장음표시 사용
433쪽
ΡLEaxuo operum quae falso Ciceroni tribuuntur, antiqua sunt, et in mS non ita recentibus occurrunt liber autem, qui Consolatis inscribitur, ad finem sexti decimi saeculi in lucem primum fuit prolatus, et in editis tantuna
Cicero, exstincta anno o Tullia, hoc nomine Opus exaravit, de quo agit in Epist ad Attic. XII, 14 Tuscia nis,' a , III, 8, IV, 9 in Divinatione ΙΙ, i Sigonius anno 1559, et Patricius anno 1565, brevia admodum hujus libri fragmenta collegerant, ex Lactantio desumpta, quum Venetii aD. 583 apparuit opus quoddam, cui hic titulus: M. Tullii Ciceronis Consolatio, liber, quo se ipsum de filiae
morte Consolatus est, nunc primum repertus, et in lucem editus, cum privilegio senatus Veneti ad xxx annos, apud Hieronymum Polum, Brevi autem tota Furopa fuit pervulgatus novus ille liber. Primi autem ercurialis et Riccohonius hunescommentitium esse testati sunt, et ipso anno quo fuit in lucem
editus, Riccobonius in criticis epistolis exposuit, quam ob causam nullam ei fidem adhiberet. Unus e fragmentorum editoribus, Sigonius Μutinensis Cario Sigone , doctissi naus vir, qui primas in hac disputatione partes erat acturus, et oujus opera Mediolani collecta fuere se voluminibus folio, a principio in hoc libro genuinum Ciceronis stylum
'gn0Verat, opinionemque suum duabus orationibus confirmaverat. Quas autem Riccobonius anno I 584 confutavit, βuppositum opus novis argumentis demonstravit; uretus Rutem, et Victorius, Iustusque Lipsius, jam hanc opinionem implexi fuerunt quani Sigonius uisus duabus aliis Orali ,-
434쪽
nibus nequidquam impugnavit Grandi et verbosa praefatione Μoraianus hane omitem luem ordine et loco digessit , quae quidem pluribus probris, quam argumentis est referta. SIc enim sexto decimo saeculo inter se viri pugnabant dο-ctissimi. Postremus autem 4n' Sigonium vehementissime invectus Gulielmius, qui laboribus suis de Ciceronis lectoribus optime est meritus Vicit autem pars melior et Si-gonium victum ferunt hanc ob causam moerore absumptum decessisse.
mlta quidem, et literae praesertim quae anno i 7844epertae sunt, comprobant a Sigoni fuisse Consolationem exaratam. Riccobonius salieni satis aperte declaravit hue opus manuscriptum fuisse creditum Fr Vianellio, uni e &gonii discipulis. Praeterea Zamoskius, e discipulis ejusdem alter, multo antea in potestate sua habuerat, et pluribus doctissimis viris dederat contrectandum Patricius deniquenio amicissimus in fragmentis has lectiones admiserat, quas tantum ex recenti editione haurire potuerat. Quod si nunc ad stylum spectes, et dicendi genus illud cum ceteris Sigoni scriptis conferas, argumenta quae hic protulimus majorem sunt habitura auctoritatem. Scriptor enim ille, sicuti ejusdem aetatis nonnulli, ita assueverat sententias Ciceronianis verbis conchidere, ut hoc dicendi genus usurparei etiam in Fastis consularibus, opere non hanc eloquentiam requirerate. Praeterea compertum est saepissime Sigonium sua
opera quibusdam e discipulis suis adscripsisse Balliat. Iud. Doctor toni. VI, pag. 374 , quod in hac lite extremum protulit, palinodia admodum videtur. Sed quanam de caiisa
supremo tantum vitae die Veritatem professus est quo consilio noluit opus illud sibi adsciscera, quum non indignum esset quo gloriaretur ad haec respondendum est, eum, si maiorem doctissimorum virorum numerum fefellisset, veritatem postea professurum fuisse, sicuti ich. Angelum, quum de Amoris statua aut uretum, quum de rabeae versibus sui actum; sed quum res ei non bene cessii,
435쪽
numquam fraudem inutilem fateri voluit Attamen ii qui litem illam propius introspexere, inter se etiam certant, remque sub judice reliquere. Nam Muratorius, qui latino sermone Sigoni vitam narravit, Argelatius Μediolanensis editor, et Scarfius, Lipsia I et 7 Consolationem a Sigonio
fortasse non scriptam fuisse testantur. .
