Thomae del Bene ... De Comitiis, seu Parlamentis, ac incidenter & corollariè de aliis moralibus materiis, praecipuè de ecclesiastica immunitate, dubitationes morales

발행: 1644년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

si. De Immunitate Ecclesiactica.

etiam Regularibus , quin imb a quolibet approbato Consellario modo, quo

supra dicebat in is, qui errore contra fi- dem , etiam ex ignorantia affectata, committit in interiam, etiamsi persecte explicet illum in externo. Moveor ad hoc etiam subcorollarium deducendum ex eo, quia in ignorantia affectata militat eadem ratio , quae seupra de ignorantia Galla dicebatur ; nempe quia in peccato propriae haeresis scientia determinationis Ecclesiae , sit circunstantia substantialiter requisita ex parte obiecti, qua proinde sublata aufertur etiam substantia propriae haeresis : atque ita

docet Bannes a. t. quast. I. art. 2.Aragora. ibid. AZor. tom l. lib. I. cap. I .

dii P. l. quaest. i i. punct. i. disse. . tu solui. ad primum, Zumel. 2. quasi 26. art. . Ei p. i. Petrum Nauar. lib. 1. de restit. cap. Para. 2. dub. 8. num. 1O8.& alios, inter quos videtur elle Corduba inquastion. lib. I. quaest. i7. S. .&Torres de Trinit. quaest. 32.art 4 iu 2. art. stm-mem. assere. i. sed vidistinctius inhaere procedatur.

Aduerte prinid , quod si quis, quae

Ecclesia proponit, aitectet ignorare, solum ex negligentia, ac taedio illa addiscendi, absque dubio proprie haereticus non est, de sic non contrahit haereticorupoenas. Ratio, quia in tali casu pertinacia , quae ad haeresim propriam requiritur , non ad est: nam cum tali voluntate ignorandi, quid doceat Ecclesia , stat voluntas obediendi Ecclesiae , quotiescumque de illius definitione constiterit.

Adverte secundo, quod si affectet ig- ιnorare , ctiam , sed solum, ut liberius, de absque conscienciae sinipulo defendat opiniones, quae sibi maxime placent,nes forte contingat illas ella naereticas, necessitetur mutare , nec etiam in pro te haereticus, & sic nec etiam contrat haereticorum poenas. ratio, quia nec in tali casu pertinacia quae ad propriam haeresim requiritur, interuenit: nam 5 cum tali voluntate ignorandi stat etiam virtualis voluntas obediendi Ecclesiae, quotiescumque de illius definitione constiterit: ideo enim talis homo, quid doceat Ecclesia , vult ignorare , quia non vult ab illius sententia recedere; ergo excludit pertinaciam, & consequenter excludit etiam haeresim propriam;atque ita praeter alios docet Suar. in cit. disp.

Adverte ter id, quod si quis e contra affectet isnorare, quae proponit Ecclesia , ad linem , ut liberius, & absque conscientiae remorsu erret in fide, & ab Ecclesia recedat, est sicuti docent Can. Valent. Zumel, & Petr. Nauarr. in locuopra citatis in proprie haereticus, & se contrahit haereticorum poenas ; si tamen in externo etiam intentionem suam proserat. Ratio, quia in tali casu c contra adest vere pertinacia contra E csam, cum in tali c se nolit homo subiici Ecclesiae quin sic recedere ab Ecclesia est magis volunx rium, saltem per modum obiecti, & talis ignorantia, ut in I. 2.

quaest. 6. art. s. non minuit peccatum,

sed potius auget peccatum ; atque ita

docet Sanchez lib. 2. mor. cap. 7. num.

