Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

c. MORBI VISCERUM FORTIUM ET RIGIDORUM. s .

aquae, nimis cito praeterlapsurae; ut sunt omnia farinosa, omnes herbae emollientes. Adduntur & seponacea , quae dividunt nimium san uinis lentorem : sed in primis. lax dabamur pro hoc scopo decocta cancrorum fluviatilium in Graecia, ad liccos illos marasmos ab Hippocratis temporibus jam adeo laudata. In Italia viperinarum carnium decocta tanti sunt. Forte hic decocta anguillarum substitui pollent; in his enim omnibus est subviscosus, humectans , blandus succus, qui plus facit in exsuccis illis corporibus, quam sere sperari p in Si his decoctis, ex te fatuis, gratis ol

tibus additis concilietur saporis gratia, summum habetur remedium. I. E N I U N T. Quae lenientia dicuntur sunt talia vel respectu lolitorum, Vel respectu fluidorum: respectu solidorum lenientia dicuntur, quae nimiam rigiditatzm tollunt; rei pectu fluidorum, quae omne acre stimulans obvolvunt & inviscant: qualia sunt omnia recensita statim. EMOLLIUNT. Quae lenientia dicuntur ad emollientium classiem pertinent, hac tamen cum diversitate, quod emollientia respiciatu tantum solidas partes, i

nientia & fluidas & solidas partes simul. DI L U U N T. Diluere tantum de liquidis dicitur : his vero dilutis solida laxantur. Sed quid diluit 3 certe aqua unicum proprie diluens est respectu nostri sanguinis;

dc reliqua omnia, quae diluentia dicuntur, tantum ratione aquae agunt. Salia quidem attenuant & resolvunt, non diluunt tamen. Spirituosa omnia potius coagulant nostros

humores. Aqua autem frigidissima , aeque ae fervida , sanguinem coagulat: hinc sola tepida dat optimum diluens. Haec jam aqua tepida potest omni modo applicari corpori nostro , per balnea, vapores , clγsmata, Fomenta &c. RESOLVUNT. Nimium robur fieri dictum fuit, concretis multis vasis, an ea purulis: hinc resolventia, respectu solidarum partium, deberent habere talem potestatem , ut vala concreta redderent iterum aperta : hoe vix videtur fieri posse, vel saltem non facile. Sed resolventia respectu fluidorum sunt omnia illa. quae Pa

.ves olim fluidas, nunc concretas , iterum solvunt in illas moleculas , ex quibus constabant ante concretionem. Haec autem dividunt concreta vel insinuatione suae molis inter partes cohaerentes, vel stimulorum instar vasorum vim augent, unde major a

gritus saepe diviso concreti: aliquando utrisque his viribus simul conspirantibus

Sanguis ruber, dum fluit per totum corpus, debet transire per vasa, quorum di meter decimam partem crassitiei capilli non superat: sed sanguis ille, extra corpus dimissus, se concrescit, ut per maximos canales transire non pollet: jam resolvens diceretur illud, quod sanguinem concretum Posset iterum dividere in particulas

adeo parvas, ut per vasa illa minima posset transire. Prout jam sunt varia genera concrescentium humorum, diversa etiam requiruntur resolventia : quorum praecipua in Materie Medica ad hunc numerum sunt rece

sta a

Diluentia aquosa enim solvunt omnia mucosa, glutinosa, gummosa, seponacea&c. plurima autem sunt per aquam non resolvenda : sanguis enim noster in aquam tepidam dimissus a concretione non impeditur. Salina solventia pleraque, recensita in Materie Medica optime hoc munus absolvunt: inflammatoriis concretionibus resolvendis sales neutri optime conveniunt; maxime nitrum & ejus praeparata pleraque , quod sale marino levius , faciliusque supe- randum a natura humana, tam pulchro usu in omnibus fere morbis acutis adhibetur.

82쪽

6. 14. 11. MORBI VISCERUM FORTIUM ET RIGIDORUM.

Sales alcatini ad glutinosas lentas concretiones magis laudantur &c. Saponacea, mitissima imprimis illa ex saccharo, melle, succis &c. sine ullo fere molimine, sine ullis turbis, plurima concreta solvunt: fortiora illa, & ehemica acriora, simul excitato majori motu agunt. Haec omnia autem maxime adjuvantur frictionibus, dum alterna pressione & re laxatione vasorum resolventia, sanguini mista, teruntur quasi cum concretis fluidis.

Sic certe post balneum vaporis moderata frictio, simul interne sobtentissimis reme diis adhibitis, nepe duros glandularum tumores dissipavit, qui resolvi posse vix cre

debantur.

ABSTERGUNT. Dum viscosum vel glutinosum aliquod tenacitate sua apprehendit superficiem vasis, & meatus naturales obstruit, si hoc aufertur, dicitur detersa esse illa pars corporis. Hinc abstergentia sunt resolventia concreti, imprimis taponacea omnia. In illis autem vasis , per quae rapidissimus est humorum motus , non facile inveniuntur talia viscosa vasis adhaerentia, sed in ultimis vasis vel in receptaculis, ubi colliguntur humeses in proprios usus, occurrunt talia. Magnus tamen error foret credere, omnia talia viscosa et Ie semper morbosia 2 certe totum os internum, oesophagus , ventriculus &c. tali obsidentur muco, quo deficiente pessimi oriuntur morbi ΛΔ elassem abstergentium pertinent omnia 'uae diluunt,quae resolvunt: omnium m xime seponacea. Illa autem nimiae rigiditati vasorum & viscerum curandae prosunt. quatenus, obstaculis remotis, per vasa patula liberrimus fit humorum transius: unde aequabilissima facta circulatio non compingit adeo ad se invicem solidas partes, non condensat tanta vi humores.

g. 11. TV X hisce omnibus sab x r. ad sue. morbi partium Solida

Et rum proprii intelliguntur , curantur ex iisdem clares cit, quia respondendum his quaestionibus Quae diversitas structurae Partium Solidarum in aetate diversa Cur homo crescit, perstat, decrescit Cur in utero materno omnium Ocyssime augeatur Cur Ia

xus , fortis, rigidus fit 3 Cur humidus , plenus , siccus Cur morte maturali , vel fato senili, morituri & quo tum morbo quinam moratii plerumque singulae aetati proprii t Quis victus , quae vita , quae me dicamenta , cuique tempori vitae commoda quaenam fides , quae uti

litas , doctrinae de stricto & laxo in solidis λ Unde desumenda nota ceratissima justae mensurae Laxi, & Stricti, in homine i &c.

Ex hactenus dictis omnes morbi solidarum partium intelligi pollunt, & explicari rpendent enim omnes a mala cohaesione partium, de ex hac doctrina plurima s quuntur, & maximi usus , in Medicina; facilis enim sequitur responsio ex praedictis ad sequentes quaestiones. U AE DIVER si TAs s TRUCTURAE &e. Quo propius origini suae est corpus humanum , eo pluribus vasis, fibris & membranis simplicibus, constat; eo facilius cedunt vasa liquidorum impulsui; eo major proportio encephali & nervorum inde productorum ad reliquas partes. Si recens nati corpusculum lustratur undique ,

oumia pulposa, mollia, humida sunt; volta manuum, pedum plantae; ubiquc in Diuitiaco by Cooste

83쪽

MORBI vISCERUM FORTIUM ET RIGIDORUM. s. sse

omni puncto per minima vascula exhalantia humido madent; nihil sicci, nihil est si invenitur; sensim facto aetatis augmento plurima ex minimis vasculis incipiunt co solidari: sic vasorum numerus minuitur, solidorum augetur robur ; douec tandem in ultima senectute dura accedat exsucco corpori callositas , & minimorum vasorum plurimorum abolitio : unde omnes actiones, quae pendent a subtilissimi humoris per minima vasa motu, in senibus incipiunt delicere ; & solida omnia nimis rigida tacta resistunt magna vi fluidis impulsis.

