Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum ..., Volume 86

발행: 연대 미상

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 연설

451쪽

sacere velint, praecipere denique, id quod ad consolandum maximum ac firmissimum est, non eos nobis enitus ereptos esse, nec prorsus amissos, sed ad praefinitum tempus a nostris oculis, nostraque consuetudine remotos It que, quum ad eum Vitae terminum, quem natura prae- Scripsit, nos quoque pervenerimus, statim eorum Consuetudinem regustabimus, et ad suavissimam vel consuetudinem, vel convictum redibimus. Mortem suis acerbam, amaramque in moriendo esse, nonnulli existimant, atque

ideo fortassse perturbantur; quod me quidem, sublatis r vioribus dolendi causis, qua jani superiori disputatione

reiecimus, minime angit. Ipse enim discessus animi a codipore vel cum nullo, vel certe cum modico dolore fit, et interdum sine sensu nonnumquam etiam, si recte sapimus,

cum voluptate. Sed quidquid sit, totum hoc ita leve est, qualia sunt ea, quae puncto temporis fiunt. Nec, si mors paulIo longior alicui contingat, desperandum est de deorum, naturaeque benignitate, quin eo quoque tempore prinperantem e vita discedere foveant atque allevent. Cujus rei in morientibus saepissime signa minime dubia cernuntur: quum Velut e somno exciti, quo tempore extremum spiriatum edituri sunt, ita gaudentes et alacres adspiciunt, ut

libentissime judices e vita proficisci. XI. Quamobrem ne haec quidem ullam aequam doloris anserre causam possunt; qui certe comprimendus ac minuendus est, quod 'etiam si nolis, tempore tamen ipso extenuatur et evanescit non, quod minuendi doloris vis in ipsa die posita sit, sed quod usus ipse, cogitatioque diuturni teniporis doceat, nihil esse in morte mali, ideoque leviter et patienter ferendam. Sed turpe stultumque est homini,

tanta tamque varia rerum cognitione instructo, non a seipso potius mature, quam sero ab usu et cogitatione doloris remedia exspectare quae tam firma sunt, ut neminem fore putem, quem non vehenienter non juvent solunt, sed etiam permoveant. Μihi vero eo magis necessaria suerunt, quo

452쪽

turpius visum esset, me, qui ceteros constantissime cenis latus essem, in meo dolore jacere; voxque illa exaudiri, et sortasse non immerito, potuisset Hiccine ille Cioero,

cujus ob os Graii ora obvertebant sua Sed nos philosophia

adversus omnes vel temporum, vel fortunae, vel naturae insidias munivit quae ita fortis est, ut nullius injuriae impetum extimescat ita lenis et suavis, ut omnes acerbitates facile mitiget ac molliat ita demum utilis et fructuosa, ut totam se ad humanas utilitates liberalissime porrigat atque explicet. Nec vero secus debet. Qiue enim humanarum, seriarum cumulum optime norit, et acutissime perspiciat, si eas patiatur manare longius, neque homini moerore mu- secto consilio praesidioque suo praesto suci quid illo miserius 8 quid vita nostra laboriosius, aut tetrius p aut quid prodesset, adspectum a natura ad supera erectum aCcepisse, ut caelum contemplari, ut deorum majestatem cogitare, aut a diis immortalibus mentem et rationem, ut utilia cognoscere, honesta a turpibus secernere, aequa amplecti, ab iniquis abstinere possenius, voce denique ipsa is oratione frui, quas nullis animantibus concessa est, quaqMe ceteris omnibus, quae sub caelo sunt, Viventium Naturis antecessimus p XII. Inania haec videri possent, si tam multis ex adverso miseriis oppressa hominis natura neque se ad caelestia erigere, nec tantis bonis, quibus majora nulla esse potuerunt, uti posset. Sed profecto, ut contra serpentium virus hammaeorum genera multa, contra inopiae calamitatem solertia

et industria, contra turpitudinis voluptatem pudor et verecundia sic contra doloris morsum philosophia nobis data

est deorum immortalium concessu atque munere. Quam ut

nemo satis pro dignitate laudare queat, sic quamplurimi

mentis tranquillitatem, animi moderationem , in voluptates imperium, in acerba omnia summam quamdam vim ae fortitudinem illi uni acceptam referant necesse est. Neque nos aut in exsilio patientes, aut in honorum cursu tempe