23. Zumcl 1 2. quest. 76. an. 4. di put. I. Reginaldo tom. 2. lib. 17. c p. q.

112쪽

Dubitatio IV.

qti . t. num. 9. Idon dico, si affectet ignorare ex falsa opinione, quam habet contra Ecclesiam ; quia, dc in tali casu etiam adest vese pertinacia, cum Sc in tali casu etiam non sit paratus corrigi ab Ecclesia quin imo contemnat auth citatem Ecclesiae; atque ita docet San-

V haereticorum, imo nec peccat, faltem mortaliter, is, qui per habitualem dispositionem, ita adhaeret suae opinioni, vi etiamsi sciret, illam elle contra Eccletiam, adhuc in illa periisteret , dixi habitualem quae scilicet non proueniat ex actu praeterito,& prauo affectu actuali, quo quis prorosuit sequi suam sententiam, etiamsi contraria ellet Eces siae; haec enim est trianifesta actualis pertinacia , & ad haeresim propriam susti- ciens: sed per habitualem dispositionem

intelligo naturalem quamdam dispositionein , per quam homo ita se habet ut si, id ei te contra doctrinam Ecclesiae cognosceret,nihilominus in sua sententia permaneret. Ratio Corollarii est e dem, quae supra dicebatur , nempe quod cum in tali casu non adsit pertinacia actualis,non adest in tali casu actuin sic ex omni parte persem consummatu peccatum haeretis , ergo &c. Confirmatur. quia generaliter per dispositionem habitualem non dicitur homo actu peccare: multi enim homines sunt in ea natutalidit positione,ut si occurreret occasio peccati , in peccatum laberentur, non tamen propterea sunt rei peccati. λ Hinc mihi non probatur, quod docet Suar. in cit. ιrin. δε fri disput. rp.

Subsectis XXXI. 9;

sectione 3. numero 16. ubi est , ignorantiam vincibilem , etiam cratiam excusare quidem a peccato haeresis propriae,quando ignorantia est antecedens, seu causa actus; at secus , si sit conc initans, quin addit, neque ignorantiam inuincibilem exculare, quando est con- comitans, & rationem reddit, quia tunc illa iguorantia talis est, ut secum admit- tu , quinimb requirat voluntatem non mutandi sententiam , etiamsi constet, Ecclesiam aliud docere:ab hac cirim voluntate habet illa ignorantia, quod sit

concomitans; & consequenter non est causa errandi, nec excludit modum assilentiendi pertinaciter contra E esiae authoritatem; haec ille. verum haec sin- quam mihi non probantur, S praescrtim quod addit de ignorantia inuincibili

concomitante: nam cum ignorantia ii uincibilis concomitans causet non V luntarium , ut in I. a. quot. 6. art. 8.non videtur, quo modo actus cum huiusmodi ignorantia factus, possit esse malus , & peccaminosus : de intrinseca enim ratione peccati, est ut sit voluntarium ; neque id est indistincte verum de ignorantia vincibili conminitanti '. quia ex dictis ad peccatum haeresis pro liciae non sussicit voluntatium in causa. eu indirecte sed ignorantia vincibilis

concomitans facit tantum voluntarium indirecte, ergo , δα.

Distinguendum itaque puto de asse - , ctia , seu dispositione ignorantis ignorantia concomitanti, ac vincibili: haec enim duplex esse potest ; uno modo habitualis tantum , ut si quis ignoranter tenens aliquid contra fidem, in ea habituali dispositione est, ut si sciret, id ei te contra Ecclesiam , adhuc in sua

sententia persisteret ita tamen , ut cum hunc errorem in mente fouet. non habeat actu talem voluntatem i, oc

113쪽

84 De Immunitate Ecclesiastica.

nitus stustrando; atque ita docent San

bant VII I. S. 6 i. num. io. Sigitaui dus in tradit. de eis i. yart. 3. capit. q. di . ia . nimi. 9. Ioan. Faber de poenit. in . distincit. 17. quest. Getic. disp. 27. ca . I. num. 22. quin etiam ita determinalle S. Cardinalium congregatiOnem dis . Iulii i6i7. testatur Alphonsus de Leone tradi. de osse. ct potes.

Aduertendum secundia cum multis Corollari s.

ADuerte secundo, quod dixi etiam

in exemplo posito ἱ exceptu casi-λυ , quos Discopis ecialiter sibi res tiant . v l reservabunt in futurum , quia ita expresse habetur in quodam decreto

Clementis V I hac de re edicto. COROLLARIVM I. . π Nde sequitur primb. quod ex vi V talis decreti pollunt Rcgulares

virtute Ciorum priuilegiorum absoluere a censuris caldum , quos Episcopi specialiter sibi reseruant , vel reseruabunt in futurum. Ratio, quia licet dictum decretum restringat Rcgularium priuilegia quo ad casus, quos ordinari j locorum sibi specialiter reservarunt,

vel in posterum reservabunt, tamen, cum dictum decretum loquatur de casibus tantum, non habet locum etiam in censeris : nam a diuei lis non fit ill tio, let. Papinianus j. de minor. A cap. ad auiuientiam de decimis : tum quia sui recte docet Nauar. insumma cap. a T. num. 262. censura non est casus , sed poena casus i atque ita docent Megalius

quamuis modo Regulares virtute etiam suorum priuilegiorum non possint nec a casibus, nec etiam a censuris Epitc po reseruatis absoluere propter declarationem S. Congregationis de mandato Pauli V. edictam Isib . die Ianua Isii T. quae reuocat quaecunque priuil da in contrarium ipsis concella.

gulares uti priuilegiis suis quoad

commutationes , vel dispensationes votorum , restitutiones bonorum incertorum , relaxationes iuramentorum,

quas aliquando sibi reseruant Episcopi. Ratio , quia dictino decretum tantum loquitur de casibus , & ad summum etiam de excommunicationibus, quas sibi specialiter reseruant Episcopi: ergo&c. atque ita praeter alios docet Nauar.

in summ. cap. 27. num. 261.

li reseruatione , quam sibi faciant Episcopi , pollunt Resulares virtute suorum priuilegiorum absolucre a censuris, & a casibus, qui de iure reseruati sunt

114쪽

Dulitatio IZ

sunt Episcopis , quale est, v.g. homicidi uin voluntarium , publica blasphemia,de quibus Sylvest. verb.casus,quaest. . Adde , quod per aliquos Doliores nulli sunt casus Episcopo in iure reseruati:ergo M. COROLLARIVM. IV.

ter speciali reseruatione, quam sibi faciant Episcolli , pollunt Regulares absoluere a calibus, & censetis synodalibus.

liter speciali releruatione, quam sibi faciant Episcopi , eoslunt Regulares absoluere ab aliis casibus Papalibus Occultis . exceptis Bullaribus. Ratio, quia huiusmodi casus post Concilium Tridentinum sunt Episcopales: ergo M.

Vnde ulterius se uitur , quod Regulares absoluere pollunt etiam a casibus,& censuris in iure latis, propter quas excusantur aliqui adire Sedem Apostolicam, ob aliquod impedimentum, tu les sunt senes , impuberes, mulieres, membris destituti, valetudinarii, deliciosi , ac nobiles, habentes curam aliorum, filij seb patris potestate, serui, habentes capitales inimicitias, pauperes,qui non nisi mendicando praeter i litos in ire pollunt Romam ,& alii, de

quibus in tit. de fiententia excomm .hi

enim omines pollunt absolui ab Episcopis, Sc a Regularibus, si ab Episcopis specialiter non fuerint sibi reseruati; idque tum ob rationem dictam ; tum quia mens Pontificum in suis decretis derogatoriis fuit tantum derogare priuilegiis in casibus, in quibus adeunda ellet Sedes Apostolica, quae in praedicΗς casibus adeunda non est. α-ν, dcc.

Sξquix x sexto, quod quando pos.

sunt absoluere a casibus, & excommunicationibus generaliter latis ab homine,si suntliter i pecialiter , seu speciali actione sui supra dicebatud non sint sibi reseruata ab Episcopis , idque propter candem rationem dictam: quia scilicet excipiuntur tantum casus, & excommunicationes , quas Episcopi sibi specialiter reseruant, vel reservabunt in

futurum.

COROLLARIUM VII.

S ZqWixux septimo, quod poliunt a

soluere a casibus , sc censuris contentis ine dictis Dominorum Inquisit rum , dummodo tales censurae non

proueniant ex haeresi formali, vel ex aliis delictis contentis in Bulla Coenre Domini, vel non fuerint specialiter sibi reseruatae ab Episcopis , idque tum propter eandem rationem iam dictam; tum quia ex vi praedicti priuilegii possunt Regulares absoluere a quibuscui que peccatis , & censuris, etiam Sedi Apostolicae reseruatis: ergo &c. Consequentia probatur priinb , quia illa particula , etiam , indicat , quod Regulares possint absoluere, non solum a reseruatis Sedi Apostolicae , sed etiam , rese uatis cuicumque alteri, qui sit Pontilice inferior. Secundo, quia plus est absolucre