CUR HOMO cREsci Tt Dixerat Hippocrates ta : Partes aatem simal omes discernuntavr , ct augentur , neque una prior altera neque posterior: majores tamen natura minoribus priores conspiciuntur, quum priores non existant. Dum enim generationi xanimalium mirabilem historiam , quantum per fidelissimas observationes hodie e gnoscitur, consideramus, videntur in embryone partes praeexistentes explicari in. majorem molem. Idem & in plantarum propagatione constat, ubi in sineundo semine integra plantula convoluta latet, sensim explicanda. Dum ergo in tenello e bryone pleraque vasa intorta & convoluta jacent, oritur resisteriΗa liquidis per haec vasa propellendis; sed liquida pulsa per canales , cum renixu quotam contra hunc motum tacto, conantur distentere hos canales, & simul producere latera canalium juxta longitudinem : hinc elongantur omnia, & fit incrementum. Ubi vero, expliacatis omnibus vasis , minor fit resistentia liquidis propulsis , fit liberrima circulatita per omnes canales; tuncque cessat illa productio canalium secundum suam longitudinem , quia jam liberrime perfluunt liquida , & vitali motu ut ante demoniatratum est) consolidata castalium latera non patiuntur se distrahi ulterius ab eadem

vi: tunc corpus

PERSTAT. Dum copia & impetus humorum ex corde pulsoruna aequilibrat tur viribus solidorum resinentium : corpus enim humanum non desinit crescere iaquia solida extendi non pollunt; sed quia explicatis vasis omnibuς liberrima circu culatio efficit, ut minus urgeant liquida suos canales : quacumque enim de cauta nato obstaculo circa quaedam vasa c etiam in corpore jam adulto ) velocitate de copia humorum manentibus iisdem , videmus partes increscere: Docet hoc uter gravi fiarum in tantam molem expansus; hepar & lien obstructa in immanem magnia tudinem excrescentia ; culanea vascula invisibilia a comprimente atheromate vicino

insigniter aucta. t b

Forte a tali latente causa mirabile Cepe quarundam partium atrimentum. Puellam novi, cui lingua, immaniter aucta, extra os infra mentum pendula est, deglutitione , loquela, gustu integerrimis. DECRESCIT. Inevitabili vitae sanae effectu sensim nascitur tale robur invasis omnibus , ut incipiant nimis resistere liquidis impulsis. Hinc sensim contrahuntur omnia ; totum corpus aridum & exsuccum fit; omnis fere pinguedo consumitur , quae tam magnam partem corporeae molis humanae facit: hinc in senum manibus , omni fere pinguedine evanida , nudas quasi tendinum chordas videmus ;mirabilia illa ligamenta , interi corpora vertebrarum media, evanescunt caepe sic , ut fiant nulla , & vertebrae vertebras tangant: unde minuitur corporis proceritas, incurvatur spina dorsi antrorsum, gibboii fiunt senes, & vera silicernia, tandem so

84쪽

3. 1 MORBI VISCERUM FORTIUM ET RIGIDORUM. ς'

CUR 1N UTERO MATERNO &e. Rem se sic habere certi sumus: ex inviti sibili enim molecula intra novem menses crescit infans , ut sexdecim librarum pol dus saepe aequet, imo exsuperet aliquando. Ratio videtur haec elle : tenerrima sunt vasa , corculo valide moto valde propinqua, convoluta plurima magis resistunt luquidis impulsis ; hine plus elongantur & distenduntur; totus embryo fovetur assi ave tepenti calore liquoris amnii : hinc omnia servantur laxissima ; nutrimentum materni corporis viribus praeparatum affunditur continuo, distribuitur aequabilissinie. CUR LAxus. Si otio ignavus torpeat homo, somno indulgeat, mollissimis simul utatur cibis , tumebit inerti mole corpus , vires tamen non adeo insurgunt, vasa non satis consolidantur : hinc facile distendenda cedunt liquidis replentibus. FORTIS. Dum liquidorum vis praevalet vasorum firmitati, corpus tumet & l xum est : dum corporis exercitiis roborata vasa. liquidorum impetum sustinent sine dilatatione nimia , & vasorum robur fluidorum copiae & motui aequilibrata vi resistit, tunc fortis dicitur homo; in quo firma cohaelio solidarum partium , & debita hum rum densitas. RIGIDUS. Si eaedem ea ae pergant agere , quae corpus reddiderunt forte , tandem ill uiu facient rigidum : aetas sensim tenellum recens nati hominis corpus si mat , corporis exercitia robur addunt vel debilissimis; provectior aetas omnia callosa rigida facit; nimii labores praeproperam senemitem faciunt. CUR Au MI Dus. Omnes venae nostrae licillime dilatabiles replentur ab ingestis novis liquidis; sed arteriarum firmius robur expellit iterum ingestos liquores :nomo enim sanus & fortis incredibilem copiam aquae potare potest, quae omnis recepta venis corvi traditur, per arterias dein distributa expellitur de corpore; si quenti enim die pristinum pondus recuperat. Ubi ergo talis in arteriosis vasis est debilitas , ut venis receptos humores nec moveant satis , nec expellant superfluos , tunc accumulantur liquida , & praevalent solidis , humidamque dictam temperiem

inducunt.

P L E N U S dicitur homo , quando vasa ejus plus repleta sunt bonis humorubus , quam requiritur ad stabilem sanitatem. In illis talis laxitas est in vasis, ut impleantur ad illum terminum , in quo nondum morbus fit; sed si augeantur plus humores , aut rarescant a calore vel alia quacumque causa , sanitas manere non potest.

S IC C U s. Hoc fit simpliciter ab increscente vasorum robore et quando arteriae majore contrahuntur vi, quam requiritur ad perfectam sanitatem , liquida expelluntur , siccum fit corpus: hinc aetas & labores solida roborando corpus siccant. CUR MORTE NATURALI &c. Mors naturalis Eicitur illa , quae inevitabili lege ex creati corporis constitutione sequitur : haec auem is, quoniam elementa tabrarum ad elementa , fibrae ad fibras , membranae ad membranas, parietes Vasorum ad invicem applicantur , & vasa complanata cum aliis similibus concrescunt; lic-que tandem , minimis vasis fere omnibus concretis, per sola majora adhuc absolvitur humorum circulus : donee & haec arida, ea Iloia , imo tandem cartilaginea de ossea facta ut docuerunt observata j impediant liberam sanguinis expulsionem extorde: sicque vita desinit in placidam , maximeque optabilem, Mortem. Ita des cit centenario major Ludovicus Cornaro. ain a adgering om geland ea lans te leven pag. 78.

. Dissiliam by Gorale

85쪽

ιε MORBI VISCERUM FORTIUM ET RIGIDORUM. s. ss

Hine inanis Chemicorum jactantia patet, qui magno hiatu fere immortalitatem promittebant; saltem pro lubitu se vitam posse producere clamabant inepti r vide

E T u o TUM MORBO. Simplici quiete repleti cordis, non potentis se eis. cuare in arterias plenas , dc tam rigidas, ut a vi cordis distendi non possint. MI INAM MORai &c. Pulcherrima est hujus rei consideratio , de maxime

necessaria, cum varia aetate variis malis homo obnoxius vivat.

In prima aetate omnibus morbis generis nervosi magis obnoxius vivit homo, quia docent observata, encephalon, ejusque producta, medullam spinalem & nervos, eo majorem habere proportionem ad reliquas partes corporis , quo origini suae est propior : accedit , quod ut cerebrum minus firmum in hac aetate , ita & nervi, c rebri producta , molliores sint, hinc facilius assiciendi, Ze praeterea tenuioribus ii volucris tegantur : hinc tam facille convelluntur ; vix enim laborat infans minima febricula, quin convellatur : Ab acido primarum viarum nata ventris tormina, susceptum contagium variolosum vel morbillosum , omnia quae sensus organa inciunt vividissima actione , ut fragor magnus, lux fulgidissima &c. toties convulsiones e citant : imo Sydenhamus, dentitione defunctos dum convulsione correptos videbat. praesagiebat variolas & quidem boni moris. aὶ Hinc cum a tam levibus causis innac tenera aetate convulsiones oriantur, non adeo illas timuit ante septimum annum

Hippocrates ; post hanc aetatem , muoribus causis dum excitantur tantum , peric losas pronunciat. b Altera origo morborum in prima aetate est , quod humorum copia solidorum robori praevaleat; omnes enim in prima aetate turgiduli, & humidi, sunt : hinc tam

faciles de tam mirae mutationes humorum, qui tam saepe per cutim modo no dum bene intellecto mutatam exeunt ; docent hoc actiores , herietes , excoriati

nes pone aures, sub axillis &c. sieque saepe incredibilis copia humidi quotidie excernitur , quod, imprudenter dum cohibebatur , molestissimis morbis toties originem

dedit. Postea circa pubertatis tempus mirae mutationes accidunt toti eorpori in utroque sexu; in masculis testium tumores , varicosae vasorum seminalium instationes , leni

frictione supra vapores accensi succini, simulque pargante levi dato , facile curabiles : in foemellis miti saepe morbi primam mestruorum eruptionem praecedunt dc

comitantur.

Dum postea ulteriori incremento incipit resistere corpus , nec vasa patiuntur seram facile extendi, nascitur aequilibrium inter fluidorum impetum copiamque , &vasorum resistentiam. Pergunt interim bona viscera novos quotidie generare hiam res : unde facilis vasorum suptura , hine haemorrhagiae narium , sputa sanguinis &c. Adulto dein homini maxima actio vasorum in quida : hinc densus de compactus sanguis ; unde frequentes tunc morbi acuti inflammatorii. Ingravescente demum aetate solida magis compacta fiunt, minima vascula sensim concrescunt, dc callosa fiunt, omnia , quae a lubtilissimis humoribus per minima vasa motis pendent, incipiunt aboleri sentim : binc omnes actiones cerebri & ne vorum incipiunt debilitari ; humores in frigidam 8c pituitosam indolem degenerant; per lota majora vasa humorum circuitus adhuc abiblvitur; tandemque inevitabilis a l Pag. 1ώα. t c. In Progaostico & Coacis.

86쪽

Mss: MORBI VISCERUM FORTIUM ET RIGIDORUM.

necessitate mors sequitur. Quia natura progressum , quies adsiccitatem , effugere non licet, ideo senescimus, ct corrumpimur a )A1tatum varios morbos sollicite notavit Hippocrates bὶ.

V IS vi crus. Quamdiu in utero materno haesit laetus , a matre praeparatos recepit humores. In lucem editus infans mox materna novit ducere ubera. Lacerso maternum solum fere infantibus convenit. Dum dentes anteriores prodierunt ,

solidiora parum , sed prius commanta, exhibenda, & perfricandi saepe, sed non nisi vacuo ventriculo c) : panis bene fermentatus; lacte vel carnium jusculis a

Risis , in pultem mollem conversus, tunc exhibitus prodest. Quanto dentes molares jam prodierunt, durioribus sensim uti licet: omnia autem calida, vinosa , irritantia α C. nocent infantibus, quia totum genus nervosum adeo mobile habent. Saepius autem cibandos esse juniores, & puerorum voracitas suadet ,. & monitum est Hippocratis su dicentis, pueros omnium minime jejunium ferre : qui cres.cum , plurimum habent calidi innati, hinc plurimo alimento indigent, aliter coriapus absumitur. Adultis & fanis fere sussicit regula Hippocratica, se Ietudinem excolunt, eis sarieratem cibis vesci, ct impigrum esse ad Iabores. Cumque haec aetas morbis, acuti simis obnoxia sit, patet calefacientia evitanda esse. Labori autem semper proporti natus sit cibus: longe alio enim & copiosiori indiget durus arator , quam medit

xionibus solis incumbens Philosophus. Senibus autem , cum ct facillime jejunium ferant, ct parvum habeant calorem , hine paucis egent fomitibus, a copi r namque exstinguuntur); fὶ mollium ciborum saepe repetita exhibitio prodest : eumque jam edentuli facti fuerint . solo fere lac te , justulis, ovis , bis pueri facti senes vitam sustineant: imprimis illis prodest mo

deratus vini usus, quod ideo lac senum dicitur: Nascitur enim in fermentantibuς liquidis aliquid miri spirituos , quod momentanea actione in cerebrum & omnes nervos agit efficacissi e ; imprudenter autem & nimia copia applicatum corpori h mano , ipsam mortem , dc subitissimam , facere potest: vel & minori violentia agens tristem magis ipsa morte conditionem adfert, amentiam nempe, M alia mala cro. Illud spirituosum in novis illis 3c petulcis vinis haerens summum dat restaurans seni te. Cornaro singulis annis mense Iulio & Augusto abhorrebat ab omni vino : hine mox languebat appetitus , & circa medium Augusti debilis penitus factus erat: si mulae vero per tres quatuorve dies Septembris me s initio novum vinum sumserat. mox redibant vires , & crudae in hoc viro senectutis vigor ch .QU AE vi TA. Tenella aetate, cum agilissimum ut corpus, vix quiescere pos sunt, & pessime se habent, si a severis nimis parentibus ves custodibus a ludis pueri cohibeantur penitus. Cum autem nimis cito duris laboribus adhibentur, corpus redditur robustum quidem, sed cito periturum senili callositate ante aetatem. Sic vi-

a J Galem de Sanitate tuenda Lib. VI. cap.

o Epidem. Lib. VI. Charier. Tom. IX.

87쪽

,6 MORBI VISCERUM FORTIUM ET RIGIDORUM. s.

demus rusticos, a teneris annis iam nimiis laboribus exercitatos , senum instar rigi dos & callosos factos quadrageumo aetatis anno.

Nec minus peccatur, dum leverioribus disciplinis nimis cito adhibentur: sic pe praecoces & admirandos ingenii fructus exhibent; sed fere seni per brevi pereunt, vel postea stupidi & ad omnia fere inepti vivunt. Qualia exempla passim obvia occur

runt.

Adultis salubri corporis motu vires sustinere & firmare convenit, ne torpeat co

pus , tandemque opima pinguedine sepulti ut de Ptolomaeo AEgypti Rege dixit Ju tinus sensu hominis nimia sagina careant. Quantum boni corpori humano

praestent corporis exercitia, dictum 18. n'. 2. Senibus autem frictionem cum oleo mane post sommum commendat Gale nus , D jubetque, ut consuetis exerceantur laboribus, vehementia tamen laborum rem illa : cumque minima diaetae vitia senes sentiant, juvenes autem vix maximos errores, repetitis vicibus cibos molles ut sumant, jubet. se QU AE M E Dic AMENTA. Infantibus fere tantum videntur conducere illa, quae humorum copiam aliquantum minuunt: Hinc tam bene ferunt lenissima im primis ex rhabarbaro purgantia. Prosunt plerumque & illa , quae acidae acrimoniae temperandae conducunt, ut absorbentes ex lapidibus cancrorum exc. pulvisculi: deinde quae nimis facilem irritabilitatem generis nervosi aliquantum compescunt, & si- . mul solidas partes moderate roborant: hinc rhabarbarum, cum lapidibus cancrorum de pauxillo cinamoni, adeo prodest. Increscente demum aetate nunquam dentur talia , quae stimulo suo motum ii morum nimis incitant e metus enim tunc est, ne tenella rumpantur vasa. Adulta aetate prosunt imprimis illa, quae nimiam propensonem humorum in 1 pis. situdinem inflammatoriam tollunt. Senectus autem , is a sit nihil aliud, Pam sic cum 2 frigidum corporis temperame tum annorum multitudine proveniens , d) requirit humectantia, & leviter nutrientia,

additis gratissmis stimulis spirituosis; sed temper humectantibus mistis. U AENAM PIDEs, UTI LITAs &c. Postquam Medicina in duas partes lecta erat, quae singulae suos habebant sectatores, quorum quidam solis

ex per mentis artem natam esse contendentes , evidentes quidem causas ut necessii-rias an plectebantur, obscuraruni vero causarum eia naturalium actionum quaestionem supervacuam cssie credebant, dicebantque, Medicinam non esse inventam post rationem, sed post inventam Medicinam rationem esse quaesitam ; hinc experimet torum notitiam tantum necellariam esse contendebant; vocabantur Empurici. Alii, qui Rationales dicebantur, non negabant exrerimenta quoque esse neceIlaria: sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse, nisi ab aliqua ratione contendebant , sed praeterea abditarum eia morbos continentium causarum notitiam , deinde & evidei lium , post haec etiam naturalium actionum , ideoque 5c partium interiorum notitiam necessariam esse volebant Inter rationales vero Medicos unus ex Asclepiadis sectatoribus Themisoli, & illo auctore postea alii, artis difficilis compendium paciabant, afferentes nullius causae notitiam quidquam ad curationes pertinere, satisque esse quaedam communia mom

88쪽

3. ues. 16. s . MORBI VISCERUM FORTIUM ET RIGIDORUM. j i

borum intueti: & quidem horum tria esse genera, unum adstrictum , alterum fluens, tertium mixtum; nam modo parum eXcernere aegros, modo namium, modo alia paria

te parum, alia nimium sa θ. Haec fuit prima origo doctrinae de stricto & laxo , de quo postea Prosper Alpinus in Medicina Methodica tam operose egit: M plurima circa nanc rem apud Caelium Aurelianum, Methodicorum sectae pariter addictum , habentur. Sed proprie strictum de laxum in solidis tantum partibus obtinet ; nec humorum morbi ex hac doctrina facile explicari poterunt ι ut postea patebit. Mapnum ergo

usum habet in Medicina consideratio mutatae cohaesionis in partibus firmis : nec tamen omnes morbi itide deduci poterunt, ut voluerunt Methodici- UNDE DE su MENDA NOTA CERTIssi MA &c. Quaeritur hic . quaenam sint signa, quae doceant, talem obtinere cohaesionem in talitas , ut nec niumis resistant, nec nimis facile cedant, distendentibus liquidis: deinde quaenam sint signa, quae nimis validam, vel nimis parvam eo sionem designant a Quando a pisniore victu, potu copiosiore alsimio, aere humidiusculo, non statim tumet, vel satatem non diu tumidum corpus manet; novimus debitum robur ineste vasis & visceriabus , per quod distendentium liquidorum nimiae copia brevi de corpore expellitur. Si suti ut non decrestat sensim adulti hominis eorpus, arctatis nimia contractilitate vasis, sicque expulsis, liquidis, sed in eadem nec aucta inultum tamen torositate perstet , novimus illud obtinere aequilibrium et si ab ingestis copiosioribus &c. statim t meat corpus, novimus nimis debilem nimis facile dilatabilem elle vasorum compagem : si macilenta. ex lucca, arida sint omnia, facile nimium robur vaserum adulla

videmus.

g. 36. TULNUS hinc sis. J jam primo pertractandum , post V morbos solidi simplicissimos. Sed . cum vitia liquorum

spontanea semper trahat secum , de hisce ante vulnera agendum erit , quae nosci debent ante historiam vulnerum absolvendam.

Post explicatos morbos, qui a nimio robore, vel nimia debilitate, selidarum par tium pendent, videretur agendum elle de cohaesione nulla partium antea cohaerentium , sive de seluta unitate s ut vocant): sed inter lutae unitatis morbos omnium simplicissimus est vulnus , sive Glutio recens facta a corpore duro , acuto , & moto. Constat autem certissime , ne minimum polis instigi vulnusculum, quin laesis vasis e sui dantur humores Humores vero estus , non amplius propriis vias coerciti, stagnant , nec nostri corporis leges sequuntur, sed spontanea cotruptela mutantur ita alienam incla lem Prius ergo debet explicari, quia humoribus exaravasatis accidat , antequam de vulneribus aliquid bonae frugis dici possit.

g. 37 T TU DE agetur primo de his humorum morbis, qui in il - . I lis nascuntur sponte , dum vel sibi ipsis permittuntur ,

nulla habita ratione vasorum, vel vitio incitati, torpentisve nimium,

vitalis motus. Primo ergo considerandum est, quaenam fiat mutatio liquidorum a causis comm ca Vide Cels-Lib. L

89쪽

Iν, MORBI VISCERUM FORTIUM ET RIGIDORUM.

alibus, quae in omnia corpora agunt. Haec autem mutatio vocatur spontanea. Quamdiu autem in vasis nostris haerent liquida, vim corporis nostri experiuntur, & per hanc mutantur. Hinc nunqam sola spontanea mutatio in haec agere potest, sed vasorum lc viscerum efficacia lon se aliam mutationem inducite ergo, itulla habita ratione efficaciae vasorum in liquida, sola mutatio per communes causas expendi debet: sic lac humanum extra corpus in serum caseum , dc pinguem cremorem abit, quod nunquam in corpore sit. Sed vitalis motus humorum per vasa nostra facit inspnem mutationem in hum ribus , imo aliam prorsus naturam inducit. Prout jam ille motus nimis ineitatus f ribundo quasi impetu agit in acutissimis, vel torpens in languidis morbis silet fere, longe aliae, imo oppositae, saepe mutationes inducuntur : quae ergo necessario etiam debent examinari. Tria ergo hic consideranda sunt, x. quid fiat humoribus extra vasa positis a ca sis communibus. 1. Quaenam fiat mutatio in Lis ab aucto motu. 3. Quantam orianinetur a motus defectu.

ET SPONTANEIS.

g. 18. π π U M O R E S in homine vivo reperiundi, vel crudi asc

L 1 sumtorum naturam retineant hactenus , vel vi actionum naturalium , dc misceta fluidorum humanorum , indolem acquisiverunt nostris liquoribus similem.

Omnes, qui fluunt per vasa nostra, humores vel ingestorum naturam adhue re tinent, vel per miscetam liquidorum humanorum , de vasorum viscerumque vires , propria indole deposita, in nostram jam transiverunt naturam. Quamdiu autem ingesta adhuc aliquid de sua indole retinent, tamdiu cruda ducuntur. Crudus ergo est cibus & potus , dum deglutiuntur. Chylus inde factus, inventriculo Sc intestinis , in vasis lacteis , cisterna lumbari, ductu chyli sero , in vena magna, in corde dextro, crudus adhuc est, licet tot coctis humoribus jam mistus. Cum per pulmones pellitur, incipit coctio secunda, quae ex chylo lac facit : tande que per aliquot horas chylus crudus expertus vim vasorum dc viscerum , imprimis pulmonis , ingestorum natura deposita, assimilatur nostris humoribus, & coctio abis soluta est. Cumque haec coctio fatis longam requirat vel in fano corpore moram , hine fere 'semper aliquid crudi, nondum penitus mutati, cum coctis humoribus per vasa fluit, tuli diu a cibo & potu abstinuerit homo.

90쪽

s,.co. DE SIMPLICIssIMIS HUMORUR VITIIS, ET SPONTANEIS. ν, s. 19. D R I O R E S i 38. ὶ vel ex plantis, vel ex aliis sunt hau L sti animalibus.

Ex regno enim vegetabili & animali nutrimenta nostra sumuntur; ex fossilibus vix , nisi forte condimenta quaedam: ut sal marinus, gemmae &c. vel si aquam quis inter fossilia numerare vellet.

MORBI s P O NT AN EI. EX ACIDO HUMORE.

s. 6o. π I Q U I D A nostra , confecta ex plantis farinosis, vel ex

is horaeis fructibus , crudis, fermentatisve , si vires vitae nostrae vincunt, eam in nobis indolem acquirunt, quam suae naturae per calorem fotae debent. Acrimonia acida , dc glutinosum pingue hinc oriuntur maxime. Prior ex fermentatis imprimis dc non fermentatis posterius ex farinosis cerealibus, vel leguminosis, non fermentatis rneque coctis na scitur, quo spectant etiam illa, quae austeri adstrictu

tenacitatem humorum creant.

Acidum dicitur, quod linguae applicatum excitat saporem illum, quem communi eonsensu acidum omnes vocant sapor enim verbis describi non potest in quod naribus suppostum, imprimis si calefactum fuerit, odorem spirat, quem Omnes v cant acidum: Omne acidum cum testaceis pulveribus, exustis animalium ossibus . Creta &c. effervescit, uti & cum salibus alcatinis. Sympus florum violarum a levis simis etiam acidis in rubrum colorem convertitur. Omne jam illud, in quo recensitae dotes observantur, acid Em Vocabitur. Magna jam agitatur quaestio, an tale acidum ingestis solis originem debeat. Posteaque per vim humani corporis mutetur in non acidum; an vero in liquidis humanis sanis, vel aliorum animalium, acidum prius definitum existere possit naturaliter , sic ut arte inde educi posset Si lac exceperis , & sorte quaedam pinguia in quod nondum penitus animalem naturam acquisivit, sed in quo ingestorum adhuc indoles praevalet, Omnes humo res reliqui, sibi relicti, in aere aperto putrescunt. Omnia animalia sibi relicta, nisi magno calore exsiccentur, putrescunt. Chemica anal 'ss sales volatiles alcatinos inde educit: plurimique Ze eeleberrimi Chemici inde acidum educi posse negant. Sani hominis de vena saliens sanguis nullam acidi notam habet : urina sana, 1a suinis sales abluens, nullum signum acidi dat, etiam in illis, qui acidorum copiam magnam ingesserunt. Contrariam opinionem & specioso ratiocinio , & experimentis , defenderunt celeberrimi in arte viri. Licet enim ingesta mutentur in corpore humano , antequam nutriant, sorte tarmen non semper omnes suas dotes deponunt. Volucrum, solis piscibus viventium . carnes ingratum piscium foditorem retinent; turdorum, rhamni cathartici baccis Vescentium , carnes purgant. Hinc cum tot acida ingerantur di acescentia, quaedam

posse aliquid pristime indolis servare, probabile videtur. Diuitired by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION