장음표시 사용
401쪽
ad omnium scelus ac nequitiam addi potest. Verum, ut opinor, honores tui te iaciunt insolentem. u, C. Sallusti, tantidem putas esse bis senatorem, et bis quaestorem fieri, quanti bis consularem, et bis triumphalem Carere debet omni vitio, qui in alterum paratus est dicere. Is demum maledicit, qui non potest verum ab altero audire. Sed tu Omnium mensarum assecla, omnium cubiculorum in aetate pellex, et idem pystea adulter, omnis ordinis turpitudo es, et civilis belli memoria. Quid enim gravius pati potuimus, quam quod te incolumem in hoc ordine videamus pDesine bonos petulantissima consectari lingua; desine morbo procacitatis isto uti desine uti umquemque moribus tuis aestimare his moribus amicum tibi s cere non potes, videris velle inimicum habere. Finem dicendi faciam, P. C. Saepe enim vidi gravius ossendere animos auditorum eos, qui aliena flagitia aperte dixerunt, quam eos, qui commiserunt. Μihi quidem ratio habenda est, non quid Sallustius merito debeat audire sed ut ea dicam, si qua ego honeste essari poSSum.
403쪽
405쪽
Haec oratio diu fuit Ciceroni adscripta, et inter actionem pro Archia poeta, et orationes post Reditum, locum obtinuerat. Quam quidem Albertus Leonicerus Wittenbergae anno I 57 notis illustratam edidit quin immo alius huius operis interpres Otho Verdmulier, ita eam laudibus extulit,
ut orationis elegantiam, et sententiarum concinnitatem demirandam omnibus proponeret. Primus omnium, ut saltem opinor, Lambinus hanc stultam opinionem impugnavit; sed tamen ejus aetate ita invaluerat, ut, quum Cic ronis opera rursus in lucem proferret, admonuerit praefatione se coactum fuisse hanc orationem ceteris Tullii scriptis adjungere, ne manca viderentur. Sed verba illa praefatus est: Haec oratio est inelegans, inconcinna insulsa atque inepta, denique vix latina itaque qui eam Ciceroni adscribunt, eadem opera regi alicui opulento vestem aliquam erasso filo tritam et laceram circumdent M. Si Dodwello fides adhibeatur Dissert pr. ad S.Irenaeum, pag. 53), a quodam vetere declamatore fuit opus exaratum, qui plures Ciceronis pannos una assuit; attamen non vid tu suisse a vetere auctore scriptum oratio ubique manca ac claudicans, sententiae obscurae absonaeque recentiorem quemdam indicant. Wolfius autem non celete rem attente perpenderat, quum opus illud cum orationibus post Reditum, pro Domo de Aruspicum responsis conferret.
407쪽
I. Si quando inimicorum impetum ' propulsare ac
propellere cupistis, defendite nunc universi ununi, qui, ne omnes concideretis, ardoreque flammae conflagraretis mei capitis periculo non dubitavi providere. Nam quem Virtutis gloria cum summa laude ad caelum extulit eumdem inimicorum invidia indignissime oppressum deprimit ad supplicium. Si liberum conceptam dulcedinem animo inclusam continetis, nolite eo velle carere, qui carissimam Vestram procreationem sibi esse duxit. Est enim liberale officium, serere beneficium, ut metere possis ructum. Fidei conducit, in loco debitum retribuere. Illic enim animi voluntas propensa comprobatur; hic memoria collaudatur. Itaque, si omnibus grave servitutis jugum esse debet in libertate educatis sit is vestris animis acceptissimus, qui a vestro corpore jugum acerbissimum repulit servitutis. Et, si majores Vestri eos imperatores, qui militum virtute hostium fregerunt furorem, jucundissimo fructu libertatis reconciliam', non solum statuis dignos pittarunt, sed etiam aeterna triumphi
I. Propulsare ac propellere, et sic infra, o oppressum deprimit , putIda, et tantam non harbara oratio. a. Inepti scriptor, ut Passim.
408쪽
laude decorarunt: tum vos eum consulem, qui non militum praesenti sortitudine, sed sua eximia animi virtute hostilem civium mentem senatus auctoritate vindicavit, existimate vobis retinendum in civitate esse.
II. Si quae beneficia singulis civibus, privatimque
dantur, ea solent iis esse ructuosa, a quibus sunt prosecta Jure et merito possum ego vos ad defensionem meae salutis adhortari, quos conservavi universos. Nam neque majus est defendere unum, quam populum neque verius a singulis, quam ab omnibus repetere officii praemium et fructum: propterea quod in unius periculo saepe contentio parva est, ut levis sit labor defensori sustinendus in reipublicae insidiis. quo firmius est, quod oppugnatur, eo paratiores sunt inimici, ut iis sine magna sollicitudine, industria, vidi tute, non queat resisti. Et singulorum opes saepe sunt tenues, et infirmo ad gratiarii reserendam, iit opitulari bene merentibus non queant, si maxime cupiant;
universorii auxilium eo plurimum prodest, quod firmioribus opibus est nixum Iube igitur, quoniam et major impensa in patriam officii est, quam in privata fit defensione, et plus a vobis praesidii, quam a ceteris Opis ad salutem potest afferri, vos obtestor, quos mihi et debere et posse intelligo opitulari. Non convenit
enim, quum ego ad promerendum officium tam fuerim expeditus, vos ad referendam gratiam esse tardiores me, cujus amplitudinem ac gloriam laude atque honoribus amplificare debeatis, ejus incolumitatem et salutem deserendam existimetis. III. Etenim errat, si quis arbitratur, Μ. Tullium idcirco in capitis periculum vocari, quod deliquerit aliquid, quod patriam laeserit, quod improbe vixerit
Non citatur reus audaciae virtutis reus citatur. Non
accusatur, quod rempublicam vi oppugnarit, sed quod
409쪽
lio I novusperniciosum nobilium restinxerit furorem. Non obest mihi turpis et nocens, sed honestissime laudatissimeque acta vita. Non odio bonorum, sed invidia premor malorum. Intelligunt homines, tot et tam praeclaris testimoniis monumentisque Virtutis comparatis, Μ. Tullio, dum sit incolumis, sore voluptati. Idcirco vitam eripere cupiunt, ut cum spiritu sensum quoque adimant iucunditatis. Nonne igitur indignum est, eos praemiis meis invidere, qui virtute
certare noluerunt eos in contentionem otioris venire, qui officiis se superari aequissimo animo tulerunt Si dulcis est gloria, consequere Virtutem noli abjicere labores, petere honorem. Onorem dico pimmo vero famam, fortunas, amiliam, liberos, caput, eorpus, ipsum denique sanguinem, et animam. Cedo invitus de republica cedo oppressus de sortuna , de dignitate; discedo a republica victus audacia malorum. Liceat manere, si non illum Μ. Tullium, custodem urbis, defensorem omnium, patrem patriae; at certe reliquias ulli : liceat in conspectu civium, in hac
urbe, quam ex parricidarum faucibus eripuit, remanere tecta omnium, sana deorum, universam videre periculo liberatam suo civitatem liceat ex hac flammaevolare, praesertim qui illud impium incendium perditorum hominum lacrymis potius meis, quam sanguine vestro restingui malui. Neque enim peto, ut mihi detis vitam sed datam repeto, ut reddatis. Si meministis,
quod dedi vos noli debetis oblivisci, sed retribuere,
quod debetis. IV. Vos vos obtestor, di immortales, qui meae menti lumina praetulistis, quum consensum exstinxi conjurationis arcemque urbis ab incendio ac flamma liberavi, liberosque Vestros e gremio et complexu ma
410쪽
Μ. . CICERONIS Num igitur potest fieri, a clientibus ut recipiar, quum, a quibus debeam retineri, rejicere instituant Socii quo fugiant, quum aditus custodi patris praeclusus sit Quomodo spes salutis reliquis residebit, quum
civibus praeclusa sit exspectatio incolumitatis 3 acetconcordia extraneis gignetur, quum jam domesticis non insideat, sed publice providenti eripiatur Nam quid ego improborum facta renovem oratione, ut redintegratione illius conjurationis animos vulnerem vestros Auxilium ab alienis efflagitabo, quum cives
vestros deseratis 3 sociorum invocem subsidium, quum a civibus interclusum sit praesidium Quam colere gentem nunc instituam' Utrum ut custos accipiar an ut proditor excludar Si ut conservator, vestra erit ignominia Sin ut oppugnator, praecisa erunt omnia. Itaque quod putavi sore gaudium, id exstitit exitium. Si Quirites eumdem in ceterorum periculis haberemus animum, quem in nostris difficultatibus, et pro intiocentissimo quoque propugnare, et nocentissimum quemque oppugnare nobis utilissimum esse arbitraremur, et si cum optimi cujusque rebus adversis nostram salutem, cum deterrimorii hominum secundis nostra pericula putaremus conjuncta frequentes proesecto talibus conatibus obviam ire niteremur; neque partim innocentia freti, partim nobilitate nixi, partim potentia ac multitudine amicorum sulti, quum pedi facile existimaremus adversariorum vim ac factionem
a nobis repelli posse, subito ipsi simili periculo circumventi, in nostro eVentu aliorum reminiscentes casus, jure id nobis accidere nequidquam quereremur. V. Quis enim est, Quirites, qui nunc, quum inimicorum nostrorum Vim atque violentiam perspiciat, quique nostrum ipsum periculosissimum casum recognoscat, qui non sibi ac suis dissidat sortunis Quo