Qui vero opus illud Fr Vianellio tribuunt, quem Ricco-bonius a secretis illustrissimi senatus Veneti proclamat, non ita facile opinionem suam tuentur. Verum est eum manuscriptum typis mandavisse, sed ex tribus Sigonii literis patet ianellium hujus rei socium ac participem fuisse, unde si res illa rursus disceptaretur, in perpetuam errorum
Quum ita dubitarent, a quo fuisset scripta haec oratio, primi Ciceronis editores, haec verba ei apposuere: Μ. Τ. Ciceronis, si deo placet, Consolatio M. Sed cunctanter nimis egere namque a Cicerone non scriptam orationem arto affirmaverimus. Quod si noluissent in Sigonium invehi potuissent hunc titulum inscribere, incerti auctoris ConsO- latio, Qui autem litem per se ipsi judicare voluerint, non mirabuntur quod uretus a principio fraudem apertam
Ceterum quisquis est auctor ille, lucro apposuit tres Senecae libros, qui inscribuntur, Consolatio ad Helviam, ad Marciam, ad Polybium et Plutarchi παραμυθχτικὶ πρὸς ἀπολ- λωγιο, πρὸς mi ιδια ΥυΜαικα, et Boethii de Consolatione philosophiae. Sed praesertim illum imitatur, cujus nomen assumpsit, et oratio plerumque antiis tantummodo constat
undique collatis, et sumptis praecipue ausculanis Disputationibus Satis perite quidquid de hoc Ciceronis libro
superest, in oratione sua includit. Quum nullo modo certa via progreditur auctor, nec finem propositum habet, et per multas vagatur sententias, satis erit dicere orationem posse duas in partes praecipuas
dividi Priore auctor, quidquid mali, quidquid miseriarum
436쪽
Occurrit in vitae curriculo, quaecumque fuerit aetas et conditio, multis verbis indicat. Tum quare nullo modi, neque nobis, neque amicis mors timenda sit, explicat quaeὸam sortitudinis ac constantias exempla exponii. steriore autem de animi immortalitate agit, et Tulliani deorum numero adscribit. Fatendum est tamen multa quidem praeclare et dicta ei cogitata hoc in opere occurrere sed quum nullo ordine proposito declamatoriae serantur sententiae, quum impeditus ubique haereat sermo, neque minimo pie dolentis animi assectu moveatur nullo modo dubitare possumus, quin falso Ciceroni liber ille tribuatur et mirandum prorsus est, quod vir apud Anglos doctissimus Blacklock, paucis
annis, Ciceroni opus non suum restituere fuerit aggressus.
437쪽
I. OLMuuA recentibus morbis medicinam adhibere vetant sapientes, nihilque adversi hominibus accidere solet invita, quod aut improvisum, aut inexspectatum videatur; conemur tamen, si qua ratione possumus, mederi nobismetipsis, et domesticae subvenire calamitati. Si enim, quoties uvenit, consuluimus ceteris, cur non aliquando nobis ipsis Et si mala, quae nec vitari, nec averti humanis viribus possunt, pertulimus toleranter, cur non ea, si possumus, ratione leviora faciamus ' praesertim quum ad aegritudines et molestias depellendas eo acrius incumbere homines debeant, quo melius est sine cura vivere, quam curis et angoribus oppressum ac circumventum, humanam conditionem, satis per se miseram, aliis etiam incommodis officere miseriorem. Quid porro praestantius, quid utilius est, quam quum corpore valeas, curare, ut etiam animo valere possis siquidem corpus animi gubernaculo, animus autem ministerio corporis indiget. At neque animus aeger bene gubernabit, nec affectum corpus animi recte parebit imperio Quamobrem prudenter a doctis et sapientihus viris et cogitatum, et factum est, qui de luctu minuendo ante nos scripserunt; quorum exstant satis multa, sane sapienter literis mandata, in primisque a Theophrasto Xenocrate, et Crantore: quorum libros quum saepe animi causa sumpserimus in manus, admirati eorum saluberrimis praeceptis refertam et conditam eloquentiam, tum proxinae legimus necessario Casus enim ereptae nobis filiae, quam in oculis serebamus, eximiis et virtutis et prudentis laudibus praestantem, ita nos vel perculit, vel afflixit, ut ab iis opem ad leniendum et mitigandum dolorem petere coacti simus,
quorum maxime doctrina atque auctoritate antea moveba-
438쪽
ritur. Itaque multa, quae ab illis vel acute cogitata, vel eleganter enuntiata sunt, ad dolorem nostrum abstergendum eolligemusci ut, si minus ceteros in tanto moerore delectare
poterimus, quod alias et dicendo, et scribendo ficere
conati sumus, et fortasse interdum praestitimus, saltem nobis ipsi medeamur. Sed nos etiam in hoo sortiores eriimus, quam ceteri, quibus dissicile non fuit, quum doloris e
pertes ipsi essent, alios consolari, et a moerore abducere; nos autem dolore amicti, consolationem a nobis petentes, nosmet ipsos in dolore Vincemus, ac naturas quamdam quasi vim asseremus. Quae utinam tanti sit, ut ceteros quoque inpari fortuna doceat adversos casus patienter ferre qui quo saepius contingunt, eo propiores hominibus putandi sunt, quasique in ipsa humana natura innati atque insiti, ideoque levius ferendi. Qui enim hominem se esse agnoscit, hominisque nomen sibi vindicat, cur ea, quae hominis maxime propria sunt, recusare ac rejicere audeat quod simul ut fecisset, et imprudens, et injustus merito haberetur. V. Atque hic locus a Theophrasto egregie tractatus et perpolitus est, itemque a Xenocrates quorum uterque eos, qui communes casus recusant, imprudentiae atque injusti
