Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

j. MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. f. s. s:

per vasa , requisitum robur habentia, pendent: ubi ergo nimia sanguinis glutinos tas difficiliorem trajectum per minora vasa facit, vel & tandem omnino impedit, ii cellario sequuntur omnia hic recensita mala. Dum consideramus illa symptomata , quae in chlorosi laborantibus observantur, haec omnia patebunt evidenter. In hoc enim morbo, nulla fit C O c T i o ingestorum, vel depravata penitus ; &omnia in spontaneam abeunt corruptionem. Hinc illi ructus aciat, nidorosi &c. ci R. CUITus humorum penitus turbatur: docet hoc pulsus, inordinatus toties in hoc morbo, & frigus, imminutae circulationis maela : sECRETIO NEs omnes fere a naturali lege declinant. Viscida saliva, i 'ADilis, spirituum defectus hoc docent. Ex CRETIO NEs mutantur omnino: urina palida, spumosa, vix olens : alvus plerumque tardior: perspiratio vix ulla. VITALE ROTUs perturbantur omnino: respi- ratio dissicilis, ad minimum motum corporis anheloia : cordis palpitationes enormes ibpe : animi deliquia a levissimis causis: pulsus tardus parvus, dum quiescunt; velox & inaequalis, dum corpus movent. NATURALEs functiones depravatae penitus sunt. Appetitus vel nullus, vel inoriuinatus absurda quaevis desiderat; dum at nas calcem, cretam &c. clanculum toties vorant hoc morbo laborantes puellae; unde calamitosissimi saepe morbi. Ab assumtis cibis gravantur ; nec inde reficitur corpus ; A N a M A L E s functiones languent omnino. Languida membra vix trahunt. a minimo corporis motu delassatae ilico et sensuum omnium hebetudo, stupor, vertusines molestiuimae adsunt. Tandem, immeabili praeter nimiam viscositatein haerente

in pulmonibus sanguine, suffocantur ; vel subtilissimorum spirituum defectu letha

so pereunt.

s. 7 . V X his 6'. 7o. 7 i. 72. 73. ydia gnosis, prognosis, an am- . ne sis mali hujus patet, nec vero, sanatio quid indicet,

obscurum est. DIAGNOSIS docens descriptum morbum adesse, ex dictis facile habetur Sist solidorum debilitas, boni sanguinis inopia, talia assumpta sui alimenta, in quiabus glutinosum illud praedominatur, sedentaria vita fuerit, tuncque sine febre, linesti, sine ulla nota putredinis , incipiat sensim appetitus deleri, totum corpus tum re, pulsus sit debilis, frigus adsit ; certo licet concludere, pituitosum illud frigudum prae dominari. PROGNOSIS. Omnia illa mala recensenda forent in prognos, quae s. I. a. 7 3. enumerantur. Et ex iisdem praegressi mali AN AMNE sis habetur. SANATIO. Quomodo obtineri possit, ex iisdem certissime deducitur : haee enim obtinebitur evitatione causarum j. 69. sic enim prohibetur viscidi generatio ideinde viscidum jam praesens in corpore debet attenuari idoneis remediis, ut non amplius functiones laedere possit.

I. 7 1. V AE obtinebitur, r. usu cibi potusque bene sermentatI, sale , & aromate conditi, et. Jusculis volatilium anima

lium , 3. Roboratione vasorum lc viscerum , . Aucto motu; I. Medicamentis diluentibus, resolventibus, stimulantibus, biliosis, sapo-naceis; 6. Frictu, calore, balneo, vesicatoriis. Caeterum interiora

corporis obsidentur glutinosa, vel , pistis, caseo sis, mucosis, muci la-

112쪽

MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO.

9 Iginosis, lemosis, ceraceis, pultaceis, amurcosis, calculosis, cartareis, serosis inflammatis, pol γ posis, meliceratis, steatomaro sis, atheronia tosis densis, scirrho sis concietis. Cavendum religiose, ne perturbetur glutinosum beneficum, naturale , lubricans, inungens, defendens , quod oculis, palpebris , naso , ori, faucibus , gulae , ventriaculo, intestinis, pelvi ureteribus, vesicae, urethrae, vaginis mucit a ginosis tendinum , articulorum commissuris, laryngi, arteriae asperae, bronchiis, datum in usus necessarios, cum glutinoso morboso. Quod fatali idiotarum , dc medicastrorum , errore nimis crebrum.

