De vero et christiano principe deque eius visibili hic in terris ministerio. Libri duo. Authore R.D. Matthaeo Scolastico ..

발행: 1601년

분량: 804페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

De vero, &Christ. incipe

tifex in proemio sexti noctesq; transimus in somnes de illas sub aequalitate dierum transeuntes,ut subi ' cti sub omni quietitudine uiuant, hinc etiam est quod Deus omnipotens cui omnia certa sunt,& nuda, cum vidisset peccata Sodomorum noluit audiata iudicare, sed manifeste cognoscere quae dicebanis tur. Gen. 18. descendam ω videbo virum clam ,, rem qui venit ad me opere compleuerint, Iudicib.& prslatis dans exemplum ne quid citius dijudicet nisi illis constito, ut iudicibus, sic legitur Lucae. I 6. quod villicus ille, qui diffamatus erat apud Dominum suum quod dissipasset bona ipsius audiuit ab

illo. Quid hoc audio de te 3 redde rationem villiacationis tuae, sam enim non poteris villi care,in secudo dans Principi praelatisq; exemplum, ut cum viderint malam administrationem ostitialiu per frequentem clamorem ipsi descendant, ad curias celebrandas, seu comitia, Vt vocant, de videat an clamor qui ad eos peruenit opere completus sit, ad hoc est textus in auth. vi Iudices sine quoquo suffragio g. r. coli. a. ubi dicitur quod Princeps videre habet ne sebditi a Iudicibus, vel ossitialibus aggraventur, vel

male tractentur, nam tunc Princeps abundat, cum

kbditi bene tractantur dc sunt loci upetes. M tales similes causae malae tractationis, iniustitiae mouere debent Principes ad iudicanda comitia ut videre est in seu . de prohib. stud. alie n. per Lotar. cap. Imperiali, ibi, permultas, & cum interpellationes ad nos factas didicimus. Hanc ob causam solebant olim Persarum Reges obire omnes uniuersae ditionis suae Prouintias δίeas perlustrare, ut viderent quid opus esset, & Regem desiderarent,quod & Plato testatur secisse Mialoem Cretensium Regem,opera Rhadamanthi,MT aloenis

752쪽

Liber secundus. 208

Taloenis, qui ter in singulos annos regionem passim obibat, custodis legum intentus greasq; legum tubulas pagatim circumferens, sic alij omnes quibus proba reipubl. cura suit rectaq; cum gloria successu

administratio, fecisse constat & Senatus,&consultorum iuditio usus, ut suerunt Vespasianus, Titus Traianus, Antonini, M alii, ut conir qui a Senatus consilia personasq; bene cola lentium subditoriiq; suorum necessitates despectui habuere, SI Odio, ut tyrannich,& cum viiij s liberius viverent, dum putarent eam libertatem male agendi iucundiorem, reiectis frenis rationis & consiliorum, se & rempub. in Pernitiem immedicabilem coni j cerunt, Vt Heliogabalus Bassianus , Nero , Caligola , id gen

nus alia .

Cauta porro quare olim Principes consilia & comitia quotannis celebrabant, expressae videntur in l. seruare C. dedecurio. lib.,Io. ut sunt reparatio iustitiae, pacis compositio. Prouinciae reparatio, delictorum puniti ostitialium creatio, & de prohib. seu alien: per Lotar.& Fredericum c. I. M c.propter ecclesiasticas I 8. distin. Hunc morem consiliorum,& comitiorum iacie-dorum nostriMuoque Principes obseruant, dum publico edicto in omnibus suis Prouincijs significant quod sutura erunt comitia generalia tali die locoque determinato, mandantq; primatibus seu praesectis prouinciarum dictum illud publicari & certi res facere omnes suae Prouinciae subditos, ubi Ecclesiastici, & nobilitas, caeteraeque ciuitates , quid sibi onerosum aut molestum sit articulatim singula describentes, sectis comiti js per suos destinatos & l gitimos syndicos offerunt sic demum omnes syndici omnium prouinciarum nobisium plebis & e