453쪽

rantes fisissemus, aut nunc in tanto maerore sapienter et sortiter versaremur, nisi tuo, philosophia, optima rerum humanarum moderatrix , beneficio vi vero felix et beata, Tullia mea, si quis tibi in morte sensus est, quae tot tanti que miseriis , quibus proposita fuisses in vita, una morte perfuncta es a praesentibus malis expedita, ab impendentibus erepta, et in tuto ac tranquillo quietis portu collocata. Merito tibi mortem jucundam fuisse putem, quum vel ea bona, quibus viventi frui licuit, animo reputas vel mala, quae moriens vitasti, mἔnte ac cogitatione complecteris. Ego autem, quum te felicem judicem, ac si dicere liceat, paene oculis cernam, cur tua morte excruciero Potius laetabor, ac tibi, tamquam de re optatissima, gratulabor. Cui nisi molestum est, me jam aetate confectum in tam perturbata republica, tamque misero vitae genere reliquisse, quid jam grave aut acerbum esse possit 'Sed hoc quoque ratione ipsa levitas aliquanto efficitur; neque tu nunc, quid me perferre necesse sit, sed quam non multo post tecum iisdem bonis cisurus sim, debea cogitare. Nihil enim accidere

valde grave potest iis, qui spe jam propinqua futuri boni

recreantur et aluntur. Sed nescio qui nos teneat error,

aut miserabilis ignoratio veri. Non enim tantopere bonis delectamur, quam malis affligimur : ex quo fit, ut haec etiam nolentes augeamus bona autem, quae fruendo, cogitando, gaudendo majora efficere expediret, etiam deteramus : quod certe minime oporteret. Nam, si serio disputare volumus, cur dolores resque adversas refugiamus, quae sortitudinem in nobis gignunt et efficiunt quae si

nulla essent, nulla profecto fortitudo agnosceretur. Cur mortem horreamus, quae assidua sui memoria, nos ut meliores simus, admonet nec patitur, ad ea nos animum adjungere, quas aliquam nomini nostro vel intemperantiae, vel injustitiae notam possint inurere. Bona Vero, et ea quae probantur in Vulgus, cur tantopere appetamus ' quae On- sequuti, molliores plerumque, ac deteriores evadimus. 1ta-

454쪽

que his voluptatum lenociniis obruimur, ut discessum ex hac vita impendere, vix aliquando recordemur. Sapienter philosophorum princeps et magister Platoci quae sensus a petit, aut timet, nihil aliud esse, quam somnia itaque nitus contemnenda esse. ala vero ut vitentur, ad aeterna properandum quo nisi confugias, vitari numquam posse. At ad aeterna ne properari quidem potest, nisi morte anitore ac duce. Quorsum haec Ut intelligamus, non mo40 dolore vacuam, quietam, opportunam . bonam denique

esse mortem, sed etiam summorum atque immortalium bonorum liberalem ac beneficam ministram. Itaque Cato sie vita discessit, ut laetaretur, causam se actum esSe minriendi Iam nemini dubium esse potest, quin Vir prudentissirius, si sua morte laetabatur, morten etiam optimam esse agnosceret. Certe enim in re sua, quae praesertim sensupercipiatur, nemo fallitur.

XIII. Quod comprobare possum Artabant, Xer.is patrui, viri sapientissinii testimonio de quo est apud Herodotum,

quum Xerxes exercitus sui copias paene innumerabiles, ante se in aciem instructas intuens couacrymatus esset, nem,nem ex tot millibus ad centum annos superstitem suturum, illum Xerxi respondisse is tam multa sunt, tamque misera, quae Viventes perserunt, ut nemo sit, quin mori saepissime cupiat quum incidentes calamitates et morbi vitam adeo perturbent, sollicitamqii habeant, ut longissima videatur. Itaque mortem perfugium esse aerumnosae vitae, dubitare nemo potest. Nec his contentus addit etiam illud deos immortales, quum hominum vitam, quae adeo misera sit, multis bonorum integumentis velarunt et operuerunt, fecisse quodammodo invidentius, ne mortis suavitatem, quanta est, omni ex parte degustaremus Amphiaraum fabulas narrant Iovi atque Apollini bisse carissimunt, neque tamen illum senium attigisse. x quo quid aliud conjici potest, quam mortis celeritatem divinum munus, et lucrum esse maximum Itaque scitum est illud comicum:

455쪽

Nam qnem vetur aliquo diligit Deus, Iuvenis supremum mortis intrat limitem. Ex Menandro.