i. Dum farina cum aqua subigitur , fit lenta & ductilis passa , glutinosa penitatus : si fermentatio concillatur huic masse , mne illud tenax dividitur , dc quidem

eo plus , quo fermentatio fortius de diutius esit in hanc tenacem massam. Optime ergo fermentatus panis requiritur, imprimis bilcoctus; tunc enim sponte inter mar ducandum delique icit : imprimis si pauculo salis dc aromatibus gratissimis in M teria Medica recensitis , condiatur. Pro potu vinum; Ve I cere ista optima , meracior , vino sorte praeferenda ad hos

usus. Ubi inflammatorium gluten adest , mollissimum hordei decoctum datur; quod frigidum glutinosum, de quo hic agitur , augeret : cerevisia vero ex hordeo facta etiam , sed diversa praeparatione, nobile remedium dat in glutinosa frigida fanguinis, de humorum inde secretorum , degeneratione. Hordeum enim in cer Lllae praeparatione aqua Perfunditur dc maceratur, donec intumescat, de incipiat ge minare ; tunc in area spargitur , de bis de die vertitur , donec humidum pro maxima parte perdat; dein iupra sornacem siccatur ; vocatur tunc Malium : illud deinde , mola tritum, aquae ferventi infunditur , de in illa relinquitur per aliquot horas : aqua haec 1oluta hordei tota fere substantia dives , decoquitur in alio vase; deinde fermentata dat cerevisiam , quae suos spiritus tenaciori quasi vinculo ligatos retinet, quam vinum ; & hinc magis durabiles essectus in corpore facit. Haec ce- revisia , imprimis meracior , nobili ismum remedium exhibet : & Momma Brunse vicensis, cum pane biscocto, saepe sine aliis remediis tales morbos superavit. 1. Illa enim justula non adeo habent tenax illud gelatinosum , sed ingesta calore corporis humani ilico disponuntur ad incipientem putredinem quasi, quia imprimis laudantur haec juscula iacta ex carnibus avicularum , quae insectis vivunt ;hinc illa dispositio major est, quam in carnibus animalium vegetabilibus vivet tium. Adduntur simul pro condimento aromata acriora : putredo enim Vel incupiens tantum omne lentum attenuat; gelatina spississima scissilis ex cornu cervi rasura longa coctione in aqua facta, simul ac levissimum putredinis initium oritur, dimuit instar aquae. 3. Quomodo roborari possint vasa Sc viscera nimis debilia , dictum est . Scquotidie videmus , rusticos robustos validissima edulia commode digerere, qnae d bilium viscera in sarcirent pessime: solani e siculenti tubera, farinosa non fermentata, durissimas sumo de sale carnes, impune ferunt. . Frustra Medicus tentat sanare hominem , pituitosa humorum cacochymis laborantem , per pharmaceutica de victum, si non possit impetrare, ut aeger λῖς ςς

113쪽

MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. s. i.

pigritiam , in quam ducit morbi indoles , dc laboribus fere ultra potestatem exerceat corpus. Non tamen statim quidem corpus, glutinosis plenum, in summos m tus ducendum est; nam iubito mota hac mucosa materie, pulmo obrueretur summo cum periculo : ut toties fit, dum hyemali tempore aggestum glutinosum, verno

calore subito fusum , Sc sanguini mistum , in pulmonis angustiis haeret; & sustocatinopinato hominem: sed motus sentim de per gradus augendus est. Quamdiu debulitas corporis exercitia non permittit, frictiones illorum desectum suppleant. s. MEDICAMENTIS DILUENTI sus. Sola aqua proprie diluit.& omnia reliqua , quae diluentia dicuntur, tantum agunt ratione aquar. Iners illa frigida pituita, de qua hic agitur, potest aqua dilui, imprimis tepida , M sic resolvi isto momentaneum tantum levamen adfert haec pituitae per aquosa diluentia resol tio : aquae enim tepidae usu omnes partes solidae debilitantur ; unde augetur caua pituitam producens in corpore. Hinc adeo fallax hac medela, dum saepe homines iapientiae studiis dediti, . aecumulata quotidie inerti pituita laborantes, tepidis aquosis potibus levamen sentiunt; dein his indulgentes tandem corpus misere perdunt. Ubi vero subita dilutio pituitae , v. g. in ventriculo fluctuantis , requiritur , tunς Prosunt, RESOLVENTIBUS. De his actum fuit L s . m. . ubi oc de dilue tibus dictum fuit. STIMU LANTIBU S. Omne, quod applicatum corpori facit augeri