753쪽

De vero,& Christ Principe

clesiasticorum die a Principe constituto in loco c5 saeto comparent, ubi primum agi debet de reis Inatione morum M vitiorum reipub. uniueris de correctione abutentium potestate Principis sibi cocessa, M de nobilium superbia, qua opprimunt subditos δc ecclesiasticas personas pro quo optimum M sanctissimum remedium est Principibus si personaliter omnes suas ditiones, ut alij fecerunt olim,vi sitare nequeant quo instrui possint M edoceri de niuersis quae in Prouincijs fiunt, idiplam per alios

fieri demandent, possunt enim tunc tutius, & Iecurius subditi utriusq; status coram Principe damna& causas atq; oppressiones deponere quae sors ancoram tyranniculis praepositis c lare coguntur Quod si forte sint in Prouinciis coniurationes Mileteq- contra Principem machinationes, has alio nofaciliori modo depraebendet Princeps, quam si praeses ipse sit comitiaq; celebret, sic notabit rebelli nes quas aliquando solum a longe olfecit intelli- . et deniq; ex his curijs,tacon si ijs quid noui quisq; prouincia moliatur, M de his quos habet suspectos clam . inquisitione facti, apertius per se cognoscet intelligetq; , totam regni sui politiam, popul rum deuotionem, vel alienationem a se, &autho- res istoaum, de ita medebitur singulis, A institutas coniurationes, Sc rebelliones prςuidebit,&praecauebit. Fuit iste mos etiam in ecclesiastica politia, clorum quotannis in unum congregare qui quandiu obseruatus fuit secundum leges prascriptas status reipub. floruit, ut contra ubi tantum perfunctoria vel procurationum, seu pensionum recipiendarum gratia seruatus,vel abolitus est incuria prauatorum, collapsa, omnis sere pulchritudo Hierarchis Ecclesiasticae, corrupti mores, extinctum lumen, tenebrae

754쪽

latae per populos diffusae, quae ansam dederunt S than ς dc impi js haereticis, paganis & infidelibus grassandi in gregem Dominicum, fidemq; Catholicam;& serenda zizania tacentibus legibus, quae sancti si me de hac Cleri Ecclesiarumque visitatione loc tae sunt. Fuit & alius laudatissimus mos pro conseruanda religionis in regno synceritate , de quo in concilio Basiliensi sed parum obseruatus, ut scilicet concilia generalia fierent in Ecclesia Dei , de decennio in decennium , quia frequens illa celebratio agri Dominici praecipua cultura est, vepres, spinas , triabulos haeresum , errorum scismata extirpat, excessus corrigit, deformata reformat: neglectus vero eorum praedicta disseminat, ut refertur in c. I. de authoritate generalium Conciliorum in pragmat: sanctionibus sic&iniunctum fuit Episcopis S Archiepiscopis synodos Episcopales S prouinciales annuatim ea de causa celebrare, quae ommissae mores de prauatos fouent nutriuntq; in Clero. Quibus omnibus medendi ars optima est prudentissimorum virorum cum Principe facta consultatio, multorum nanque facta Concilio sententia melius approbatur quam unius,& oculi plures plura vident, quam unus.

Praestat hoc loco examinare quales esse debeant in talibus similibusq; causis decidendis consiliarij M utrum Princeps necessario eorum Concilio acquiescere teneatur. Vt ergo consilium Principis sit 'tutissimum M sibi & populo, utque omnes concordia insolubili conivnsantur, obseruabit ne consilia componat ex sola nobilitate aut ex solis Ecclesiasticis personis, sed cum illis alios etiam peritos adiungat Princeps, item is ex populo seu ex plebe, ut sica

755쪽

De vero,& Christ. Principe.

si trium statuum res negotiaque consideranda veniunt, ita etiam trium eorumdem sentiant patrocinium, sintq; ita tres isti status in unum coniuncti, ad Principe, sicut communi ad se inuicem gaudent videndi commertio, ex quo mirabilis orietur harmonia ita ut plebei non redigantur ad seruitutem per nobiles aut hi liberius sumant occasionem coniurandi in Principem, neque ex arbitrio imperiti, e clusis iurisperitis leges & iustitiam remq; publica subuertant, atq; pro hoc non erit abs re si etiam Princeps suos filios agnatos &proximos sanguine, etiam si in dando consilio valde no sint idonei adhibeat, ne exclusio horum odium aut suspectiones excitet.

Sique fidos probosque consiliarios praedecessores sui retinuerit Princeps ab his multa discere potetit utilia gubernationi, si tamen habeantur illi suspecto vel a populo, vela proceribus, quod fuerint mali prς decessores consiliarii, potius amouendi sunt, sicut &alij omnes, oportet enim Principem habere bonos consiliarios, bonosq; ministros, consiliarios, amicos veridicos, non palpones, prudentes, S recte consulentes, animorum subditorum prouintisque 'ignaros, senes, varia sortuna exercitatos, gerendis rebus magis quam innovandis aptiores, sine ambitu, aut priuata comendatione, sed publica delectos, constantes, modestos, pios, secretos,&Catholicos, qui non sint pervicaces & contentiosi tutandς suae sententiae causa, alijs inimici, sint affectibus vacui in dubi js non lucri cupidi, cum his Princeps mature constat tabit.