Neminem enim, quem dilexerint dii, patiuntur esse miserum inuare vitam eis , miseriarum plenam, adimant necesse est. Quid autem contingere homini tam gratum potest, quod eum magnopere in vita retineati Voluptag, credo, quam ex alicujus sive artis, sive doctrinae tractatione percipit. At doctrina aemulationem, omnium rerum molestissimam; si quaeris, etiam dolorem parit. Non tam enim delectamur, aliquid discentes, quam angimur, multo plura ac niaiora, quae scire vellemus, penitus ignorantes Artes vero, quas tenuiores tractant, quid habent Voluptatis, aut quid non potius molestiarum et moeroris quanta inter eos,

qui illas exercent, perfidia quantum odium quanta invidia Aut quis est sua sorte contentus, et non alienae sive industriae, sive fortunae aemulator, osor, detractor Sin

civilem vitaminitisquam appetit, et in reipublicae luce vivere pulchrum putat, is se exigua, ac paene nulla bonoris specie magnas comparare calamitates certo sciat quotus enim quisque est, cui non publica administratio vel moeroris, Vel acturae tantum attulerit, quantum verbis explicari vix queat ' Ac si de toto vitae cursu iudicare vere volumus, exitum videamus. Ubi optimi reipublicae administratores, seu verius parentes, Miltiades, Ephialtes, imo, hemist cles, Aristides Quantum illis fides, caritas, integritas, constantia peperit miseriae ut non modo honoribus, dignitate, lictoritate spoliarit, sed etiam in exsilium miserit: quod contra oportebat, viros optimos, patriaeque amantissimos honore affici, in oculis ferri. Scipio Africanus apud

nostros optimam causam amplexus, paucorum immoderatas

libidini repugnans, mane mortuus in lecto est inventus; nec abfuit suspi :io, qui ab uxore, quae Gracchorum soror fuit, interfectores essent immissi Metello autem Numidico, homine omnium clarissimo ac praestantissimo, quid miserius' qui, ne in legem perniciosam juraret, in exsilium

456쪽

que his voluptatum lenociniis obruimur, ut discessum ex hac vita impendere, vix aliquando recordemur. Sapienter philosophorum princeps et magister Platoci quae sensus arpetit, aut timet, nihil aliud esse, quam somnia itaque penitus contemnenda esse. ala vero ut vitentur, ad aeterna properandum quo nisi confugias, vitari numquam posse. At ad aeterna ne properari quidem potest, nisi morte janitore ac duce. Quorsum haec Θ Ut intelligamus, non modii a dolore vacuam, quietam, opportunam, bonam denique

esse mortem, sed etiam summodium atque immortalium bonorum liberalem ac beneficam ministram. Itaque Cato siee vita discessit, ut laetaretur, causam se DaCtum eSSe minriendi Iam nemini dubium esse potest, quin Vir prudentissirius, si sua morte laetabatur, morten etiam optimam esse agnosceret Cerie enim in re sua, quae praesertim sensupercipiatur, nemo fallitur.

XIII. Quod comprobare possum Artabant, Xer.is patrui, viri sapientissinii testimonio de quo est apud Herodotum,

quum Xerxes exercitus sui copias paene innumerabiles, ante se in aciem instructas intuEn collacrymatus esset, nem,nem ex tot millibus ad centum annos superstitem futurum, illum Xerxi respondisse is tam multa sunt, tamque misera, quae viventes perferunt, ut nemo sit, quin mori saepissime cupiat quum incidentes calamitates et morbi vitam adeo perturbent, sollicitamque habeant, ut longissima videatur. Itaque mortem perfugium esse aerumnosae vitae, dimbitare nemo potest. Nec his contentus addit etiam illud: deos immortales, quum hominum vitam, quae adeo misera sit, multis bonorum integumentis velarunt et operuerunt, fecisse quodammodo invidentius, ne mortis suavitatem, quanta est, omni ex parte degustareinus Amphiaraum fabula narrant Iovi atque Apollini fuisse carissimunt, neque tamen illum senium attigisse. x quo quid aliud conjici potest, quam mortis celeritatem divinum munus, et lucrum esse maximum Itaque scitum est ilIud comicum:

