Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum ..., Volume 86

발행: 연대 미상

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 연설

441쪽

cernere morientem vivum, aut viventem mortuunt Ac si nonnullis visum est, magnam esse senilis aetatis consolationem, prudentiam, usu rerum quaesitam, quae illius aetatis propria est eosdem illos fateri oportet, ex eo ipso fonte manare etiam ad senes non minimum doloris atque molestiae. Qui enim se prudentem, rerumque agendarum peritum agnoscit, cur non doleat, quas optime intelligit, prae aetatis vitio, optime etiam perficere non posse sit, si patriam diligit, cur non angatur, quod quam consilio juvat, opera etiam juvare non possit que major prudentium dolor est, quod optimorum consiliorum mactum nulla alia ratione percipi posse, quam si optime ad exitum perducantur, intelligunt; quod, nisi vir optimus, patriasque amantissimus ad agendum accedat, prorsus inania sint futura. IV De aetatibus satis mihi videor dixisse. Quid iam degeneribus hominum loquar aut numquid principes viros, et medios, et infimos aeque miseros esse negare possum pReges ipsi quam miseri sint, quantoque opere sollicitudini timori, atque insidiis propositi, satis ostendit Dionysius, quum imminente capiti gladio Damoclem fortunas suae felicitatem voluit experiri. Nec mirum quum iis bellorum calamitates, agrorum vastationes, populorum caedes, urbium exitia immineant. Quae quum eveniunt, qui victoria potitur, aliquid et ad gloriam, et ad imperium semper acquirit; sed tanta praeterea rerum amissio, tantusque sumptus consequitur, ut magni constet victoria, ac plerumque praestiterit, numquam arma sumpsisse. Sin

profligatio exercitus, aut clades aliqua contingit, nihil eo statu miserius ne cogitari quidem potest; siquidem captivitati, inopiae, luctui contemptui conjunctus est.

Sed fac regem esse a bellorum impetu, et a Castrorum pulvere remotum, sua pacate possidentem, nulla hostium incursione vexatum mures idcirco tutior, a miseriis securior pQuin immo, ut otium humana natura non fert, ipse sibi molestiam ac sollicitudinem exhibebit. Nam aut de augon dig

442쪽

tum privata, tum publica peragenda, aptissima est, maxime. qi1 idonea cita etiam una, pm ceteris omnibus, difficiat, tum miseriarumque omnium, quas ex publica privataque administratione oriuntur, particeps et socia est. Haec privata amicorum hgotia procurat, haec publica sustinet munera; haec gloriam et commodum ex rebus feliciter evenientibus, haec aerumnas et molestias ex adversis experitur. Huic bonorum civium propugnatio, huic malorum accusatio proposita est huic invidia et aemulatio a bonis immi.

nent, a malis pericula et insidiae intenduntur aetas num. quam sibi ipsi non infesta, numquam pacata semper laboriosa, semper anxia et sollicita. Quae si non aliquos interdum vel utilitatis, vel voluptatis fructus ex assiduo labore perti. peret, se ipsam profecto regere ac tueri non posset. Sia

miseriarum numerus multo major est magnitudo auteae tanta , ut neminem a publicis procurationibus non avertere ac deterrere possit. Illustre praebuit exemplum universae civitati calamitas nostra, quam ex parta civium salute, ex

defensis aris ac focis, ex proditoribus a reipublicae ac populi romani cervicibus depulsis contraximus. Sed nostra ierit aerumna civibus contigerit salus et quies quam etiam, vita ipsa profundenda, si opus fuisset, libentissime redemissemus. Nihil necesse est mihi de me ipso praedicares sed

tamen veris,ime affirmare possum, eos demum annos me

vere vixisse, quos in praeclaro aliquo patriae vel commodo, vel ornamento consumpsi. Ac si longius mihi vitam produ- uere liceret, non me alia causa ad diutius visendum, quam publicae utilitatis studium, curaque adduceret quae una cogitati in homine gloriosa et laudabilis est maxime. Nunc, quae extrema de aetatibus superest, quid ego de senectutis incommodis ac miseriis loquar quas plurimas esse, et gravissimas, et nomen ipsum, languoris calamitatisque plenissimum, indicat, et adspeetus ipse senum hominum patefacit. Quid est enim aliud, senem videre trementem, incurvum canum, imbecilhim, infirmum , quam

443쪽

cernere morientem vivum, aut viventem mortuum Ac, si nonnullis visum est, magnam esse senilis aetatis consolationem, prudentiam, usu rerum quaesitam, quae illius aetatis propria est eosdem illos fateri oportet, ex eo ipso fonte manare etiam ad senes non minimum doloris atque molestiae. Qui enim se prudentem, rerumque agendarum peritum agnoscit, cur non doleat, quas optime intelligit, prae aetatis vitio, optime etiam perficere non posse sit, si patriam diligit, cur non angatur, quod quam consilio iuvat, opera etiam juvare non possit pinoque major prudentium dolor est, quod optimorum consiliorum fructum nulla alia ratione percipi posse, quam si optime ad exitum perducantur, intelligunt; quod, nisi vir optimus, patriaeque amantissimus ad agendum accedat, prorsus inania sint futura. IV De aetatibus.satis mihi videor dixisse. Quid iam degeneribus hominum loquar aut numquid principes viros, et medios, et infimos aeque miseros esse negare possum pReges ipsi quam miseri sint, quantoque opere sollicitudini timori, atque insidiis propositi, satis ostendit Dionysius, quum imminente capiti gladio Damoclem fortunae suae felicitatem voluit experiri. Nec mirum quum iis bellorum calamitates, agrorum vastationes, populorum caedes, urbium exitia immineant. Quae quum eveniunt, qui victoria potitur, aliquid et ad gloriam, et ad imperium semper acquirit; sed tanta praeterea reruni amissio, tantusque sumptus consequitur, ut magni constet victoria, ac plerumque praestiterit, numquam arma sumpsisse. Sin

profligatio exercitus, aut clades aliqua contingit, nihil eo statu miserius ne cogitari quidem potest; siquidem eaptivitati, inopiae, luctui contemptui conjunctus est.

Sed ac regem esse a bellorum impetu, et a Castrorumpuisere remotum, sua pacate possidentem, nulla hostium incursione vexatum Dum idcirco tutior, a miseriis securior pQuin immo, ut otium humana natura non fert, ipse sibi molestiam ac sollicitudinem exhibebit. Nam aut de augondis

444쪽

vectigalibus, aut de producendis finibus, deque urbibus ad imperium acquirendis, aut de jungendis eum potentioribus propinquitatibus atque amicitiis cogitabit. Quae qui aninio

agitat, nec a molestia liber est, nec alios securos ac quietos esse sinit. De avaritia vero, maxima animorum peste, nolim

hoc loco pluribus disputare quae in deside atque otiosa

mente quam maxime exoritur eaque erectiores animos, et

amores dignuatis gradus maxime sollicitat. Huic generi infimum hominum genus opponitur; quod,

ut nomine abiectissimum, sic re quoque omnibus calamitatibus atque angoribus est propositum. Huic inopia fames, contumelia, injuriae, tributorum solutio, militiae incommoda, misera denique omnia perferenda sunt eoque auis rius est, quod ceteris omnibus, quum,dversa fortuna premuntur, permulta tamen suppetunt, . quibus consolationem, dolorisque levationem petunt; at infimam plebem natura ipsa fatali quadam necessitate tam abjecto, tamque imo loco collocavit, ut omnibus aerumnis subjecta, nulla propemodum ratione exigi, aut sublevari possit Ne mediocris quidem hominum conditio miseriarum expers esse cognoscitur. Nam inter summum et infimum interjecta, alteri parot alterum patitur; cui si imperare posset, certe longius: a miseria distaret sed quia neque dignitate praestat, nec summos viribus adaequat, suo statu contenta esse cogitur Itaque multis in civitate perfungitur incommodis, non illis quidem parum reipublica fructuosis, aut valde ad serendum gravibus atque asperis, sed quae in men animum sollicitent, et humanas miserias augeant. Haec longiori oratione persequi, non est praesentis institutiis ante oculos omnia sunt, et nobis praecipue re ipsa perspecta ei cognitu. V. Nec vero alia est feminarum conditio Aut enim iisdem, aut parum certe diversis et molestiis et angoribus vexantur. Nam et iisdem morbis, quibus viri, et iisdem animi pertulabationibus, mentisque erroribus objiciuntur eoque imiserior