115쪽

8 6 De Immunitate Ecclesiastica.

reseruatis Pontifici, quam 1 reseruatis Doctoribus Inquisitoribus, e b, ii

Regularibus ex vi praedicti priuile j li

cet plus , licebit & minus, iuxta reg. f. iuru in 6. Tertio, quia ab excommunicatione lata ab homine , absoluere potest, qui tulit, vel eius superior, vel delegatus ; sed Regulares virtute δε- cultatis delegatae pollunt absoluere ab omnibus peccatis, & censuris, , quibus potest Ponti sex, qui potest ab omnibus casibus, & censuris latis per Doctores Inquisitores ; ergo ab iisdem p terunt etiam absoluere Regulares , qui habent a Pontifice iurisdictionem delegatam abseluendi ab omnibus casibus,& censuris , exceptis iis, quae continentur in Bulla Coenae Domini, de quae

ab Episcopis specialiter reseruatae sibi

fuerint : atque ita in terminis docent Portet. in ara: r. ad dub. Regul. vers. sollicitare foeminas, num. 2 . de fretias tu addit. ad tract. de cons f. fossicit. Ro- latc. Acus. quali. 21. num. r.

LX COROLLARIO VII

SVB COROLLARIVM I., m T Nde absolui potest a Regularibus, V quin imo a quolibet consessario approbato si Episcopus, vel Inquisitori bi non reseruauerit is, qui vi, de metu, vel dolo , fraudulenter simit se, v.g. Maurum, Iudaeum,Idolatram, aut haereticum, & sic prauiter contra exte nam fidei proscinonem peccando' exterius fidem negauit. Ratio patret ex dictis , quia in his casibus homo, cum non habeat errorem intellectus, non

est vere, es formaliter haereticus, & scnon est comprehensus in Bulla Coenae

Domini: atque adeo nec eius censura, & poenis innodatus: ac ita contra Caietanum in a. a. quot. 9 .art i. docent communiter Doctores , Suarea in , . pari. tam. I. disp. q. se l. 2. num. 22. O disp. 2 i. sect. a. num . . Sancti Elib. 2. Moral. cap. I. num. 8. FagundeZyrocyt. 2 lib. 8aeap 8. um. 3 9. Fili luctus

Idcin dico de iis , qui propositiones ahaereticas , blasphemias , de verba haereticalia effuderunt, qui Sactorum Imaginibus illuserunt, qui carnes tempore prohibito comederunt, qui Mahumeto

cultum, ac reuerentiam exhibuerunt,&c. si secerint haec , de similia metu compulsi , aut spe lucri adducti, aut ira, vel alia quacunque passione commoti , nullum errorem ad pristinam fidem rectam in animo tenentes , ut sesepia dicebatur. Non obstat , quod huiusmodi ho- 3mines in soro externo puniri possint a Doctoribus Inquisitoribus: nam id est ex eo, quia ab iis praesii untur internum diissensum ex fide habuisse, de sic esse haeretici, cum signa talia externa ded rint , & Ecclesia ex alio capite non iudicet de internis, sed solum de externis : quae propter eamdem rationem ab aliis etiam , qui peccatum eorum externum cognouerant, & aliunde nesciuiar,

eorundem animum Catholicum seinper

116쪽

Dubitatio IZ

inansisse pro talibus haberi debent, atque adeo, & Inquisiitori denunciandis: at in foro interno, cum re vera haeretici non sint, quia arorem intellectus non

habent, ut supra dicebatur in a quoli-het Consellario absolui pollunt, quia

propter rationem dictam non incidunt in censuras, & poenas Bullae, nec in roseruationem illius : censurae enim, &poenae delictum aliquod assicientes,cum utpote odiose, strictam habeant inte pretationem , non contrahuntur, nisi ob delictum verum, & ex omni parte perfecte consummatum. SUB COROLLARI v M. II.

VNde secundo non incidit in poenas

haereticorum, & sic absolui etiam potest a Regularibus, quin imo a quolibet approbato constituto modo, quo seu ra dicebatur, &c.ὶ is, qui in fide est solum dubius, seu pendulus, id est, articulo alicui fides , neque assentitur, neque distentitur,quamuis determinate: nam cum non adsit dii sensus, vel assensus positiuus contra fidem, non est proprie haereticus, nec est haeresiis ex omni parte persecte consumata: haeresis enim stricte Au persecte sumpta est error contrarius fidei seu aflensus positivus falsus contra fidem, qui non est in eo, qui solum dubitat modo,quo Iupra dicebatur, atque ita docet Canus de locis Abr. ia.

cap. 9. Sa ver. haeresis, num . i. Sanchez b. I. morat. cap. 7. num. II. Tamerus in a. 2. disput. I. quast. 8. dub. 6. num. ios. Portet. in addἰ t. ad Διρ. regia. ver. haeresis num. 4. Putean. in a. a. quaest. M. art. 2. diib. 2. contra nonnullos, quos

resert Sanci et sei supra de praetcrea

contra Mol sc in sitim na, rom. I. tradi. 8. cap. 8. num. 4. Laram in z. 2. quot.1 I. ara. dissut. 62. num. s. Coninch.

Suffectio XXXI. 8

Non obstat, quod Stephanus Papa 2 in cap. i. de haret. dicat dubium in fide esse haereticum , seu infidelem : nam Respondetur, id esse verum priuatiuri& improprie, n5 autem positi ac pr erie : vel secundo, id ei se verum praesumptiue, & quoad forum externum, non autem vere . & quoad forum internum : ves terti5 , id esse verum de eo, qui est dubius conseientia obiective dubia: hic enim est proprie haereticus.

ut in a dicetur i, non autem de eo, qui

est dubius conseientia formaliter dubia: hic enim non est proprie haereticus, ut seu ra dicebatur. Explico, si proposita fidei propositioiae , intellectias, rationibus hinc, inde perpensis, neutri partiassentitur , sed in ambiguo, seu pendulus manet, an sit vera, nec ire; non esteroprie haereticus, ut pote dubius coiiicientia formaliter dubia, & sic non ii currit haereticorum poenas : at vero , si actu reflexo , ac determinato iudicio,

assi et, illam fidei propositionem este dubiam, est persecte haereticus , ut pote dubius conseientia obiective dubia , α

sic incurret haereticorum poenas. R

tio , quia in tali casu ultra formale di bium, adest consensus, & iudi umeositiuum intellectus affirmantis rem fidei non esse certam, quod est apertε haeresis; atque sic, aliis relatis, docet Sanchea, ubi supra contra Suariisi i rari .d μι diom. 19. se Z. q. numero Io. ct

seqq. Aduerte tamen hic, quod iis, qui 3

inter

117쪽

88 De Immunitare Ecclesia lica,

inter haereticos nati & educati orthodoxam Religionem ignorant, dubitare interim licet , donec instruantur, & argumenta . seu credibilitatem Fidei re Mapprehendant, atque ita colligitur ex verbis S. Aug. epist. 162. de docet Valentia tom. s. disp. i. quas. i O. yu ei. .

ratio est, quia alioquin relinquendo illi sectam, in qua nati, & educati sunt impudenter agerent; quapropter dubitatio , ac virtuale iudicium de incertitudine in talibus hominibus cum Pertinacia iunctum non est, sicuti iunctum est in iis, qui nati, & educati sunt in fide; his tantum eximendus est scrupulus , si de fide catholica dubitare se, arbitrentur , eo quod hae sticae cogitationes ipsis occurrere solent: nam cum eas serio detestentur, & nunquam in animum venire sibi exoptent, insuper protestationem faciant , nunquam ecis consensum praebituros, non possint de ctilpa argui , quin Praebent apud Deum materiam magis merendi, quapropter praestat , quod ipsi plerumque

tales cogitationes, seu tentationes cor temnunt , tanquam incis ces ad consensum extorquendum a se, qui gratia Dei muniti sunt, quamuis in quibus dam hominibus huiusmodi tentationes a Deo permittantur, propter eorum scelera , praesertim impunitatis: quibus proinde soadendum , ut vitam corrigant , quia sic eorum fides , atque fidi cia in Deum constantior erit.

Su B COROL QUM III. Ut de tertio, non incidit in foe

nas haereticorum, & sic absolui etiam potest a Regularibus, quinimo a quolisa etiam approbato Consellario is, qui errorem contra fidem , etiam

postiuum , dummodo non determinalbcommittit in interno, etsi perfecte explicet illum in externo. Ratio quia propter imperfectionem actus non est haeresis ex omni parte persecte consumata. Confirmatur, quia propter eandem rationem non adest pertinacia, nec peccatum mortale, quod neces larib supponunt haeresis poenae, quarum

Prima est cxcommunicatio maior, t quae habetur in cap. ad abolendam, cap.

excommunicamus . t .de haeret. ct in cap. quicumque . eod. tit. in 6. eaque nunc

Pontifici reseruatur in Bulla Coenae Domini, qua de re SancheZ lib. 2.morat. cap λ. Secunda est irregularitas, scuti col-

ligitur ex cap. alliberrimum , ct ex lay. conuenientibim , I. quaestion. 7. qua de re Layman lib. a. trael. s. de ce spart. s.

Tertia est iuris infamia, sicuti habe- qtar ex cap. 2. S. haretici, & ex cap. vi commissi, de haeret. in s. quae poena ex

tenditur ad eorum filios vique ad secumdam generationem ex Enea paterna, &vsque ad primam generationem ex li

nea materna, cap. Iatutum, IJ. eod. Dr.

in 6. Item extenditur ad eorum fati res, cit. j ha et iri. qua de re Azor. tom. a. lib. 8 .car. i 3 dc Sanctio lib. 2. mιOl. cap. 26. m. i. ubi putat, ad hanc po

nam requiri Iudicis sentcntiam, saltem criminis declaratoriam. Quarta est confiscatio omnium bo- snorum a die commissi criminis, cap. cum secundum, de haret. in c. qua de re

quaest. 8. Quinta est,quod haeretici, eorumque cfautores, si per annum in excommunicationu

118쪽

Dubitatio IZ

eatione perstant, fiunt intestabiles, ita ut liberam testandi facultatem non habeam ; neque ad haereditatis successi

nem admittantur,cap .excommunιciamin.

de haereti c. quae pocna contra perculi res Cardinalium S. Romanae Ecclesiae etiam decernitur in cap. salicis, de ρα-nu, tu 6. requiritur tamen ad talem poenam incurrendam lententia crimini s dcclaratoria ante quam si testamentum ab haeretico factum fuerat , valet, licet iu- perueniente postea sententia,infirmetur; scuti etiam donationes , & aliae alienationes factae ab haereticis , & similibus criminosis quorum bona ipso iure confiscationi subiacend ante condemnationem de haer i valent, licet postea r

scindantur, ac reuocetitur ; qua de re

Molina tom. I. tract. 1. de iustit. distat.' s.& alij, quamuis contrarium teneant Couarruv. Clement .si furiosus, Part. I. f. i. num. 6. ubi tamquam probabilius defendit, sodomitam, cum infamis sit,&omnium bonorum dominio priuatus, etiam ante condemnationem testari non polle.

7 Sexta est priuatio patriae potestatis in

filios, etiam ante Iudicis sententiam criminis declaratoriam, iuxta caP. 2, g. vlt. de hir sic. in 6. iunct. glog. verbo δε- sierint. qua ratione etiam serui, aliique

subditi personali obligatione soluuntur, sicuti docet Sancnez cit. ωρ. 2Α.& habetur expresse in cap. vis. de haeret.

ubi sic legitur: .ibsoluto se noturint a d bito fidelitatis dominiq, ct totius obsi quis, criticumque Ia is manifes te in ha-rs AEliquo pasto , quacumque si mitateva ato, tenebantur. Sed hae, & aliae huiusmodi poenae locum non habent in L utherinis, & similibus haereticis, qui licet ab Ecclesia Romana recellerint, tamen ob foedus cum illis existens, Th. det Bene Dubit. Morat.

Subsectis XXXI. 89

summo Pontifice permittente, & thcite consentiente, filios suos in potestate retinent, aliisque iuribus, & immunitatibus ciuilibus , quamuis non item Ecclesiasticis , una cum Catholicis fru

untur.