Mali consiliari j & pessimi adulatores nebulones

Principem S rempub. perdunt . Quorum contali u m e st d i ictu na iuue nu m a quo Roboam deceptus, anulit decem partes regni sui ex duodecim trib.

756쪽

Liber secundus . 2IO

bus 3. Reg. I a. de quibus alias . Deberent sane Principes, potentatus, M Domini sicut eorum potestas a Deo est, ita grato animo illa Vti, ut ad ipsorum exemptu caeteri discerent Princupum namq; vita ut Plinius in Traiani Caesaris P negyrico astruit incensura est eaque perpetua, ad hac dirigimur, ad hane conuertimur ipsi autem surdae aure serpentnm more in fingunt longius ire,& ne videantur eorum opera praua ostitiales saepe eligunt, qui profligatis penitus legum , canonumq; placitis nil aliud student nisi ut Domino placeant, ob quod laxatis habenistin miseros subditos in taliciter saeuiunt, ipsost bonis spoliant, ut Dominos diarent ac vest iant, i pta'; excoriant: dc ad sanguinis usq; & animae deliquium emissionem totalem reducunt: o miseriterque quaterque miseri,& inscilices, cum una simul ante Dei tribunal exactam reddent Tationem gestorum usq; ad ultimum quadrantem, O enim, penitus ignoro cui potius istam inis licitatαm tribuam , an ostitialibus talia gerentibus, an

Dominis potius non reluctantibus t de his dici potest, quod caecus cςcum ducat, & ambo in f eam cadant, gloriantur tales potestates quod crudeles ,& rigidi atq; laueri sint, E conuerso Domini quot ossitiales habeant fiscales, o inscilices , quanto nos ethnici antecellunt cum & Plinius supradicto loco asserat, tunc Principem bonum esse dum fiscus eius

vincitur, non autem dum ditatur, dum ait tapius vincitur fiscus, cuius mala causa nunquam est, nisi sub bono Principe. Horum omnium causa potissima in utroq; est auaritia, quae cum sit idolorum secuitus qui eam insectatur Christianos se non esse profitentur, quia ut ait Seneca non satiat pecunia au

ritiam, sed irritat, ideo semper indiget. Nullum i

757쪽

De vero,& Christ. Principe

quit Cicero in oratione pro P. Quintio, esse potestostitium tam sanctum atq; solemne, quod non auaritia comminuere ac violare soleat. horum nulla est utilitas neq; Principis gloria, satiusq; erit carere talibus, quam aulam ornare spoliis miserorum . Nunquid vero Princeps semper tenetur sequi suorum consiliariorum sententias, vel maioris partis, vel neglecto illo negotia per se expedire,&quod Principi placuit habendum pro iustitia 3 Poterit Princeps naturali quodam iuditio & frequenti via

similium rerum, &causarum benE vel math succe dentium negotiorum , quid sibi expediat, ex illis quae dicentur, perpendere,& ante penes se conclusionem meditari, nullus enim est ex consulent ibus ad quem magis danarum vel utilitas consilij pertineat quam ad Principem tum quia variae sunt comsulentium voluntates latentes saepe,& subdolae,qus Iermone non produntur , principis prudentia erit audire omnia patienter , quae a contrariis partibus paribus', & disparibus suffragijs dicuntur, rationibusq; firmata obseruabit, ipse velo nullam resolutionem emittet, neq; cuius consilium plus minus

approbet, dicet; sed postea quid sibi videatur omnibusanscijs, vel paucis conscijssatuet. Quod si coimsulta in consilio sibi non satisfaciant, debet non imsolenter consulta re ij cere , sed tanquam maturiori habita de eadem re deliberatione statuere: neque id moleste serent consiliari j, sciunt enim se admisses ad consilium, non ut concludant, sed ut tantumquς sibi meliora videantur proserant, unde si Principi visum fuerit, poterit consilium suum in melius

758쪽

. . : Liber secundus Mi

gna pars consilij sit in tempore, de consilia rebus a

Ptentur, res nostrae seruntur imo volvuntur,& con

silium sub die nasci debet, & sic potest Princeps contrariam suam consilio sententiam tueri, erit tamen de honestate,& non de necessitate illorum consilio, vel parti melius sentienti, quam suae sententiae deferre, ne sua praesumptione se&rempub. in praecipitiua quo resurgere nequeat, sciens prudens Cue conjj- Ciat: eorum Vero quibus potestatem non solum co-sulendi sed etiam statuendi dedit maxime consilia rata habere debet siquidem sapientis & prudentis

id existimatur esse Principis, Consilijs etiam aduersantibus sue sentetiae potius deferre in dubijs quam suae opinioni si scilicet consulentium animos iam perspectos habeat quod sint fidi amici,& prudeles. Quo in negotio imitabitur dictum Marti, Antonini Principis & Philosophi aequius inquientis est ,