457쪽

Nam quem tuetur atque diligit Deus, Iuvenis supremum mortis intrat limitem. Ea Menandros

Neminem enim, quem dilexerint dii, patiuntur esse miserum quare vitam eis; miseriarum plenam, adimant necesse est. Quid autem contingere homini tam gratum potest, quod eum magnopere in vita retineati Voluptag, credo, quam ex alicujus sive artis, sive doctrinae tractatione percipit. At doctrina aemulationem, omnium rerum molestissimam; si quaeris, etiam dolorem parit. Non tam enim delectamur, aliquid discentes, quam angimur, multo plura ac niaiora, quae scire vellemus, penitus ignorantes Artes Vero, quas tenuiores tractant, quid habent Voluptatis, aut quid non potius molestiarum et moeroris quanta inter eos,

qui illas exercent, perfidia quantiim odium quanta invidia Aut quis est sua sorte contentus, et non alienae sive industriae, sive sortunae aemulator, osor, detractor Sin

civilem vitaminitisquam appetit, et in reipublicae luce vivere pulchrum putat, is se exigua, ac paene nulla bonoris specie magnas comparare calamitates certo sciat quotus enim quisque est, cui non publica administratio vel moeroris, vel acturae tantum attulerit, quantum verbis explicari vix queat ' Ac si de toto vitae cursu iudicare vere Volumus, exitum videamus. Ubi optimi rei publicae administratores, seu verius parentes, Miltiades, phialtes, imo, hemist cles, Aristides Quantum illis fides, caritas, integritas, constantia peperit miseriae ut non modo honoribus, dignitate, auctoritate spoliarit, sed etiam in exsilium miserit: quod contra oportebat Viros optimos, patriaeque amantissimos honore affici, in oculis ferri. Scipio Africanus apud

nostros optimam causam amplexus, paucorum immoderatas

libidini repugnans, mane mortuus in lecto est inventus; nec abfuit suspicio, quin ab uxore, quae Gracchorum soror suit, interfectores essent immissi Metello autem Numidico, homine omnium clarissimo ac praestantissimo, quid miserius' qui, ne in legem perniciosam iuraret, in exsilium

458쪽

abire sit coactus Fateor profecto, inter omnia exsilii genera, atque omnes miseriarum causas maxime honestam Numidici fuisse conditionem cui probitas, inteνntas, in patriam caritas, calamitatis causam attulerit: sed tamen fatendum est, gravissimam fuisse calamitatem, pelli patria, avelli a suis, bonorum direptionem, liberorum sire moestitiam, sive aerumnam videre Μ. Regulum, .marium, L. Brutum, ob liberandam patriam interfectum, praetereo. Nolim in iis commemorandis nimius videri, quorum exitus

nemo est quin ex libris, imaginibus, fama denique vulgari jam didicerit. XIV. Quae quum multa, maximeque gravia sint, gravi simum tamen illud debet videri, quod homine ambitionis vinculis irretito, quique e popularibus suffragiis totus pendeat, nihil usquam infelicius reperiri potest. Quantus in eo

timor, quanta dubitatio, quantus conatus, quanta sollici-iud, ut nullam illi a molestia vacuam esse horam, non immerito suspicari possimus. Nam si servientis ea est Conditio, ut ex ejus, cui servit, moribus, voluntate, ingenio propriam sibi fortunam fingat; qui populo serviet, avido, invido ignaro ad mutationem proclivi, et, quod caput est , ingrato, num aliquando beatus esse poteriti An potius, quoties de ejus natura cogitabit, toties suam ipse calamitatem, ac fortunam conqueretur Praeclare vetus poeta aeterno mixtam luctu mortalibu vitam olim constituit divum pater, atque hominum reX.

Itaque quamdiu hac luce utimur, vivere quidem videmur, sed verius assidue morimur, aut saltem vitam verbo retin mus, re ipsa amisimus Equidem non video, quid in hominis vita valde optandum, aut felix esse possit. Μultos potius, ne in majora, quam quae humana consuetudo quotidie fert, mala inciderent, mortem sibi dedita opera conscivisse scio. Quod tamen non idcirco dictum velim, quia probandum putem; sed, ut ex eo appareat, humana vita quam mul-

459쪽

tis undique prematur difficultatibus Cleomenes Lacedaemoniorum rex, eiusque filius, morte ultro appetita praeterea Theagenes Numantinus, qui, ne in hostium manus veniret, primum suis, deinde sibi apsi mortum attulit, quantopere vita fugienda sit, satis videntur aperte declarasse. Ac nisi turpe videatur, homines a millierculis, multo certe imbecillioribus, fortitudinis exempla petere, repetamus ex historiis Asurubalis uxorem illam, quae Carthagine in hostium potestatem redacin se ipsam cum tribus filiis in conflagrantis patriae incendium immisit. Sed praeter haec, quae jam

testata sunt, et illustria, fateamur sane ingenue tantam. es e humanae naturae miseriam, ut neque genus ipsumi minum, nec e toto genere singuli miseriarum expertes esse possint.

XV. Quod eo niagis mirandum est, quod non iis solum malis, quibus hominis natura assidula amigitur, mala nostra praescripta sunt; sed ipsi nos, quantum in nobis est, miseriores quotidie reddere conamur. Nullum enim aliud in toto terrarum Orbe genus animantium reperias, praeter unum hominem, quod in proprium genus atque in se ipsum saevitiam exerceat suam Meritoque Dicaearchus in eo libro, quem de hominis interitu luculentum et eruditum conscripsit, nihil habere dubitationis putavit, quin multo plures exstincti sint homines ipsa hominum saevitia et acerbitate quam omni reliquo genere calamitatis. anta est enim in perinultis avaritia, tantum ambitionis, imperii divitiarum studium, ut explendae cupiditatis gratia nihil sibi non licere putent. Atque hoc malum non jam angustis finibus compressum videmus, sed superioribus saeculis erupisse veli menter, et, nasse latius. Non enim certum aliquem hominum numerum, sed regna ipsa, et totas persaepe funditus sustulit civitates. At si ad singulos homines, quae proxima ratio est, mentem cogitationemque converteris, ne in iis

quidem quidquam reperies, quod valde appetere, aut P probare possis. Finge enim animo quidquid homini felix,

460쪽

aut beatum ex opinione vulgari possit in vita contingere. Congerantur divitiae, bona valitudo, honores, potentia; etiam voluptates accedant. Quum haec omnia in hominem contuleris, nihil tamen tribueris stabile, aut firmum, nihil,

quod non repentinam et assiduam pati mutationem possiti Caduca enim et incerta sunt omnia, non in humanis consiliis, aut viribus posita, sed in fortunae temeritate, ac temporum vicissitudine constituta. Quid autem homini turpius, quam e temporis ac fortunae mutatione pendere, et secundo illius flatu sublevari roflatu deprimi et affligi aut laetis rerum eventis gloriari, adversis lugere, nec lacrymis temperare posset Quid jam intersit inter hominem mutamque pecudem, si nos perinde atque illa, quibus rationem natura denegavit, extrinsecus toti pendeamus, in nobis ipsis nihil fortitudinis, nihil firmitatis, nihil habeamus constantiae 'Quamvis enim homini non mater, sed Verius noverca natura corpus fragile infirmumque tradiderit, animum autem et in molestiis anxium, et in timore humilem, et ad labores mollem; plurimos tamen insevit divinos ingenii iudiciique igniculos, quorum auxilio et cum dolore luctari, et timori

obsistere, labores vero omnes nullo negotio vincere ac perferre possemus. Itaque tributum divinitus mentis ignem et prudentiae, non exstinguere, sed sopitum fovere atque augere debemus. XVI. Mors autem progressis in Vita longius si immineat, nihil est, cur magnopere commoVeamur : quae praesertim aut meliorem, quam quo ViVentes fiuimur, aut certe non deteriorem vitae statum sit allatura. Quis enim negabit, si animus omnino intereat, exstincto sensu nihil esse mali, proptereaque nullam Iustam doloris causaria exsistere Dat,

si vigeat, corpore solutus ac liber, quid jam illa vita beatius, quid divinius 8 Ex quo maxima et verissima laetitiae ac voluptatis exoritur occasio. Itaque nihil jam restat, quo minus, optimam esse mortem, vere affirmare possimus, tantumque abesse, ut, quum adest, dolenda sit, ut num-

SEARCH

MENU NAVIGATION