Septima est priuatio Ecclesiastico- 8rum beneficiorum, ac dignitatum, item publicorum ossiciorum, cap. vi commiβs. 9 priuaudi, de haeretic. in o. quae I E-na priuationis ipso iure incurritur,scuti ex communiori sententia docet Nauar.

lib. s. consit. Onsl. 6. de hareti c. essit. a. Sanchez lib. 2. morat. cap. 26. numero C. Rodriqueet in summa, tom. I. cap. ι C. num. . AZor. rom. I. lib.8. cV. 1 3.quo.

8. de Flamin. de resignat. benes. lib. 3.

af E. i. num. 32. quamuis contrarium

latis probabiliter doceat Castr. lib. i.

de haeret. punitione capit. 9. Vas l. i. a.dis'. l72. cap. 2. numer. II. & Simanca de cathol. Infiit. tit. 46. num. 72.

Octaua est sit haeresim abiurare n. 9lint , aut sint relapsi) mortis supplicium ; sicuti habetur in Cod. TDeo δε- siano, leg. s6. de haret. & testantur 'Doctores apud Clarum lib. s. sent. f. haeresis , num. 7. & ratio est, quia haeresis est crimen perturbans Rempublic. non minus quam furtum, verbi gratia, homicidium,&c. qua de re diffuse Becanus ca8. I s. qua l. 6. Advorte tamen hic, quod omnes poe- ις nae, quae in iure contra haereticos deo tae sunt, etiam ab Apostatis contrahuntur , non autem c contra; atque ita d cent Canonistae in cap. I . de Apostat. Sylv. vereb apostasia, num. 2. Caietan. eodem v b. AZor. tom. I. lib. 8. ωA. et r. quast. 7. Valent. tom. 3. dtiput. 3. qMasi. 12. punit. I. & Sanchez lib. 2. morat. cap. T. num. I 8. & ratio est,quia apostalia a

fide quae omnium grauis Irma est habuse in ordine ad laurusim, tanquain quid 51 maius

119쪽

9o De Immunitate Ecclesia G.

maius ad minus, seu quid extensus ad minus extensum , non solum si consideretur per ordinem ad terminum a quo, quatenus scilicet est discellus a vera fide ; quia Apostata dicitur, qui Chiillum& fidem Catholicam, quam suscepit,

nitus abnegat, haereticus vero non omnino , sed secundum unum, vel aliquot articulos; sed etiam si consideretur per ordinem ad terminum ad quem; quia sic inuoluit vel Iudaismum, vel Paganisinum, vel Atheisiviun; quae infidelitates cum is pecie differant inter se, a redeuntibus ad Ecclesiam in sacrame tali consessione absque dubio explicari

debent.

SUB COROLLAR IvM IV. i x T Nde quarto non incidit in poenas

V haereticorum, de sic absolui potest

etiam a Regularibus, quinimo a quolibet approbato Consessario modo, quo supra dicebatur j is qui errorem conrra fiaem, etiam positiuum, dummodo ex ignorantia, quamuis crassa, committit in interno,etii persecte explicet illum in externo; quia cum absit pertinacia,non

est proprie seu ex omni parte perfecia

consummata haeresis; atque ita aperte colligitur ex clement. p. Forro, de summa

Trinit. 2 fide Cathol. ibi: qui uti de

fondere , seu tenere pertinaciter pra*mmerit, & docent communirer Doctores

Castr. lib. i. de iusta hareti c. punit.cap 9. tib. a. cap. I. Torres de Trinit. quast. t. art. 4. Cordula in qua'. lib. i. quast'

Haec autem pertinacia consistit in thoc , ut quis sciens & aduertens , te stimonio, & authoritati Ecclesiae proponentis, resistere velit; quae resistentia fit Per voluntatem non subdendi iudicium suum iudicio Ecclesiae ; arque ita statatur ex August. lib. .de prasemo contra Donatistas . cap.r6. ubi ait eum qui errat in doctrina fidei, non esse i reticum, donec instruatur quid in ea re doceat Ecclesia, cligatque potius ei resistere , quam a propria sententia recedere ; in quo concordant etiam S. Thom. ac caeteri omnes Scholastici; & probatur e contrario ; quia quamdiu voluntas perseuerat in proposito lubiiciendi iudicium suum iudicio Ecclesiae, non potest quis errare pertinaciter,& sic necelle haereticus proprie. Ergo signum est, quod pertinacia contrariam volunt,tem requirat, seu potius in illa formaliter consistat: tum quia haeresis propria importat errorem fidei contrarium. Ergo sicut fidei assensus petit, ut habitanotitia Ecclesiae propolitionis , qua aliquam veritatem de fide proponat, voluntas accommodando se inclinet intellectum ad assentiendum,sic c contra haeresis propria petit, ut habita eadem notitia , voluntas opponendo se, inclinet

intellectum ad dissentiendum; sed igno

raris,etiam crasse , non opponitur testimonio, oc authoritati Ecclesiae propo

120쪽

Dulitatio IV.

nentis. Ergo, &c. quia tunc quis videtur opponi, & sic ostendere authoritatem alicuius, cum scienter dictis illius aduersatur:nam si ignoranter contra suum etiam magis in opinetur, non dicitur eius authoritati per incredulitatem derogare. Ergo similiter si quis ignorans etiam vincibiliter se contra sensum Ecclesiae proponentis aliquid opinari,contrarium credit, licet grauiter peccet peccato , quod ad haeresim reducitur, seu ad haeresim indirecte spectat, non est tamen proprie haereticus, seu infidelis., Porro, ratio cur ignorantia vincibi' lis excuset hominem a peccato haeresis, non autem a peccato homici iij, illa est; quia scientia , seu cognitio in peccato homicidij non est circunstantia ex pa te obiecti requisita , sed tant ina conditio , quae requiritur , ut actus sit liber,& humanus : cum igitur ignorantia vincibilis non tollat voluntarium, ut in 1.2 quaest 6.au. s. sequitur, quia manente voluntario , & substantia homicidii exterioris , sit peccatum eiust species, ac si homicidium esset directe volitum, & scienter perpatratum at in peccato haeresis cognitio propositionis Ecclesiae est circunstantia substantialiter requisita ex parte obiecti , sicut locus sacer in sacrilegio : quapropter sublata

hac cognitione , etiamsi maneat, ut actus erroris sit humanus, voluntarium sussciens, non tamen manet silbstantia erroris cum circunstantiis requisitis , ut sit peccatum propriae haeresis, seu infidelitatis. Itaqne pertinacia , quae ad haeresim propriam requiritur , sumitur ex haecircumstantia , quam dixi , nempe ex scientia, qua quis nouit suam opini iam csse propositioni Ecclesiae Cath

licae contrariam undes Insertur primo non requiri ad n

Subsectio XXXI. 9 i

tinaciam , ut quis de suo errore, scienter admitto , moneatur, & ipse adhuc

in illo velit persistere : sed sufficit, si

scienter erret contra id, quod ab Eces ita definitiam esse initratur. Insertur secundd, nec satis esse ad per- Gtinaciam , ut quis de suo errore ignoranter admisto a vitis grauissimis,etiam

Inquisitoribus , ves a proprio Episcopo

admoneatur : si enim ipse adhuc post monitionem existimet doctrinam suam non esse contra smasum Ecclesiae, ebs. que viros oppositum purantes errare,

non est sermaliter , & proprie haereti- s: nam svi dixi nisi quis credat se contra Ecclesiae doctrinam opinari,non est pertinacia , & sic nec proprie haereticus , quantumuis , &a quouis admoneatur , excipe , nisi existimet se opponi Pontifici, vel Concilio, quorum est rem de fide definire, & quibus aduersari est toti Ecclesiae scienter opponiὶ quamuis in soro extarno haereticus praesumatur: atque ita habetur in cap. ad abolendam de haeret. & docet Can. lib. m. de locis theol. v. s. Valent. 2.2.dsp. i. quast. 12. funis. i. di c. .

Trin. quaest. 32.art A. & alij. Vide etiam Bart.in l. tutor , f. de si petii. rutor. R bustum in prax. benefici in Bulla ciens,

li sum in cit Aecis icr. -3. Sunc OROLLARIUM. V. V e quinto non incidit in poenas ita reticorum, & se absolui potest M a ctiam

SEARCH

MENU NAVIGATION