tiae condemnat alter etiam diis ipsis adversos non dubitat appellare. Quod etiam gravius crimen est, ac vix in homine tolerabilem qui, quum omnia diis immortalibus accepta referre debeat, quorum ope vivit, intelligit, agit si mrius voluntati repugnet, cum diis gigantum more bellare videbitur. Haec autem perite, ut dixi, a multis tractata sunt. Sed ego Crantorem sequor cujus legi Mevem illum quidem,
sed vere aureum, et, ut Panaetio placuit, ad verbum ediscendum de luctu librum, quo acute universam dolon medicinam complexus est. Sed humanas naturae incommoda ita diligenter et accurate expressit, ut quasi luendorum scelerum causa nasci homines, et in hanc lucem ingredi, possis agnoscere. Fac enim nasci hominem, et in lucem
edici continuo senties, non rerum humanarum dominum
439쪽
et gubernatorem exortum, sed verius miseriarum servum atque incommodorum. Nam infantiam et pueritiam vagitiis, lacrymae, imbecillitas, nullus nec rationis, nec corporis usus, dolores, molestiaeque quam plurimae amplectuntur. Adolescentiam ardor quidam excipit aeta tis, nec prudentiae, nec judicii compos rerum utilium ac laudabilium contem -ptio, Voluptatis, et saepe turpitudinis appetitio veri boni ignoratio an pares serocia, in superiores superbia, in infimos
arrogantia. x his contentiones, rixae, contumeliae, assiduus denique molestiarum concursus exsistit ex rebus honestis contemptis infelicitas et infamia ex turpibus curiose arreptis et conquisitis, luctus, morbi, peirpetuum denique sui ipsius odium, ex cognita rerum turpium mercede conflatum Adde insanas pecuniarum largitiones, nullam futuri temporis curam, non inopiae, non liberorum, non uxoris, non posterorum, non familiae. Quae si quis aetatis potius vitia, quam naturae miserias, velit appellare quamquam nominis quaestionem inducat, non tamen ipsas ab homine miserias atquB incommoda removebit. IΙΙ. Nec vero audiendus erit, qui haec ab humanae naturas miseriis separanda putet, quod non in natura insita sint, sed unius, vel aliquorum hominum errores videantur totius autem naturae illa esse affirmet, quae a nullo prorsus homine seiungi possint. Quasi vero humanum non sit irasci, quod multi non irascantur aut non humanum loqui, et societatem coire, quod multi reperiantur, qui nihil difficilius faciant, quam cum hominibus congredi, aut sermonem cum aliquo conferre Vere autem humanas miseria sunt, quod, etsi non omnes in uno, certe omnes in omnibus, et aliqua in multis, multas saepe in uno agnoscuntur Iam, constantis aetatis quot quantasque miseriae sint, non difficile est intelligere, at difficillimum enumerare : haec enim ex omnibus hominis aetatibus in perturbationes animi, in pericula capitis, famae, fortunarum, una maxime incurrit. Sicut enim ceterarum omnium aetatum, ad res negotiaque
440쪽
tum privata, tum publica peragenda, aptissima est, maxime. que idonea cita etiam una, pm ceteris omnibus, dissiculi, Mim miseriarumque omnium, quas ex publica privataque administratione oriuntur, particeps et socia est. Haec privata amicorum hgotia procurat, haec publiea sustinet
munera; haec gloriam et commodum ex rebus feliciter evenientibus, haec aerumnas et molestias ex adversis experitur. Huic bonorum civium propugnatio, huic malorum accus,tio proposita est huic invidia et aemulatio a bonis imminent, a malis pericula et insidiae intenduntur aetas numquam sibi ipsi non infesta, numquam pacata semper laboriosa semper anxia et sollicita. Quae si non aliquos interdum vel utilitatis, vel voluptatis fructus ex assiduo labore pere, peret, se ipsam profecto regere ac tueri non posset. Sed miseriarum numerus multo major est magnitudo autem tanta, ut neminem a publicis procurationibus non avertere ac deterrere possit. Illustre praebuit exemplum universae civitati calamitas nostra, quam ex parta civium salute, ex defensis aris ac focis, ex proditoribus a reipublicae ac populi romani cervicibus depulsis contraximus. Sed nostra iuerit aerumna civibus contigerit salus et quies quam etiam vita ipsa profundenda, si opus fuisset, libentissime redemissemus. Nihil necesse est mihi de me ipso praedicares sed tamen veris,ime affirmare possum, eos demum annos me vere vixisse, quos in praeclaro aliquo patris vel commodo, vel ornamento consumpsi. Ac si longius mihi vitam produ- uere liceret, non me alia causa ad diutius vivendum, quam publicae utilitatis studium, curaque adduceret; quae una cogitati in homine gloriosa et laudabilis est maxime. Nunc, quae extrema de aetatibus superest, quid ego de senectutis incommodis ac miseriis loquar quas plurimas esse, et gravissimas, et nomen ipsum, languoris calamitatisque plenissimum, indicat, et adspeetus ipse senum hominum patefacit. Quid est enim aliud, senem videre trementem, incurvum canum, imbecillum infirmum, quam