445쪽

illarum status est , quo mollior natura, et ad propinanda incommoda, calamitatesque perferendas infirmior Easdem, quas viri, ex parentum, fratrum, sororum, affinium int ritu molestias et dolores hauriunt; maritos saepe fatuos, parum de re domestica sollicito, pecuniam profundentes nanciscuntur ex quo paupertas et luctus. Quibus malis eo premuntur gravius, quod non, ut homines, indagare possunt, qua maxime ratione medeantur incommodis, rebusque suis consulant. Quantum Tullia mea ex patris exsilio doloris, quantum ex maritorum aerumnis et difficultatibus luctus

molestiaeque percepit ZAEt quamvis optanda etiam minime

pauca in vita viderit malorum tamen paucorum sensus,

via doctissimis hominibus judicantibus, ita acerbus est, ut honis vel plurimis et maximis aequetur, interdum etiam praeferatur Permulta praeterea in hoc genere sunt, quaereticere praestat, quam edere. Sed magna certe, vel hoc uno nomine, seminarum miseria est, quod, quamdiu vivunt, parere semper coguntur. Aut enim innuptae, parentibus et affinibus aut nuptae, maritis paren et serviunt. Sic quominus liberae, eo magis miserae nec umquam liberae, nisi

vita profectae. Ergo mortuae beatae censendae erunt. Nec

sane video, quid aptius dici possit.

VI. Sed, ut ad nos ipsos redeamus ista uxor contingit, is praeter communes omnium calamitates, praecipuo etiam miseriae genere premitur, quod non solum suis, sed etiam domesticis uxoris, et familiae moleStiis, curisque vexatur. Neque enim ab ea, quicum arctissimo matrimonii vinculo conglutinatus est, aut mente, aut cogitatione seiunctus esse potest. Itaque tot vexatus alamitatibus, tantisque miseriis circumclusus hominis animus, quid egregium, aut eximium

suscipere, aut cogitare potest Mirum, ni sese abjiciat, ae veluti dasperatione percutius humi iaceat. Redeo igitur ad illud, quod initio dixi neminem esse, qui spiritum dueat,

non miserum, neminem Vere felicem Parumque sapiunt ii, qui hominem luendorum scelerum causa natum, felicem

446쪽

aut beatum audent nominare. Nostra enim, quae dicitur vita, mors est nec umquam Vivit animus, nisi compage solutus corporis, liber aeternitate potiatur. Itaque mortem in beneficii loco tributam a diis immortalibus iis, quos maxime dilexerunt, traditum est ut quum, Herodoto auctore, Argia sacerdos, quod optimum filiis esset, a dea

precata, eos reperit mortuos mortem autem, tamquam Optimani, illis esse concessam. Credamus sane pollini

Delphico, qui exoratus a Trophonio et Agamede, a quibus templum magnifice pollini exaedificatum Delphis erat, ut,

quod esset optimum homini, tribueret post diem tertium exanimes sunt inventi. Quo munere judicavit deus, et deusis, cui divinationis partes a reliquis diis sunt relictae, moditem homini omnium rerum esse optimam. Itaque excutiatur jam et avellatur funditus salsa illa multorum opinio, malam esse mortem quandoquidem, vel deorum judicio, non Diodo mala non est, sed omnium rerum optima, et omnium munerum, quae humano generi dari possunt, praestantissima Praeclare : nam et miseriarum omnium quas viventes pertulimus, finis est in morte, et vitatio futurarum, in quas progredientes in vita incurrunt. Docemur enim exemplis, propagatione vitae, permultos optimos, et fortissimos cives incredibiles hausisse calamitates. Immerentes dixerit aliquis ergo non sunt in miseriis ponenda : nihil enim miserum, quod non culpa contractum. De hoc alias viderimus; sed calamitates certe fuerunt: quarin etiam unica

cogitatio, quae praetervolat et effugit, non modo sensus, qui corpori firmius inhaeret, acerbitatis habet plurimum. VII. Ex quo vere colligi potest, sapienter fecisse Τhraces, qui, si Herodoto credimus, nascentibus liberis lugere, minrientibus laetari solebant. Exitum videlicet vitae, ut miseriarum finem, et quietis portum, probabant vitae initium, ut ingressum ad molestias et dolores, inviti videbant. Si ergo Naso muris iiseri, morimur beati quis in hanc lucemodi velit, ut miseriis opprimatur ' quis non potius mori, ut

