De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

De vero,& Christ. PrIncipe

i est lis consistere possit, nuspiam apparebit, ad extra signum aliquod distinctuum illius religionis ab alte. ra: quia vera & catholica religio non solii in mente& habitu consistit, sed opere S ore perficitur, neces, se est, ut si aliquam eam esse velimus religionem' quod eidem eiusmodi aliquod signum externum correspondeat, quo veluti tessera suam in Deum deuotionem dc religiositatem contestetur, tranato enim sacerdotio inquit Paulus transferatur etiam

necesse est& ipsa lex Hetebr. 7. Vnde si fatebimur aliquam uspiam esse legem aut religionem ibi iuxta veritatem Apostoli oportet etiam sit sacrifitium: quia ergo supra legem posuimus esse catholicam religionem fidem in Iesum Christum, nunc etiam vi habeamus sacrifitium aliquod visibile, & externum ratio equitas inducunt ut asseramuS, ne vero id temere magnum & inenarrabile mi sterium nobis adscribamus inuocato auxilio eius cuius in hoc

ipso incruento sacrifitio actio peragitur sic procedemus in nomine Domini, humiliati sub eius sanctissima benedictione, ut d minus semper Deo se tissima fuisse sacrifitiatam in lege naturae quam veteri eisdemque pius complacatum ad misericordiam& 'lices reru successus. secundo tale aliquod sacrifitium necessarium in noua lege esse ponedum

ex quo manifestum fiat quod Christus Dei filius

suo patri complacere volens non omne sacrifitium aboleverit per suam passionem, sed e contra unum tale instituerit quod reliquorum omnium valorem superat unumque nunc solum existat: tertio idque institutum fuisse in nouo testamento ut implorentur scripturae reliquae omnis testamenti: quarto, Multimo si quod aduersam erit obiectum Pauc s respondebimus is

502쪽

Liber Secundus. 83

principio igitur primos Dei homines rudioris substantis & forme sub lege nature suam in Deum,

S venturum Messiam contestatos suisse fidem Mexpectationem testatur quartum caput Gen. ubi

Chaim S: Abel filij primi parentis nostri, Deo sacrifitia obtulerunt quod uti ante diluuium factum, sic post id ipsum maiori animi desiderio deuotio- . nisq; affectu factitatum legimus c. 8. ubi Noe noui orbis pater primum cessantibus aquis diluuij de re- sauranda christiana Republica cogitatione suam figere cςpit, edificauitq; Noe altare Domino & tollens de cunctis pecoribus volucribus mundis obtulit holocausta super altare memor magni illius benefiiij accepti a Deo quo se suosque in arca liberaros agnouit, neve ingratitudine, quae magnum sceluseit ad maiora humano generi infligenda genera pς narum Deum impelleret reconciliare sibiq; gratias agere voluit, statim ergo, ut egressus est arcam ibi sibi delegit faciendum lingulari ritu externo ceremon ijsque ad hoc debitis, iciens probe id Deo. complaciturum & si nullam huius rei ab eo iussio. nem accepisset tamen vel maiorum suorum traditione, vel tacito Dei instinctu id fecisse Noe credi- ur, qui alias nihil sine monitu S: iussu Dei secisse legitur, non iussus nec monitus a Deo altare aedificauit,& obtulit holocausta cuiusmodi inter sacrifitia primas tenet, nec debuit inquit Sanctus Ambrosius libro de Noe & arca cap. 22. quasi auarus mercedem gratiae postulare, S: iustus eam intellexit

veram actionem gratiarum esse, quae no iuberetur,' sed deserretur, itaque nec dilationem passus est, etenim grati animi virtus passionem dubitationis exa cludit qui autem debitum gratiae, ut a se exigatur expectat, ingratus est. Nec

503쪽

De vero,& Christ. Principe

Nec vacat mysterio quod dicitur edificasse altare Deo & non Domino, ne scilicet coacta videretur fuisse illa actio gratiarum quasi Domino, sed virtus iusti morigera ic grata quasi Deo. Ideo quod imp iij est segregauit quod beneficit,nominauit.

Hanc autem Noe exhibitionem acceptam Deo fuisse luculenter declarat Moyses, odoratusque est inquit Dominus odorem suauitatis dc suscepit Dominus in beneplacito suo oblationem eius ait phrasis chaldaica, ad quod Tertullianus, Verum quae imquit iucunditas, siue viscerum vervecinorum siue nidoris ardentium victimarum esse potest' animus certe simplex,& Deum metuens offerentili,ea quae

a Deo habebant,& pabuli & suauis olentiae gratia, apud Deum deputabatur, non quae fiebant exige tis sed illud propter quod fiebant, ob honorem lculicet Dei,Tertullianus lib. a. aduer. Marcio. non igiatur munerum multitudinem sed animum osteremtium sacrifitia&holocausta Deus testatu esse vult, quorum cum multas olim in veteri lege instituerit ut sic populus ad idololatriam pronus auerteretur, sibi quasi desideranti fieri iussit, ne simulachris comtaminaretur; holocaustum autem totum combur 'batur, quod esset peculiare ad obtestandam Dei bonitatem, S maiestatem omnino dignam esse tali muneri, cui se totum homo dedens, totum etiam

animal comburi voluit, siue igitur holocaustu iue sacrifitium pro peccato, siue pacificam hostiam pro suscepto, vel suscipiedo opere species, semper Deo gratissimam suisse inuenies, nam Deum ad munera Abel respexisse legimus Gen. sic etiam ad carnes atque azimos panes Gedeonis, de petra ascendit ignis.Iud. 6. Sic ad Salomonis orationes descendit ignis de coelo a. Paralip.7. υ

504쪽

Liber Secundus. 8

Mirabilius quod accidit tempore Heliae ad demonstrandum Deo gratissimam esse illam religionem quae singulari ritu & sacrifitio exhibetur, ibi enim 3. Reg. cap. 28. disiecuit in membra bouem dc disposuit luper ligna, infundens aquam desuper, ubi

cum tempus esset ut offerretur holocaustum orauid Dominum protinusq; cecidit ignis, S voravit holocauitum, quo loco nullius sibi sceleris admissum reatum habuit Elias, sed Sc solum animo id praestitit ut Deum placatum alijs infidelibus demonstruretur, alliceretq; ad verae religionis in Deum conte stationem quamuis dubium nullum sit Deum summe pro admisso crimine eiusmodi sacrifitijs reconciliari, cuiusmodi factum in Noe diximus eiusquetis voto annuens Deus respondit Gen.c. 8. nequaquam M vltra maledicam terrae.

Nec Iudaeis aliud strictius praecipiebatur, quam legitima Paschae solennitas, Pascha vero sacrifitium dicebatur Vnde qui olim Rempublicam Iud sorii

vel bello, ves alio insidiarum retiaculo tentare V Iu it, maxime nitebatur paschales interturbare solennitates pro quo ipsi maxime depugnabunt, nihilq; sanctius & religiosius arbitrabantur eorum rerum publicarum inli auratores quam ritibus S cerem niis ad amussim obseruare, qu ppe quod ab hoc maxime eorundem religionis pax & funda metum dependebat. Clarissime id attestantur secrete literae M H Paralip. c. 3. Vbi sermo placuit Regi S omni mutiis titudini, ut mitterentur nuntii polt sacerdotes qui ν, venirent de facerent phase Domini, multi enim nomis secerant sicut in lege praescriptum erat,&post pa H Ca, congregati sunt in Hierulalem populi nantii viri facerent solennitatem azimorum in utense secun-- , α surgentes deliruxcIunt altaria, quae erant ita

505쪽

, , Hierusalem atque uniuersa, in quibus idolis adolsis batur, incensum, subuertentesque proiecerunt in o Torrentem Cedron. Immolaverunt autem Phasequartadecima die mensis secundi. sit cap. 3 s. lib. I. Esdrae c. 6. EZech. c. S. multaq; alia inuenies quae denotant summum studium Iudaeorum perficiendi sacrifitia sibi ex lege praescripta, ex eorum enim intermissione aliud non sibi imminere credebant, qua totius populi Reipublicae subuersionem, qualiter, , Helias deplorans expressit, 3. Reg. c. I9. derelique- ,, runt pactum tuum filij Israel, altaria tua destruxe- runt, prophetas tuos occiderunt, dc Azarias apud is Danielem 3. non est enim inquit in in tempore hocis propheta, neque holocaustum, neque sacrifitium, is neque incensum, neque locus primitiarum coramis te, ut possimus inuenire misericordiam tuam, quod contigisse narrat Hieremias c. I a. quando Nabu donosor Rex exciso templo Hierosolymitano omnes Iudaeos qui reliqui erant in Babilonem redegit, tunc factum est quod adimpleretur prophetia Danielis: Ad hoc aliud ibi Danielem voluisse si-spicor quod sub persona Nabucsardam principis

militiae Regis Nabucdonosor antichristus intellib. gatur is enim in eo suum studium laborem impendit quo unicum christianae religionis interuentum sacrifitium subuertat planeq; extinguat, Vlpinte intelligens quod nullo alio ita Deus complac tur quam iugi hoc sacrisitio. Hinc christianos acerbissime persequetur, templa aedesque sacras dem

lietur, si quo posita impedire cultum Dei illiusque

sacrifitium. vi Nec aliud credo nunc huius temporis phanaticos molire homines quosdam quado ita mordicus insectantur catholicos magistratus, eo quod sacrisi

506쪽

Liber Secundus. 8s

tia sibi cordi habeant uni csq; colant, quam honorem Dei Christique triumphum, cuius ibi memoria

recolitur,obfuscare & in uertere: verum quanto di-rius illud execrantur, criminantur, M detestantur; tanto solennius honorificentius & gloriosius cordibus catholicorum principum infixum, celebratur, adoratur &conseruatur. Summus enim Deo patri ex hoc honor cultusque praestatur majorisq; longe valoris ponderis & virtutis est christianorum sacrifitium, quam Iudaeorum, ut enim res verbis praestat sacra prophanis, publica priuatis, eas quarum ipsa naturam Dei honore consumitur, illis quarum tantum usas habetur, sic etiam propriae dictum sacri.

sitium

Cum ergo hoc geniis sacrifitii in veteri Iege a Deo institutum, ac praeceptum fuerit, opere pretiuest sane Christum cui sempiterni patris sui gloria summae semper curae fuit in ecclesia a se primitus sundata, sacrifitium aliquod publicum de externum instituere, quo hi qui diuini cultus studio tenerentur eique fidem darent, pro susceptis bene filiis gratias agerent Deum peccatis laesum placarent de diuinam maiestatem protestarentur. Quo sublato se crifitio Missae nullum aliud proprie dictum & externum erit in ecclesia sacrifitium, atque ex consequenti nulla religio, sublato enim sacrisitio tollatur&ipsa lex seu religio necesse est . Quod si demissi & contriti cordis sacrifitium puraq; mentis in Deum voluntatis offitia dixeris, profecto huiusmodi hostiae de si Deo gratissimae sint S

valde acceptae eique in omni loco a pijs hominibus Crebro offerantur, nullus tamen est qui sine maxima temeritatis nota gloriari possit mundum se haberecor,& suam oblationem mundam esse, sunt enim

507쪽

' De ver Christ. Pi indipe

omnes iustitia nostrae velut pannus menstrua: Esaiς e . quibus S illud addi potest, cordis contriti sacrisit si non magis hujus ecclesiae, quae secuta est Christi passionem , de mortem, quam illius synagogar proprium cesseri debere, adeo quod aeque tempore legis antiquar, ac nunc viri pietate insignes, sanctis simiq; floruerunt, illaque spiritualia sacrifitia offerve potuerunt, eo potissimum quod eiusmodi sacrifitia cord is δί oris no minus ad quosvis homines referri possunt, quam ad sacerdotes, qui omnia a proprie dicti sacrifiti j incruenti ratione, alienissima esse nullus qui paruo intelligentiarium ine pollet, non videt. Iuge vero illud sacrifitium quod nouissimis temporibus per antichristum sublatum iri diximus si istud inquam corporis M sanguinis sub panis Muinis petiebus mirifice latentis sacrifitium silentio

praetereatur, quod nam aliud esse dicemus quodvsque ad consumationem saeculi in ecclesia duratura esse minime dubitandum est, atque in omni loco os serendum, iuxta prophetiam Malachiae I. quantumuis nunc perantesignandos oppugnare,& expugnare conetur antichristus, oportet ergo aliud extate nobis sacrifitium quod sit commemoratiuum passionis eius & complementum totius salutis nostrae, & memoria,& commendatio suae mirificς erga nos pietatis, eiusq; quam nostri causa susceperat humilitatis, sicque passio ipsius facile obumbrabitur, c

ius tamen nos memoriam sacere iussit Paulus quoties manducauerimus carnem, S biberimus sangui

Certe passio Christi suit longe Deo patri grati Gsimum sacrifitia quo nos illi reconciliauit, pro peccatis nostris satis secit & non modo remissionem

peccatorum nobis Promeruit, sed etiam dignos nos feci

508쪽

' Liber Secundus. 7 86

fecit, qui in filios eius & haeredes adoptarem uti haci que solum ratione dixit Cyprianus lib. 2. epist. 3. Christi passionem esse sacrifitium quod offerimus denique eius quod laturum speramus prjuabimur

aeternae felicitatis contemplationisq; diuinae commodo, qua ratione, S viaticum dicitur, eum scili- cet continens qui via est nostra, Dominum Iesum

Christum .. l a

Verum enimuero Christus Deo patri suo per omnia obediens ac beneplacens nostra miseratus haeci omnia maiori cum Q nore restaurauit suae queam tissimae passionis significaturum non ut in lege natui rae scriptaq; fiebat, alijsve veterum patrum sacris tiis designabat: sed vere, α realiter corporis A famguinis tui essectivum atque contentivum post. se . reliquit sacrifitium alio tamen atque alio modo diuersiam ab illo, quod in ara crucis Deo patri obt i dit, illi quippe cruentum hic vero incruentum offera tu Vere tamen ex Vi verborum mortis suae reprςsen Tatiuum cuiu6 rei viva eminentissimaq; suit imago α figura agnus ille paschalis, qui a Iudaeis iussus suit immolari, dc manducari, quae ideo facta, dicit Ioan-M nes cap. I9. Vt scriptura adimpleretur os non com- ,, minuetis ex eo dc primo ad Corint. I. Pascha nori strum immolatus est Christus, itaque epulemur in ,, - inimis sinceritatis & veritatis. Vbi vero adimpletio. facta suerit agni huius paschalis immolatio dc manducatio, nulli bi rectius inuenitur, nisi in celebratione sanctissimae Eucharistiae, ubi Apostolos carnem Christi comedisse ac proinde verum agnum paschalem, testatur sacratissimus euangelistarii consessus,

epulum enim sequitur immolatio, si ergo Apostoli carnem Christi in cibum sumpserunt, subsequi necessario debuit eiusdem immolatio. Y a De-

509쪽

De vero,& Christ. Principe

- Deinde constat ex scripturis sacris sanguine m- tercedente fieri s*dera, es concludi confirmarique testamenta ideoque Christus mediator est noui testamenti, ut morte intercedente in redemptionem ' carum praeuaricationum, quae erant sub priori testa-- mento, repromissionem accipiant qui vocati suntii ster nae haereditatis, ubi enim testamentum ell, mors necesse est intercedat testatoris, testamentum enim in mortuis confirmatum est, alioquin nondum va-

let, dum vivit qui testatus est. Unde nec primum . quidem sine sanguine dedicatum est Hebraeorum - 9. unde sic, si vetus testamentum reali sanguinis ema- natione fuit confirmatum ergo ad noui testamenti, constitutionem oportuit languinis fieri attestatio, non enim ratio maior est,qciare prius sanguine fuerit confirmatum & non secundum, quippe quod hae- redis institutio testamenti est formalis ratio, ibique l haeredes terrarum,& fructuum solu m; hi c veroς ter nae salutis haeredes, vitaeq; aeternae esticiuntur, maior ergo debui t eius haereditatis adeundς nobis fieri ceri titudo, quam in priori, alioquin absurdissimum rei testamentum dum eius cuius testamentum dici -,debet superstes vi ta est, quod ipsum tam ex recepto - omnium gentium usu quam ex sacris literis con- .sumata Iata formula testatur ut Gen. 2 3.& 26. inter . Isaac Sc Abimalech 'dus initum quod neuter al- terum lederet cibo potuque sumpto, mane securi - alter ab altero remigarunt, sic Graeci& Troiani pi- . los, & carnes agni foederatis ad inuicem partiuntur . Hom. Iliad. 3. Ergo cum antiquum testamen tu san. guine confirmatum fuit a Moyse, unaque sanguinisi portio Deo oblata, altera vero in populum sparsa, si noui testamenti cςnae agni paschalis esus typus fuit primoc; exinde Deo immolatum, & oblatum, postea

510쪽

, postea vero a populo pars sanguinis datur aedium postibus applicandus Exod. I a. pari quoque ratio ne in nouo testamento, imo plane necessarium fati victimam foederalem qui Christus est partim Deo, M partem populo offerri, ad pacti vinculum colligandum, ut mutua hinc inde fieret promissio obli-Ιgatio& consignatio: haec autem confrmatio fit inon potuit sine sanguine Christi externo ritu in asa crucis Deo exibito, quod si sic ergo etiam exhiberi debuit idem sanguis Christi osterno ritu in coena. Domini, ipsius Iesu, ad sanciendum nouum testamentum, tamque veret realiter ipsis Apostolis praebeti; atquean cruce Deo ipsi obla us fuit, juxta . . quod ipse saluator, & testator Christus dicit: Matthci 26. Accipite,& bibite hic est enim saguis meus .

noui testamenti. In quibus verbis particula illa enim causalis, rationem reddit, cur iubeat eos hibς-- re quae istatim sequitur, post sumptionem & COU- tmestione carnis Christi, ut scilicet significaret quod potu N perceptione sanguinis ex parte. hominum esset nouum f*dus, S testamentum recens statuenidum, moxque suo coelesti patri tanquam alteri parti

contrahentium in ara crucis cruento modo offeren-dum . Ideo etiam Io. 6. promisit te eandem carnem traditurum in cibum, qui esset datus in cruce pro vita mundi, ideoque coenam cum passione sua con- iunxit ut ita uno eodemque tempore foedus suum. confit maret, tradendo utrique partium verum adum sanguinem, M suam veram carnem. Ita ergo testametum hocnouum Christus in cruce conse t dum sanguis fluxit, maduit S morte deinde confirmauit sempiternoq; parenti suo charactere fςderis noui, sanguine 5 cruento modo litauit, cui omnes

Euangelitiae astipulantur, sicque testamentum nQ

SEARCH

MENU NAVIGATION