Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

171쪽

is. OBSTRUCTIO. 3. 1 3

sua convolutione canales majores constituunt, constent mirabiIi Vasorum textura Ris hius a j deinonstravit suis injectionibus , arteriarum coronariarum propagines per aortae membranas dispergi ; uti & per ramos majores arteriosos ex aorta mox oriundos. Invenitur & hic tunica cellulosa ; inveniuntur folliculi praeparantes& emittentes unctuosum illud linimentum, quo interni arteriarum parietes obducuntur : omnia ergo tumorum genera , i ii. n'. r. recens ita , & llic fere locum

habere pollunt: arteriae enim in his membliinis possunt fieri anenrismaticae, vel Minflammatorie distentae; venae possunt fieri varicosae loculi poliunt mutari in tu mores ampullosos vasa lymphatica in phlyctaenas & hydatides. Sed evidenter

patet , tumentibus vasis has membranas constituetitibus , debere archari cava canalium , qui ex his membranis convolutis facti sunt. Observatum fuit , cervos nimctatos, post diuturnum & velocissimum cursum , habui Ise totam aortam in externa superficie fere nigram , ob nimis impleta impulso sanguine haec vasa. Sed non ita facile apparet, quare vis contractilis propria vasis augeatur a majore tumore vasculorum membranas vasis majoris constituentium , cum augmentum contractilitatis tantum videatur pendere a majori elasticitate & fortiori actione fibrarum must

Iarium : sed si consideretur , quod liquidum vi cordis impulsum distendens maj

rem canalem eadem hac actione urgeat latera ejusdem canalis , hinc comprimat omnia vasa minora per membranas majoris canalis dispersa , patet, quod ces.sante hac causa distendente , mox iteram repleantur vascula illa , sicque conspitarent cum contractilitate proeria canalis , ut cavum minuant , & hoc selisu tumor impletorum nimis horum valculorum juvat contractilitatem propriam majorum c nalium , qui ex illorum contextu fiunt. 3. Dum cor expellit vi sua musculari sanguinem cavis suis contentum in aris rias plenas semper naturaliter , sequitur necellario illas debere distendi eo usque ut capere possint omnem sanguinem corde expulsum : hinc cordis systole est causa extendens arterias. Suies ergo tunc arteriae in statu violento , & simulac cor cessat impellere , reagunt elasticitate Sc vi sua musculari, sicque cavitatem suam arctant; sed potest capacitas arteriarum esse major vel minor , licet arteriae tamen plenae sint : minuta enim liquidi contenti copia plus contrahuntur arteriae. Binae ergo ca sar sunt, quae arterias distendunt, nempe cordis vis sanguinem in arterias propelulens , & copia sanguinis in arteriis jam contenti: si minuatur eordis vis , inertia totius circulationis adest ; si minuatur copia liquidi distendentis , inanitio peccar. Utroque in casu vis distendens vasa minuitur : led canalium omnium capacitas pendebat a binis causis contrariis , nempe ab impetu & copia liquidi per vasa moti .& a vi contractili laterum resistente causis distendentibus ; simulac ergo causae diastendentes minuuntur , vis contractilis majorem effectum habet , id est , angustantur vasa. Hinc post mortem propria contractilitate , per frigus aucta , cessante cordis vi distendente , arteriae fiunt angustissimae , & omnem sanguinem suum ferci exerimunt in venas facilius dilatabiles. Vix credi posset, quantum contrahi possint

vasa corporis , dum cauta distendentes cellant , vel minuuntur multum. Dum Cholerae furibundo impetu sursum & deorsum evacuantur humores tanta copia . mox sic contrahuntur vasa , ut pulsus vix possit sentiri ; venae antea conspicuae eva nescant penitus, facies contracta penitus sic mutetur, ut vel ab amicis post paucas a Epist. Analom. Problem. III. Tab. 3. fg I. I. 3.

172쪽

horas vix agnoscantur tales aegri. Uterus in gravidis adeo distentus , excusso sceludi secundinis , quam cito contrahitur, quam arctum habet post paucas leptimanas cavum. Plura talia possent adduci, haec pro Exemplo sufficiant.

UNDE DissECTI CANALEI LI Q U ID A PROPRIA COERCENT

axxvi. Ratio latis evidens est : dum sanguis cordis vi pellitur in arterias , quo major est resistentia circa fines arteriarum , eo plus dilatat arterias ε, sed ubi arteria cli scilla est , resistentia nulla fere est , & libere emuit per apertum vulnus sanguis ; hinc non distenditur arteria , sed propria contractilitate sensim plus contrahitur , donec tantam exitum liquidi emuxuri impediat omnino. Hine dimidiato discissa vasa pertinacissimam saepe Haemorrhagiam faciunt, quae curatur felicissime. si integre discindantur , ut in Vulnerum historia postea dicetur.

s. 11 . A UGETUR crassities in ipsa membrana vasis, I. abi A. omni tumore fit 1. N. I.) orto in iis vasis , quae unita incontexta membranam efficiunt , L. ab callis ibidem faciis , cartilagineis , membranosis, osseis i.

1. De hoc dictum fuit *. O . n'. I. oc ν. II ii'. 2.2. Demonstratum fuit f. 3 s. quomodo per ipsius vitae actuositatem minima vasa Plurima , liquido expulso , contiguis factis lateribus , concrescant; & imprimis abnac causa debitum robur in solidis partibus nasci. In tenetiis aetate omnia vasa debilissima cedebant facile distendenti fluido , elongabantur pariter et hinc eo majus incrementum , quo origini suae propior homo est. In adulto homine major requirebatur firmitas corporis , & a concretis plurimis vasis minoribus , maius robur accedebat firmis partibus , & vera nascebatur in multis partibus callonias ; eo semper major , quo vita actuosior & diuturnior fuerat : hinc in decrepita senect te , vel per nimios labores , tandem nimia nascebatur rigiditas. V t autem maneat functionum integritas , requiritur flebita flexilitas in vasis , ut cedere possintim pulsis liquidis ; per callositatem nimiam flexilitas Vasorum minuitur , & membranae per callum factum redditae crassiores arctant cavum vasis quod constituunt. Observata Medi ea jam docuerunt in maxime longaevis , in cartilagineam , imo Mos Ieam , duritiem transire majores arterias. In Actis Anglicanis habetur , quod in Cadavere senis centum & ti ginta annorum invenerint Aortam & Iliacas arterias Pro maxima parte cartilagineas ta J. In longaevo , & validissimis cursibus exercitato animali sorvo θ arterias in basi cordis toties osseas invenerunt, quae tunc in officinis os de corde cimi vocantur. Verum tale os in media carne musculosa co dis humani inventum , quod quatuor pollices cum dimidio longitudine aequabat, latitudine vero pollicem , cum tamen vasa majora cordis minime ossea forent, tantum subcartilaginea: nee poterat ultimae senectutis vitio adscribi hoc malum , cum observatum fuerit in cadavere viri 1 annos nati b ὶ. a Vide & Acta Lipsiens anni i os . pag. l b Academ. des seleuces Hist. pag 34. ran

173쪽

g. ii I. D ARTIUM fluentium moles augetur, ut Immeabilis

A fiat, vel I. mutatione figurae sphaericae in aliam majori superficie incurrentem in aperturam vasculi , vel 1. adunatis pluribus prius sejunctis in unam massulam.

Pettractatis causis illis obstructionis, quae arctando vasorum caritates viam praecludunt liquido transfluxuro, sequitur ut considerentur illae mutationes fluidorum , per quas evadunt inepta, ut fluant per illas vasorum angustias , per quas in sanitate naturaliter fluere debebant. i. I ii sanguine hominis sani, projecto ex cordis cavis in arterias , haerent tot diversae magnitudinis partes , quot uini in corpore distinctae vasorum series et per aes insulas enim vasorum decrescentis amplitudinis series ptoportionales fluunt mol culae fluidi. Hoc quam maxime necessarium erat , ut omnia vasa manerent impleta : nili enim in sanguine rubro forent tam magnae particulae , quae taluum

possent transire per ultimas angustias arteriae sanguinem rubrum continentis; excluderentur vero ab omni vase, cujus diameter minor erat ultimo fine arteriae rubrae ; omnis sanguis dilaberetur ex vasis maximis: idem jam in reliquis vasis decrescentis magnitudinis obtinet. Microscopia jam docuerunt, partes minimas visibiles liquidorum circulantium sphaericas elle , & singulas fere tantum per ultima vasorum angustias transire, & saepe adhuc cum quadam difficultate : sed ubi mol cula liquidi sphaericae figurae, maximo suo circulo applicata cavo vas , potest transire , tunc patet evidenter , quod in quacumque alia positura aequali facilitate permeare poterit. Haec autem proprietas soli figurae sphaericae peculiaris est 2 si enim cylindricam v. g. figuram haberet talis molecula, tunc , si basi sua applicaretur vasis aperturae, trans ret, si alio situ incurreret, penetrare non posset; hoc solidissime demonstravit Pitcarne in suis opusculis a . Ubi ergo a quacumque causa mol cularum fluida nostra constituentium figura sphaerica mutatur, tunc possibilitas aequabilis transmissionis per vasa tollitur : cum enim per cordis & arteriarum motum reciprocum cuilibet sanguinis particulae omni momento concilietur alius motus , δίalia positura; requirebatiar ad aequabilem motum per vasa talis molecularum sanguinis figura , ut in quocumque situ transire possient per ultimas vasorum anguiatias ; sed hoc in sola figura sphaerica obtinet.

1. Per ultimas ansustias arteriae rubrae solitarius rubri sanguinis globus transire potest, si jam vicini sanguinis globuli a quacumque demum caui a concrescant plures in unam massulam, orificium canalis, quod singulos transmittere poterat , adunatis obstruetur : maximam autem proclivitatem esse in sanguinis partibus , ut concrescant, patet inde , quod extra vasa corporis, vel & in vasis, modo quiescat , sanguis citissime coaguletui. Sed praeterea videtur aliud vitium obtinere posse', quo impedirentur fluidorum mole lae transire per ultimas vasorum angustias , si nempe manente eadem malla corporea expanderentur in majus volumen. Constat experimentis physicis calore augeri, frigore minui corporum volumina : si jam vel a calore, vel alia quacumque causa, moleculae fluidorum expanderentiar in majorem superficiem , manentecat Dissertat de Circulat. Sang. per vasa minima Pag 21. δή.

174쪽

eadem massa corporea, tunc non nossent penetrare ultimas suorum vasorum at

suillas : sed vix videtur molecula fluidi sic expansa resistere posse condensationi ,

quae per actionem vasorum, comprimentium uas moleculas, imprimis circa.ultumas vasorum angustias fit ; ibi enim singulae fere vasorum lateribus contiguae premuntur fortiter dc condensantur : chylus enim , sanguine rarior, actione vasorum in sanguinem densiorem mutatur. Ob hanc rationem Celeberrimus horum Aph

rismorum Auctor rarefactionem molecularum inter causas obstructionum non recensuit.

Fuit praeterea quorumdam opinio, ac si crassiora ingesta sanguini mista , obstruactionem facere possent. Sed videtur obstare absorbentium vasorum in tota corporis externa & interna superficie tenui ras; & quod omne peregrinum sanguinem ingrediens statim cogatur transire per pulmonalium vasorum angustias

S. II 6. r UTATUR. figura imprimis, desinente aequabili ,&un- 10 dique simul, atque aequaliter , premente pressione

mole culae , proprio elateri jam commistae , hoc eri, languente motu, vel laxato vale, vel minuta copia liquidi.

Dum sanguis ex cordis cavis in arterias plenas projicitur, magna fit compressio omnium partium sanguinis in arteriis contenti, cellante cordis actione , arteriae contractae iterum valida vi premunt contentum fluidum : hinc omnes moleculae sanguinis actione cordis & arteriarum compressae condensantur. Ob hanc causam eo densior sanguis fit, quo validiores fuerint cordis & arteriatum vires : Ideoque

in robustis exercitatis homini s dentus solidus sanguis , in debilibus longe isnuior , nec adeo concrescens, invenitur. Dum paucis Post pastum horis homini sano Languis mittitur, saepe magna copia chyli reperitur lupernatans sanguini; ergo levior sanguine chylus est e sed postquam idem ille chylus per octodecim horas ,

imo dc minori tempore, cum sanguine fluxit, actione vasorum in serum & sanguinem mutatus , longe majorem acquisivit soli Aitatem : actio ergo vasorum condensat liquidorum particulas. Sed quando per microscopium lustrantur pellucidae via Vorum animalium partes , apparet, glodosa fluidorum elementa per ultimas va rum angustias quadam cum difficultate aliquando transptimi, dc in oblongam cylindricam figuram mutari; superatis vero his aligustiis , propria elasticitate pristinam recuperare figuram : unde apparet, illas moleculas fluidorum elasticas esse ;hinc , ubi a compressione vasorum liberantur , expandi in majorem molem. Sed quaenam sunt illae causae , qus sanguinis elementa, quantum oculis etiam armatis paret, lphaerica emetunt ii confideretur, valida cordis vi sanguinem pelli in vas conicum , reciproce ampliatum & arctatum , incurvatum stat in ubi ex corde Ur citur ; apparet facile, nullam sanguinis particulam eandem motus directionem se vare per bina momenta successiva. hinc omnes paries continuo ad se mutuo alteri: quidquid erso angulosi emineret in tali elemento sanguinis , totam vertiginem vieinorum sustinebit , & abradetur , vel complanabitur. Accedit praeterea , quod ultimae arteriarum angustiae circularem sectionem habeant; hinc & hanc figuram pota sent conciliare utcumque stiatilibus partibus. Sic cera mollis , vel argilla, inter mamma rotando sphaericam figuram acquirit. Si ergo cauta illae, quae aequabili pre Diuitigeo by GO le

175쪽

, uer . OBSTRUCTIO. f. II 6. II .

sone figuram illam sphaericam fecerant, & factam conservabant, cessant agere ;elasticae moleculae resilient, & ab hac figura recedent. Sed hoc imprimis fit a sequentibus , nempe LANGUENTE MOTU cordis &arteriarum , quacumque demum de causa hoc fiat. Ex modo dictis ratio patet, &observata certa facti veritatem demonstrant. Pallido morbo laborantes virgines languidissimam habent circulationem ; hinc omnia torpent : & cum functionum integritas ab expedito transitu fluidorum per vasa pendeat, hinc omnes actiones vitales , ' animales , naturales vel abolitae lunt, vel laesae ; sanguis , a debita soliditate recedens , aquosus tenuis fit, vel & iners lentusque, glutinosa tenacitate immeabilis : dum vero per ferrum & exercitia corporis vasorum in fluida actio augetur, redit color ruber , & debita sanguinis densitas. In limitibus vero morbis longe pertinaciores fierent obstructiones, nisi laxa simul vasa facile cederent. LAXAT O v Ass. Omnis enim actio vasorum in fluida consistit tantum in illo nixu , quo vasa ab impulso vi cordis liquido distenta conantur se contrahere in minus spatium; uti jam laepius dictum Sc demonstratum fuit in praecedentibus : sed

laxitate minuitur vasorum robur ; ergo & minuuntur omnes effectiis, qui a vas rum debito robore pendent. VEL MINUTA copIA Li Q 3 I D i. Patebit hoc evidenter, si considerentur sequentia: cor sua vi pellit sanguinem in arterias ; resistunt sanguini a corde expulso arteriarum plenitudo, elasticitas , & conversentes fines arteriarum : hinc sanguis per vim a corde datam fluit per arterias tali celeritate , cujus exponens est excessus virium cordis supra aggregatum resistentiarum: sed jam omnium relistentiarum aggregatum potest considerari tanquam potentia pellens a vertice Arteriar c nicae basim versus : vis autem cordis agit contraria directione a basi versus verticem ;hinc omnes partes sanguinis sunt quasi inter duo plana paralela prementia,unde summa, & simul aequabilissima compressio. Si jam vasorum minuatur plenitudo, quae inter causas resistentes cordi numeratur , minuitur necessario compressio partium sanguinis , a qua pendebat major soliditas harum. Accedit quod minuta liquidi e pia minus distendantur vasa ; hinc minus reagant in fluida contenta. Probatum etiam fuit f. 21. n'. I. & S. 3. n'. 3. a minuta copia liquidi debilitari solidarum

partium compagem.

g. ii . A DUNANTUR mole culae, quiete, frigore gelu, e X

CA. siccatione, calore, motu circulari violento, & vase forti comprimente, coagulo acido , austero , spiritu oso, absorbente , visco state, oleo sitate.

Binae recensebantur causae S. II s. quibus liquidorum moleculae sic augerentur, ut fierent immeabiles ; nempe mutata figura, de qua actum fuit Paragrapso praec denti; & ubi plures particulae, antea separatae, nunc adunatae conaererent inter se reausae illae jam enumerantur in hac paragrapho per quas haec adunatio fit.

MI IETE. Causa fluiditatis in ipso sanguine non haeret : sani enim & robustissimi hominis de naso stillans sanguis , purissimo vase exceptus , mox concrescit in placentam solidam t requiritur ergo alia causa , quae sanguinem tam facile co crescentem fluidum servet , sed haec causa est motus languinis continuus per vasa;

176쪽

sis toties insanabilis palpitatio cordis, a sanguine in majoribus alveis circa cor &in ipsis cordis cavis stagitante, & concreto in polyposaS mafias , non resolvendas postea. Ideo post mortem etiam in sanissimis ante mortem animalibus concretae tales massae circa cor & in majoribus vasis apparent. Quo fortior jam & robustior . homo est, eo majus periculum concretionis est, si a quacumque causa sanguis invasis quieicat: ideoque debilibus puellis non adeo hericulosa lunt animi deliquia hminimis fame causis tam frequenter orta, quia illarum sanguis nimis dissolutus vix , vel saltem tardissime , concrescit, quamvis immotus haereat. FRIGORE, GELυ. Dum aperta vena emuit sanguis , & purissimo vase excipitur , post tria vel quatuor minuta coit totus in maliam solidam , undique a cretam plerumque laterib . vasis, quo continetur : si vero glaciali sub frigore idem tentetur experimentum , citius longe concrescit, & congelatur, tuncque serum inde non exprimitur. Non adeo facile autem determinari potest , quo frigoris gradu sanguis congeletur, sum tam cito ex sua natura concrescat, etiam in aere calido ; sed serum sanguinis circiter 18 gradu thermometri Fahrenhestiani concrescit in glaciem ; hinc majus requirit frigus quam actua forte quia serum sanguinis salibus dives est. Susticit ad hunc locum, quod frigus auctum sanguinem citius concrescere faciat : Ideoque in syncopem delapsi si tam diu haeserint , ut corpus penitus perfriguerit, tunc & a quiete & a frigore simul conspirantibus irre solubiles nascuntur circa vasa majora & cor Polypi . . EXSICCATIONE. Quando a quacumque causa subtilissima liquidorum pars dimatur, reliqua crassiora concrescunt facilius. Nisi docerent experimenta , quis crederet, subtilissimum rorem arteriamam, ultimis finibus exhalantem in cavis narium, & pulmone, dissipata parte liquidissima , in tenacem adeo posse abire mucum, imo in coriaceas lemas mutari polle : mucus enim naturaliter obliniens has partes non secernitur talis , sed ex limpidissimo humore stagnando nascitur. Dum conclamati Phthisici nocturnis diffluunt sudoribus, sanguis , diluente vehiculo oriabus , circa culanea minima vascula incipit haerere, & pustulas inflammatorias ta .cit. Ideo sudorem , in morburum acutorum principio ortum , damnavit Hippocrates in Praxmbetico, & Coacts Praenotionibus. Quia post mortem contractae elasticiatate & stigore arteriae expellunt liquidissima in venas, ideo sanguis plerumque in

arteriis concretus apparet, non adeo in venis.

C A LORE. Serum sanguinis fluidissimum ab aqua ebulliente eoagulatur in scissilem massam : & in morbis , dum alor insurgit multum ultra eradum caloris hominis fani , statim incipit disponi finguis ad concretionem : hinc respiratio tunc incipit esse difficilis & anhelosa, & corebri actiones laeduntur , quia per subtilissimalia vasa sanguis , jam fere concrescens , transire nequit : accedit simul , quod per calorem auctum subtilissima dimentur de corpore.

MOTU C eu LARI VIOLENTO , .ET VASE FORTI COMPRI-

ur, τε. Quo debilior est circulatio , eo dilutior & tenuior sanguis est ; ut patet in debilibus puellis : quo validior motus humorum per vasa, eo spissior 3c magis concrescens languis ; patet in duro labore exercitatis hominibus. Dum in variolis primo die morbi sanguis mittitur, apparet satis bonus ; si tertio vel quarto die educatur sanguis , jam inflammatoriam illam crustam habet, quia per hebrim acutam

gissipatis liquidissimis , plus compactis crassioribus partibus , incipit nasci major c Disitirod by Corale

177쪽

OBSTRUCTIO. '

haesio inter moleculas sanguinis : quamdiu enim plurimum tenuioris liquidi inter moleculas crassiores interponitu , presso vasorum non mutabit illarum figuram ;sed si dimato tenuiori liquido , moleculae sanguinis crassiores , sibi contiguae factae, valida actione vasorum comprimuntur , mutabitur figura sphaerica , & pluribus

punctis se mutuo contingent , & concrescent. Dum autem robusta ἐκ firma vasa magna vi premunt contenta fluida , subtilissima exprimuntur, crassiores partes reluctae compressione hac adunantur. COAGULO Actoo. Non omnia acida sanguinem coagulant: vina enim acidula, acetum , succi acidorum maturorum fructuum , lac ebutyratum &c. p

tius dissolvunt : sed acida fossilia , ex sale marino, nitro &c. parata , sanguini i ducunt coagulum. Dum vivi animalis venis haec acida injiciuntur , mox sanguis ineralias thrombos concrescit , qui per venas , sensim ampliores factas , ad dextrum cor delati , mox in pulmonem pulsi , anxietatem summam excitant , & paulo post

mortem. Interim tamen bibulorum vasorum oscula non facile haec acida acerrima ad mittunt ; mox contracta etiam a longe levioribus stimaeis. Dum atra bilis , aliquan do tam acida , ut instar aquae stygiae pavimentum rotat, erosis vasis sanguini mi cetur , subitissima Lepe mors a coagulato sanguine oritur. AUSTERO. Talia sunt imprimis alumen , de vitriolorum species variae , quae fortissima coagula producunt.

SPIRITU OSO. Notum est in Chirurgicis, alcohol applicatum vasis distissis validissinins haemorrhagias sistere , coagulo sanguini inducto. Ipsum serum sangui

nis in alcohole astuso induratur illico. Hinc apparet, quantis se exponant malis , qui spiritibus illis fermentatis adeo abutuntur. Alia occasione s 18. m. 4. r censebatur mirum exemplum , quod nempe in ebriosa muliere omnia fere viscera invenirentur scirrhois, & indurata. ABSORBENTE. Sunt quaedam corpora bibula , quae omnem humorem proximum vi quadam trahunt in se ; sic gypsum , calx viva , ossa animalium diu ex sta , terrae argillaceae valido igne excoctae , omne liquidum , quod attingere possunt, imbibunt. Talia si miscerentur nostris humoribus tenuissima absorbendo facerent reliqua concrescere. Rarius autem haec integris viribus sanguini miscentur : prius enim occurrunt liquissis , quibus saturantur : sed tamen in primis viis pessima inde

mala fieri posse , imo mortem ipsam, testantur historiae. Plinius ta ) narrat , C. Proculeium in maximo stomachi dolore , gypso poto, sibi mortem conseivisse. Stra gulando suffocare gypsum potum monet Dioscorides b . V ISCOSITATE. Quomodo inde nini possint obstructiones , explicatum fuit in Capitalo de morbis a glutinoso spontaneo , ex imprimis ibidem 3. 1.

OLEO SITATE. Quando in obesis per validissimos motus , calorem acris intensum , vel febres acutas , solum pinguedo sanguini affunditur, saepe subita mors sit; quia illud oleosum minima vascula tuo lentore obstruit ,3c impedit, quo minus alia liquida per minima vascula transeant: unde saepe subito lethalis peripneum nia naseitur, obstructis sic pulmonalis arteriae angustiis.

g. III.

178쪽

g. ii 8. Π RRORE loci partes fui di fiunt non meabiles , s in

, os dilatatum ad basin canalis conici ruit corpusculum finem longe angustiorem tranare non potenS. Plet hora , motus auia

ctus , rarefactio liquid L, laxatio vasis, dilatationem hanc prec car teris creant , maxime si his Praegressis, statim contraria horum se

quuntur. Hactenus enarratae sunt obstructionis causae , quae vel vasis cavum arctent , vel iquidis per vasa fluentibus concilieat immeabilitatem , per mutatam figuram mO .lecularum fluidi, vel adunationem earundem. Sequitur jam alia obstructionis causa , ubi vasis debitam amplitudinem retinentibus , saltem non arctioribus rediuitis, fluidisque manentibus iisdem in omnibus suis dotibus , tamen obstructio nascitur: dum nempe erassiores fluidorum moleculae dilatata oscula minorum vasorum ingrediuntur , per quorum ultimos fines transire nequeunt; atque haerent tunc im- meabiles fluidorum particulae in vasis alienis : hinc tantum peccant loci mutati ne , unde haec causa obstructionis vocatur Error Ioei. De hae obstructionum causa non adeo frequens mentio fit apud Auctores , quamvis in morbis acutis frequentissima mortis causa sit. Α Veteres , circulationis

sanguinis ignaros . obscure satis in quibusdam locis adumaatur hoc vitium. Dum phlegmones naturam , describit Galenus , aὶ dicit: Quum sanguis calidus copiosior

in aliquam animalis partem pro sui3 , maiora ejus vasa protinus distenduntur , qua plenittidinem non serunt , ab his deinceps , qua minora sum. Mox , ubi nec in iis satis continetur , exudat seras in illa ampla spatia, qua inter vasa fiunt , sic ut etiam omnia, qua incomposita earne habentur, loca occupet. Unde concludi potest , quod in phledimone sanguis aliena loca ingrediatur. Ut autem evidenter pateat, quomodo per errorem Ioci nascatur obstructio, sequentia merentur expendi. Pars maxima in sanguine est globus ruber , qui naturaliter tantum in vasis maxumis iueret; ultimae jam angustiae arteriarum , rubrum sanguinem vehentium , uni cum tantum globum rubrum talem transmittunt, la pe adhuc cum quadam molestia ut patuit, dum in vivorum animalium pellucidis partibus per microscopia observabatur circulatio ; omnia tenuiora ex arteriis rubrum sanguinem vehentibus , per lateralia vasa minora , ex his arteriis orta , elabuntur ; solum crassissimum rubrum per ultimas angustias arteriae rubrae transiens venam rubram ingreditur e proximum magnitudine vas post arteriam rubram omnia liquida recipit ; excludit tantum sanguinem rubrum , & in hoc vase retinebitur etiam crassit sima pars liquidi, per illud transeuntis , nempe globus serosus : reliqua tenuiora per minora vasa , ex arteria serosa orta transibunt. Sicque ex analogia credere licet , similem legem vi reliquis decrescentium vasorum seriebus obtinere. Per singula ergo diversae magnitudinis vasa fluunt quaedam pacticulae tam magnae , ut minora vala ingredi non uossint; Bc hae particulae tonstituunt naturale & proprium singulis vasorum seriebus liquidum. Sic maximum vas transmitteret potest omnes humores ; minora autem

179쪽

vasa tantum transmittunt omnia fluida tenuiora una cum suo liquido naturali, u de nomen babent : arteriae enim rubrae omnes humores recipere & transinittere pollunt, arteriae serosae rubram partem sanguinis excludunx , transmittunt autem globos serosos & omnia his tenuiora fluida. Arteriae jam rubrae ultimus finis , ubi in venam rubram transit, debet tabere majorem amplitudinem , quam arteria si rosa ex arteria rubra orta ; aliter enim sanguis ruber mon mane let in tuis vasis, sed arterias serosas ingrederetur e unde minima arteria rubra vasoruin maximorum minimum est , sed valorum minimorum maximum. Si jam a quacumque causa augeatur diameter vasculi lateralis ex majori vase o vi , v. s. si major fiat apertura artextae setosae ex arteria rubra ortae , poterit globus

ruber dilatatum principium arteriae serosae ingredi; sed in canali conico , aucta sempet angustia , brevi haerebit , & nullo modo per ultimos fines arteriae setosis

transire poterit: nata ergo erit obstructio , cum moles particulae transfluxurae capacitatem vasis transmittentis excedat Hoc vitium jam obtinere potest in omnibus locis, in quibus vasa minora ex majoribus derivantur ; & potest fieri a tot lici materia , quotuplex est numerus decrescentium magnitudine particularum in lat guine ; excepto subtilissimo totius corporis fluido, quod per omnium minima vasanuit: illud enim nunquam poterit errore loci allum vas obstruere. Causae autem , quae vasorum capacitatem augent, imprimis sinu sequen es.

PLETHOR A. Dum nimia copia boni sanguinis in corpore inest , omnia

vasa rubrum sanguinem rentia turgent : hinc illa, mole aucta. comprimunt adiacentia tenuiora vasa : led dum arteria rubra nimio sanguine impleta distenditur , distrahuntur latera huius vasis; hinc oscula minorum valorum , ex lateribus an riae rubrae ortorum, ab eadem causa iam ampliora & admittent crassiores partes , quam naturaliter capere deberent Ideo videmus , adnatam tunicam ocularum , quae naturaliter sanguinea vasa rubra non habet, adeo saepe rubere in plectoricis.

MOTUS AυcTus. Quomodo per motum auctim fiat major amplitudo ad vas rum initia ,& liquida erassiora impellantur in vata tenuiora, explicatum fuit f. ioo. RAREFACTIO O et u i Di. Si per calorem auctum , vel aliam quam cum

que causam possibilem , augeatur liquies vasis contenti volumen , manente eadem malia. corporea; debebit vas continens stilatari r ergo vas dila tum poterit admittere crassiores partes, quam qua naturaliter per hoc vas Euebant. Dum iaco quis assidet, partes externae per calorem tumebunt, rubebunt magis , quam naturalia ter solebant. LAXA I IO v Asis &c. Amplitudo vasorum pendet a binis sibi invice . oppositis cautis. Liquidum vi cordis impulsum nititur dilatare canales , qui suarum fibrarum robore rei iuunt impullo liquido: si binae hae vires latent aequales, canale

manerent in eadem amplitudine a si vero praevaleat impetus impulli liquidi, dii labitur Canalis , dc quidem eo elus , quo major est excessiis virium impulsi liquidi

supra resisteritiam laterum canalium. Si ergo, laxato vase, minuatur resistentia i terum , impulsum liquidum magis dilatabit canales de moleculae fluidi poterunt ii gredi canales dilatatos, quae antea excludebantur. Dum pars corporis diu exponutur vapori aquae tepidae , tumebit, & rubebit, sanguine robro nunc ingresso vasa minora dilatata. Ab hac causa toties adnam oculorum tunica, facillime dilatandis

vasis constans , rubet ; cum naturaliter ejus vaca sanguinem rubrum non habeant.

Hinc austrina calida tempestate & humida sine ventis , inter morbos populares Io,

180쪽

6. II 8..I I OBSTRUCTIO. i σι censet & opthalmias Hippocrates a ὶ ; ab hac causa , ut videtur , imprimis ortas ritillil enim magis laxa reddit corpora , quam talis acris constitutio.

MAXIME si HIs p RAEGRESSII STATIM CONTRARIA HORUM

s E DI ANTUR. Dum valido corporis motu quis calescit , aucto sanguinis impetu& velocitate , dilatata vasa acceperunt alienos humores ; hinc totum corpus in cute externa adeo rubet post validum cursum e si tunc in calido acre . bene tecto corpore , quiescant , minuta celeritate sanguinis per vasa moti, incipiunt proprio r .

bore vasa omnia se plus contrahere , & repellere crassiora impulsa in vasa latiora ;redeuntque sensim omnia in pristinum statum : si vero aestita uti sic corpori frigida adspiret aura . gelidusve astatim bibatur potus , quanta mala i Subito enim frigore constricta vasa crassiora fluida , quae ingresta fuerant, retinent, nec possunt haec retenta per angustissimos fines transire ; unde sevissimae inflammationes, & morbi se pe subitissime lethales fiunt. Quoties hoc occurrit in praxi, quod , aestivis caloribus α labore valido natam sitim dum gelido potu avidissime hausto explent Rustici . saepe subito moriantur ; vel sic mutatum habeant in omnibus functionibus corpus . ut nihil fere de pristina sanitate supersit Diun pulvere ac sudore perfusus, in caludissima regione, fervidissimo diei tempore Alexander Cydnum amnem ingreditur,

ut corpus ablueret ; vixinyressisubito horrore arius rigere coeperunt , pallor deinde suffusus est, cT totum propemodum corpus vitalis caror reliquit. Exspiranti similem Mi-nrstri manu excipiunt , ne alis compotem mentis in tabernacutam deferunt. b) Tam

subito invalido , iuvenili, & bellicis laboribus durato corpore prosternebantur omnes vires : sanissimum antea gravissimus mox opprimebat morbus ; is quo Philippi Medici fide & peritia vix evasit.

S. Ir'. π TNDE causae, & natura obstructionis cujuscunque pa

rent.

Natura obstructionis tantum consistit in impedito transfluxu fluidi per vas ; dc omnes causae fuerunt recensitae , quae agebant arctando vasa , vel inspillando liquida , vel & utrumque simul efficiebant. Sed adhuc dubium videtur , an quidem obstructio nasci possit in omnibus v.isis: certum est in vasis conicis , per quae liquida feruntur directione motus tendente a basi versus apicem , posse fieri obstructionem : fluidi enim particula: omni momento occurrunt angustiori sectioni coni hinc , quae circa basim libere penetrabant , poterunt in ultimis angustiis conversentis canalis facile haerere tuncque .liquidum a tergo urgens immeabilem moleculam angustiorem semper locum versus premit, sicque Obstructionem auget. In canalibus cylindricis, sive , ut Pitcarnius dicit, qu rum latera paralela runt lineae motus, poterit forte nasci obstructio , sed non ita facile ; omnes enim fluidorum particulae, quae semel potuerunt ingredi talem can lem , poterunt & transire, cum ubique sit aequalis amplitudo. Pollent tamen Vol culae fluidorum factae fuisse rarefactione v. g. majores , & hinc dissicilius transire ;sed a tergo urgens liquidum videtur hane resistentiam facile superare debere. Verum est , quod concipi posset, moleculam , aptam transire per canalem cylindricum , aucto volumine , vel adunatam aliis distendere partem vasis cylindrici flexilis ubi a Epulem. 3. Charier. Tom. IX. pag. αελ l b Q. Curtii Lib. II. eap. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION