de lege diuina matri-

495쪽

. De vero,&. Christ Principe .

ilionii vinculum indissolubile, Mati. I9. Vnde cum inter Christum 5c ecclesiam eiusmodi matrimonia non solum spiritualiter, sed etiam carnaliter initum consumatumq; sit, nullo modo fieri potest delegeri ordinaria,ut a se inuicem dissoluatur. Montes quibri dem dicit Isaias sq. in commovebuntur, & colles

is contremiscent, misericordia autem mea non rece-

det a te& fςdus pacis meae non mouebitur, ita enim eodem loco contestatus est Deus, nunquam se derelicturum ecclesiam sicut pollicitus est, nunquam aquas diluuij super terram inductui u. Vnde quod , nos legimus Esaiae 62. & vocaberiς voluntas mea ,, in ea, & terra tua inhabitata. Leo Castro petitissimus Hebraici sermonis eleganter vertit terra tuae maritata: quia complacuit Domino in te, M terra tua maritabitur, verba enim hebraica utrumque ignificare putat, & maritari, S inhabitari: iccirco Augustinus lib. de unitate eccles. c. I 6. terram tuam pro orbe terrarum interpretatur quod septuaginta

vertunt oικουι ανειν quae vox orbem terrarum stagnificat quasi dixisset orbem terrarum futurum e clesiae,non aliquam prouinciam,violim Iudsa sed totum orbem ecclesiam catholicam occupaturam. E contrario vero Oseas Propheta cap.3. ait. A dies is multos expectabis me, & non sornicaberis, δί non ,, eris, idest ut eo loci Sactus Hieronymus in Comen. non adulterium quidem suscipies, nec simulachris non solum non immolabis,imo metionem illorum perhorresces, neque rursus Deo coluncta eris,illius enim fidem nepharie perdes; interim tamen a Deo tolleraberis partim ut exemplo diuinae seueritaris edito docea, omnes Dei iuditium reuereri, partim ut exstirpe tua generentur illi, qui sunt ad Deum to- to corde reuersuri. exul tamen, dc extoriis vagab

496쪽

- Liber Secundus. so

ris, sine Rege, sine sacerdotio, sine ulla religionis sanctitate, sine simulachris ita ut neque vera, neque falsa religione te constricta vilis signis sacris exhibeas, a Deo tamen auersa eris quandiu in impietate perseuerabis,& hoc erit tibi nomen, non populus meus in quo praesentis temporis status Iudςorum mihi expressus videtur. Sicut ergo Oseas dicit Iud am sine viro mansuram ita Isaias Christi & ecclesiae coniugium laturum, non vocaberis vltra derelicta sed quia complacuit Domino in te terra tua inhabitabitur: sponsabo enim te mihi in sempiternum, Msponsabo te mihi in iustitia, & iuditio, M in miser, cordia,& miserationibus ... Fςdus certEsanctissimum non ad tempus, sed in sempiternum permansurum, nec in umbris, aut imaginibus constitutum sed iustitia & misericordia in aeternum valla tuna est: ex iustitia iuditium oritur, ex misericordia bene sitiorum multitudo nascitur, qui enim iustus est semper iustitiam administrat, Mius aequabile dicit: qui vero misericors benestia cum poterit cumuIat E praestat, & ideo fit ut cum iustitia iuditium, cum misericordia benignitas & miseratio coniungatur.

Et haec sunt dotis loco ecclesiae Dei promissa Mpraestita, cum eam sibi arctissimo matrimoni j vinculo devinxit, nec enim iustitia obtinere, aut clementiam.colere possemus, nisi is nos co potes tantarum diuitiarum,& tam regi j status effecisset.

Quia autem fides persectae iustitiae radix est, M irim, quam nequidem adipisci, nisi nos Deus ad credendum impulisset unquam potuissemus. idem adiunxit, S sponsabo te mihi in fide & Ges quia

ego Dominus, nemo enim ullis praecedentibus montis hunc sibi in Republica Dei locum compararet

497쪽

tis De vero,&Christ Principe

potuit, mulioq; minus cum eo matrimonii sedere copulari, nisi ad hoc a Deo singulariter pro lsus devocatus δί gratis isthuc admittatur propter fidem in Iesum Christum eo modo ut supra explicatum, Vnde Zaccharias c.8. quod ab Isaia c.a. oc Michea capta praedictum est non unum sed multos populos, appulsu diuini spiritus ad hanc fidem Deique eccie sana excitandos esse ut ad Deum supplices accederent, cum gentium cofessioncm scilicet de ardorem mentis luculenter explicasset quo se mutuo collo tabantur, ut abiectis simulachris unam Dei eccle,

siam veramque religionem pure dc caste venerarentur, eorundem multitudinem, dc virtutis vim Mina

gnitudinem, dc religionis ardorem quo erant ii flammandae, ob oculo posuit, de inquit fore certum dc constitutum omnibus qui ex gentibus suerint ad Deum .conuersi, frustra deinde extra ecclesia quaeri . haec est enim Hierusalem cςlestis in qua templi san- ctitas inuiolata permanet, ubi verissimae religionis iudicium semper viget, ubi sacrifitia sanctissima ab omnibus qui fide vitam suani instituunt offer itur. . Nec alibi qui vitam charam habent de spiritus sancti disciplinis instructi sunt se posse litare considui: ,, dc venient ait Zacch. c.8.ὶ populi multi dc gentes is robus ad quaerendum Dominum exercituum inis Hierusalem, dc deprecandum faciem Domini, non ,, pauci non ignobiles aut impotentes sed populi mulis ij, de gentes inclytae non turpe sibi ducent huic m is rem gerere ecclesiae atque fortissimi Heroes qui olim vi armisque imperium sibi subiugarunt, ad ge- ,, nua procident eamque matrem Christide Dei sui' plices deprecabuntur. Haec enim dicit Dominus,, exercituum in diebus illis in quibus comprςhendet ,, decem homines ex omnibus linguis gentium, M

498쪽

- Liber secundus . 81

,, apprςhendent fimbriam Iudaei dicentes ibimus vo- tbiscum audiuimus enim quod Deus vobiscum est per numerum denarium in sacris literis plerunque solet infinita designari multitudo, sicque finitum pro infinito poni, sic & hic decem homines multi

intelliguntur, qui ad unum verum Iudςum, id est, Iesum Christum congregabuntur dicentes , te sequemur, tu enim es Christus tu verba vitae habes,& aeterna salutis praemia, S hoc audiuimus ex quibusdam, qui signa de te, S miracula in regionibus nostris praedicauerunt sanguineq; suo eadem contestati sunt. Insuper &grauiora multoque maiora .

. his praestiterunt.

Quod certe alio nunquam tempore visum suit,. nisi quando discipulorum spiritusq; sancti Christi

Apostolorum voces exierunt in omnem terram ubi

subito gentes ab errore dc pertinacia sua in aliud ' cor commutati sunt visique sunt alijs quasi ebrij prae sancti spiritus plenitudine quorum disciplinis .dein excultae gentes, Deos illorum dςmonia esse in- , tellexerunt, Cives sanctae Ciuitatis effectar S: iustitiae oblationes laudisq; victimas obtulerunt quia etiam non soli Apostoli aut ali j viri Dei ex Iudς rum gente procreati dicuntur, sed quotquot Christum professi sunt etiam si ex gentibus fuerint quo-- , . ties illi posthabitis idololatriae erroribus ad eliristia, norum praedicationem fidem & sacramenta sustupientes coelestis Hierusalem ciues ethciuntur, de illis eadem ac dediscipulis praedicari possunt Christi. ergo regnum non armis non potentia sed humiliatate, &diuina sapientia dilatatum est.. videre licuit homines moribus efferatissimos immaniis mosque ad instar pecudum belluarumq; viventes, christia-

norum sanguinem perpetuo sitientes post quam s

499쪽

r De vero,& Christ. Principe

mel spiri tus sancti lenitate, dc gratia inspirati sunt,

quam fuerint repente mites, humiles in omnem parte tractabiles se seque ad homines humiles com gregarunt societatemque illorum fide singularicastimonia coluerunt: dc quod maiori admiratione dignum est summi Principes Sc imperatores cum iis lima plebe iure deuinciri sustinuerut seque simul omnes ad d.ctum hominis inopis dc puerili simplicitate praedii libenter applicauerunt, illiusque pra,cepta, S .monita sequetes, authoritatem veriti sunt quem videruut chri iti fregi praepositum: quia r pleta est terra scietia. Elaia II.) Doniam sicut aquae maris operientis, dc iterum Zacch. 9, Emath qui que in terminis eius M Thvrus & Sidon assumpserunt quippe sibi sapientiam value Igitur regiones illae quae 1 Dei cognitione religionibl sacrae cultu alienae fuerunt ad Deum conuersae lunt,& diuina aloria assiuxerunt quod sapientia magna prςditae e lent, nam per Chri iti disciplinam admirabilem a ceperunt scientiam dc sapientiam, unde populus, Dei qui non solum habitu corporis sed certo quodam charactere, M signo dignoscitur atque ab aliis. discemitur aliud non fuit iuncin populo Dei nisi sapientia Dei qua ab aliorum errore,& fatuitate di-krminabatur sapientia vero in Dei notitia consistit quae aliunde non comparatur nisi ex fit e fides vero non aliunde nisi ex pia ueniente gratia Dei saluatoris nostri. ω . Cum igitur in sola Dei ecelesia vera fides verae religio vera sacramenta iustitia rectaq; ruditia reperiantur qua Deus pater M unigenitias eius filius

iaspiritus lanctus utriusque amor vero latriae culta adoratur, emcaci ter sane concludimus in eadem eccesia quoquς velam religionem ι- α cxistere ase

500쪽

Liber secundus . M.

que extra illam nullam salutem nullumq; verum Christi cultum reperiri. Quo fitvt sola Christi vera ecclesia ciuitas illa sit coelestis, quam sibi Christus desponsavit perpetuoque diuinae suae naturae supposuit in qua omnes maxima sunt a*Dris conspirati ne consentientes, & nunquam intermittentes studium de amorem & charitatem, sed praecepta Dei perpetuo obseruantes diuina misteria S sacramenta ab unigenito Dei filio instituta, rite administram tes fideliterq; quos dignos ad hoc iudicauerint diaspensantes. haec autem, summa & vera est religio animarum; nostrarum sedes cui pro tempore imcredibili eum laude praesidet Clemens Octauus Pontifex Romanus. Deo proixmsu iudex primus& Dominus omnium, utpote qui non modo est in ecclesiae primatu successor, sed etiam in doctrime soliditate, NI ingregis sibi commissi custodia Petri consors;& haeres, cui primitus a Christo huius e clesiae iundamenta innixa sunt inconcussaqι ad finem mundi in dies, cum ingenti Dei laude multorumque salute incontaminata permanebunt.

Religionis verum oe essentialem charmcterem esse acrifitium Missa

PT Sque adeo sacrifitium cum religione coniun- hum semper fuit ut nulla unquam fuerit siue vera siue falsa relisio, quae non aliquod symbolum externum sibi essentiale habuerit, ratione eius ab alijsd scerni valeat, religio enim ut sic nil aliud est quam religiosus quidam habitus in Deu, qui cum mente etiam interius certis quibusdam praecantiuny X a culis

SEARCH

MENU NAVIGATION