De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

: De vero,&Christ. Principe

Tlesias; alterum quaeiat qui suscipiat non August . imo Deo propitio neminem inueniet qui laudabit factum sancti Aureli j Chartag. Episc. M postpa ca, ecce quod aliquando oblata iure & laudabiliter

redduntur, verum tamen no hoc exemplo receden lj, sua reddenda monstrantur aliud est enim in prin .

festo ne suae vitae persistere, aliud a proposito sui ordinis discedere, sit sanctus Aurelius degenti in laicati habitu oblata reddidit, quia post oblationem f.

hos accepit , non ideo in apostasiam euntjbus sua reddenda sunt, quibus utilius necessaria subtraheretur, ut coacti redirent ad ordine a qu O recesserant. sed sicut inimicis, resecularibus iubemur necessaria subminisi rare sicut ab Apostolo monemur, tempus redimere, ut expeditius orationi vacemus, sic ne ecclesia scandalum patiatur, ne discedens in deterim ra praecipitetur, ne in pernitiem monachorum, aut incedium monasteri j occasione suorum exardescat

laudabilius sibi sua non redduntur, sed auferri sinu

tur, quam ab illo ista inserantur. T. 1 i

Manifestum est quantiam miselli Parochi,quam .doque patiantur inediarum, Sc disticultatis, dum iP. sis ea negantur, qvie sibi iure diuino competunt, ab que ideo, quia sibi, quae a Deo pro eorum suilenta tione Ecclesijs S: laicis oblata sunt denegantur, mirum non est, si multi apostatae fiant, dc discedant ab eo, quod sancte Deo reddere olim consueuerunt , tunc veri scatur prophetia Malachiae supra introducta quod ob distractione istarum decimaru Deus ubertatem omnium frugum bonorum in rapina permittit, atque quandoque ipsas ecclesias dirui planeque collabi patitur. Hec enim clericorum, Mecclesiarum ministrorum prouisio quam fueritn cessaria, optime patebit per discursum squum enim

662쪽

Liber secundus. I 63

est ut quicunque alicui reipub. in re necessaria operas suas administrant dein serui ut, ius etiam habeat dc potestatcm ab . eadem republ. stipendium perci ipiendi, imo de exigendi, ad mmistratio autem diui ni cultus reipub. nece staria fuit, imo vero plus qua secularium magistratuum, quoniam diuino iure te. poralia spiritualibus inseruiunt. Vnde cum Do micnus iure optimo Ecclesias. Se ministros instituit ii, quorum substentatione tanqnam rerum Dominus imperare populo potuit, quam ipse iustam censeret bonorum suorum portionem , &hoc ipsum ius naturale docet, primo corinth. 9. Sacrosanctu Concit. T rid. sesi. 2 3. de reform. c. 12. adhortatur etiarin

omnes SI singulos pro Christiana charitate debito-:que erga pastores suos munere. ut de bonis sibi coli latis Episcopis S Paroeliis , qui tenuioribus prae sunt Ecclesiis, large subuenire, ad Dei laudem, atq; pastorum suorum, qui pro eis vigilant, dignitatem tuendam, non grauentur. Tantum abest, qnod ex decimis debitis aliquid detrahendum sit. Neque solum ad honestam Sacerdotum sustentationem

ipsi; decimae a Deo institutae sunt, sed etiam in recognitionem supremi illius domini j, & in hoc inclu-.dit quid morale, quali per discursum per rectit rurtionis dictamen compositum recognoscere uniuersalitatem Domini & per diuinam inspirationem SI proprietatem ipsius, hac consideratione ratio humana dictat quod ista recognitio conuenientissime fiat per decimas, partis separationem,& datione mi ideo ratione huius, tam debiti, & conuenientis signi, decimae manent a Deo institutae, quod idem Concit. Triden ut supra citatum clare docet. Vnde colligunt quidam, canonice monitum non soluentem inteataliter decimas, peccare mo taliter, qui

663쪽

transgressor est diuinae S humanae legis, & Iudici contumax reperitur, unde excommunicari potest et ex parte dedecim. &c. quicunq; P6. q. 7. at ait S. Ambrosius, quicunq; recognouerit in se, quod fi deliter non dederit decimas suas, non emendet,

quod minus fecit, quid est fideliter dare , nisi ut

nec peius nec minus aliqua do offerat de grano, aut de vino, aut de fructibus herbarum , aut de pecor,hus, aut de Horto, aut de negotio, aut de ipsa venatione sua, clarius de hoc constitutum est in Concit. Trid. ubi supra,rPraecipit igitur sancta Synodus omnibus, cuiuscunq; gradus & condictionis sint, ad quos decimarum solutio spectat, ut eas ad quas de , iure tenentur in posterum Cathedrali aut quibuscunque alijs Ecclesiis vel personis, quibus legitime debentur, integre persoluanti Qui vero eas aut subtrahunt aut impediunt, excommunicentur, nec ab hoc crimine, nisi plena restitutione secuta , absoluanturii Neq; iuuat illorum superstitiosum figmentum qui dicunt decimarum solutionem quidem 1 Deo praeceptam in veteri lege. Nunc autem adueniente gratia,&lege gratiae non obligare. Pro quo sciendum quod quatuor olim erant genera decimarum iuxta adnotationem Hostie n. in c. a nobis dedecimis, recitans opinionem Hugonis de sancto Victore secundum tria tempora, naturae, legis, α grvtiae,ubi dicit quod decimae secundum primum tempus gratig erant de consilio, & non de praecepto: quia nulli bi reperitur quod Deus ante legem scriptam praecepit decimam solui, in a. vero tempote erant in praecepto,& in tertio in libertate hominis, hoc ponit dictus Hugo de Sacram . parte T. lib. I. cap. q. & formalias verba ipsius citando sunt haec: Ame legem paruulos con illo erudit,postea suble-

664쪽

V Liber Secundus. I6qge prscepti tentauit, nouissime sub gratia perfectos sub libertate spiritus ambulare permittit, & subdit

ibi, nunquam enim legimus quod ante legem scriptam Deus homini dixerit qui decimam non dederit,&c. dicit secundo quod erant quatuor genera ,& ommissis tribus quartum accipimus super hoc fundatur Ecclesiae determinatio de decimis, primu genus legis veteris decimarum fuit quod populus dabat leviticis secudum quod leuitis sacerdotibus, tertium quod unusquisque sperabat in horreis suis ad comedendum in vestibulo templi. Quartum quod pauperibus erogabant, ut patet in dicto. cap. I. de Decim. IVnde licet translata Iege etiam translatum sit

Sacerdotium quantum. s. ad ritum colendi, tri quia in Sacerdotio nouae legis manet onus ministri propter quod est necessata a communicatio bonorum spiritualium per excellentiam Sacramentoru quae fiunt saltem quantum ad substatiam praecepti, ideo remanet istud praeceptum de decimis soluendis, ut morale, vel quali, in corde enim cuiuslibet hominis scriptum est, quod communicanti S seminanti spiritualia communi centur&ministrentur temporalia,S firmetur, ut iudiciale quantum ad taxati nem decim paratς &decimationem, S quantum

ad Ecclesias quibus ex debi to est reddendum,& posito quod diceremus praeceptum non esse morale vere, vel quasi ad minus morale, & disciplinae l. legis per quam habet vita humana regi innitendo initi-rutioni diu inq& humanae est, ergo morale disciplinae,& quod plus est euangelicae Matth. et q. SI Lucς

II. Archi d. in Rosario in c. decimae 16 q. I. allo modo distinguit praecepta veteris testam eth quod alia suerint ceremonialia, & talia tempore legis gratiae .

665쪽

i De vero, & Christ. Principe

adueniente, ut sonant ad corticem non sunt seruan da, quia euacuata sunt aduentu Christi,& lieet ipse non dicat de bis tamen scribitur c. translato de constit. Quaedam erant moralia, & haec omnia seruada sunt, quedam iuditi alia,& talia si non obligant tempore gratiae, seruari tamen possunt sine peccato, Mad eorum obseruantiam obligam ut si sunt statuta aut horitate eorum quorum est leges condere ut puta si Princeps aliquis statueret, ut qui furatur fuerit ouem reddat quatuor oves, ut legitur Exod. 23. cui subditi tenentur obedire. Insuper addit quod praeceptum decimarum partim erat morale, partim i ditiale, partim ceremoniale, morale in quantum dabatur ad sustentationem ministrorum Malachiae 3. offerte omnem decimationem, partim iudicialenam tribus leuitae dum ministri captam, &mancipatam possessionem non habebant unde manda uir

Dominus eis decimas proventuum dari, ut honor

bilius uiuant& sic erat iuditiale , quod pertinebat ad aequalitatem seruandam inter homines secunduconditionem istius populi licet ox sequenti aliud figuraret sicut & omnia facta illorum , &post multa concludit, quod decimatio praeceptum est a lege Canonica secundum humanitatem quandam , ideo no minus populus legis nouae gratiae exhibeat, quam veteris ministris circumcisi, cum populus logis nonae ad maiora obligatur secundum illud Matith. . nisi justitia vestra abundauerit &c. quam sint

ministri veteris test 1menti. ι- Io: Andreas in glosa ordinaria c. primo de decim n6. recitat naultas opiniones Theologorum

dicens quod ut resert Petrus Lombaldus qui fuit Magister Sente uti aru aliqui Theologi dicut quod Preceptorumaliqua sunt moralia, & haec sunt ad literam

666쪽

LIber secundus . Iss

eram seruanda, ut non occides, quaedam ceremonialia, S hec non seruantur ad literam ut de purificatione post partum, quaedam mistica & c sunt sacrifitioru praecepta, quorum non verba, sed messeruanda est,& sic dicunt in decimis ut . s. sint mistica vel partim moralia, ut stilicient aliqua dari prodecima vigore consuetudinis puta centesimam vel ulteriorem partem, sed hoc ibidem refutat Io. And. 'probans integraliter dandas cap. in aliquibus dedecimis.

Alij dicunt decimas non esse hodie dandas, quia olim usi erant dari Clericis, qui nil aliud habebant, ut hodie Clerici habent patrimonialia prς dia unde

eis decimae non debentur, & haec falsa eii sen tentia ex Conc. Tridenti visu pra. Alij dicunt quod decimae secundum loci aeonsuetudines sint dandae atq; quod non soluere non sit peccatum, quod etia non sustinetur, iuxta illud Exod. 22. decimasti primitias non tardabis offerre , consequenter dicit glo. quod Hostiens in c. in aliquibus de decimis dicit quod praediales debentur lege Diuma personales non, ideo in primis non admittitur consuetudo, at vero in secundo bene . An vero personales sint de iure diuino prout videtur Host. in sua summa tit. de decimis. S. 7. quod negat Dominicus Solus lib. 9. de iust. & iure q. q. art. I. in responsione ad ultimum. Vnde hoc loco ordinatissime succedit quaestio illa cum uti diximus decimae sint de praecepto diuino nunc aliquo modo immutari possit istud praeceptum vel priuilegio

Papae aut consuetudine loci, vel regni, ut non dentur eiusmodi decimae 3 D. Thomas quidem negat ibidem ubi Sotus, respondens in Italia in illisque terris ubi decimae non soluuntur ob id solum inco-

667쪽

De vero,& Christ. Principe

las a culpa eripi quod Ecclesiae ministri indulgere illis censentur, non petendo sicut Paulus sesecisse testatur prima Corinth. 9. nam post quam ibi demostrauit se potestatem habuisse sustentamina ab illis petendi subdit non esse usum eadem pose state ne quod offendiculum daret Euangelio Christi . i. Altius aute haec res ordienda est, M primum qui dem considerandum an de potestate Papae id ullo modo fieri possit, quod tam super iure percipiendi decimas quam ad fructuum perceptionem dispenset perpetuo alienando & maxime in Laicos, pro quo scias quod in hac quaestione duplex potest esse

consideratio alienationis ι una est omissiua, ex patientia,& tollerantia magni temporis, ut quia Lai ci non soluunt decimas & Papa sic tolleret, alia est alienatio authoritate expressa, quantum ad primu plures sunt opiniones, nam in personalibus tenuit Hostie n. quod praetextu antiquae consuetudinis e cusentur non soluentes, si enim scientia & tollerantia Papae vel alterius nos non excusaret non esset dicendum nisi quod omnes damnaremur, quod absit; Verum ista opinio ut supra refutata, sic pro nunc sustineri nequit in hoc omnes Canon istae consentiunt, quod non excusantur praetextu consuetudinis,& melius dicendum quod . s. ubi Generalis consuetudo patriae moribus recepta vel ipsa gen rati consuetudine abolita Ecclesia id tollerante noest dubium quin excusentura peccato per ea quae

notantur in c. I. de pace & tregua, nam scientia, Mpatientia apostolica multum operatur etiam insisnon existit facit lex. I. g. fin. ff. de aqua quot. &estiua ,&cum In personalibus iit uniuersalis quasi in mundo

668쪽

Liber secundus . Iss

mundo consuetudo, quod non prς stentur,Videntur excusari non soluentes: proinde licet consuetudo non valeat in prς dialibus tamen ex eausa generali& antiqua consuetudine , & scientia , & patientia Pontificis non est dubium illos non soluentes excusari.& haec omnia tollerantur si Ecclesia aliud nuhil accepit a subditis ratione decimarum , sic enim si factum fuisset authoritate Papae non possent petere decimas. Alias possessiones, vel alia bona nequeunt dari Clericis pro liberandis aliis terris Laicorum a decimarum solutione ; quia super ijs non

valet permutatio, neque transactio c. fin. de rer. per mur. & c. I. de transact..& sic talis consuetudo eo praetextu non posset introduci nisi interueniente authoritate Summi Pontificis ut ibi tenet. Io. And. de rer. permut. c. fin. Quod vero attinet ad expressam alienationem,

quae fit per Papam de iure percipiendi decimas , Mearum fructus Laico, multa videntur obstare quo minus fieri possit, cum enim debitae sint iure diuino videtur ulud in dispensabile, & incommutabile per Papam, imo potius illud ius debet custodire, M defendere usq; ad sanguinem 2 .q. I. c. sunt quida. Alij d icunt quod fieri posset,& contra ius naturale dispensati remittendo alicui decimas spiritualiter

non tamen constitutione possit facere,quq omnino tolleret istud praeceptum,quia ius naturale immutabile permanet, alij explicant hoc ius quod non possit dare in simul sed in indiuiduis, idest non potest tolli, sed in quibusdam remitti sicut illud ius naturale quod omnes sint liberi immutatum est in quibusdam, sed non in totum hoc enim esset impossibile quod omnes essent serui, vel liberi, Alij dicunt quod etiam omnibus Laicis hoc posset concedere, T t a deci-

669쪽

De vero,&Christ. Principe

decimas ad tempus &c. causa: quia hoc non est ex toto tollere, sed distinguere: nec obstat si dicatur,luod contra ea quae sunt praecepti non dispensat dicunt enim quod sit spetiale in hoc prςcepto . Ex quo dicendum existimo quod Papa tanquam generalis administrator cum libera bonorum Ecclesiae S: Clericorum locum Dei tenens in terris , pintest etiam Laicis, nedum fructus decimarum , sed ipsum ius decimandi concedere, M perpetuo causa

suadente, ad quod intelligendum simile habes de

matrimonio , nam licet matrimonium sit inuentu in Paradiso terrestri per Deum, ut quod Deus m. iunxit homo non separet, tum Ecclesia hanc legem modificauit quando coniunctio est facta verbis cucarnis commixtione, alias verbis etiam de praeseti

Ecclesia disponit,& tollit illam legem: quia per

ingressum religionis fit separatio ut patet in Q ex publica de conuers conivg. quanto plus in istoprς-Cepto in quo versatur interesse Ecclesiarum, & Clericorum ita quo Ecclesia habet omnimodam dispositionem, ut videre est, hinc inde, quando plures religiones priuilegia uit de decimis non soluendis quod si prςceptum fuisset morale, minime potuisilet, fuit ergo morale,& diuinum inuentione , nunc

autem est diuinum, M Canonicum dispensabile, tamen causa subsistente: nec dubium est ita lactas concessiones regibus & Principibus Catholicis habuisse iustam causam, ut s. Ecclesias construerent,&m fidei immunitatibus easdem defenderent, maxime

eo etiam prouiso quod Clerici ex his concessionibus non sunt fraudati debita sua portione, maxime etiam ob id quod multi reges& Principes ex eius modi sibi iactis concessionibus a summis Pontificubus ex magna abundantia iterum elarziti sunt b

670쪽

. Liber Secundus . - 167

na temporalia Ecclesiasticis, & etiam duas partes decimationum remiserunt, & sic ubi aliquis foret stimulus debet etiam a bonis mentibus procul esse quia quamuis Innocentius in rub. de decim: concludat quod propter bona temporalia Clericorum non debent Laici retrahere se a decimarum prς statione ut ipse tenet super rub. tamen praecedente titulo Apostolici, &ijs quae in decimarum compen, satione , & alijs quae pro dotatione Ecclesiae data sunt, satis bene ipsis Clericis potest citari, quod scribitur num. 28. circa finem quod contenti esse debet

de dictis duabus partibus & alijs quae pro dotatione Ecclesis data sunt, &dabuntur & quotidie perideles erogantur.

His sic stabilitis duo colligimus ad usum nostrum necessaria quorum alterum est , quod decimae neque ius ipsarum ulli Pr latorum, vel Episcoporum liceat sine expressa Summi Pontificis aut horitate Laicis hominibus inlaudare, cuius contrarium Sole meridiano clarius enitet, dum experimur quotidie in foro, & curia lites instruere ob non solutam inde pensionem annuam & id quidem ab ipsis Ecclesiasticis & religiosis quibus cum inobilibus terrς multa sςpe fit contentio apud saeculares propterea quod illi non pensionem annuam ob relictas decumas monasterio persoluerunt, idq; tanto scelestius quod non Catholicis id muneris exhibeatur sed aduersarijs de fidei nostrae inimicis, cum Paulus nos doceat in proximis dometticis fidei benefaciendum esse. Quid vero inde emolumenti accedat monasterijs Religiosorum conuentibus undiq; apertum est, quod inde pleno iure haereditario eiusmodi oblationes, S decimae possideantur ab haereticis, ncc Vnquam aut magna cum aduersitate ad pristi

SEARCH

MENU NAVIGATION