Ut ego tot taliumq; amicorum consilium sequar , quam tot talesque ymici meam unius voluntatem ,

unde si ita egerit Princeps carebit syndere si S re- . morsu conscientiae. ctiamsi res consilio facta careat lac cessu optato, id enim euentui,& non imprudentiae vel sibi imputandam erit: quia usus est mediis humanis prudentum virorum , S consiliis, quare Deo potius vel fato talis euentus ascribendus erit. . Denique suorum consiliariorum consultationes ex bono an procedant iustaeque sint, facile ex tribus Conij cere potest Princeps, quae sunt scilicet honeste vivere, alterum non laedere,& suum cuiq; tribuere,

honestum enim semper utili prςferendum dicimus, sicque despiciendam utilitarem ut honesta faciamus , si vero incertum sit an honestum vel utile, insisteriadum aut in qualitate aut in coniectura, conssiliari Rutem omnia oportet, aut propter ipsa, aut pro

759쪽

, ' De vero,&Christ. Principe

pter alia, est demum .

Est aliud optimi & boni consilii iuditium quod

pertinet ad utilitatem Reipub. si illud. s. Prinei paliter salutem, & utilitatem Reipub. respic:at & deinde per consequentiam ad utilitatem singulorii per xineat, an vero ad utilitatem principaliter priuato. rum, semper autem in concursu praeserendum bonum commune priuato . Quo inconcursu bonii Princeps expendere debet quomodo publico con cursu possit sine detrimento priuati cuiusquam succurrere nam & singulorum ut publici curam gerit , ut de Deus Rex regum prouidentiam suam extedit, curam usq; ad minimum capillum ad passeres singulares. Hic porro publicum bonum non inter ligitur commodum solius Principis nam Princeps

etiam propriam .utilitatem contemnere debet, ut

publicς rei consulat, dc in hoc bonus legitimus

dicitur Princeps, cum pro Repub. quam curanda suscepit non tantum bona propria sed etiam pro priam vitam exponere debeat , bonus enim pastor cui affundantur Reges,& Principes, animam suam dat pro ovibus suis , sicut contra tyrannorum mos est omnia ad propriam vertere utilitatem , loriam suam , M ambitionem , unde merito pro pastoribus Lupi facti sunt rapaces sitas iniurias non populi vindicantes, cum tamen boni Principis est suam quodammodo curam negligere, pro

prias iniurias contemnere, remittere, ea Vero

solum quae ad populum pertinent vindicare, quae vindicatio populi non solum consistit in consili rum celebratione, sed etiam in executione, ut cutique in specie & in particulari iustitia & aequitasadministretur, quod nuquam melius eniciet Princeps

quam si post consiliatios suos aliquem Prouincij s

760쪽

em Liber Secundus bub et Ia

suis singularem constituat omnium, liquorum

C A P UT XXXI.

Post Consilliarios, P rincipis est inq

supra prouincia Praesidem constituere.

C Olent in bene consti tuto regno varii iustitiarum executores constitui quos vulgo iustitiarios dicunt, ad supplendam regis vel principis personam,&ad parcendum sumptibus subditorum quibusco

Intur longius adire principem, in eum euetum uti quid cotra priuilegia regni seu leges in curia cum prouincialibus latas factum fuerit ab ipsis proceribus seu illorum iusserioribus Iudicibus, id per regni seu prouinciae praesidem emendetur. Cui praesecto seu praesidi magna est collata a principe Iurisdictio veI quandoq; ex regni priuilegio pron inciarum uelegσ, ita ut etiam principis aut horitas exinde exclusa vi deatur, pro quo facit quod notat Dom. A ntho. de But: in decretali eum contingat, qui dicit quod ubi priuilegium vel consuetudo tribuit Iurisdicti hem inferiori ordinariam, illam tribuere videtur exclussi superiore,& quo specie actum est, hoc etiam de Iure manifestum est, ut cum a superiore alicui subdito datur ex priuilegio vel consuetudine Iurisdictio semper videtur actum quod superior exclud tur, & facit c.ad haec de excel. praesar. Verum licet regulariter in causis praesidis Iurisdictio sit coarct ta saltem in exercitio, iurisdictio tamen principis non est exclusa quantum ad hoc neque in exercitio.

ineque in habitum quia licet princeps magnam iurisdicti D

SEARCH

MENU NAVIGATION