Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

141쪽

11. DE MORBIS ORIUNDIS AB EXCESSU g. 97.9s

tionem in sanguinem in adulto concurrunt calor corporis, actio vasorum & cordis . acris vis in pulmone applicata transfluenti cum sanguine chylo: quod autem breviori temporis 1 patio fiat hoc in adulto homine, quam in nascente pullo , videtur deberi longe validiori actioni vasorum in liquida contenta, respirationi, copiae sanguinis rubri praeexistentis. Dum autem causae illae sanguinem producentes in adulto, vel deficiunt pro parte . vel segnius agunt, non nascitur sanguis ruber, set degenerans liquor; patet hoc in Pallido virginum morbo : tunc enim non fit sanguis ruber , sed talis color oritur lubviridescens in toto corpore, qualis apparebat in vasis vitelli, antequam sanguis

tuber fieret.

Hinc sanguis se non propagat vi seminali, ut voluerunt quidam , sed fit ex materia non sanguinea in corpore non habente adhuc sanguinem 2 de uti hoc fiebat in prima origine hominis , sic pergit ad finem vitae usque Dum in homine ex chylo sanguis nascitur , observantur varii de successivi m lationum gradus : chylus enim paulo post pastum deprehenditur sanguini amuso nondum iubactus ; hinc, dum post largum pastum mittebatur sanguis , inveniob tur , praeter serum dc partem rubram, in sanguine fluctuans materies alba dulci

Post aliquot horas chylus eum sanguine circumactus per vasa , mammarum s brica separatus a sanguine , exhibet lac , quod naturam Sc a sanguine Sc a chylo diversam habet : incipit enim in lacte jam nasci illud concrescens, quod in sero sanguinis adest; caseum enim dat, qui in chylo nunquam adest: hinc per artem possumus chyli confectionem imitari in Emulsis, lactis autem indolem nunquam.

Dum per duodecim horas ab omni cibo & potu abstinuit sana mulier, incipit lac fieri salsum & flavescens : si diutius adhuc exspectatur , in sanguine nihil habeΤtur , nisi quod ad ignem concrescit instar albuminis ovi, quod in lacte & chylo numquam fit. Hine licet concludere , quod corpus sani hominis sit faber sui languinis , pe secte uti quaelibet planta ex succo fertilis tertie, de toto aere ambiente, suum sibi

succum conficit peculiari sua creata fabrica. In corpore autem humano sanguinis confectio pendet imprimis a circulationisericacia, per quam vasa agunt in contenta fluida : hine in robustissimis hominibus sanguis ruberrimus , imo prae saturata rubedine ater fere, ilico concrescens , dum quiescit: dc in morbis acutis aucta circulatione omnia quam maxime rubent, dc tylum serum sanguinis in scissilem mastam abit: id debilibus autem , in quibus longe

minor est circulationis etficacia , omnia languent, pallent, & sanguis tenuis Vi concrescens adest : dum vero in his per corporis exercitia , & apta remedia augetur circulationis impetus , redit rubor, & debita cohaesio sanguini.

g 's. A UCTUS sanguinis per vasa motus oritur Corde inpius ,

αλ. & fortius, contracto. Post intellectam sanguinis humani indolem debebat indagari causi, quae sanguianem moveret. Celeberrimi in alte V ii crediderunt illam in ipso sanguini haerere :viderant enim misceta liquorum inter se posse excitari subito validissimos motus , dc hinc crediderunt, hi sanguine simile quid obtinere. Sed dum in ardentissima febre.

142쪽

rupta nasi arteriola, summo cum impetu exilit sanguis, exceptus vase purissimo, e lido licet, quiescit ilico, & nullum signum intestim motus exhibet: hinc in sanguine non haeret causa proprii motus. Sed cordis actio musculosa contentum sanguinem in eavis suis validissima vi expellit Per arterias , quae momento post , cessante cordis actione , sua elasticitate &vi musculari sanguinem ulterius promovent: hae sunt verae & solae causae , quae sanguinem movent : sed in corde hujus motus principium haeret, nam arteriae , ubi pervenerunt ad minimum diametrum sua contractione , quiescerent, nisi a sanguine corde expulso dilatarentur iterum : cordis ergo actio musculosa sanguini motum conciliat, quiescente corde , stagnant omnia. Si ergo cordis actio , id est , ejus contractio s in diastole enim cor non agit sed patitur 2 fiat frequentior & smul validior : eausa motus sanguinis augebitur : nocienim sufficit, ut cor frequentius se contrahat , s nam circa mollem tam numeros. sunt cordis contractiones , ut nullo modo possint numerari , interim circulatio deficere incipit, quia nihil expellitur fere ex corde ) sed requiritur ut 8c simul se so

rius contrahat, ut omne contentum in cavis cordis expellatur e fortis enim contractio corias est , quae totum cor evacuat, debilissima contrachio quae nihil expellit dii termedii gradus sunt debiliores collis contractiones.

I. 99. t OR saepius εc fortius contrahitur e r. Cerebro & cere bello in nimiam expressionem liquidi nervos agente, ut in a Tectibus animi, & dolore: a. Irritato Corde per accelerationem motus sanguinis venosi, frict sone, vel musculis agentibus, pulsi , aut per ac re sanguini inhaerens aromaticum , salinum, acidum , alcati Rum, purulentum , a chorosum , putrefactum , & quandoque specie contagii , pestis, veneni, nondum definiendum mali genus.

In hac paragrapho considerantur illa , quae docuit certa Observatio motum coriadis excitare & augere posse. I. Cor omnes dotes veri musculi habet, Sc instruetrum est illis partibus , quae in aliis musculis motui absolvendo inserviunt. Destructo nervo ad masculum tendente, tollitur illius musculi actio ; comprcsso cerebro ab estuso humore quocumque omnium musculorum voluntariorum actio cessat ; si a quacumque causa fiat eeletior influxus spirituum per nervos in musculum , augetur ejus actio in summum spasmum usque. Nervi autem magni de numerosissimi cordi tribuuntur , nec tamen per hos nervos acutus in corde exercetur sensus I reliqui corporis musculi nimio motu satigati dolent; cor in acutis febribus , per plurimos dies celerrime motum , nullum dolorem sentit : hine videntur illi nervi cordis motui inservire. Omnes jam causae , quae possunt efficere , ut fiat celerior motus spirituum per nervos cordis , augent

cordis motum.

Animi autem assectus hoc faciunt potissimura. Rem certissimam elle agnoscunt omnes , quomodo fiat, explicuit nemo. Pacatissimo homini atrox dicitur contum lia : murata tantum cogitatione , mutantur omnia I moX cor celerius Sc sortius coi trahitur , pullus fit magnus , vehemens; calor augetur , tumet facies , scintillam oculi, imo ardens labiis excidatur aliquando , Pergens ad mortem usque.

143쪽

i, O DE MORBIS ORIUNDIS AB EXCESSU 3. ydi.

Dolor autem totum encephalon sic mutare potest , ut fiat delirium , dc non amplius sentiatur dolor ; vel de syncope perfecta : nec ultra possunt tormenta ace bissima procedere. Cum ergo dolor possit sic mutare sensorium commune , poterit Ec inde prodeuntes nervos assicere. Raro dolor diu cruciat , quin fiat febris sid est cordis contractio celerior etiam in moibis a febre alienissimis ; ut v. g. in pod gra. Hinc monuit Galenus sa : Dolor dum pamus est , atque initio , pussum edit m.tiorem , vehementiorem , celeriorem , crebriorem et auctus vero jam ct admodum validus , ut etiam vitale robur offendat, minorem , languidiorem , celeriorem , crebriorem. 1. IRRITAT O coRD E. Praeter causas motus , quas cor cum aliis corporis musculis communes habet, adest in corde singularis proprietas , quam cordis irritabilitatem vocare pollemus : dum enim influxus spirituum per nervos in villos cordis, & arteriosi sanguinis motus per cordis substantiam cessat post mortem , potest flatu per venas adacto , vel Sc aqua tepida cordis motus reluscitari; imo correscissum ab omnibus vasis, quibus cohaeret, motum suum per aliquod tempus conis servat , dc post multas horas quiescens iam , dum pungitur acicula dc fovetur calore , incipit iterum moveri. Physiologi 1 ubtiliter explicuerunt, quare alternis vicibus cor paralyticum fiat , de fulmineo quasi spasmo iterum convellatur : quomodo caula aciens listolen cordis omni momento pereat, mox iterum renata ; illudque ex fabrica δί litu partium deduxerunt: cor tamen de corpore exemtum , nullis amplius partibus cohaerens , eumdem motum continuat , dc saepe satis diu. Videatur denis f. I.

SANGUINIS vε uost. Dum ab animi affectu , vel a re horrida visa , in syncopen labitur tenora puella , cordis fit absoluta quies : aspergitur aqua frigida

corpori nulato , contracta frigore parem sanguinem venosum verius cor derivant, dc resuscitatur cordis motus. Dum Sarpedonem vulneratum anima reliquit aspirans aura Boreae reviviscere fecit , t b in constrictis frigore venis : hii ac omnia illa , quae accelerant motum venosi sanguinis versus cor, motum cordis augent; imo cc ardentissima febris excitari potest motu musculari nimio , dc frictionibus validissimis. vide de his f. 18. n'. 2.

res , sani si fuerint, blandi sunt sanguis enim sani hominis , oculo instillatus , nullum dolorem facit tuncque fit aequabilissima circulatio : si inui ac vero acriora sanguini permiscentur , ausetur irritato corde sanguinis per vasa motus , dc nascitur febris; quae vel expellit de corpore haec acria , vel sic subigit, ut non amplius nocere possint. Nec refert fere , qualis haec acrimonia fuerit; omnium sere similis effectus est : differunt tantum majori vel minori gradu , de magis vel minus dur bili actione. In aromatibus , tenaci oleo inclusum haerens acre non tam facile excuti potest. Sic dum piperis triti magna copia imprudenti consilio sumitur , ad curandam febrim intermittentem , saepe mitis tertiana in ardentem febrim mutatur. Qui nimiam copiam salis marini in prandio sumsit, pomeridiano tempore febricutabit, sitiet, donec copioso potu ingesto praedominans illud salsum abluatur. Ipsum acetum, in putridis febribus tanti usus , majori copia sumtum , febrim excitat. Dum vomica in interioribus corporis latens pus colligit, illud resorptum , dc Di guini mistum , quotidie febrim incendit, quae sensim corpus depascens hectica duc a l De pulsibur ad tyrones. cap. XII, Charier. Tom. VIII. p. g. b. Homer. IIiad. Lib. V. pag. ss.

144쪽

MOTUS CIRCULATORII SOLO.

mes febres accendit, nunquam curabiles , nisi putridus ille fomes tolli possit. Sed in omnibus his acrimonia sensibus detegi potest ; sed alii sunt stimuli maxume mirabiles , qui ad nullam cognitam acrimoniae speciem reduci pollunt, totum tamen corpus in omnibus suis tunctionibus turbant. Contagium Variolarum subtilissimo naiasmate , omnes sensus fugiente , amat vel sanissimum hominem : oritur validissima febris, quae intra paucos dies totum corpus externum & internum pure varioloso replet: dc in hoc pure, ex sanissimis humo ribus per morbum nato, haeret eadem vis contagium variolosum propagandi in ii finitum ; uti docet methodus variolas propagandi per iniuionem , dum crudo Screeenti vulnusculo puris variolosi guttulam instillam. Quis jam explicabit naturam hujus stimuli quis demonstrabit methodum, qua sani humores , contagio vari lolo mutati, venenatam naturam induunt, & inllnitam fere vim multiplicandi contagium acquirunt rPestis , singulis animalium speciebus propria de peculiaris , raro pluribus anim lium speciebus simul accidit. Dum bovina pestis per Europam gratiabatur , homines immunes erant ab omni labe , etiam illi, qui infectorum animalium carnibus uti fuerant. Peritissimi Medici sedula observatione dum indagabant naturam atrocis mali , ingenue fassi sunt , se nihil hic intellisere quoad cognitionem causae, tantum patere mali etaetiis. Vestibus laneis , pelliceis, lineis, lignis rariobus & porosis

a filiaerens pestilentiale virus iners ibi haerebat; donec corpori humano applicatum fieret actuosum , & quaquaversum se dispergeret multiplicato contagio ι quam miris modis tum omnia turbentur in corpore , quam vasidae accendantur febres &c. apud Diemerbra iam δc alios , qui de peste scripserunt , auctores videre licet. Venenorum mirabilis historia confirmat, dari tales sti inulos in liquoribus quibusdam venenatorum animalium , qui nullam acrimoniam sensibus ullo modo obiervabilem habent , interim tamen celerrima actione omnes functiones fere laedunt,

validissimasque febres incendunt. Viperae venenum pro exemplo sufficiet: Nobi Iissimi Redi observatis de candore fretus Charas gustavit succum flavum gingivis viperae adjacentem ; invenit saporem smilem oleo amygdalarum dulcium s a ὶ : dum morsu inflicto vulnusculo pauculum quid ejusdem succi adhaeserat , in Nobili viro imprudenter viperam tractante saevissima lymptomata post pauca minuta oborta sunt b , vixque ille post multa artis molimina evasit.

s. ioo. A UCTUS motus sanguinis per vasa essicit majoremi A. vim pulsi sanguinis in vasa excipientia , majorem renixum valorum in languinem , sanguinis fortem compreisonem , vasorum sanguinisque attritum validum ad se mutuo ; partium Sanguinis attritum validum inter se ; calorem majorem totius; sanguinis exsiccationem dimato aquoso, ejusdem viscositatem inflammatoriam facile concrescentem ; sanguinis resolutionem in sales, oleaque vola-

145쪽

iis DE MORBIS ORIUNDIS AB EXCESSU L 1 oo tiliora & acria: vasorum auctam ad initia amplitudinem , liquidorum crassiorum in tenuiora vasa impulsum , horum obstructiones destrue tionesque, inflammationes , suppurationes , gangraenas, spha celos , scirrhos , & quae ex his infinita sequi possunt.

Recensentur jam effectus in solidis & fluidis partibus corporis humani observari, qui pendent a sanguinis motu aucto.

MAIOREM vi M putis I SANGUINIS IN VAsA RECIPIENTIA.Arteriae semper plenae sunt: dum ergo cor contractum expellit contentum in suis cavis sanguinem in arterias, debent arteriae dilatari; vel debet tanta coeta sanguianis expelli per arteriarum fines , quanta ex corde in arterias pellitur : ted arteriae omnes corporis sexceptis arteriis coronariis j dilatantur illo momento , quo cor contrahitui : hinc cordis tota fere actio dilatandis arteriis impenditur, & hac vi u gentur arteriarum latera , ut recedant ab axi , Ec Aistrahuntur omnes fibrae arteriarum latera constituentes. Cum vero in 98. demonstratum sit , auctum sansuinis motum fieri a frequentiori & validiori simul cordis contractione, patet vim illam ,

qua latera arteriarum coguntur recedere ab axi, tunc augeri in ratione composita ex auctis robore & frequentia contractionum coriuis. MAJOREM RE Nixu M v Aso RUM IN sANGUINEM. Arteriae

distentae sisns in statu violento ; hinc elasticitate & vi musculari suarum fibrarum nutuntur latera propius accedere ad axim ; sicque reprimunt sanguinem distendentem tnisi enim arteriae sua vi arctatae expellerent distendentem sanguinem , non postet cor sequenti systole contentum omnem in suis cavis sanguinem expellcre in arterias adhuc distentas ; accumularetur sensim in cavis cordis sanguis , & suffocaretur circulatio. Quo validior ergo fuerit cordis actio distendens arterias , eo fortius aget is illa , qua arteriae nituntur arctare proprium cavum ; quo saepius eodem temporis spatio cor contrahitur, eo frequentius arteriae contractae reapent in sansumem distendentem. SANGUINIS so RTEM co MyREssso NEM. Sanguis in arteriis contentus semper quasi inter duo praela haeret: dum arteriae dilatantur , urget cordis embolus sanguinem a basi arteriae versus apicem t summam interim resistentiam faciunt arteriarum extremi fines adeo angusti : dum arteriae contrahuntur , valvulae resistunt circa basim atteriarum in corde, eadem resistentia manet circa arteriarum fines , hinc utroque in casu sanguis arteriis contentus comprimitur. Cum autem

sanguinis paries constituentes flexiles & compressiles sint . ut dictum in j. 9 3. &causae comprimentes , nempe cordis & arteriarum actio , augeantur ; necessario 1 quitur , debere fieri validiorem sanguinis compressionem.

VASORUM sANoui Nis Q Ux ATTRITUM VALIDUM AD 3E MUTUO; PARTIUM sANGUINIS VALIDUM ATTRITUM INTER SE. Dum

sanguis ex corde pellitur, impingit in latera aortae incurvatae, resistunt huic sangui nis directioni aortae laterum firmum robur , sanguisque in acirtae cavo contentus hinc nulla particula sanguinis , ex corde in aortam expulsi , per bina momenta se vat illam directionem motus , quam habebat , dum corde expellebatur ; accedit quod aorta , conica cum sit. latissima circa basim in decursu angustetur : cum a tem directio sanguinis, corde expuls m aortam , sit secundum perpendiculares lu

nea is

146쪽

leo MOTUS CIRCULATORII SOLO.

neas ad aortae basim , necessario brevi post sanguinis particulae in latera incurrent conici hujus canalis , inde resilientes occurrent aliis partibus diversa directione motis : hinc perpetuus attritus partium sanguinis inter se, & ad latera vasorum : hinc flexiles sanguinis partes cum sint, decussis eminentibus angulis perpetuo hoc attritu , acquirent sphaericam figuram : aucto vero sanguinis per vasa motu , ille attritus augebitur pari proportione. CALOREM MA3OREM TOTI Us. Ab hoc attritu partium inter se , &ad Lxtera vasorum , calor oritur. Demonstratur evidenter , quia simul ac sanguis mutescit, perit omnis calor , & redit sensim corpus ad frigus communis atmosphaerae : clum augetur languinis motus per valida exercitia , vel febrim . calor augetur rin d bilibus , ubi sanguinis circulatio languet , frigus semper adest. Verissimum hinc Hippocratis effatum : Sanguis non es natura calidus , sed calef

SANGUINIS ExsiccATIONEM DIFFLATM AMuoso. Calor auctus semper mobilissima dissipat : sed , ut ante demonstratum est, calor major nascitur , aucto sanguinys per vasa motu. Totum corpus in omni sua superficie interna& externa habet vasa exhalantia, quae ex sansui ne secernunt & dissant tenuissumum liquidum et aucta ergo sensuinis applicatione ad haec organa , orietur major secretio. Hinc in omnibus morbis , in quibus calor auctus est , eorpus exsiccatur. Dixit ideo Hippocrates b): Uuicivmque vero ex febre ardente moriuntur, omnes exsiccitate pereunt. EIUS DE M viscos ITATEM INFLAMMATORIAM &c. In sanguine hominis , etiam sanissimi, est naturalis proclivitas in cohaesionem , per quam concrescit sponte , dum vasis effusus quiescit. Haec cohaesio augetur majori calore , ablata aquosa parte diluente , & auctis vitibus comprimentibus sanguinem. Statim demonstratum est , aquosam partem difflati aucto motu , pariterque augeri calorem ;sed actio vasorum in sanguinem est vera compressio saetiguinis contenti, hinc cum celeriori motu sanguinis augeatur & vasorum actio in sanguinem , patet omnes illas causas concurrere , quae sanguinis concretionem faciunt. Tunc nascitur illud phlegma phlegmonodes Veterum, distinctissimum ab inerti frigida mucosa concretione : vocatur tunc inflammatoria spissitudo , ex validiori compressione elementorum sanguinis ad se invicem nata. Elementa sanguinis sphaerica esse observantur,

vel saltem sphaericis proxima ; hinc in paucis punctis se invicem tangunt : nimis valida pressione mutata figura , ex pretio tenuissimo aquoso interposito , pluribus in punctis conticua fiunt, & concrescunt : inde coriaceus ille lentor in sanguine pie

riticorum nascitur. SANGUINIS Rr sokυ Tio NEM IN sALEs ET OLEA VOLAT .

LIORA ET ACRIA. Quomodo sales & olea sanguinis se habeant, omnium optime docet urina , quae verum sanguinis lixivium cum sit, eluit sales & olea nimis acria jam facta , hincque nocitura. Apparet evidentissime , urinam eo acriorem esse , eo magis foetidam , quo validior est circulatio : in debilibus hominibus urina pallida , vix olens , non adeo salta in robustis de valide exercitatis hominibus uri na rubicundior , foetidior , falsa admodum. Motus ergo sanguinis per vasa auctus sales sanguinis reddet acriores magisque volatiles; olea magis attenuata , sed simul a In fine Libessi de Corda. Charier. Tom. l b In fine Libri primi de Moibis. Cliarier.

147쪽

minus blanda : hinc novi iterum nascuntur stimuli augentes circulationem , ex cujus augmento facti erant ; sicque morbi effectus morbum auget. UASORUM Aucr AM A D INITIA AMPLITUDINEM. Cordis vis

expellens sanguinem in arterias plenas est causa sola, quae dilatat has arterias : cum ergo cordis haec actio increscit , pari modo augebitur arteriarum dilatatio. Sed haee

dilatatio eo major erit, quo arteria cordi magis vicina est : ergo arteriarum omnium initia magis ampliatiuntur, dum ad ultimos fines arteriarum vis haec dilatans tanto cum eflectu pe venire non possit. LI Q U ID ORUM CR Assio RUM IN TENUIORA VALA IMPUL-s υ M. Crassissima sanguinis pars observatur globus ruber , qui naturaliter in maximis vasis tantum haerere potest : proxime sequens magnitudine sanguinis pars p terit ingredi minus vas , quod lita parvitate globum rubrum excludit , & admittit omnia tenuiora. Idem in reliquis decrescentium vasorum feriebus obtinet : & via. detur scinitas in eo praecipse consistere , quod in singulis vasis maneant liquida pr portionalia. Dum ergo aucto sanguinis per vasa motu disten itur plus initia arteriarum proximae seriei , ingredi poterunt partes crassiores , quae naturaliter in illis

vasis non debebant contineri. V. g. dum augetur sic initium arteriae se rosae , ex a teria rubrum sanguinem vehente ortae, ingredietur hanc serosam arteriam sanguis ruber. Quod autem revera hoc sic obtineat, docent certissiima observata Homo. saniis mus valido cursu corpus moveat, incipiet tota facies tendi , rubere quam maxime in illis locis , ubi naturaliter rusedo non aderat ; adnata tunica oculorum tota incipiet in suis vasis rubro sanguine repleri , cum haec vasa naturaliter nui quam sanguinem rubrum habeam. Post validos motus, aut vectiones in curru rudiores per strata viarum , per dilatatas fistulas renates sanguis transit, di fit ni ictus cruentus , sola quiete facile curabilis.

HORUM OasTRUCTIONEs ET DE sTRUCTIONE s. Arteria, in suo decursu sens in arctior facta , tandem adeo angustatur , ut unam tantum fere sanguinis moleculam transmittat. Dum micro scopiis sanguinis circuitus in pellucidis ais malium vivorum partibus examinatur , hoc evidenter apparet ; pulcherrime imprimis , dum vivae lacertae pulmo per vulnus factum erumpens microscopio lustro

tur: tunc enim evidenter apparet , circa ultimas arteriarum angustias singulas m

leculas liquidi transfluentis in oblongam cylindricam figuram mutari , & sic trans. primi. Dum ergo v. g. arteria serosa dilatata in suo initio acceperit sanguinem ni brum , ille non poterit transire per ultimas illas arteriat serosae angustias : hinc fiet obstructio hujus canalis , & dum liquidum vitali motu pulsum urgeat locum o

structum , tenerrimum tale vas destruetur facile.

INFLAMMATIONES &e. Dum enim sanguis ruber in minimis c nalibus stagnans comprimitur, & atteritur impetu sanguinis a tergo prementis , Scper febrim , plerumque comitem, sortius moti , dicitur inflammatio et quae ergo aliquidis crassiori is , in minora vasa dilatata pulsis, frequentissime oritur. Sed nata infliminatione sequuntur omnes inflammationis essectus t dum enim vascula i farcta, una cum impacto & immeabili humore , vi vitae atteruntur, & soluta abeunt in pinguem album aequabilem humorem , pus dictum , suppuratio fit. Si subito ruptis vasis destruatur omnis circuitus haemorum vitalium per partem assectam, fit gangraena , live mors partis: quod malum , si ad oIIa usque omnia cooruperit , sphacelus vocatur. Si circa loca glandulosa inflammatio fiat, saepe timor

148쪽

roo. roc MOTUS CIRCULATORII SOLO.

durus, indolens, difficillime postea resolvendus oritur , qui scirrhus vocatur. Quando iam omnia in hac paragrapho dicta considerantur , apparet evidentissime , motum languinis circulatorium auctum infinita numero posse producere mala : omnes humores corporis per auctum motum , & Calorem maiorem inde n

tum , pollunt mutari penitus in morbosam indolem , validiori preuione , dimatio ne aquosi, coagulo per majorem calorem inducto , acrimonia majori nata : solidae Iartes plus atteruntur , imo rumpuntur sepe : dilatata vasa ingrediuntur crassiores umores , qui per ultimas vasorum angustias penetrare nequeunt. Dum jam simul consideratur , omnia haec mala obtinere posse in omnibus & singulis corporis partibus , patet, innumeros morbos nasci posse ex simplici hac cauta.

f. Ior. OGNOSCITUR ergo audia circulatio notis ejus cau-

duroque , respiratione veloce dc laboriosa , calore ingenti.

Summae utilitatis est in Medicina cognoscere, an in morbo peccet nimia circul tionis velocitas , vel non. Cauta circulationis audis si adfuerint , si videantur e fectus nimii motus , nullum manet dubium : interim quaedam habentur signa nunquam fallacia , quae demonstrant excessum motus circulatorii. PULSU c LERi ET D u R. o. Pulsius celeritas designat, cor intra idem temporis spatium Caepius contrahi; durities autem pulsus arteriarum plenitudinem .di sanguinem valide compactum & densum significat, & inflammatoria viscositate per ultimas vasorum angustias difficilias permeabilem. Sola celeritas sine duritie pullus cor saepius contractum , sed non fortius , denotat: circa mortem enim pulsus celerrimus sed parvus simul. Sola durities pulsus sine celeritate potius denotat suffocationem motus circulatorii, ut in summe plethoricis fit. RESPIRATIONE v Loc E ET LAE RIos A. Omnis Languis co de dextro expulsus debet transire per pulmonem , antequam redeat in cor siniustrum : sed cor dextrum sua vi musculosa sola non valeret propellere sanguinem per arteriae pulmonalis angustias , requiritur etiam pulmonis per inspirationem dilatatio , ut expeditum fiat iter sanguini ex corde dextro expulso : quo ergo saepius M. fortius se contrahit intra idem temporis spatium cor dextrum , eo frequentior &validior requiritur respiratio. Hinc simul ac cursu vel alio quocumque exercitio sanguinis per vasa motus augetur , increscit respiratio proportionaliter , & fit majoricum molimine. Augetur sic respiratio ob solam velocitatem auctam sanguinis per pulmonem transeuntis r sed dum per majorem motum incipit nasci inflammatoria

illa spissitudo, longe magis laboriosa erit & velox simul respiratio ; primum enim vitium incipientis immobilitatis se manifestat in pulmone; unde in morbis acutis inflammatoriis velox illa & laboriosa simul respiratio tam mali est tominis.

CALORE 1 Nax, Ti. Quamdiu enim liber adhuc transitus est per omnia vasa , aucta celeritate motus , augetur calor , ut demonstratum est in paragrapho praecedenti : ubi vero immeabilis sanguis redditus ad exti e s corporis partes ul-que non valet pertingere , fit frigus extremorum ; sed circa vitalia viscera calor

urens adest tunc , ut in pessimis febribus ardentibus continsit; tuncque lare in cristialia signa numeratur ab Hippocrate in Prognosticis & alibi.

149쪽

ii, DE MORBIS DRIUNDIS AB EXCESSU s. ror. io 3. io g. 1or. H E MEDIA ergo nimio motui compescendo valida 1 sunt, qua: frequentiam , & vim contractionis Cordis

imminuunt. In abstracto simplices hi morbi debent prius considerari : hinc supponitur hie ,

nihil mutatum esse in corpore , & motum totum circulatorium auctum elle. Rem dium ergo erit omne illud , quod causam proximam motus aucti tollere poterit. Causa autem proxima motus circulatorii aucti erat nimis celer & fortis simul cor dis contractio ; remedium erit ergo omne illud , quod facere potest , ut cor ta dius & debilius moveatur. Tale autem remedium vel aget in spiritus motores co dis , vel in sanguinem venosum S arteriosum delatum in cordis fabricam , vel denique in stimulos illos, qui sua irritatione faciunt, ut cor celerius & fortius coiis

trahatur.

g. 1oi. O U ORUM illa Mentem , haec Corpus, spectant.

D F. 99. dictum fuit , quod sola cogitationis mutatio , in fanissimo etiam coriapore , possit sic augere cordis motum , ut fiat violentissima febris : nisi tune possit Medicus illud mutatum in cogitatione tollere , reliqua auxilia nihil agent. Omne

autem , quod hoc essicit , non mutato corpore , in mentem agit. Dum iratissimo 'homini maximus incutitu metus , Compescitur ira , non mutato corpore , sed mutata mente in cogitatione sua. Reliqua auxilia , tollentia causas corporeas aucti m tus , in solum corpus agunt.

g. Io . RIOR A sunt, quae magnos a Tectus, ratiocinio, excita. I mento contrarii affectus, vel divertendo , sopiunt.

Q U AE MAGNos AFFECTus RATIOCr Nio. In nobis deprehendimus quod cogitemus , & quod cogitemus res a cogitatione diversas, quae , si tantum intelliguntur illa mentis nostrae perspicacia , tunc nos parum assiciunt , fel in simplici contemplatione nos retinent : docent hoc summi Mathematici , qui saepe viatam sic cogitando consumunt, nec multum assiciuntur ab aIiis rebus : sed & contingit nobis perceptio quaedam , quam non possiamus ita alteri communicare , t men a nobis evidentius & sortius percipitur , quam ipsum verum : sic dum gusta mus suavissimum vinum , oritur in nobis idea , quam non possumus explicare , nisi dicendo , quod placeat: sed illud placere tam evidens est , tam vatile assicit , ut nulla veritas validius assicere possit: sic si ovum putridum quis gustet, adeo abhorret , ut quevis pateretur potius, quam illud iterum a flumeret : sic nati motus animi simul cum perceptione sua fere inevitabili necessitate rapiunt totam mentem , ut illud placens faciat perennare , ut illud lisplicens removeat vel destruat. Illud autem gratum vel ingratum , quod comitatur ideam cogitatam , differt ab idea cogitata , differt a principio cogitante, turbat tamen omnes ideas, turbat ipsam voluntatem , & libertatem quasi tollit, cogens ad volendum vel nolendum ;quia nunc hoc adeo singulare est, vocaverunt animi affectus , animi pathemata ,

150쪽

sio . MOTUS CIRCULATORII sOLO. , i,

& merito , quia non sumus illorum magistri, ses obsequio si servi, dum sepissime

meliora videmus & probamus , deteriora tamen vel inviti tequimur. Dum gratum hoc & ingratnm , quod ideas perceptas comitatur , delere conabantur supelbi Philosophi, quantopere erraverunt i totum , quod patitur humana conditio , est ut animi a flectus regamus ratione : sed haec saepe tam debilis est , ut haec tenacia vincula rumpere nequeat , hinc insistendum diu , ut consuetudine obluctat di firmior facta ratio triumphel: corte summa & rationis & religionis lucta vix v lidissimis animi affectibus rcsstunt sapientissimi. EXCITA MENTO coNTRA Rii AFr Ecetus. Sapientissimi legis tores probe gnari, humanam societatem sola ratione regi non posse , proposuerunt praemia & poenas. Supplicii metus furentem ira hominem compescere poterit, ubi pulcherrima Ethices praecepta frustra adhibebuntur. Summae ergo utilitatis est co gnoscere opposito S. nimi affectus. Iram supprimit summus metus : meticulos stimus homo ira audax fit. Si observentur illa , quae apparent mutata in Corpore in duobus his contrariis animi as ectibus , patebit esse penitus opposita. In irato horsine statim nascitur validior & celerior cordis contractio , pullus sit

plenior , fortior , celerior, tument omnia & expanduntur etiam in macilentis It mis : calor maior nascitur toto corpore, omnes sere tenduntur musculi , truces prominent oculi, scintillantes, sanguine fustii si, validissimae fiunt exhalationes in ianarum , jargiorum &c. apud Homerum , qui tam pulchre naturam ubique e

pressit, irati Apamemnonis Oculi igni luceliti similes erant a j ; irato Achilli ob vi abductam puellam terribiles lucebant oculi b θ : Aiaci suaden i , ut arma caperet, respondet Achilles , sed mihi tumescit cor ira crc. c ὶ dum a Thetide allata arma conspiceret Achilles , statim ira subit , ct oculi terribiliter sub palpebris tanquam jubar apparebant d ).

Subito terrore perculsus homo pallet , friget , contrahitur toto corpore , pulsus celer sed parvus de inaequalis , cor palpitat , summa oppressio circa pulmonem Sesuspiria adsunt, omne robur membrorum solvitur , tremor fit totius corporis , veb& aliquando attoniti obrigescunt statuae instar , dc vox faucibus laaeret. Hinc frieudum timorem dixit Homerus se ) , dc alibi pallidum timorem vocavit; dum irruentem Menelaum fugit Alexander , tremor o Vavit membra , ct retro secessit ,

or pallor occupavit genas g θ ; similia & in pluribus aliis locis habet

Hinc apparet, oppositos essectus in corpore facere animi affectus contrarios ;hincque unum animi affectum alterius posse esse medelam. Idem , percurrendo alios

oppolitos sibi mutuo animi affectus, demonstrari posset, hoc pro exemplo suffi

ciar.

VEL DIVERTENDO. Mirabilis haee obtinet in mente nostra proprietas, quod possimus ideas cogitatas alligare quibusdam signis mere arbitrariis , inter quae signa& ideas cogitata5 nulla occurrit omnino similitudo , tamen postea visis his signis

praesens reiuditur eadem idea menti. Paucis literis varie adunatis excitantur in mei te idcae , quas ante annos habuimus , quarum idearum omnis periisset memoria , nisi haec signa arbitraria conservassent: idem in animi affectibus verum est : dum viata Pag r. Lib. I Iliad. ώ a Pag ii. Iliad. Lib. I. el Iliad. Lib. IX. pag. Id dὶ Iliad. Lib. XIX. PAS. . 3 Iliad Lib. IX. Pag. I M. f Iliad. Lib. XIV. pag. λ' g Iliad. Lib. III. Pag. F .

SEARCH

MENU NAVIGATION