447쪽

heu tarn vitam acquirat Et si hoc nobisniet ipsis, ut optima ana, vellemus cur liberis, et affinibus, diversum ' an melitis nobis, quam iis, quos summe diligimus, esse velim DS, aut potius beate nobis, misere ipsis, et infeliciter'

Hoc certe nullo modo. Quamobrem amanda mors senaper omnibus, carissimis etiam optanda. Ac , si quibus mori Praestat, quam Vivere, iis praecipue, qu0s et acta cum Vir tot vita claros effecit, et mors, satis diuturna vita perfunctos, molestia afficere non potest. Nasci vero, non in- tolligo, quibus expediat. Nam in aerumnas miseriasque iti-gredientes quid gratum, quid hilare adspicimus p qua re

Potius non offendimur 'quod primus ille nascentium infantiuin vagitus et eiulatus satis declarat Tributus enim est ab optima parente natura, quae nihil inane solet efferre, ac Potius iis rebus, quas efficit, admiranda semper edit ei Pietatis, vel justitiae, vel prudentiae documenta. Ex quo intelligi licet, non nasci longe optimum esse, nec in hossoopulos incidere vitae proximiim autem, si natus sis, quam primum mori, et talia quam ex incendio effugere

fortunae.

Sileni quae fertur sabula, si gravioribus ludicra interdum admiscere liceat, idem certe confirmat; qui captus a Mida

missionem doctrina redemitri docuit autem regem, numquam nasci optimum esse, sed celeritatena mortis pamini ea edere. Idemque Euripidis testimonio poetae sapientissimi, comprobatur. Sed Crantor noster patri, filii mortem oegerrime serenti, responsum ait datum esse in psychomantio, filio suo heri beateque esse, utiliusque futurum fuisse, si etiam pater pari ratione satis concessisset. Quamobrem, si dolorum finem mors affert, si securioris et in lioris initium vitae; si futura mala avertit; si medetur prae sentibus; si 1os ex plurimis vel morborum, vel molestiarum, vel acerbitatum periculis educit cur eam tantopere accusare, aut dolorem ex ea derivare velimus, ex qua potius

consolationem ac stitiam haurire fas esset nisi si quod

448쪽

mortem subsequitur, nos fortasse sollicitos habet. De quolibet pauca dicere, ne hic unus ad mesestiani, doloremque

alendum angulus relinquatur. Qui prosecto insipientibus

objiciendus non est, nec in tanto argumentorum cer o, quibus mortem ipsam nobis obstritigere conamur, Commi tendum, ut hoc uno nomine minus nobis debere videatur.

VIII. Et quamquam haec futuri post mortem temporis cura hominis propria non sit, sed diis immortalibus potius

relinquenda, quorum nos vel liberalitati, vel sapientiae pedimittere fas, piumque esset qui enim nascentium curam suscipiunt, qui Viventes protegunt, alunt, tuentur, fovent, cur morientes deseranti tamen aliquid etiam modeste de

iis exquirere, non est inutile. Necesse est autem, sit alterum de duobus, ut aut sensus penitus omnes mors auferat, aut

in alium quemdam locum ex his locis morte migretur. Quod si morte sensus exstinguitur, obitusque noster ei somno similis est, qui nonnumquam etiam sine visis somniorum, placatissimam quietem affert, quid lucri est emori aut quod omnino tempus reperiri potest, quod ei tempori anteponatur, cui similis futura est perpetuitas omnis consequentis aetati. Si migrationem malimus esse mortem in eas Oras, quas e vita profecti incolunt quid optabilius, quam ad eos proficisci, quos mortuos vivens dilexeris; et cum iis perpetua vita perfrui, qui, ut nos in laude viveremus, et libenter moreremur, suis et praeceptis, et exemplis tanto opere laborarunt Zmihi certe nihil videtur evenire posse gratius, quam si mors aditum ad alia loca patefaciat, ad

eos venire, et cum iis esse, quos et maxime dilexi, et numquam non diligere ac laudare possum. Ad meos autem et affines, et amicos ut pervenero, quantopere laetabor Quae jucundior collocuti, qui suavior vel congressus, ve Complexus invitam vere vitalem, ut ait Ennius, omnibus bonis ad gaudiis circumfluentem sed beatam etiam mortem, quae ad beatissimam vitam aditum aperiati e quidem, etsi dolore vehementer perculsum et afflictum, his tamen mo-

449쪽

Ditis et praeceptis non mediocriter allevari sentiori itaquo

neminem puto fore, quem non ratisines, a nobis tam studiose e sapientum libris collectae, juvent ac delectent. Eoque magis, quo leviores erunt altomim dolores quain hic, quo nos tantopere vexati sumus. Nam si amor, si pietas filiae, si virtus, si gravitas, si constantia, si cetera, quae vix in feminis spectari, nedum requiri solent, consideranda sint: tanta facta iactura, gravissime dolere debuimus. Sed vincat dolorem consolatio nec jam quid amiserimus, sed quatenus mortalem filiam lugere deceat, cogitemus Hoe nostri moerore nostro quod certe fortis est aegroti, non solum accipere, sed etiam 3 quirere medicinani. IX. At si quis erit, quem dolor a ratione averterit, eiunon satis firma videantur ea, quae jam dicta sunt is se hominem esse meminerit nihil autem humanius esse morte, ut, si mors ab ipso divelli atque auferri posset, diis pro- Pior habendus esset, quam hominibus, nec omni ex parte hominis nomen ipsi congrueret, quia communi et praecipua hominis conditione non uteretur. Praeterea lacrymis illil profici quae si quid adjumenti asserre possent, non solum effundendae, sed studiose conquirendae viderentur. Denique, non solum injuste, sed etiam turpissime agere, qui immodice doleat Turinludo enim pejor est dolore : siquidem dolor homini a natura insitus est, nihilque habet infamiae turpitudo autem idcirco vituperanda, quod aliquid

semper indecorum continet, culpa contractum. At onmisimmodicus dolor turpis est, et a viro alienus: quandoquidem, ut immodice, praeterque rationem doleas, sponte efficis. Ex quo culpa exoritur quae homini maxime sugienda vitandaque est, ne cogitationibus mollissimis, quales interdum perdite amantes suscipere solent, nimium perturbemur et esseminemur. Quin potius nos ad Homerica praecepta referamus Corde age sis firmo, nec te submitte dolori;

Namque ali iiii gravius pejusque aliquando tulisti.

450쪽

Nemo videlicet suorum funera experitur, cui non adversa multa antea contigerint ita variis omni ex parte incommodis humana natura concluditur. Cur igitur graviora, certe seque gravia sortiter passus, quum maxime occalluisse, et ad dolorem novum obduruisse deberet, despondeat animum, seque moerori tradat Quod etiam injustum esse, paullo ante dicebamus. Natura enim usuram nobis vitae

dedit, tamquam pecuniae, nulla praefinita die. Quod si, quum

libet, sua repetit, ea conditione commodata, ut restituenda sint cur accusatur 'Aut cur non potius naturae gratias agis,

quod quum citius potuisset, tardius repetierit, quam, quini aliquando repetierit injusta querela insequeris Certum est

enim, non habitandi locum, sed commorandi deversoriunt, nobis esse concessum e quo quum migramus, alacres, tamquam ex hospitio miseriarum atque incommodorum

plenissimo egredi debemus, ac laetissimo animo ad suturam vitam, tamquam ad patriam, evolares quod sapientes re ipsa praestitisse memoriantur. X. Profecto enim, si quid est, quod morientes perturbet, aut morientium affines habeat sollicitos, id totum aut ex salsa quadam opinione oritur, quod vitae hujus usum nimis utilem ac iucundum arbitremur, aut ex nimi in nosmet ipsos amore, caritateque provenit. Sed opinionem illam, quam rationes adeo firmae convellunt, libenter deponere debemus ab hoc vero amore nimio tanto libentius abhorrere, quanto indecentius est, vita munere perfunctos velle etiam in vita diis invitis, commorari communemque omnium, qui ante hos e vita discesserunt , conditionem recusare demum, tanta esse mollitie tantaque impudentia, ut ne in morte quidem confirmemur ac resipiscamus. Quod si nostrorum mortem dolemus, cogitemus, aliquando ino riendum ipsis fuisse mortem autem incertam esse, nec in hominis arbitrio positam, sed e deorum voluntate pen', dere quo Vero lugemus, eos quoque suorum mortem Vidisse, patieriterque tulisse rideoque suo exeniplo, quid n0

SEARCH

MENU NAVIGATION