motum in toto vel in parte, pollet vocari stimulans : ille enim communis omnium medicamentorum stimulantium essectus est , quocumque demum modo in corpus agant. Inter stimulantia quae tam sunt, quae videntur rigiditate & figura suarum paritum agere, dum acuta superficie lateribus vasorum , per quae cum humoribus nostris fluunt, impacta, irritatione hae celetiores contractiones vasorum faciunt. Plurimorum stimulantium essectum videmus evidenter; modum vero, quo agunt in corpus nostrum . intelligimus non facile. rhi gratia : Cinnamomum gratissimo, nec minus essicaci, stimulo languentes corporis vires excitat : illud autem, quod in cinnamomo has vires habet, incrediabiliter parvum mole , dum liberum est a tenaci vinculo oleoso , quo irretitur , o nem fugit sensum. Oleum ex cinnamomo destillatione productam totum aroma stumulans cinnamoni possidet: illud oleum per aliquot dies expositum aeri libero sine sensibili ponderis jactura fere omnem vim amittit. Quis poterit determinare figuram illius subtilissimi. quod in cinnamomo haerens stimuli vice fungitur Sed & venenati stimuli quomodo corpus totum turbant, quantos excitant motus Venenum Vari losum, morbillosum, pestis &e. quam enormi vi agunt In illis tamen eadem subtiliatas omnem indagationem eludit: solis effectis tantum detegitur essicacia. Sed numquid oc animi affectus, mutata solum cogitatione, tam miris modis corin

pus mutant, validissimas excitant febres, omnes secretiones, omnes excretiones. augent, minuunt, turbant

Hinc stimulantium effectus non semper a figura , pondere, rigiditate partium pendent: sussicit Medico novisse talia, quae applicata corpori motum augent, liceae

ignoret, quomodo agant. Omnia autem haec, majori motu & ca1ore excitatis , videntur agere, sicque ultum D effectu dividere glutinosum ineri: illudque sic mutare, ut proprietates fanorum

hi morum acquirat.

Possit

114쪽

g. s. MORBI A GLUTINOIO PONTANEO

Posse autem sanguinem, qui glutinosa inerti cacochymia gravabatur, sine evacua tione illius viscosi , aucto motu & efiicacia vasorum in liquida contenta, iterum acquirere omnes dotes ad sanitatem requisitas, certissima docent observata. Chlorosi laborat debilis puella ; totum corpus laxo oedemate tumet; pallent & frigent omnia. Dato prius leni vomitorio, vel purgante ex pitulis Rufi , v. g. vel similibus, saburra mucosa in primis viis haerens educitur, ne aliorum medicamentorum efficaciam impediat: dein datur vinum medicatum ex optimis aromatibus Scferri limatura. Dum his utitur, incipit oriri major calor, levis quati febricula; qu tidie incipit subsidere laxus partium omnium tumor; redit amamuS rubor in cute. labiis, gingivis &c. nulla evacuatione facta praedominantis viscosi, renascitur soludus ruber sanguis ; redit omnium functionum integritas.

Prudentissimum certe erat Galeni monitum , dicentis a J : Pituita autem frigida ct humada est, ct veluti quoddam semicoctum alimentum: quare non est evacuanda , sed

debet in corpore manere atque alterari l P.

Stimulantia in Materie Medica, variis classibus distributa , recensentur. BILIOS IS. Adeo oppositam inter se habent indolem bilis & lenta pituita, ut nunquam 'simul praedominentur : summum enim detergens pituitae eri ipsa bilis , omnia solvens de attenuans. Simul ac bilis , impedita fluere in duodenum . regurgitat in sanguinem, totus sanguis sic dilIolvitur, ut tandem diuturnum ictetarum sequatur hydrops. In illis hominibus, in quibus lentum illud pituitosum a cumulatur, semper bilis copia deficit, vel peccat inertia. Nihil ergo videtur plus convenire, quam ut bilis defectus suppleatur : hoc autem fit, bilem , ex alio animali desum tam , ingerendo corpori, in quo deficit bilis; vel usu plantarum, amararum, absinthii, centaurii &c. Prius maxime naturale videbatur, hinc selegerunt imprimis bilem illorum animalium, quae voracia satis, manducatione tamen, dc

plutibus aliis digestionis adminiculis , carebant: in illis enim acerrima bilis horum defectum supplere videbatur. Hi ne fel lucti piscis , integros pisces vorantis, fel anguillarum, adeo laudatum ad hos usus. Sed dc obiervaverunt Zoographi, ferocissimis animalibus acriorem bilem inesse; hinc Pl taurinum in spissatum , ne putrest ret, in ossicinis servant, ex hac bile in spissata facta colapotia tanti usus sunt. Fortare pretiosissimus lapis Porcinus , Pedra deι Porco, dictus, bili suam esticaciam aeque

ac originem debet.

