Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

101쪽

s. MORBI SPONTANEI EX ACIDO HUMORE. f. 66. s

rosione defenduntur. Dum lapide infernali , mercurio sublimato corrosivo &c. in quibus concentratissimum acidum metallo soluto adhaeret, Chirurgi erodere volunt corporis partes , pinguibus applicatis vicina loca defendunt: dum venena acria i

gesta sunt, nil plus profuit, quam olei ingens copia potata. Acerrimum vitrioli acudum , oleo unitum, concrescit in blandum sulphur ; quod , insipidum fere , rodens illud acium continet. Hinc infantibus acido laborantibus mollissima illa olea adeo prosunt. Hanc tamen noxam habent, quod simul λlidarum partium compagem laxent & debilitent, vide f. 3 1. 1 . 3. Huc etiam reseruntur juscula ex animalium partibus inspissata in gelatinas; quar& glutine suo acidum inviscant, & simul prosunt, dum ex propria sua natura in

putredinem temper, nunquam in acidum vergunt- IMMUTANTIBUS. Vocantur haec immutantia, quae acido occurrentia cum illo uniuntur in novam salis speciem ; in quo sale nec acidum nec alcati praevalet, sed vocatur Chemicis sal neuter , vel sal compositus, optimas resolvendi vires obtinens. Dum oleo vitrioli acidissimo miscetur aci s liquor talis tartari per deliquium soluti, ex binis his acerrimis nascitur sal blandus compositus, quem tari rum vitriolatum in ossicinis vocant; optimum deobstruens remedium.. Talia jam sunt omnes sales alcatini fixi , ex vegetabilium combustorum cineribus elixiviando parati: praeterea omnes sales volatiles ex animalibus & vegetabilibu confecti. Huc & referuntur omnes sapones, ex sale alcatino , sive fixo, live volatii Lde oleo parati.

g. U O RU M electio , praeparatio , do sis, applicatio tem I pestiva, innotescunt Medico ex cognito malo , ejus se de ,

aegrotante, &C. ELECTIO. Ex recensitis praecedenti paragrapho eliguntur jam illa, quae maxime conveniunt pro varia indole & sede mali , & varia aegrotantis natura. Tene rimis infantibus raro damus tales alcatinos, vel fixos , vel volatiles; vel saltem ex qua tantum quantitate : quia , nisi statim occurrant acido , sua acrimonia aeque laedere possent ac acidum ipsum. Sed his damus absorbentia , in quibus nulla faedens acrimonia est , vel sepones , in quibus alcalini salis acrimonia oleo sic obvoluta est , ut non noceat. Interim acido potentissime resistunt. Si acidi roso ne excoriata sint intestina vel ventriculus, ad oleosa confugimus , & gelatinas ex animalium partibus confectas. Si una cum acido lentum glutinosum adsit in primis viis , quod absorbentes pulveres inviscando inutiles redderet; sales alcatinos fixos adhibemus, qui& omne glutinosum lentum diritant, & acidum mutant in salem neutrum. Si jam ipsum sanguinem insecerit acidi labes , simulque frigus & inertia adsint, ut fit plerumque ; alcatini volatiles sales mobilissimi prosunt, qui simul emcaci stimulo languentem vitam excitantia Prosunt tunc & sales alcatini fixi, quatenus in chylo diluti videntur sanguinem ingredi posse. Absorbentium non adeo tunc laudatur usus , quia non facile videntur vasa lathea polle ingredi. Si simul roborandum est co pus , limatara ferri praefertur reliquis PRAEPA RATIO. Sales aleatini volatiles, vel fixi, diluti in aqua Pura dantur optime. Ubmnetuitur , ne effervescentia facta in concursu acidi & alcaibmolesta oriatur flatulentia , alcati cum oleo coctum in seponem exhibemus. Ata

102쪽

scr. 68. MORBI SPONTANEI EX ACIDO HUMORE. 8,

sorbentia non in nimiam tenuitatem trita damus, ut jam monitum fuit in paragra pho praecedenti. Est praeterea alia praeparatio absorbentium in quibusdam ossicinis non multi usus , ut videtur : absorbentes pulveres solvunt in aceto stillatitio, s lutos praecipitant, affundendo oleum tartari per deliquium ; dein subsidentem putaverem ablutum servant: vocant magisteria. Tractavi hac metho o lapides eancrorum , & inveni magisterium inde fac tam nil aliud esse , nisi tenerrimum pulvisculum lapidum cancrorum, qui aeque est ervescebat & solvebatur in aceto stillatitio, acante. Hinc satis inutilis videtur hic labor : nec tamen verum est , ut dixerunt quia dam , haec magisteria cum acidis non amplius effervescere. D O SI S. In absorbeutibus non facile peccatur : tuto enim larga dosii dantur , cum ex se ipsis non adeo actuosa sint , ut nocere possitis. Nec in diluentibus , aut obtundentibus, anxia cautela requiritur , sed immutantia, semper acria cum sint . limitatam magis dolim requirunt . uti in Materia Medica notatur. APPLICATIO TEM pis et iv Α. Dum in pri mis viis haeret acidum , m xime convenit, leni stimulo purgante addito , remedia antacida Per totum intestianorum tractum deducere, dum in sanguine haeret, volatiles alcatini sales , dispo sto simul ad sudorem ςorpore , imprimis prosunt. Dum infans ubera matris ducens acido laborat, possumus acidum praesens tota lare & enervare ; sed victum ex alcalescentibus tali infanti exhibere nequimus ; cum praeter lac omnia fere reliqua fastidiat. Hinc tempestiva applicatio tu ic requirit, ue matri praescribatur victus talis , qui chylum & lac reddat quam maxime alienum ala acida actimonia. De his dichrum in S. 66. M' I. a. s. .

s 63. T T INC pate e cur pueris , pigris , virginibu , Pauperibus ,.& certis artificibus , hic morbus familiaris sit a

CUR pug Rrs. Solo fere lacte materno vivunt, vel pulticulis ex farinosis . pane, Iacte animalium : solida omnia habent tenerrrima : carent animali motu fere. PIGRIS. Dum inerti otio torpent, corpus vix is Ventes, omnium vasorum M viscerum actiones debilitantur; ingesta non assimilantur, sed spontanea corruptela degenerant: cumque pleraque , quae aisumimus , acescere possint, ut panis, cere vi-sia , vinum , olera pleraque &c. hinc non mirum, acido repleri talia corpora. VIRGINIBUS. Quia laxiorem corporis compagem habent; otiosae vitae niam is dedit i sunt, ditiores si fuerint; sedentario autem labore victum saepissime quae runt illae , quibus angusta res est ; Sc aquosis tepidis potibus , saltem in his regionubus , nimis delectantur. PAUPERIBUS. Qui in his locis raro carnibus uti possunt; lacticiniis, imprimis lacte ebutyrato; hordeo, avena , fagopyro , oryza &c. oleribus , cerevisa tenui vivunt; dc plurimi ex illis sedentario labore victum quaerere debent; vel salu

tem tales artes exercent, quae non adeo validos motus requirunt.

CUR cERTis ARII Ficia Us. Omnes illi , qui tales artes mercent, quae tequirunt ut tota die In acre , acidis halitibus repleto, versentur , frequenter acido laborant. Bibulae enim in tota supelficie corporis venae ex aere multum resorbent Paer talibus plenus inspiratur ; per ventriculum & intestina oberrat: hinc totum corpus tandem acido quali repletur. Hinc videmus pallidos , languidos, tumentes

103쪽

s 6 MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. f. 69

sepe illos, qui cerevisas, aceta conficiunt, aquas fortes parant &α tanta enim co- ia acidi corpus quotidie ingreditur, ut motu α robore corporis superari necturat.

MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO.3 LUTINOSUM pingue ex vegetabilibus habet causas

ae antecedentes , primo farinosa cruda , austera immatura. 1. Inopiam boni sanguinis. 3. Debilitatem vasorum , viscerum . bilis. . Imminutum Votum animalem. 1. Dissipationem liquidioris per laxata vala secernentia. 6. Retentionem crassioris debilitate instrumentorum excernentium. Uti multi a solo acido plerosque morbos deducebant; sic alii a pituita derivare illos conati sunt. Ubique hanc damnabant, semper de corpore eliminandam volebant licet multis in locis corporis naturalis sit , & ab hujus pituitae defectu plurimi , & diffi lii mi morbi, oriantur saepissime. Glutinosum jam dicitur omne corpus, quod ad fluidi naturam utcumque accedens tale est, ut ejus partes tanta tenacitate cohaereant, ut in filamenta se duci patiantur. Hinc glutinosum quasi semili quidae naturae est, sed cum tali partium let tore , ut motae cohaerendo quasi inter se teneant. In omnibus liquidis humanis, s subtilissima forte, & quaedam excrementitia , excipiantur ; lentor adest : sanguis & ejus serum , bilis, saliva dec. aliquam tenacitatem habent, quae ad sanitatem requiritur: simul ac enim sanguis platii cum illum lentorem amisit, Δc in nimiam tenuitatem degeneravit; nascitur hyarops. Sed & observantur in corpore fano a fanguine secreta liquida, quae optimo jure glutinosa dicenda sunt: v. g. Liquor unctuosus articulis lubricandis inserviens ;mucus naturalis partes membranaceas corporis plurimas defendens de lubricans ; ut in ventriculo , oesophago, intestinis de c. arteriarum interni parietes quoque mucoso tali smegmate obducuntur &c. Hinc non semper glutinosum damnandum est, tanquam morbosum ; cum pituita ex lege corporis nascatur in finitate illibata, & tam pulchros usus habeat. In hoc capitulo autem de pituita morbosa agetur , quae vel ingestis ' glutinosa nimis tenacitate praeditis; vel abundanti nimis aut spissiori redditae pituitae nat

rati originem debet. Duplicem piruitam Veteres agnoserunt, illud , quod ustum & velut supra m dum in succis coctum erat, vocabant phlegma απ. --, quod ustum esse significat illud autem albi coloris , quoa omnes pituitam vocant, βλενιαν m cum o dixit Prodicus in opere de hominis natura ain. Prius illud erat phlegma calidum , & phlegma phlegmonodes dictum : posterius erat frigidus lentus humor, qui simpliciter pituita, vel 3c phlegma Rigidum dicebatur. Plegma illud calidum in sanguine venis educto, ia morbis inflammatoriis , apo

ca Galea. de natura, iacultat. Lib. II. cap. s. Chλrter. Tom. V. pag. 3 o.

104쪽

MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. 8ν

patet saepe; ubi insulae superficies coriacea tenaci alba lamella tegitur: phlegma frigidum in catarrholis morbis tanta copia secernitur. C ius, jam nimiae pituitae recensendae, quatenus ex his praegressis in corpore sano nasci & accumulari potest. a. Omnes farinae plus minusve , cum aqua subactae, lentescunt. Amylum , s rina subtilissima , gluten dat adeo notum : farina seminum lini cum aqua in pactam tenacissimam abit, indomabilem corpori , si alsumitur , uti dictum 1 s. n'. i. Sed hoc faciunt farinae crudae imprimis : li enim fermentatio accesserit, licet levis& incepta tantum , fiansitur illa tenacitas; ut in pane fit. Hinc multiplices pauperum morbi, dum farinolis crudis utuntur fere quotidie, & interim plurimi ex illis sedentario labore victum quaeirant. AUSTER A 1MMA τυκ A. Haec talem vim habent, ut & solidarum pamtium elementa ad se invicem propius accedere faciant, & fluidis lentorem concilient majorem. Dum quis mei pili immaturum fructum gustat, sentiet totum cis si cati & contrahi, & salivam inlpissatam plus lentescere : haec austera deglutita inventriculo & intestinis eadem efficiunt. Dum rusticorum pueri immaturos fructas avide devorant, tumido abdomine, pallido vultu, languore totius corporis, poenas toties luunt.1. Inter illas causas , quae ingesta alimenta mutant in nostros humores, recens

batur merito sanguinis boni copia praesens ; ut demonstratum est F. 21.n'. I. & 3.n0. 3. ubi ergo deficit boni sanguinis idonea coeia , glutinosa ingesta suam retinent indolem , nec subiguntur. Magnam iacturam languinis passi toto corpore tumidi frigido lentore languent ; sanguis enim bonus suo motu & calore omnia haec lenta attenuat. Hippocrates se in memorabilem locum habet, qui hoc confirmat ; dicit enim : cum in mero gerat anulier, tota D cum virore pallida, χλωρα ) quod purus idisi us sanguis quotidie ex corpore desiliet, ct ad faetum feratur , illique incrementum flat, ct yauciori in corpore sanguine existente , eam ex viridi pallidam esse necesse est. 3. Vasorum & viscerum debitum robur cruda ingesta mutat in naturam humoris inquilini. Illud robur auctum lentorem quidem sanguini conciliat, sed calidum diuctum , sive phlogisticam diathesim sanguini inducit, penitus oppolitam frigido piatuitoso lentori, de quo hic agitur : effectus enim fortium vasorum & viscerum est Ieritorem glutinosum ingestorum attenuare , & dividere : hinc robusti & duro labore Corpus exercentes is rinoia talia assumunt sine ulla noxa ; debiles , otiosi, his me tes , abominalia viscera infarcta habent satis subito. BILIS. Ex viscerum abdominalium sangme venoso per hepatis fabricam si cernitur bilis; chylo, ex ventriculo egrelso, amunditur ; laponacea indole fundit omnia; aequabilissimae misce lae apta reddit; glutinosa lenta omnia dividit & attenuat Dum vituli solo adhuc utuntur lacte, illuci in primo ventriculo horum animalium iam in caseum & serum dividitur: caseus ille in secundum & tertium ventriculum delatus sensim fit lentior & crassior; in quarto ventriculo exsuccus sere; sed dum huic caseo in duodenum delato m tur bilis , totus resolvitur; tantam habet effiacaciam bilis. Hinc bile utuntur saponis instar, ut scriceas vestes a sordibus repurgente

tenacissima p gmenta bile diluunt pictores , ut aequabilissime possent diduci. Ubi ergo inertior laeta bilis minus bene suo munere fungitur, ingesta glutinosa, & pituitata naturalis ventriculum dc intellina obducens, accumulantur , in majorem tenaci- a De Mulierum morbis Lib. I. cap. 31. Charier. Tona. VII. pag. 748.

105쪽

1s MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. s. cst

tem degenerant, & pessimos morbos producunt, bile acriori reddita, vel medic mentis amaris seponaceis, bilis vicem supplentibus, curabiles. Accidit saepe in a tumnalibus imprimis febribus acriorem factam, de putridam fere bilem, vel sponte vel arte evacuari: nisi tunc curati ab his febribus amaris illis , bilis desectum coni- pensantibus , utantur , pituitosis frigidis morbis diu languent. . Naturale gluten lubricandis & defendendis partibus inserviens in quiescentiabus hominibus accumulatur semper: hinc laxa, tumidula , glutinosis humoribus plena , horum corpora fiunt. Dum enim salubri motu corpus exercetur, liquidorum per vasa propulsio augetur : sic averritur omne, quod inciperet haerere. Quiescentibus membris, linimentum illud mucosum articulis lubricandis inserviens, incipit sensim accumulari; sicque saepe anchyloses facit, postea vix curabiles. Ventriculus & in testina , lento glutine in interna sua superficie obducuntur : valido motu dum compus exercetur , respiratio aucta diaphragmatis de musculorum abdominalium actione reciproca omnia haec viscera movet, premit, ad se mutuo quasi astricat; Sc sic deterguntur omnia. Lentum oleosum, quod in quiescentibus bene pastis animalibus tanta accumulatur copia, motu musculari attenuatum dissipatur iterum 1. Frequens fatis causa nati lentoris in liquidis nostris, licet de illa non tam saepe cogitetur: plerique enim humores nostri hanc habent indolem , ut ablato pa co liquidiori concrescant: lentae tales mucosae concretiones ex lympha tenuis lima pers irante inspissata nasci possunt tam cito , ut incredibile videretur omnibus, nisi

certissima observata docerent.

Nares hominis sani, in acre moderate calido degentis, tota die ne unicam liquo-xis guttam pluunt: totum ergo , quod de naribus exhalat, perseirabile est tenuissimum. Sed si vespertino corripitur frigore tota die in aere calido versatus , sentiet narium pruritum, sternutationem , incipit exire liquor limpidi simus, vocatur corΡαa : dormiens de nocte incipit a tumente membrana interna narium clausis naribus per os solum posse respirare, sequenti die saepe jam emungit maximam copiam muci spissi; durat hoc per plurimos dies, imo aliquando per menses: dum in somno

non sentit homo gravedine laborans irritamenta nauci in naribus collecti, matutinorempore evigilans invenit fragmenta tenacia penitus coriacea, ex inspis Iato muconata. Idem jam circa larrogem, asperam arteriam , pulmonem fite unde post somnuin fragmenta densa adeo muci concreti rejiciuntur, ut mirum videatur, fustoca

tionem inde non accidisse: hinc cathartho laborantibus illae luetie, & jactationes, de insomnia laboriosa , dum dormiunt ι quae videntur difficiliorem trajectum vitalis sanguinis per pulmonem indicare. Quantum ergo peccant saepe , qui sudoriferis, diu reticis Sec. sanguinem volunt Attenuare Dum , liquidissimis subductis , reliqua facilius in concretionem tendunt.

6. Sanum corpus pituitam generat; quae functa suo munere debet eliminari de corpore ; aliter remanens colligitur, de fit pituita morbo a. Tota superscies interna asperae arteriae & bronchiorum pulmonis tenerrimo obducitur muco, qui nervos hie

dispersos. tam facili irritabilitate praeditos, tegit de defendit: sed in iuvene fano optime respirante , agili, omnis ille mucus suo munere functus dissipatur, vel post somnum paulo majori copia aliquando collectu , levi tussicula exscreando educitur facillime. In senili vero aetate mucus ille iners, Ientus , sensim aggeritur , debilior pulmo, Sc minus firma latera , hunc educere nequeunt ; hinc collectus steriorem facit de sibilum in parte acrea pulmonis; tandemque tussi repetita, non sine in

Iestia

106쪽

6. sq. o. i. MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. 8,

lestia, educitur. Assidue renatus mucus, ob pulmonis vires coquentes imminutas. dilatata plus vasa, & cryptulas mucosas dissiuentes, senile illud tussiculosum asthma facit , de quo dixit Hippocrates sa): mucedines ct fravedines in valde senibus non coquuntur. Hinc omnia illa, quae lentum illud mucollim attenuant, dc simul languentes vires incitant, adeo prosunt senibus: nam non tantum in Pulmone, sed Sc inventriculo dc intestinis 3 c. muci aggestio fit; imo dc in ip ta vetica: unde toties i nes urinam pituitosam reddunt.

s. o. MASCITUR primo in prima ossicina digestionis, hinc LN in sanguine, dein in reliquis, inde derivandis, liquidis.

Lentum illud gluten, ex ingestis tali indole praeditis natum, semper primo apparebit in ventriculo εc intestinis. Sed non videtur facile glutinosum tale posse ingredi subtilissima lacteorum vasorum dc venarum mesentericarum oscula: sed tales particulae , quae unitae lentum illud mucosum constituebant, separatae , dc diluis tenui ribus liquidis, possunt se furtim quasi per haec oscula subducere, sicque sanguinimisceri, deinde possunt in magnis cavis corvis & sinu venos. Iterum uniri dc lentorem praeternaturalem facere, qui se primo fere semper manifestabit in pulmone, dum recens chylus statim per pulmonis angustias tranure debet. Hinc ubi debiliores im primis homines farinoia non bene sermentata in prandio assumserunt, paucis horis

postea dyspnoeam sentiunt, lentiori chylo difficilius per pulmonem pulso. Sed sanguinis indolem sequuntur inde secreta liquida. Hinc ubi semel sanguis tali lentore gravatur . reliqui humores inde secreti plus latuescent, quam in sanitatexequiritur.

g. i. π N primis viis facit prostratum appetitum , repletionis sen- I sum, nauseam, vomitum , ingesti cruditatem; bilis inera

tiam, ejus in viscationem&consumtionem , pituitae stomachicae & intestinatis ortum, alvum tardam & tumentem, impedimenta chrii parandi , perficiendi, secernendi.

PROSTRATUM A sp a TtTUM. Quando in ventriculo non sunt vires aiu digerendum cibos, deficit aptetitus; qui redit, simul ac ventriculi vires insu sunt i sed nisi debilis fuerit ventriculus, raro lentum illud accumulatur. Cognoscitur huic causae adscribendam esse appetitus deletionem, si sine morbo praegresso. sine signis corruptorum humorum circa ventriculum haerentium , lente de lenum minuatur appetitus, tandemque penitus deficiat. Miseri illi, qui fermentatione paratis spiritibus ardentibus abutuntur, tandem destructo omni ventriculi roborς penitus adipetitu carent: omnibus illis mane surgentibus nausea.nolestissima dc tenacis pituitae

vomitus.

REPLETIONIS ssessu M. Semper se plenos, semper saturos dicunt, dc de molesto pondere hic haerente conqueruntur. Sic enim factus est ventriculus, ut, dum aliquod contineat non facile digerendum, gravitatem dc anxietatem homines sentiant. Spissius carnium lusculum debiles ex morbo homines quantum gravat rNAUSEAM, vo Mi Tu M. Lenta haec pituita faucibus adlinens, vel in

Aphotata. 4a. Secti. I.

107쪽

,6 MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. 3. dia

ventriculo fluctuans, & hinc inde mota, irritat sic, ut continua fere nausea fiat, &sepe vomitus molestus; nec tacite tamen adhaerens pituita ventriculi lateribus v mitu excutitur: hinc diuturna amisit ab hac causa nausea. Notum est, levem irrit sonem faucium & ventriculi: simplici motu mechanico factam, nauseam & vomitum producere posse. Dum lumbrici in ventriculo repunt, quanta nauseat dum plum la in faucibus movetur, mox nausea & vomitus. Malum hoc saepe molestum Lit ratis provectioris aetatis, in quibus aliquando faucium , oesophagi, ventriculi int rior tunica sic disponitur, ut membranae narium accidit in catarrholis hominibus ;ex qua saepe per integros menses maxima copia nauci depluit. IN GEST I c Ru Di τλτε M. Cibi ingesti pituita tenaci hic haerente obvolavuntur sic , ut humorum, per fabricam viscerum tecretorum, huc am uentium esti

cacia reddatur iners penitus : sed horum humorum, & imprimis bilis actio , praecipuum est chylopoles is instrumentum. Cum ergo illae causae, quae in homine sano abstergunt & dividunt omne viscosum in his locis, non potuerunt impedire hujus vi cosi aggestionem , multo minui poterunt illud gluten jam hic accumulatum dividere& attenuare: hinc saepe cibi, imprimis dariores, post multos dies, pituita undique

obvoluti, evomuntur.

BILIS 1NERTi A M. Praecedenti paragrapho dictum fuit, glutinosa in priam is viis haerentia, non posse ingredi sanguinem , nisi diluta ; sed illas partes, quae

unitae viscosum illud lentum faciebant, leparatas, & aliis tenuioribus mistas , potIeintrare hiantia in cavum intestinorum oscula venosa. Haec autem sunt vel vasa lactea, vel venae mensentericae. Sed omne, quod per venas mesente ricas ingreditur, directe per venam portarum tendit in hepar. In hepate vero tardissimus circuitus hum

rum ; nine facilior unio partium glutinosarum in singuine hepatico : led ex hoc sanguine secernitur utraque bilis: & bilis cystica , in tuo folliculo collecta de st gnans, dat magnam opportunitatem adunation i particularum Viscosarum. In porcis mactatis laniones aliquando deprehendunt vesiculam fellis immaniter distentam ,& bile tam glutinosa plenam , ut in filamenta cohaerentia se distrahi patiatur.

EJUS INV Iis e A. T IO ME M ET CONSUMTIONE M. Videtur ata

modum probabile , bilem , chylo intestinorum mistam , pro Parte iterum resorberi per venas mesentericas; sic redire in hepar ; & postquam ecticaciam huius visceris rursus passa est, de novo secerni. Hinc elaboratissima bilis portio iret de rediret saepies hanc viam : sed dum bilis tenaci glutine inviscatur, impeditur haec resorptio per venas meserat cas , ideo huic viscoso permista manet, de eum illo, motu perist altico intestinorum, a8 crassi intestina deducitur: patet ergo, multum bilis tenuictimae se consumi frustra.

bosae nempe, ex causis explicatis hic natae & collectae. An & ab iisdem causis d duci potest oriso pituitae, viam Veteribus dictae r Obsecvatum fuit, saepius per alvum excerni splendentes, gelatinae instar tremulas , dc purissimi vitri instar pelluciadas massas; quae ob tenacitatem glutinosam huc reserri polle videntur. Sed plerumque acerrimos abdominis dolores prius toleratos sequitur haec pituita vitrea. De se ipso narrat Galenus sequentia saὶ. Memini mihi Usi accidisse dolorem tebe- menti mam , ut mihi viderer in intimo ventre terebr.r perforari, in illo pctissimum D.

iis , per quod a renibus ad vesicam ureteres scimus extendi, injecto deinde oleo rut Meo , la De locis affectis Lib. II. cap. s. Charier. Tom. VII. pag. Αο,.

108쪽

3. i. i. MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO.

cum id paulo post excernere tentarem , excrevi simul eum gravi mo dolore humorem viatreum a Praxagora appellatum , qui vitro fuso , tum colore , tum consistentia confisitis est, atque id aliis quoque accidere conspexi ste. frigidissimus autem percipitur sensu tactus tum Vsorum , qui excernunt, tum si quis confestim usum tangere voluerit se. macuato hoc humore dolor sedebatur: fatetur autem se deceptum fuit te, dum cred ret , calculum alterutri ureterum impactum causam doloris fuisse. Acerbus ille d lor inerti pituitae non videtur adscribi posse : hinc videtur pituita illa vitrea differre a pituita naturali accumulata. ALVUM TARDAM ET TUMEM TE M. Bilis praecipuum stimulum alvi exonerandae facere videtur: hinc reddita acrior choleras de dysenterias validissimas facit: si impediatur fluere in intestina, ut in Ictericis, alvus tarda fit. Sed antea jam dictum est, bilem inertem fieri, inviscari, consumi, dum glutinosum illud in primae digestionis officina accumulatum lueret. Naturaliter intellina sunt contractissima: led dum pituita spissa intestinatem sistulam obturat variis in locis, accumulantur 'ingesta, tenuissima sola transeunt, crassiora haerent: his aggestis, intercepto elastico ac re, distenditur miram in molem saepe abdomen ; ut toties in pueris, pituita tali aggesta laborantibus, apparet: in quibus prominulum abdomen turget, & omnia r liqua corporis adeo decrescunt, ut sceletorum instar appareant, defectu nutritionis. Purgantibus deturbata per alvum hac faburra; dein roborantibus exhibitis pulchre curantur, simul perfricato abdomine aromaticis unguentis. IMPEDIMENTA cnYLi p ARAN Di &c. Ut enim bonus chylus fiat ex infesto cibo & potu, ventriculi & intestinorum actio requiritur; affuso bilis utriusque lymphae pancreaticae, succi gastrici, intestinorum &c. sed omnia haec impediuntur a glutine hic haerente : hinc ad debitam perfectionem non elaboratur chylus. Praeterea & glutinosum illud tenuissima venarum mesentericarum & vasorum lacie rum oscula obstruit; & hinc secretio chyli in intestinis facti impeditur; ac corpus,

defectu nutrimenti, vero mariamo consumitur.

s. 72. π N sanguine visciditatem , pallorem , immeabilitatem pinI vasis obstructiones, concretiones, urinam pallidam vix Olentem , salivam lentam ; tumorem album, impeditas secretiones ; defectum subtiliorum , sic minimorum canalium coalitum facit.

Si jam talis iners pituita ex ingestis glutinosis, vel ex naturali lubricante muco non satis deterso, sed accumulato, nata sanguinem infecerit, fient quaedam pli nomena mutatae sanitatis, quae observata vocantur effectus glutinosi spontanei in sanguine haerentis. VISCIDITATEM. Distinctissimam ab inflammatorio viscido, uti jam mo nitum fuit f. 69. sed hic intelligitur tale viscidum mucosum, quod in aqua solubile est, cum concretiones inflammatoriae se inguinis in aqua non solvantur: tale viscidum visum fuit saepius, dum imprudenti consilio frigidis & pituitosis illis hominibus vena secabatur; pauculum enim rubri concreti sanguinis innatabat magnae copiae setiviscidi glutinosi. PALLOREM. In omnibus illis locis, ubi cutis abest, sanguinis colorem, Per Vasa tenerrima transsucentem, observare possumus ; uti in lingua, gingivis, ore intς naso , oculorum angulis, adnata, palpebrgrum interiori superficie &c. qu 4.

109쪽

,i MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. s. ro

tiine in his locis omnia pallida apparent, tunc novimus, viscidum in sanguine hae rens non elle inflammatoriae naturae, sed lentae pituitosae indolis. Ubi enim inflammatoria sanguinis tenacitas adest, omnia rubent, calent: ubi lenta pituita praed minatur, pallor de frigus adsunt. Chylus enim omnis albus est, quando sὰnguinem ing*ditur; debetque per circulationis esticaciam mutari in sanguinem rubrum: d hilia autem illa corpora, dum hanc clivit mutationem perficere nequeunt, pallent semper. Cum chlorosi, seu pallido morbo, incipiunt laborare toties circa primam

mvnstruorum eruptionem virgines , res haec evidenter patet: dum enim in incrementi apicem pervenit muliebre corpus, incipit aequilibrium inter solida & fluida nasci: viscera interim chylopoletica agunt ut ante: hinc gignitur plus boni liquidi:

quod non auget vim corporis, sed molem movendorum, manente eadem causa m

trice : hinc totum corpus iners fit, tumet, pallet; non ob jacturam sanguinis rubri . sed quia quotidie chylus albus sanguini astunditur, quem vires corporis non valenta mutare in sanguinem rubrum, In hoc morbo semper illud glutinosum lentum nasciatur : ut docet pastacea totius corporis mollities, pallor, inertia, IMMEABILITATEM. Tandem enim nimis lentestens sanguis non potest

pelli amplius per vasa; imprimis cum semper debilior circulatio adsit in illis, qui

viscoso illo lento abundant. Haec autem immeabilitas imprimis observabitur in Valix minimis, in pulmone & cerebro . hinc horum viscerum actiones tunc turbantur quam maxime: & tandem fere lethargici pereunt; vel oppresso pulmone sustocantur. IN VASIs onsae Ruc Tio NEs. Quae longe frequentius a tenacitate inflammatoria nascuntur, quam a pituita frigida. Tamen inde nasse, posIunt, dum fluid rum moleculae, lenta viscositate nimis cohaerentes, non patiuntur se dividi per v forum actionem in illam tenuitatem, quae requiritur. ut transre possint per ultima

vasorum angustias.

CONCRETIONES. Ubi stagnat pituita, in massas coriaceas densas concrescere potest; imprimis liquidiori parte aissipata. Docet id natium mucus, in t

les concretiones abiens. Similia concreta in faucibus nata saepe exscreantur. Idem Min ulmone aliquando fieri, docent quotidiana observata. URINAM PALLrDAM vix o LENTEM. Haec semper designat languentes corporis vires: hinc pueris, laxis mulieribus, debilibus senibus, semper i lis urina. Quo fortior enim homo est, eo caeteris paribus magis colorata urina est , magisque olida.Sed in robustis glutinosum illud spontaneum raro nascitur: nam acrior

in nis bilis, validaque viscerum actio, omne lentum dividunt, solis vero debilibus hic morbus familiaris est. SALIVAM LENTA M. Saliva vel in homine fanissimo Ientescit; imprimis

quia mucus oris & vicinarum partium huic miscetur. Sed cum sanguisus naturam s quantur inde secreta liquida, non mirum est, ex sanguine viset Mori secerni lentiorem salivam: quae deglutita, & inter manducandum cibis mista, in primae digesti nis ossicina viscidum auget. TUMOREM ALBUM. Voca erunt Ἀ-ν φλύγυ. Veteres; unde de Mίαν dixerunt hunc morbum. Dicitur adesse,quando sanguis degenerat in talem cacochymiam , ut rubedinem & densitatem amittat; & levior saetas magis la am ω& mucoso frigori accedentem, naturam acquirat: ubi vero sanguis dissolutus in aquosam tenuitatem loca subculanea hydropico tumore distendit; vocaverunt & λmili nomine aliquando Medici; sed melius Veteres vocinerunt tunc hydrOPem

110쪽

f. i. 3. MORBI A GLUTINOSO SPONTANEo.

α α σάρκα. Apparet facile distinctos esse hos morbos , licet saepe confundantur: in leucophegmaticis enim frigida pituitola humorum indoles est ; in hydrope in tenuitatem aquosam degenerant omnia. Hydrops α α aut κα plerumque ab in xioribus o ta, sensun ascendente tumore pergit , leucophlegmatia, pituita tu habitum corporis diffusa : magis aequabiliter per totum dispergitur; hinc laxitas & pinacea mollities totius corporis : &. hoc mortio laborantes homines bombycum iuuar pellucent f re. Hinc Hippocrates haec distinsuens dixit s ain: Cum pituita alba eorpus deti-erit ,

potum eorpus tumore albo intumescit curatus fuerit inchocme morbo, convalescit;

sin minus , in hydropem transiit morbus iar hominem perimis: Sc alibi b ὶ, alba pilatia

Θώροι superveniri ' εIMPEDITAS freχgriours. Omnes secretiones a sanguine fiunt. Ut ergo illae fiant debito modo, requiritur, ut sansuis bonus adiit. Sed debilia haec corpora chylum , & lae album conficiunt; sanguinem solidum rubrum dissicillime : hinc albus ille color. Si vires paulo plus valeant, magis mutantur ; non tamen integre perficiuntur humores: tunc color oritur flavescens vel viridescens ; ut patet in chlorosi Ideo vix perspirant, parum minsunt , parcior & inertior bilis secernitur &c. accumulatum illud pituitosum obstruit minora vasa secernentia. vel distendendo partes comprimit, sicque secretiones impedit. DEFECTUM sua TiLIORUM. VIdemus evidenter in leucophegmaticis, omnes illas functiones deficere , vel languere, quae a subtilissimo liquido, per mianima vasa moto, pendent. Hinc illa tarditas ad omnes motas musculares, torpor , hebetudo sensuum , oblivio, somnolentia: videtur enim naturae prudenti instituto sanguis ad cerebrum tendens liberari a lentiori minus mobili parte , dum carotis externa ad nares, linguam, os internum &c. defert sanguinem, unde tanta copia lenti

muci secernitur: & sic solidissimus & purissimus sanguis ad cerebrum cerebellum defertur, ut inde fiat spirituum secretio. Dum ergo sanguis in pituitosam inertem cacochymiam degenerat, debita spirituum secretio deficit , & omnes, quae ab his

pendent, actiones. . MINIMORUM e AMALIUM eoALITUM. Certo novimus, magnae etiam vasa, orbata liquido transfluente, collapsa concrevisse. Canalis arteriosus, meis dius inter aortam & pulmonalem arteriam , tam patulus in foetu, postea concrescit dum respiratione explicatus pulmo liberam viam facit sanguini, ex eorde dextro per

arteriam pulmonalem pulsor unde per hunc canalem non amplius fluit sanguis ; contigua facta collapsi canalis latera concrescunt, & fatis cito quidem. Sed si hoc fiat in tam magno vase, quid fiet in minimis illis, quae sua parvitate omnem imaginationis vim fugiunt, si orbentur subtilissimo suo liquidoὶ Ex antedictis autem patuit, in hoe morbo deficere illud subtilissimum, quod suo fransfluxu minima illa vasa aperta servare potest : & ex hac causa toties, post apoplexiam vel paralyses ex hacca cochymia glutinosa natas , supersum immedicabilia mala.

s. 73. π π INC coctiones, circuitus, secretiones, , excretiones, X 1 motus vitales naturales, animales, Omne S perturbantur , unde suffocatio , mors.

Omnia, quae in hoc paragrapho recensentur, a debito motu liquidorum sanorum

SEARCH

MENU NAVIGATION