Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum ..., Volume 86

발행: 연대 미상

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 연설

411쪽

enim se satis tutum arbitrabitur praesidio Virtutis et gloriae At ea nos ipsa hoc tempore oppugnant. vltitudine amicorum Aperuerunt non sortes esse se amicos, si in eorum potestate nostra sita salus non est. aucitate inimicorum At id non in ipsius, sed in aliorum voluntate positum est. Nam non satis est,me cui injuriam iacias, providere, si tamen sunt Voluntarii inimici, qui tuis praemiis te oppugnent Atque quum haec Omnia omnibus sint gravia atque acerba, tum vero nobis misera atque intoleranda, quorum et ossicia in rempublicam recentissima, et incommoda ob rempublicam requentissima in familia versantur. Nunc si eadem conditio disceptationis proponetur, aequi auditores adhibebuntur, aures non obtusae criminatione, sed vacuae praebebuntur qui sunt assequuti summum gradum honoris, non dispoliabuntur

honore; qui sperant, facilius et proclivius ad laudem nobilitatis pervenient. Quamobrem nolo me duce supplicii vos ad fraudem deduci, ut ego ad pristinum

statum recidam casus. Nunc igitur, si lingua est concertandum, Iinocentiae virtute fretus supero. Si facta compensanda sunt, conseramus aequitatem. Si violentiae impetu opprimimur, cedam pro omnibus unus tribunitio surori, quoniam laborem pro cunctis serre

VI. Si igitur aliquo tempore iis hominibus consuluistis, quorum animus est religionis pietate defunctus: debetis mihi quoque prospicere, qui numini deorum

eonsecratum sartum tectum ab omni piaculo conser- avi, et vos ut tutam tranquillamque sortunam traheretis, mea persec vigilantia Nam me, quem paullo ante fortuna erexerat ad gloriam , virtus extulit ad laudem populus tribuit honorem eumdem tribuni furor exagitatus depulit ad calamitatem Et quoniam

412쪽

374 . . CICERONIS

animadvertistis illam conspirationem conflatam, ita esse restinctam, ut nulla scintilla compareat incendii, Vos quoque tribunitiam sedate temeritatem; qui nune se mihi inimicum ostendit, se prius esse Vestrum p fessus est inimicum me rei crudelitas experta in me, in Vos convalescat, et calamitas remorata longius sedi Pat atque progrediatur, praecavete. Nunc vel solus delectus ad calamitatem, vel primus vocatus ad tale periculum, omnium animos jure debeo commovere. Omnia sunt immutatari manus ad demonstrandam

religantur injuriam lingua inciditur ad deplorandam calamitatem animus praecluditur ad exponendam rei indignitatem. Humilitatem generis objiciunt nobis,

qui novam rationem suscitant, veteres majortam o,

terunt laudes. Sed quid ego plura de illorum aut ium maledictis, aut in vos scelerate loquar factis λquorum cognita improbitas, me tacente, coarguitur turpitudine vitae, ut de iis ion sit necesse inimicos Praedicare, de quorum scelere ne amici quidem , mi ipsi possunt negare. Vos ego appello, quorum de me maxima est potestas. Apud vos loquor de mea calamitate, quos habui semper innocentiae et virtutis meae

VII. Igitur ex civitate bene meritus de republica civis exturbatur innocens expellitur consularis homo λNon facultatibus usus quondam minimis, amicorum multorum praesidio munitus, nunc partim ab invidis, partim ab inimicis circumventus eget indigne mutes opem non tuleritis in periculo capitis, vos, credo, retinebitis vestram libertatem qui neque tanta aletis auctoritate, neque tantorum Osficiorum impensam egistis in patriam . ita credites, hoc in uno incommodum confirmatum, multorum infirmabit imcolumitatem; et si initio non erit resutatum, impune

413쪽

ad omnium perniciem convalesces. Ρroinde aut tu meo periculo salutem integram praestate communem, aut in vestris hoc idem incommodum exspectate fortunis. Nemo tam perdita auctoritate, tam facinorosa inventus est vita, qui, quum de scelere fateretur, non tamen sententiis prius judicum convinceretur, quam Supplicio addiceretur. Ego repente vi tribunitia correptus, non modo loquendi libere in judicio, sed ne consistendi quidem in civitate habeo potestatem Ricior

non solum sine teste sine indice, sine crimine , sed sine accusatore, sine etiam scelere. Hostibus in bello, qui dissident voluntate, dimicant armis, vitam quotidie oppugnant, in ipsa acie quum praeliantur, licet loqui, licet disputare mihi in pace civi, qui perditorum hominum fregi furorem, pro fortunis meis apud vos loqui non licebit Servi, qui ad supplicium caesi

verberibus trahuntur, apud eos saepe disputant, quos necare voluerunt; ego consularis apud vos non loquar, quos conservavi Tacebo, si necesse est tacebo, inquam, animo aequo, quoniam Virtu mea, me tacente,

agit causam meam.

VIII. Itaque ut ego in concione mea nihil potiani de rebus meis gestis, tamen in animis et memoria vestra largiter relinquam. Isti modo Videatit, qua rutione hanc inultam meam fugam serrei runt. Etenim si a me, ut isti existimant, Lentuli mortui sordes, si Catilinae notissimus uror, si amentia Cethegi, si luxuries ac stupra Cassii poenas repetunt prosecto istis hora nulla ejecto ullio, vacua periculo, aut periculi exspectatione relinquetur. Itaque illi in dies non mois insidiis, quae nullae a me parantur, sed Suorum Celerum conscientia cruciati, mihi absenti, et populo

i Barbarum hoc, ut sere omnia. . a. Quis iste Cassius p

414쪽

3 6 T. CICERONIS

romano poenas dabunt. Quas ob res ego inimicorum amentiae, cupiditatique paucorum, omnium salutis causa, decedam neqtie eo deducam, aut progredi

patiar, ut opera mea manus inter vos Conseratis, caedesque civium inter se fiat; multoque potius ipse patria

liberisque meis carebo quam, Propter unum me, Vos de sortianis vestris reique publicae dimicetis. Sic enim ab initio fui animatus, ut non magis me mea causa putarem esse natum, quam reipublica procreatum.

Sed illud queror quod non jam ad unius perniciem,

sed ad universorum instruitur calamitatem), conqueri, commiserari, dicere, expurgare, suspicionem deminuere , crimen diluere noli licere; ore oppresso cervices esse praebendas quae tamen omnia jam non sunt tam

calamitosa, quod mihi sunt subeunda, quam perti, clos , quod in rempublicam sunt introducta. IX. Quamobrem statutum est atque decretum in his temporibus civitatis omnia perpeti, quae volet furor libidinosus. Vim volim afferre praesto sum Ricere volunt exeo indicta causa. Nolunt audire causam non dico. Aliud quippiam conantur agant. Nihil duri, Dilii acerbi mihi erit, quod rempublicam tutabitur. Non enim illis victus cedo, sed incolumibus vobis me condono. Neque enim mors miseranda est, quae ob rempublicam capitur; neque exsilium turpe, quod virtute suscipitur quum praesertim nonnullam

hae poenae habeant in se consolationem Nam vitam si eripiunt, non adiment gloriam immortalem. Si exsilio multabunt corpus non animum a republica removebunt. Nam ubicumque ero, hoc cogitabo, haec Semper cura mea erit meque Vobis ereptum, non a vobis repudiatum existimabo. Illud ab universis postu-

415쪽

lo, petoque, si, dum in civitate manere licitum est, nemini injuste periculum creavi, nemini innocenti sui calamitati, si omnibus auxilio praesidioque esse consuevi, plurimosque in hac civitate sum tutatus :uti vos liberos meos in vestram fidem recipiatis, eosque defendatis, neve inimicos meos in familiam nostram longius progredi patiamini utique, sive hinc

abiero, sive ero hic oppressus, ea maneat opinio et existimatio, quae virtute parta, non quae infelicitato illata eSt.

X. Nunc ego te, Iupiter optime axime, cujus

nutu ac ditione sola terrarum gubernantur teque, particeps connubii socia regni regina uno teque Tritonia, armipotens Gorgophora' alias inerva, eeterique dii deaeque immortales, qui excellenti tumulo civitatis sedem Capitolii in saxo incolitis constitutam, ut non solum cunctam intueri, sed etiam tueri possitis civitatem a quorum ego quondam altaribus impiam manum civium removi a quorum templis meo periculo lanestam facem repuli, ne illustrissimum orbis terrarum monumentum cum principe omnium terrarum occideret civitate teque, Iupiter stator, quem Vere hujus imperii statorem majores nostri Dominaverunt cujus in templo hostilem impetum Catilinae repuli a muris cujus templum ain mulo, victis Sabinis, in Palatii radice cum Victoria est collocatum oro atque obsecro, serte opem pariter reipublicae, cunctaeque civitati, meisque sortunis; resistite tribunitio furori favete innocentiae, subvenit solitudini, miseremini senectutis; nolite eum supplicem a vobis absterrere et excludere, qui in suo

r Ex orat in Verrem, , a. a. Ridiculum Legimus vero in vel lascript apud Gudium, p. 56, Perseo Gorgonisero invicto, etc. a.

416쪽

3 8 . . CICERONIS

magistratu funestam sacer a vestris repulit templis. Si C. viri auxilio fuistis, quod in clivo Capitolino improborum civium caedem secerat; si P. Scipioni, quod Hannibalis furibundam mentem a vestris repulit templis si denique Cn. Pompeio, quod terra marique hostes reddidit pacatos sic nunc in meis calamitatibus aliquam serte opem divitiam, ut saepe multorum in periculis fecistis; sic nunc in meis miseriis divinum

aliquod auxilium et numen ostendite. XI. Deinde vos, quorum potestas proxime ad dein rum immortalium numen accedit, oro atque obsecro,

quibus singillatim saepe supplex ad pedes acui, ut

eum, quem singuli stratum atque ala tum sublevasti si nunc universi conservatum velitis: si neminem umquam vestrum laesi, si nemini innocenti obfui; si etiam e contrario, ut quisque auxilium meum desideravit, opem serre non dubitavi; si denique, quaecumque administravi, ex vestra auctoritate, et patriam conscriptorum voluntate iaci si malui inimicorum

cupiditati, quam reipublicae, et legitimae auctoritati poena susserre ut existimetis ex illo crudelissim inimicorum impetu ereptum, in antiquum statum dignitatis restitui convenire. Sed quoniam neque mihi libere loquendi, neque vobis clementer audiendi, neque omnino judicandi, paucorum furore et audacia, facta est potestas sed oppressa est respublica armis, metu debilitata servili, uti liberum spiritum ducendi nullam habeat potestatem : cedam inermis armatis, innocens nocentibus, privatus furibundo magistratui. Neque enim Q. etellus quidquam de virtute sua d traxit, quod cessit L. Saturnino furenti; neque C. Cotta, quod Q. Vario tribuno plebis, inseriore e

417쪽

-ATI AD POPULUΜ, etc. 3 9

nere orto , cedendum putavit; neque .marius, qui, quantas res gesserit, vestra vobis libertas judicio esse poterit neque vero, Tullius suum animum vestraatalienavit potestate, quum praecipuum vobis obsidem sui animi vestram reliquerit libertatem. Quamobrem testor deos, easque omnes immortales, vestrasque maxime mentes, me non vitae turpitudine,

iton pro magnitudine scelerum, non propter reliquae aetatis infamiam , poenas jure et lege persolvere; sed propter Virtutis invidiam, propter jucundissimam ingenii laudem, propter magnitudinem rerum est rum, crudelissime eivitate privari. Quod si idem accidit Q. Caepioni, si ancino, si Rutilio mihi quoque

hoc accidisse non magnopere erit mirandum, quum praesertim non generis antiquitate, sed virtutis ornamentis summam laudem sim consequutuS. XII. Nunc ego vos, equites romani obtestor, quorum virtute nomen romanum victoriam cum laude possidet conjunctam, quorum iactis gloriantur cives, laetantur socii, gemunt hostes ut, si erga vos omni

tempore optime fui animatus si mea pericula, glexi, dum timorem a patria propulsarem si seque

liberis vestris prospexi, ac vos parentibus consuestis rut nunc me velitis vestris opibus defensum, incolumem in hac civitate retinere quae quum a scelerata coniuratione esset incensa, meo ductu ac labore restincta est; nec patiamini me a liberis meis abstractum a conjuge abreptum, ab aris socisque innocentem projectum, vitam degere in exsilio ' miserrimi mortalis casum subire Projicitur ullius in exsilium. At a quo Nimirum innocens ab inimico, religiosus a scelerato, benivolus huic civitati ab hoste. O misera

r Forte aliquis malit, arentes. Grater ut passim , --lis.

418쪽

38o . . CIC ORAM AD POPULUΜ, etc. vitae ratio, quae tamdiu resides in voluptate, qiuamdiu fortunae poscit libido Egone inimicus huic civitatiλQuamobrem Quia inimicos necavi. Egone hostisy Quid ita Quia hostes interfeci. En conditionem mjus temporis Antea gloria et laiide dignissimi ducebautur, qui haec persecerunt; nunc scelerati et parricidae esse dicuntur, qui haec administrarunt. Sint sane scelerati superet istorum victoria, si modo victoria appellanda est, in qua civitatis inest luctus habeant hanc palmam ex innocentis cruore Tantum a vobis illud equites romani, peto et rogo, ut, quem Saepe numero vestra laude cohonestastis eumdem in dubiis vitae periculis vestra virtute conservetiS.

420쪽

38o . . CIC. RΑΤΙΟ Α POPULUΜ, etc. vitae ratio, quae tamdiu resides in voluptate, quamdiu fortunae poscit libido Egone inimicus huic civitatiλQuamobrem Quia inimicό necavi. Egone hostis 3 Quid ita Quia hostes interfeci. En conditionem hujus temporis Antea gloria et laude dignissimi ducebantur, qui haec persecerunt; nunc scelerati et parricidae esse dicuntur, qui haec administrarunt. Sint sane scelerati superet istorum victoria, si modo victoria appellanda est, in qua civitatis inest luctus habeant hanc palmam ex innocentis cruore Tantum a vobis illud equites romani, peto et rogo, ut, quem Saepe

numero Vestra laude cohonestastis eumdem in dubiis vitae periculis vestra virtute conservetiS.

SEARCH

MENU NAVIGATION