SAPONACEIS. Imprimis sapo Venetus, blandissima actione omne glutino sum, omne pinsue solvens , hic laudabatur. Addebant Medici saponi Veneto vigesimam bilis inspissatae circiter partem, inde facta catapotia exhibebant in hoc casu aegris, & sic utriusque bilis defectum supplere conabantur. Bilis enim hepati

amara nunquam, seponacea penitus, seponi Veneto conveniebat utcumque; bilis cΥstica parca tantum copia videtur emuere, ob colli vesicae fellae angustiam, into

sionem , situm : .sic naturam ars conatur imitari.

6. FRICTU. Quid possint efiicere frictiones, dictum I. 18. n'. 2. Dum glutin sis in farctum puerorum Adomen tumet: frictiones pannis laneis asperis factae plurimum prosunt; sed debent perfricari mane post somnum, vacuo ventriculo : illo enim aetatnto, non facile illud ferunt. Imo in frictionibus ventrem omnino non contino voluit Galenus b). Cum alioqui periculum sit, ne ct cibum dete-

a In Librum Hippoet. de alimento Com-I b in De Sanitate tuenda Lib. III. cap. uIt. iu

ment. III. Charier. Tom. VI. pag. xs s. l fine. Cliarier. Toin. VI. pag. I .

115쪽

, a MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. 9. 1

1ius concoqκιιι , ct succus quispiam ex eo Semicrudus in corpus digeratur, ct eaput tu stur, ct stomachus subvertatur. Vacuo autem ventriculo dum instituuntur frictiones , non est huius rei periculum. CALORE. Omnia fere, quae laudantur ad glutinosos morbos sanandos, M dicamenta, sunt talia, quae majorem calorem corpori conciliant. Imprimis hic prodest calor per motum muscularem corporis excitatus , qui semper simul roborat; cum calor soci debilitet potius. Nec nocebit humidi dissipatio per calorem majorem comporis facta, cum in his morbis plerumque simul humidi nimia copia adsit. BALNEO. Baliaca sunt vel humida, vel sicca. Humida laxando & diluendo

agunt: hinc in hoc casu aromaticae herbae adduntur, quae simul roborant & ait nuant ,& post balneum frictiones. Balnea sicca calore majori excitato prosunt. Cum autem tota corporis externa superficies bibulas venas habeat; hinc balnea, ex herbis aromaticis facta, possunt laxatis venis bibulis insinuare simul harum herbarum vires. VESICATORII S. Sic vocantur illa remedia, quae cuti lanae applicata epide midem in vesicam , tenui ichore plenam , attollunt. Talia fiunt ex acerrimis plantis ,raphano, sinapi, ranunculis S c. vel frequentissime ex cantharidibus. Omnia haec calorem excitant illo in loco , cui applicantur; & dein toti corpori caloris augme tum faciunt. Imprudenter applicata corpori, febrim, sitim, calorem urentem , h Iitum cadavero sum, molestissimam stranguriam , faciunt, imprimis cantharides equae ideo a Dioscoride inter venena recensetur. Omnia haec agunt ratione stimuli, quo languentem motum sanguinis excitant, & vi fundente , qua pituitosum iners dividunt & attenuant: hinc in omnibus morbis languidis & frigidis tanti usus. Ubi vero humores disssoluti, acres, in putredinem vergentes, & magnus motus adest ,

non adeo tuto adhiberi polle videntur. CAETERUM INTEO ORA coRpo RIs ons IDENTUR &c. O servata Medica docuerunt, poste ex humoribias nostris nasci variis in locis corporis miras concretiones, & penitus diversae indolis; qua partium , quas occupant, acti nes impediunt: unde mirabilium. & latentissimorum morborum origo laepe pende Praecipuae talium concretionum classes hic recensentur.

GLUTINOSIS VEL spiss1s. Talia oriri posse in corpore, partim ex ingestis, tali indole praeditis, partim ex naturali glutine accumulato, toto hoc C pitulo demonstratum est. CAS EOS IS. Lachis solius productum caseus est; chylus enim non exhibet caseum : sed lac , coagulo addito, separatur in binas partes; serum nempe tenue, Aspilliun colostrum , quoi omni sero expresso caseum exhibet; qui exsiccatus co neam duritiem saepe habet; imo Eut cornua animalium , ductilitatem ab igne acu rit , & de s illatione salem volatilem alcatinum exhibet. Sed lac illud continens c seum , qui in tantam duritiem concrescere potest , fluxit cum sanguine per minimas vasorum pulmonalium angustias : si ergo lacti cum sanguine fluenti accideret talis mutatio , qua fieret separatio seri & colostri; quanta nerent mala Dum in mammarum ductibus galac ophoris collectum lac stagnat, corrumpitur; per papillam

stillat tenue serum ; colostrum retentum , inflammationes, suppurationes, scirrhum , imo Cancrum toties produxit. In cadavere nobilis juvenis tumor inventus in abd

mine i 'in L. librarum materia alba plenus , quae partim lactis instar fluida , partim

caseosa apparebat.

116쪽

MUCOSIS. In omnibus illis locis, quae membrana Schneideriana, vera Muci officina , investit, nasci mucum, accumulari, concrescere in moles saepe non facile postea resolvendas , docent quotidiana observata. Sed magis mirabile vid rur in talibus locis corporis mucum nasci, in quibus subtilissimi tantum naturali fabrica partium secernuntur humores: in ipsis enim cerebri ventriculis mucum v Ium , frigidae apoplexiae causam, invenerunt Observatores a . M UC ILAGINOSIS. In articulis, majoribus imprimis, manifeste a parent glandulae illae, Haversianae a primo descriptore dictae , quae smegna a muci laginosum fundunt, inserviens lubricationi ossis excepti & excipientis, dc internae m- perficiei ligamenti articulationem ambientis. Haec mucilago, vel nimia spissitudine degenerans, vel nimis quiescente articulo accumulata, miros saepe tumores circa a ticulos facit, de aliquando immedicabilem anchylosim producit. L E M O S I S. In homine sano oculi, tenuissima lympha irrorati, splendent: minimo hic orto vitio, copia majori secretum hoc liquidum defuit: nollet apparet ibi mucus crassus, viscositate sua haerens, de deturpans oculi pulcbritudinem :hic incipit concrescere in lemas, quae paucas post horas friabiles penitus colliguntur circa angulum majorem oculi. Sic ab humore limpidissimo, a sanguine puri uinio secreto, intra paucas horas, durit friabilis nascitur massa. C ER ACE IS. Mirabilis casus docuit, oculi humores omnes, adeo limpidos , adeo sinceros in sanitate, degenerasse in sebaceam materiam : dum enim prominens oculus extra palpebras, metu majorum malorum exstirpabatur, dc isIici quidem successu; postea oculo exstirpato de discisso patuit, omnes humores oculi sic dex nera illa. c b). Sed si in oeulis fieri possit, ut in eam alienam indolem degenerent humores , quid non possibile erit in aliis corporis locis 3 in rugis ani ceracea talis materies naturaliter in suis loculis haeret, quae inspissata dc accumulata tales tumores

producere potest ').PULTA CEIS. In abscessibus similem materiam invenit Severinus e . ALmodum videtur probabile, 8c in partibus internis similia observata fuisse. Λ M U R C O SI S. Inflammatum hepar , ut reliquae corporis partesi in suppurationem aliquando tendit, de sepe consumto Diabili viscere non bonum pus fit; lel corrupti visceris tabus, amurcae similis, per alvum deponitur: imo abicessu ad e toriora verso, talis materia, discissis vel sponte ruptis integumentis, exter unde Hidi P crates a P monet, quod qui hepate suppurato uruntur, si effluat velut amurca,

In abdomine subpetitonaeo tumor invenitur, plenus sanie , soecibus vini rubri tam colore quam constantia simili, quantitare pilatas circiter duodecim aequans se).-Iri tumore, genu sinistrum occupante, discista, similem invenit materiem Seu rimis s f . CALCULOSIS. Nasei in corpore humano calculos, nullus dubitat; imprimis circa urinae Vias, renes, ureteres , vesicam, de circa hepar: sed in his locis humores effusi in cavis majoribus stagnant, vel tardius moventur, saltem in hepato : hinc facia

. II.

117쪽

MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. g. 1

lius videntur hic polle nasci calculose concretiones. Sed magis mirabile videtur, in ipsa substantia cordis , nunquam quiescentis , reperiri calculos ta). Ut & quod in cavo abdominis nulli parti affixus calculus repertus fuerit cf. Itidem quod bovis r bustissimi, qui quater se subduxerat lanionibus, antequalia mactaretur, cerebrum iuventum totum lapideum e) fuerit.

TARTAREIS. Sic vocantur concretiones calculosae , quae totam superficiem loci, quem occupant, tartari instar crusta calculosa tegunt. Placenta uterina tali crusta calculosa aliquando undique tecta observatur: dura mater cerebri lapidea tali materia incrustata fuit inventa d . SEROSIS 1NFLAMMA Tis. Docet hoc sanguis pleuriticorum: in quo densa , coriacea , vix cedens novaculae pellis, ex sero condensato nata, insulae pertinaciter adhaeret: naturaliter enim inest languini in concretionem proclivitas; quae in morbis acutis inflammatoriis augetur. POLYPOSIS. De his vide 9. 12. n'. 2. MELICERATIS , s TEATOMATos Is , AT HEROMAT Os Is Haec tantum dis erunt imprimis inter se ratione diversa consistentiae, quam habet materia contenta. Sic enim Galenus de tumoribus prater natur. .m cap. s. dicit, quod pulticulae aliquid simile in atheromatis invenitur ; melli vero in iplis melicerilibus ;levo autem in ipsis steatomatibus: ut plurimum vero tunica quaedam membranos a haec omnia coercet e . In cute externa folliculi, emit sario obstructo, tumentes, iam va aggesta materie, nec evacuata , toties in hos tumores degenerant. In internis &nasci posse similia, docuerunt observationes Medicae. Inter cerebrum & cerebellum natum steatoma pugni magnitudine, cincitatem primo , post & necem intulit fὶ. Verum steatoma ultra sex libras pendens in cavo pectoris repertum, quod post eno mes calamitates tandem suffocavit aegrum ae in. SCIRRHO SIS co NcRETis. Scirrhum exquisitum vocavit Galenus hin, tumorem praeter naturam, sensu carentem, durum. Talis autem tumor post male curatas inflammationes toties relii quitur ι imprimis circa loca dicta glandulosa. I numerae Pollent citari observationes Practicorum, quibus constat, omnia viscera per

morbos scirrhosa facta tali Is aliquando.

CAVENDUM RELicios E, NE PERTURBETUR GLUTINOSUM BENEFICUM, NATURALE dcc. Maxime momenti monitum est, quod ii

glectum turpibus erroribus toties ansam dedites A alti enim fue int in illa opinione, cum vita & sanitas in liberrimo motu fluidurum per vasa consistere tantum ipsis vuderetur , quod vix posset unquam peccare nimia liquidorum tenuitas: omne cracsuna, omne tenax, dicebatur mor sum. Qui partium. humani corporis fabricam& usum examinaverunt, viderunt evidentissime, lentum mucum in plurimis corporis locis praeparari naturali lege per organa huic scopo inservientia , & maxime n cessarios usus habere. Palpebrarum limbi toties attriti ad se invicem, nisi molli ta a Philosoph. Transactions Abridged Tom.

Historia alte R.

M Method. Med. ad Glaucon. Lib. II. cap. o. Charier. Tom. X. pag. 3 74.

118쪽

g. τ s. s. MORBI A GLUTINOSO SPONTANEO. Dui

gmate defenderentur, inflammarentur brevi, de excoriati dolerent: docent hoc molestissimae lippitudines toties ab hujus desectu ortae. Nervi per narium ingentia cava dispersi, nisi naum tecti forent, ab acre exsiccarentur brevi, & periret olfactus : omnes partes oris interni, faucium , insophagi, simili obducuntur linimento, ut deglutienda facile per lubricata loca transirent: Ventriculi de intestinorum interna superficies, vel in sanissimis animalibus mactatis , lubricissima apparet, inuncta si

mili muco, ut tenerrimae vasorum dc nervorum extremitates hic patulae & prominen res defenderentur ab acrimonia vel asperitate assumtorum ; unde in dysenteria, deraso hoc muco, tam enormes dolores ; non sedandi, nisi ingestis talibus remediis, quae suo glutine desectum hunc supplent. Omnes viae, quas acris urina transit, i ii muco inunctae sunt: dum deest in urethrae quodam loco talis mucus, molestissima stransuria oritur, quae mucilaginoso althaeae decocto tam pulchre curatur. Tendines mucilaginosis vaginis ambiuntur, ut facillima stat mobilitas: dum per validas supputarationes, vel gans nas, destruuntur hae vaginae, rigescunt omnia. In articulis ostium extrema tenuissimo smegmate obliniuntur : dum post ummos& diuturnos motus, vel per morbos, aut lenium, deficit: crepitus de dolor articulorum oritur. Laryngis , asperae arteriae, interna superficies, totum cavum aereum pulmonis, adeo irritabiles nervos habet, ut nisi muco tegerentur, ab ipso aeris a tactu continua fieret tussis. Cum omnibus illis locis naturalis sit mucus, male culpatur tanquam morbosus;& pessimo successu de corpore expellitur. Cantharides assumtae cum saeva stranguria muci sanguinolenti pauculum faciunt exprimi, derasis virulenta horum insectorum acrimonia urinae viis : acriora purgantia toties, post saepitas evacuatam alvum , cxprimunt flavescentis glutinis pauculum cum striis sanguineis, summo cum tenesinore dolore; est tantum beneficum illud gluten abrasum , unde postea saepe molesti Lsima tormina manent, excoriatis & dolentibus intestinis. Idem dc in aliis locis ve

rum est.

MORBI EX ALCALINO SPONTANEO.

s. 6NT O N N U L L AE plantae scatent materia, quae sponte

1 corrupta non acescit, nec coit, sed resolvitur in foeti dum volatile, pingue Alcati: tales omnes fere Aromaticae valde acres. Has vero raro assumun. tanta copia , ut morbum creent ex suo in genio. Sin autem id contigerit, pertinebit ad acre alcati oleo sum.

Alcaii 'receptum jam in arte nomen, a salsissima herbula Kali dictum videtur quae vivis flammis usta relinquit cineres acri sale divites. Pleraeque plantae, igne ape to combustae, relinquunt cineres plus minusve salsos ; cineres illi in aqua cocti, fiutrati, dant lixivium salsum, quod inspissatum relinquit salem , alcatinum dictum ;qui certas habet notas, quibus cognosci potest a ) , fixus in igne satis diu; in aere

N iij

119쪽

iti, MORBI Ex ALCALINO SPONTANEO. 3: s. γν

humido deliquescens penitus; saporem habens acrem igneum, urinosum; odorem nullum ; acliuis mistus ebullit; syrupi violarum colorem caeruleum in viridem mutat &c.

Sal ille, ex vegetabilibus valido igne & aperto productiis , in corpore nostro nasci nequit; inseri quidem.

Dum vegetabilia aperto igne comburuntur , exit fumus; qui, lateribus camini adhaerens, pinguem nigram massiam exhibet, fuliginem nempe t haec fuligo destillata vasis chemicis dat magnam copiam salis, concrescentis ad latera excipuli; qui sal linguam urit cum sapore urinoso, ut sal fixus alcatinus ; similiter cum acidis e fervescit, colorem se rupi florum violarum mutat &c. hinc sal alcatinus ob has d tes merito dicitur, sed' volatilis, & minimo igne mobilis. Animalium partes, igne examinatae, prima destillatione dederunt talem calem volatilem alcatinum. Putredo hactenus explorata animalium & vegetabilium eorpora eoredigit certi in s me, ut salinum eorundem principium evadat alcatinum volatile ca . In qdibusdam plantis haeret jam alcatinus volatilis sit, nativa plantae fabrica paratus; nullam artem requirens, ut se manifestet. Sinapi semina fracta mox spirant halitum illum volatilem alcatinum; cum aceto trita estervescentiae signa dant; sponte & prima destillatione statim salem volatilem alcatinum exhibent. Aliae plantae sunt, in quibus non adeo manifesta quidem indicia sunt praesentis alcatini volatilis; quae tamen sibi relictae spontanea corruptela degenerant in Retia dum volatile pingue alcati: harum Catalogus habetur in Materia Medica. Alcatini ergo origo in corpore nostro pendet vel ab humoribus nostris, corruptis sutrida degeneratione spontanea; vel ab ingestis; quae talem indolem habent, utua in putredinem vergant, vel denique ab assumtis salibus alcatinis.

Sales autem alca lini tanta copia vix unquam exhibentur, ut multum nocere possint.

Nec acres illae aromaticae herbae, de quibus in hac paragrapho agitur, facile ran ta usurpantur copia , ut inde origo alcatini spontanei in corpore deduci possiet. Aliquando tamen accidit, cum fere omnes antis corbuticae vocentur, imprudenti ad hunc motbum usu sic dissolutum nil le sanguinem , adeo exesa vasa, ut lethales haemorrhagiae, halitus putridissimus, urina foetidissima, faces alvinae cadaveroso od

re , teriarentur putredinem inde natam.

g. 77. 12 X animalium partibus confecta nostra liquida varia sunt:

. I. pro varietate alimenti, quo se sustinent i a. pro varietate partis, quae assumitur.

Ut ex ingestis pet omnium viscerum conspirantes actiones restituatur illud, quod inevitabili sanitatis effectu perditum erat de solidorum & fluidorum substantia; r quiritur, ut, deposita sua indole, nostram induant naturam ingesta alimenta : hine

qil uado ad ultimam illam perfectionem pervenerunt, tunc Omnia, qua navis V rix , ejusdem fiunt naturae. Ad ham transmutatio non nisi continuata per multas horas actione omnium vasorum & viscerum perficitur: hinc ingesta satis diu saepe suam naturam retinent; Sc tunc varia sunt liquida inde conferi ratione diversorum tria

sestorum i illa autem liquida, quae ex animalium partibus comestis uunt, disseruninter se imprimis ob duas causas. a H. Boerhaave Chelu. Tom. I pag so

120쪽

ων . 8. q. MORBI EX ALCALINO SPONTANEO. ibii. Omnia enim animalia hoc respectu in tres classes possunt dividi: vel enim vivunt solis vegetabilibus , ut equi, boves, oves occ. vel solis animalibus, ut vanelli, hirundines dec. vel utrisque, ut Passeres dec. Dum lac bovinum in calore atris aestivi relinquitur, acescit brevi; carnes ejusdem animalis putrescunt : qui ergo lac ingerit, alimentum sumit sponte sua acescens ;qui carnes ejusdem animalis comedit, nutrimentum sumit sponte in putredinem vergens; si medullam ejusdem animalis quis assumit, haec poterit in debiliori vel triculo imprimis in rancidam corruptelam abire. Apparet ergo varias ejusdem anumalis partes penitus diversam spontaneam mutationem habere posse.

s. 8. A NIMALIA enim, quae herbis & aqua aluntur, chycxx lum acidum , vel facile acescentem, adeoque & tale lac, habent, quod in nobis suam sequens indolem vegetabili nutrimento simillima patrat. Vid. si . ad 76.ὶ & lentam materiem caseo presso similem in primis viis creat , quae singularis hic viscidi species.

Chylus ex ingestis alimentis confectus, imo & lac ipsum, magis adhuc sequum

tur naturam assumti quam asIdmentis. Hinc dum vacca solo gramine dc aqua in pratis vivit, chrius ejus & lac assumti graminis naturam retinent, & acescentem indolem : hoc latis patet.

guis humanus & serum sanguinis vim satis magnam concrescendi habent: dc hoc vudetur proprium eme liquidis humanis: serum sanguinis coagulatur majori calore ;Iac non ita : Ied lac, per Σ . horas fluens cum sanguine, mutatur in serum, Zc tunc hanc vim concrescenai acquirit. Totum hoc debetur efficaciae vasorum in liquida; imprimis autem pulmonis actioni. Quo plus ergo liquida, ex alimentis facta, absunt ab illa ultima perfectione, eo minorem vim concrescendi habent. Hinc chrius examinatus vix quid coaguli dat: sed lac, quod tantum est chylus, qui aIiquo tempore fluxit cum sanguine per vasa, jam separari potest in tres partes'; cremorem nempe , serum , & colostrum subsidens; quod omni sero expresso caseum dat: hinc in lacte. jam incipit nasci plastica seri sanguinis indoles. A lacte assumto illud colostrum s saratur in ventriculo & intestinis; quod , nisi bile astusa dividatur iterum , pessimoentore intestina obstruit : unde saepe adeo tumet infantum abdomen. Postea calore loci oc mora corruptum putridissimum alvi fluxum facit: easeus enim , licet ex lacte acescente separetur, videtur partem lactis maxim animalem in se habere; nam c seus, omni cremore ablato & sero exprelso, induratus, acer fit, scalinus, Sc chemico examine similia fere exhibet ac partes animalium.

UAE aliis nutriuntur animalibus, at calescentes habent. omnes succos facile

In illis enim chylus ipse, ingestorum naturam retinens, in alcatinam putridam potius indolem vergit: hinc plerumque pisces, sine sale vel acidis condimentis, aut aliis acestentibus simul assumtis, diu ferri nequeunt: hinc animalia rapacia fere omnia foetidum halitum spirant. Dum Magnus horum Aphorismorum Auctor saevissi- Dissiliam by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION