Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

161쪽

tum separatam cohaesionem partium solidarum e sed nullum potest fieri vulnus uultus momenti , quin effundantur liquida vasis contenta ; quae tunc est usa suam sequuntur naturam : hinc spontaneae degenerationes liquidorum prius debebant considerari. Praeterea canales discissi in vulnere primo emittunt contenta liquida : postea clauduntur & tenuiora liquida dimittunt ; tandem , illis obturatis fit obstruactio , & cessat liquidi inluxus , ut in historia Vulneris in senere patebit. Hinc secundum dicta in S. i 6. debebat praemitti obstructio , quae In omni vulnere obtinet OBSTRUCTIO εsT OBTURATIO c ANALis &c. Haec est generalissima obstructionis idea, supponens impedimentum qualecumque, quod tot hi transtulit liquidorum per canales. Intelligitul hic eanalis nomine imprimis omne vas , per quod continuo liquidum fertur; uti fit in arteriis & venis : illa enim vasa , per quae non semper sed tantum certo tempore fluit liquidum , potius miliaria vocantur : quamvis tamen & in illis obstructio nasci possit; uti v. s. ia ductibus bili

sis, urethra &c. toties observatur.

Omnia corporis nostri liquida vel per vasa eontinuo motu seruntur vel in majoribus alveis collecta tantum aliquo tempore haerent. Videtur jam in vasis obstet ctio locum praecipue' habere ; in majoribus alveis vix vel rarissime : nam licet v. g. in vesica haereat calculus, nitii maximus fuerit, & totum vesicae cavum persecte im- fleat; non faciet obstructionem , nisi ubi ex vesica in urethram pellitur. Dum p yposae concretiones in sinubus venosis , vel de in coriis cavis haerent , non faciunt obstructionem , nisi quando ex majoribus his receptaculis in canales pel

luntur.

VITALI , s AMO. Post datam generalem definitionem obstructionis, iam consideratur , quotuplex sit illud liquidum , quod impeditur fluere per canales obturatos. Hoc erit vel vitale, quos per venas allatum cordis vi per pulmones Scaortam pellitur, redditurum iterum ad cor pro sustinenda vita : led vita diu potest

subsistere , licet sanitas deficiat , haec est enim persectio omnium functionum tamul: sed ut omnes functiones integrae sint, requiritur , ut omnes canales sint luberi : hine plurimae obstructiones sanitatis integritatem laedere poli int, vita salva adhuc. Sie u in minima renati fistula concretum haereat calculi rudimentum , o structio erit nata , tollens transitum liquido sano per hunc canaliculum transjiciundo ε, nec tamen inde nascetur ullum notabile impedimentum liquidorum vitalium motui: tamen impedita erit actio illius canaliculi, quae ad integram sanitatem reis quiritur. VEL MORBoso. Liquida morbosa dicuntur . quando sic degeneraverunt a naturali conditione liquidorum sanorum , ut laedant functiones ; nec refert , auhaec degeneratio suerit morbi nati causa , an vero effectus. Sic v. g. inflammat

ria sanguinis spissitudo , suturae pleuritidis musa praedisponens , morbosum sanguia nem facit, id est , aptum ad laedendum functiones : In variolis vero per vim mo bi , purulenta labe inquinato toto sanguine , morbosa fit omnium humorum in les , quae non praeexstiterat ante morbum natum , sed per morbum facta fuit rsed iam liquida haec morbosa per canales seruntur aliquando sola, aliquando cum reliquis fluidis nondum a sanitatis conditionibus aberrantibus : Obstructio ergo nata in canalibus poterit & impedire liquidi morbosi transitum t se saepissimequm orbis apparet, humores morbosos vi vitae superstitis ex uno loco ad alium per metastasim deserti , parotides ec purulenti crurum abscessus, in pleuritide & peru

162쪽

. In . Iob. ros OBSTRUCTIO. ipneumonia toties salutares , hoc evincunt. Dum in exquisita Podagra in subtilissi raro liquido desenerans morbo lum conatur natura deponere ad articulos pedum , ii quacumque de causa impediatur ad loca illa . consueta adferrI , quanta oriuntur mala loRTA Ex Exc Essu MOLIs TRANSITURAE &c. Sic habetur accurata cognitio causae proximae omnis obstructionis. Compressio vasorum postea quidem numerabitur inter causas obstructionis; si tamen liquidum tam tenue sit, ut pervas compressione angustatum adhuc transfluere possit, nondum erit obstructio inam obstructio non designat rantum dissiciliorem transitum , sed totalem obtura tionem canalis.

s. I 8. oriuntur ex angustia vasis, magnitudine molis fluxurae, vel utrisque concurrentibus.

Tria haee omnes possibiles obstructionis causas comprehendunt : vel enim liquidum per canalem trant mittendum fit 1 pissius , manente eadem canalis amplitudine ; vel arctatur canalis, manente eadem meabilitate liquidi; vel denique de ea

naais angustia, δc liquidi aucta spissitudo simul concurrunt. Inquirendum jam in causaso quae vel singula haec seorsian, vel utraque simul faciunt.

s. Ios. Λ NGUSTI A vasis fit comeressu externo, contractioneus, propria, vel augmento crassitiei in ipsis canalium mem

Recensentur hie eausae, quae canales reddunt angustiores, manente eadem te- ciuitate liquidi transmittendi. COMPRESSU Ex τεα No. Dicitur tunc vas per θι si ιν angustarL In canalibus nostris sectio perpendicularis ad axim circularis semper est : 1ed circulus inter fisuras I perimetras maximam habet aream ; hinc omnis compressio externa, mutando circularem figuram , minuet semper canalis capacitatem : si autem conciperetur vis externa comprimens aequabiliter agens per totum vasis ambitum , tunc non muraretur quidem circularis figura, sed minueretur diameter ; hinc pariter at

gustaretur cavum.

CONTRACTIONE pκ opsti A. Tunc per propram tonum dicuntur vasa contrahi. Naturalis autem est vasis nostris haec contract qua nituntur latera vasorum propius accedere ad axim , simul ac causae distendentes minuuntur: hoc autem maxime necessarium erat, ut liquidorum copia minuta posset tamen manere non interruptus humorum circuitus, per vasa plena quidem, sed contractione propria aragustiora facta. Hinc ubi v. g. sanguinis jactura ingens tam subito fit. ut vasa se non possint contrahere tam cito, ut plena maneant , interrum ritur circulatio , dc fit syncope; imo & mors ipsa subiti sumas inanitiones secuta fuit saepius. Haec ergo contractio ptopria vasis nostris si augeatur a causa quacumque, vel in nuatur impetus vel copia liquidorum distendentium , effectus erit idem, nempe

angustatio major canalium. VEL Auc MENTO ex Assi TI EI IN IPSIS CANALIUM MEMBRA

163쪽

Ni s. Patet evidenter, tunc minui canalis cavi capacitatem , tumentibus membranis. Ut distinguerent hanc causam Obstructionis a θλu , VOcaVerunt ora χωρ , .

sive angustationem loci, quando latera canalium aucta propria substantia angusta

g. iro. OLECULARUM moles augetur viscositate fluidi, vel

1 I errore loci.

Iii hae paragrapho considerantur illa vitia fluidorum , per quae manente eadem canalis capacitate nasci potest obstructio. Elementa constituentia humores nostros videntur habere determinatam magnutudinem , de quidem proportionalem ultimis angustiis vasorum, per quae fluere debent. Sic elementum rubrum sanguinis tam parvum debet esse , ut per ultimas an gustias arteriae minima: rubrae trani ire possit : idem in reliquis tenuiorum liquid tum seriebus verum est. Si ergo a quacumque causa augeatur volumen in singulis elementis liquida constituentibus , haerebunt circa ultimos canalium fines ; quia, ut docuerunt Leemvenhoechii observata , per ultimos fines, v. g. arteriae rubrae unicum elementum sanguinis rubrum , de adhuc cum quadam molestia , transit; hinc si expanderentur in maius volumen , manente eadem malla corporea , liaec elementa, Itaber impediretur transitus: ideo de illa obstructionis causa concipi potest, licet fortararius contingat.

Sed aliud considerandum praeterea est in liquidis vitium , forte multo frequentius. Fluidorum omnium partes , ut demonstraverunt Phylici , quadam vi inter se cohaerent ; idem de in nostris humoribus obtinet: ut vero per ultimas vasorum angustias transeant fluida , requiritur , ut moleculae singulae , separatae A cohaesione cum vicinis , transeant solitariae: hinc debent potentiae moventes , quibus humores pelluntur per vasa , polle luperare hanc cohaetionem. Si ergo a quacumque cauta augeatur cohaelio elementorum fluida constituentium eo uique , ut non patiantur se ab invicem separari actione cordis dc vasorum , manebunt adunatae moleculae . quae per ultimos vasorum fines tantum transire possent solitariae ; hinc nascetur obis structio : ubi vero hoc vitium in fluidis obtinet, vocatur AUCTA VISCOSITAs, quia non habetur aliud vocabulum magis generale : desigilat autem tantum illam conditionem physicam , quae in fluido , elementis nimis cohaerentibus , auget im- meabilitatem. ERRORE L - i. Dicitur hoc vitium obtinere , quando humor bonus ingressus fuerit vasa remiora , in quibus naturaliter esse non debet, de per quorum ultimas angustias transire non potest. Sic via g. dum sanguis ruber arterias serosas vel

lymphaticas, in suis initiis dilatatas , ingreditur , dicitur peccare Errore loci: hinc , licet omnia liquida corporis humani requisitas ad sanitatem dotes obtineant , Momnia vasa integra sint, modo haec , parum dilatata in suis initiis, admiserint cra fiora fluid i , pollunt nasci obstructiones , & quidem pertinacissimae. Frequentissima

autem haec est inter obstructionis causas : nam aucto circuitus humorum impetu Ac velocitate sanguis ruber statim ingreditur aliena vasa. Leviter tantum fricati oculi in tunica adnata rubent, cum naturaliter in his vasis sanguis ruber non adsit. Valudo cursu exercitatus homo totam cutim externam habet ruberrimam , ob sanguinem rubrum in vasa minora adactum. Quamvis autem proprie loquendo per error

164쪽

Do. ro. ii 1 . DBSTRUCTIO. 1 rrem loci non augeatur molecularum fluida constituentium moles , tamen ratione habita vasorum , in quibus per errorem loci haerent, nimia illarum magnitudo causam obstructionis facit.

Possunt enim causae angustantes canalem , & causae facientes immeabilitatem liquidi transiiciundi simul concurrere. Hinc apparet, ad quantam simplicitatem totum hoc possit reduci, dum sola ea si proxima omnis obstructionis consideratur : tota dissicultas est , quod causae remotae adeo multiplices & variae sint, quae nunc ordine enumerabuntur.

AS A externe comprimuntur. a. A tumore vicino plethorico , inflammato, purulent , scirrhoi ccancroso, cede maloso, ampulloso, steatomarode, atheromato de

me liceride, hydati dico, an eurismatico , varicoso , rophosio , pi

tuitoso , calculoso, calloso.

i. TUMORE Medicis & mirurgis tumor vocatur partis , vel totius corp et is , in naturali magnitudine factum augmentum a quacumque demum causa contigerit. Dum ergo pars tumens majorem occupat locum , quam in sanitate solebat, Meces Iario adjacentia vasa comprimendo angustat. J mores autem fiunt, vel a fluidis replentibus distenta ultra naturalem magnitudinem vasa , vel a liquidis extra vasa emuss , vel a vasis concretis cum fluidis contentis insipistatis. Recensentur

iam praecipuae tumorum varietates.

PLET HORICO. Quando nempe vasa arteriosa & umosa , rubrum sanguinem vehentia , nimia copia distenduntur , & distenta comprimunt minora vasa vicina. Tumoris autem plethorici essectus imprimis in cerebri actionibus laesis apparet ; cranium enim semper plenissimum est, sanguis ruber tantum in pia matre o servatur , & in arteriis rubris majoribus per medullarem encephali substantiam dis persis , & medullam oblongatam ambientibus ; in cortice cerebri naturaliter nun quam sanguis ruber invenitur : hinc distentis vasis rubrum sanguinem vehentibus, cum dura cranii olla cedere nequeat, comprimuntur reliqua vasa corticis & m dullae ; unde omnes functiones cerebri turbantur : cerebellum autem, cerebro tot se firmius , minus ab hac causa incitur. INFLAMMATO. Dum vis vitae urget liquidum vitale in vas inflammatum , necessario illud vas distendit, quia liquidum impulsum non potest penetrare vas obstructum : hinc omnis impetus liquidi impulsi dilatat vasis latera ante locum obstru etiam ; ergo vicina adjacentia vasa comprimuntur : unde humorum circuitus non tantum impeditur in vasis inflammatis , sed etiam in vasis vicinis : hinc tumoris augmentum , & imprimis dum membrana cellulosa inflammatur , maximi tumores

fiunt, sie ut aliquando digitus inflammatus decuplam crassiciem habuerit.

165쪽

i 8 OBSTRUCTIO f. tria PURULENTO: Qui duplex est , vel enim pus , propriis membranis coc

centibus clausum , vomicam facit purulentam,vel ruptis his repagulis in vacua via cina loca effunditur ; utroque modo pressione vasti vicina angustat ; hine nunquam fere in partibus 1 ubcutaneis apostema est, quin cutis vasa 1 pure collecto pressa ii flammentur. . SCIRRHOSO, c AscRos o. Qui fit a glandula tumente , desta indurata I hinc vasa per proprias glandulae membranas dispersa , uti & in locis vicinis , comprimuntur , ideoque varicosae venae majores scirrhos comitantur semper. Parotides 1 chirrosae factae & tumidae , dum adjacentes jugulares venas eo primunt, imp dito sanguinis a capite reditu , quanta saepe fecerunt mala i sub axillis & in inguinibus 1 cirrhois factae glandulae, comprimendo venas , arterias , nerVOS adjacentes , partes subiectas omni vitalium humorum influxu privabunt v qualia multa Exempla in observatis medicis habentur. Ubi vero scirrhiis in cancri malignitatem degenerat, aucto tunc semper rumor , plus nocet. EDEMATOSO. O . .μ . ut testatur Galenus , sa) Ansurui ct tumorem idem appellabant : Sc alibi, bὶ omnes tumores praeter naturam ab Hippocrate ἐιήκμία vocatos futile , asserit ; postea recentiores escit ab antiquo usu recessisse , & tum res varios distinctis nominibus vocasse: si enim cum dolore essent, vocabant phl monas; si sine dolore essent & duri , sciri hos si sine dolore & molles simul e selu tumores , tunc proprie dicebantur. Tumores autem illi molles ii dolentes apud Hippocratem non vocabantur simpliciter , sed addebatur semper aliud vocabulum , ut distingueret ab aliis tumoribus. Sic in Prognostico MCoacis praenotionibus hi tumores vocantur, ἰιδήματα , το δακτυλv; tumores molles, indolentes , digito cedentes. Hac ergo sub fgnificatione tumores illi hodie plerumque intelliguntur , & haerent in membrana cellulata , quae vera cedematis sedes est. Materia autem horum tumorum est plerumque aqua , ut in hydrope anasarca patet; vel & aliquando lentescens magis pitustosum liquidum , ut in Leucophlegmaticis. Sed membrana cellulosa , horum tumorum sedes , Omnia vasa ambit; hinc tumores ibi nati vasa angustare possunt, & mirabiles saepe morbos

ab hac tantum causa pendentes producere.

AMPULLOSO &c. Numerosissimae in variis locis corporis tales sunt ampullae , sive folliculi; tota cutis externa , interior superficies oris, oesophagi, Ventriculi , intestinorum &c. si in ilibus folliculis obsidentur undique. In his solliculis ab arterioso sanguine secretus humor pinguis, vel mucilaginosus , per propriu emis Iarium exit, lubricandis Ac inungendis his partibus inserviens : si jam ω quacumque causa obstruatur emissarium talis folliculi, non poterit evacuari contentus . in cavo solliculi liquor , augebitur copia liquidi retenti, & distendetur folliculus . sic ut ex invisibili parvitate in molem aliquot librarum aliquando excrescat: minium ae illae cryptulae , quae in capillata capitis cute unetitosum illud smegma praebent se quod pilos inungit & lubricat, aliquando in maximas moles excrescunt: talpa solent vocari apud Chirurgos. Observatores plurima exempla similium tumorum in aliis corporis locis habent.

Haec jam est communis idea ampullosorum tumorum : sed variant ratione materiae contentae, & inde varia nomina acceperunt, quando enim materiem pulti ta a in Commentar. IV. At hor. 34. Charier. l ιγ Comment. U. Aphor. Js. Charier. Tom. IX. rag. Is s. t Tora, IX. pag. 339.

166쪽

milem continebant, dicebantur ATHEROMATA : si materiam ambiguae fluiditatis inter mel & ceram continerent , vocabantur MELic ERIDEs : si pinguedini similem duriorem in se haberent materiam , vocabantur sTEATOMATA. Sed de his jam alia

occasione dictum est , nempe f. 73. HYDATI DICO. Hydatides communi hodie opinione cenim olim vocabatur pinguedinis superiori palpebrae substratae extima parte incrementum a

vocantur membranaces sacculi variae magnitudinis in partibus corporis externis e internis saepe deprehensi , aqueo humore turgidi. Valde autem dubium videtur , an semper ad tumores ampullosos referendi sint : hi enim tumores, ut dictum fuit , erant tantum naturales solliculi dilatati, hinc masnitudine aucti , sed hyda lides observatae fuerunt in talibus locis, ubi folliculi illi ab Anatomicis non adeo detecti erant: integram enim placentam uterinam in hydatides mutatam observa vit Ruysthius ib). Ιmo observaverunt , hydatides tales , ab omni nexu cum se invicem vel vicinis partibus liberas, in majori sacco membranaceo conclusas , fluctuare; & quod magis mirum est , majores hydatides continebant in suo cavo munores alias , pariter ab omni nexu liberas c ) : dum una cum sitis folliculis eo quebantur aquae Hydropici mortui , Visum fuit ipsam folliculorum substantiam . quae membranacea apparuerat, fuisse dii solutam d ). Hinc concluserunt Celebeia

timi Viti, hydati dum pelliculas non esse partes organicas , sed ex liquido incras. salo sorte natas fuisse. Nihil tamen repugnat, quin & naturales folliculi aqueo h more distenti expandi possitu in magnam molem : rates hydatides in palpebrarum limbis observantur saepius , degenerantibus forte sic glandulis sebaceis hic positis iiii ovario muliebri sic in satis amplam magnitudinem ovum expansum humore pleianum invenit Ruysthius t e P.

Tales autem tumores Hydatidicos passim hi variis locis corrotis inventos fuisse& modo memorata Auctorum loca in vincunt, & innumera alia apud donetum , &alios Observatores, habentur Exempla. AN EURISMATICO. Aneutisma , vel potius Aneurusma dicendum τοῦ α ρι-ν, designat arteriae integrae Ailatationem praeternaturalem in quadam parte , sic ut arteria , quae antea uniformem canalis conoidei figuram habe hau , nunc in quadam parte debilitata expandatur in sinum , qui omnia vicina com primendo pessima potest producere mala. Sic ab an rusmate , circa viralia vis cera haerente , costas , claviculas , sternum , elevata non tantum , sed & fracta , partem internam vertebrarum dorsi fere ad spinalem medullam usque contritam

ct consum tam miratus fuit sagacissimus Albertini s f : costas penitus cariosas , imo cum osse sterno in nihilum redactas ab aneurusmate vidit Ru chius g 3. VARICOSO. Quod Aneurusma dicitur in arteriis, illud , si in venis obtineat , Vocatur Varix , frequentius longe malum quam Aneurusma ; quia Se vena facilius cedunt eausae distendenti, & sanguis tardius movetur in venis quam in arteriis , hinc a levi satis obstaculo , impegito motu sanguinis venosi venae ab accumulato sanguine distenduntur , & varicosae fiunt: frequens imprimis malum gra-

167쪽

i so OBSTRUCTIO. g. riri

vidis mulieribus , dum distentus uterus venas Iliacas premens impedit, ne venae peretura & femora dispersae se tam expedite possint evacuare ; hinc tunc apparent iaillis varicosi illi tumores , crurum imprimiS. TOPH OSO. Tophi proprie dicuntur , quando pet causas morbosas quascumisque lamellae os majus conitituentes a se ii Vicem removentur , elevantur , de tum

rem constituunt, non omnino durum instar ossis , sed scissilem utcumque , habet tem firmitatem, qualem habent juniorum animalium cornua , dum primo prot betare incipiunt. Tumores illi in omnibus illis morbis , qui ossa imprimis afficiunt, satis frequentes sunt, ut in Rachitide , Scoibuto , dc omnium maxime in Lue V nerea : in quo morbo tumores illi periostei Vasa comprimendo, nervos hic tam senia siles distendendo, adeo molesti sunt. Huc & referri possunt exostoses, ubi ipsa ossis: duri substantia in tumorem elevata comprimit vasa vicina. PITUITOSO. Ubi gluten naturale , vel morbosum , accumulatum cava quibus continetur, distendit, & adjacentia vasa premit. CALCU LOSU. Quanta mala fiant a calculis in renibus, ureteribus, verusica haerentibus, mole sua Bc pondere vasa comprimentibus, quibus accumbunt, o

nibus notum est.

CALLOSO. Callus vocatur partis membranaceae increscens moles , una cum duritie & insensilitate , orta a valis concretis inter se , imprimis per comprecsionem externam. Causa proxima calli est compressio vasorum , expressio liquidi contenti . Zc concretio laterum vasorum inde nata. In recens natis nulli bi callus apparet, sed postea dum incedere incipiunt, toto pondere corporis sustentato pedum plantis , incidiunt ibi vasa complanata expresto liquido concrescere dc callum facere. In fabris ferrariis ab attritu mallei saepe manuum volae cornu duritiem a quirunt. Callus autem omni vitali influxu humorum destitutus ex sua natura mulatum mali facere nequit, sed mole sua & duritie premens vivas partes subjectas inflammationem & alia molestissima mala facere potest : sic saepe pedum omnem fere usum sustulit callus durissimus , circa prominentiam ossis metatarsi pollicem pedis

sustinentis natus, dum totum pondus corporis sustentatum hac parte apprimebat durum callum subjectis partibus inflammatis 3c dolentissimis. Quando a vi externa comprimente papillae nervosae per cutim dispersae, una cum vasis suis sanguiferis lymphaticis &c. quibus coronantur , complanantur . nascitur inflammatiuncula , postea consolidantur omnia in corneam duritiem, vocantur tunc clavi : familiare satis, nec minus molestum malum, in digitis pedum , & aliquando in aure externa occurrens, ubi plicar illae cartilagineae nimis premuntur capitis tegumentis; vel quando in unum tantum latus decumbere possunt aegri , ob vulnera, empyema &c. dc tunc pulvinari aurem externam assiduo apprimunt. Tales clavi sunt veri

calli, sed durissimi, & in cute externa cum semper latiores fiat, sensim converingant , descendendo infra cutim , hinc ab hac figura nomen habuerunt; 8c quia partibus vivis nervosis cohaerent, hinc preissus talis clavus tantum dolorem facit. Talesiam calli a compressione etiam in internis nasci possunt. Vidi in cadavere puellae lienem solito plus tumentem , appressiim ultimae costae, habuisse tunicam externam in illo praecise loco callosam & longe crassiorem.

2. A fractis , luxatis, distortis, distractisve partibus duris, compri

mentibus vasa flexilia. Dissiligod by Corale

168쪽

f. ΟΣ. OBSTRUCTIO. . 3ι

Recensentur hoc numero angustationes vasorum per compressioni in o ternam, quat Oiitur ex eo , quod partes durat corporis humani. . a Dempe S carti-lasines , ex naturali suo situ dimotae . vasa adiacentia o orint: simul & hic considerantur illa: obstructiones, quae a ligamenti, ua nectentibus, distortis vel di1 tractis fiunt in vasis , quae horum ligainois cirum substantiam constituunt.1. FRACTIS. Quando os in magna fragmenta solvitur , dicitur fractura, quae nunquam adelle potest , quin plurima vasa inter ossis lamellas decurrentia compressa , imo destructa sinat: periostet vasa neces lario ob eandem causam debent comprimi Α, imprimis si ossis fracti partes ex naturali litu remotae fuerint, tun enim limul omnia vicina vasa comprimunt. I. UXATIS. Quando ossis articulati caeut ex cavo, in quo movebatur , exincidit , luxatio adeste dicitur: sed hoc nequit neri , quin ligamenta atticulationem ambientia ab elapso olle comprimantur , uti & vicina alia quaevis adjacentia vasa. Dum caput ossis humeri luxatum in axillae cavo haeret, saepe ibi maxima vasa per axillam decurrentia comprimit; unde postea pessima mala , imprimis a magnis truncis nervorum hic decurrentibus compressis. DISTORTIS Dis TR Ac Tis inu E. Distorsio dc distractio proprie in onsibus locum non habet, sed in ligamentis ossa imprimis articulata nectentibus. Di Diorso autem fit, quando , ossibus articulatis manentibus in suo situ, circumtorquendo quasi magna vis infertur ligamentis haec olla inter se nectentibus : distractio

vero , quando nimia vi, V. g. pondere ultra vires elevato, elongantur ligamenta

articulorum. Facile intelligitur, neutrum fieri possse, quin plurima vasa per ligamenta decurrentia comprimantur & angustentur.

3. Ab omni causa, quae vasa nimis trahit, & elongat sive tumore , si ve pressione partis extra debitum locum positae, sive vi externa

trahente. Non postulat canales flexiles elongari , quin minuatur horum canalium cavitas. Hoc ad oculum apparet, dum tubi vitrei ad lampadem flexiles redditi elongantur. an canalibus majoribus , ila elongando angustioribus redditis , non statim nascetur quidem obstructio , sed dum idem fit in canalibus minimis, qui per ultimas

suas angustias lingula tantum fluidorum elementa transmittunt, facile apparet o structionem ab hac causa nasci debere. Dum in torturis maleficorum ligamenta articulorum ponderibus appensis vel trochleis distrahuntur , sequenti die dolor , in-sammatio , rubor obstructionem ab hac elongatione vasorum natam satis testantur. Omnes iam tumores , distendendo circum politas membranas , vasa harum partium elongant : ossa, musculi, tendines naturali suo situ mora idem essiciunt: omnis vis externa trahendo partes elongans huc pariter referri potest.

. Ab externis comprimentibus, quo vestes arctae, fasciae, pondus incumbentis corporis quieti in unam partem, ligaturae &c. perti

rient, motus, attritus, amplexus partis ad alia corpora. In prioribus numeris tecensitae tu ot illae cause , quae vasa angustando obtaucti Disilirod by Corale

169쪽

, - OBSTRUCTIO. ' 3.

nem factu quatenus nempe partes corporis mole auctae , Vel ex situ naturali remotae , Vicina , , coni primunt: simul & recensitae sunt illae causae , quae Clong in do vasa illorum capac . m minuunt. Hoc num eri recensentur omnia illa, quῶς externam superficiem corporis P iniendo vasa reddunt angustiora. VESTES A R C T AE. Per has enui, 4mnia vasa in exterioribus corporis posita comprimuntur; omnium maxime venae, quia dc facilius comprimendae, & in s perficie corporis magis ponuntur: arteriae vero & fortiores sunt dc magis tuto reconduntur. Sed venis lic compressis tanto major copia sanguinis continetur in arteriis : hinc plethorae effectus nascuntur. Ubi ergo in quadam corporis parte vasa tam debilia sunt, ut a minimo aupmento impetus vel copiae fluidi rumpantur, vel nimis distenta apertis osculis ultimis in cava corporis loca eructent liquida, quae naturaliter retinere debuerant; a vestibus nimis arcte corpori aperessis oriuntur saepe magna mala. Sic Haemoptoc vel mictu sanguinis laborantes, ab hac sola causa toties sanguinem apertis vel ruptis vasis effundunt. In foeminis hystericis , viris Hypochondriacis , Asthmaticis dec. in quibus minima mutatio aequilibrii inter solida defluida tam enormes effectus facit, tantum ilico solamen apparet, dum vestes numis arctae solvuntur.

FASCIAE, LioATUR AE. Pro vario adstrictionis gradu diversos habent es-fectus : leviter enim adstrictae partes nimis laxas de distentas firmant, sicque fibra tum nimis debilium desectum supplent: si fortius adducantur, vasa angustant, imprimis venas ; si adhuc plus stringantur, etiam de arterias : unde saepe inflammatio, imo ipsa gangraena nascitur. Dum ossa fracta , de reposita in situ - retinere volunt Chirurgi, inter alia auxilia Sc fasciis circumductis partem firmant, quae si arctius adstrictae fuerint, cum post aliquot horas semper solet nasci tumor major in parte affecta. inflammatio fit & magnus dolor: si tunc querelas aegri negligant saepe in his casibus nimis crudeles Chirurgi, subito postea natam gangraenam turpi errore dolent. PONDUS i Neu MBENTis occ. Dum in morbis oritur illa insensilitas,

qua molestias corporis de leves dolores non adeo sentiunt aegri, ut saepe in morbis acutis fit; vel dum propter acerbissimos dolores podagricos, rheumaticos &c. omnis fere corporis motus prohibetur, tunc totum pondus corporis jacentis premit pa res , quibus incumbunt aegri; hinc vasa per has partes decurrentia angustantur, Imo penitus sic comprimuntur sispe, ut omnis vitalis influxus tollatur; unde gangraena'& sphacelus nascuntur. Imprimis autem haec mala oriuntur illis in locis, ubi dura ossa, paucis integumentis tecta, prominent; ut circa scapulas , os sacrum , OS coc- cygis , ossis illi eminentem marginem , trocitanteres ossis femoris, calcem dcc. Ο

nium frequentissime circa os coccygis , quia dum homo horizontaliter dorso ii cumbit , lectus semper in medio deprimitur, superius & inferius assiugit, unde t Ium corporis pondus soli fere ossi coccygis innititur paucissima tecto pinguedine :hinc partes superimpositae lipic ossi hac compressione omni vitali influxu privatae cutissime moriuntur. Unicum remedium est , ut situs aegri saepe mutetur, δc nudo

corpore mollissimae alutae incumbant. MOTUS, ATTRIT Us, AM ph Exus Sce. Quando nempe pars corporis humani duro obstaculo occurrit, necessario comprimuntur vasa flexilia: nec refert, an pars mota occurrat duro resistenti corpori , an vero atteratur ad obstaculum ;vel denique amplectendo durum corpus partibus mollibus idem fiat. Qui non assueti longum iter pedibus conficiunt, illo. inflammatos habent ; qui temis scapham

moveri

170쪽

ops TRUCTIO. IH

movent insolito labore , manus ob validum amplexum habebunt inflammatas ; imos pergant pertinacius, vesiculae fere gangraenota attolluntur.

I i I 3. ONTRACTIO vasi propria aucta , maxime spiralium

u librarum, tum quoque longarum, cavitatem arctat, Oriturque. I. ab omni causa augente vim elasticam fibrae , canalis, Visceris i 3 1. 36. . Io. II. a. ab tumore vasculorum minorum , quorum contextu majorum latera & cava fiunt, nimis impletorum ;3. ab imminuta causa vasa extendente, sive inanitio, sive inertia

fueriti unde dissem canales liquida propria coercent brevi.

' Causa proxima omnis obstructionis est tantum una , semper eadem & simplex . nempe excessus magnitudinis materiae per canalem transmittendae supra capacitatem ejusdem canalis. δHaec vero causa proxima omnis obstructionis habebat pro suis causis , arctationem canalis , vel incrementum molis in elementis fluidi transmittendi per canalem , vel utrumque smul. Prima causa , qua arctabatur canalis , erat compressio externa , cujus cauta ad quatuor classes redacta praecedenti paragrapho enumeratae fuerunt. Sequitur jam illa angustatio canalium , quae fit a vi contractili vasorum aucta. Vasis autem nostris talem inesse vim , qua nituntur proprium angustare caVum , extra omne dubium est : per hanc vim enim arteriae, dilatatae a sanguine vi cordis impulso , cellante cordis actione contrahuntur iterum in pristinam dimentionem. Hanc autem vim contractilem augeri posse , eariter certo constat. Dum ex

morbis acutis resurgunt aegri , perdito tape in obesis dimidio pondere corporis , omnia collapsa sunt; manet tamen aequabilis humorum circumductio , quae fieri non potest, nisi plena sint vasa : minuta ergo in tantum liquidorum copia , nisi v sa se plus contraxissent, quam antea solebant, non potuissent vasa Plena manere. Sed etiam manente eadem liquidi copia videmus saepe in vasis quibuldam subitissime oriri majorem contractilitatem. Dum subitaneo timore homo percellitur , mox tota contrahitur facies , pallent labia , genae , oculi &c. sanguis ruber contractis vasis versus interiora repellitur , & circa cor & pulmones in majoribus alveis collectus stagnat fere . unde intolerabilis anxietas , cordis palpitatio , syncope & peiasma alia, tape tota vita manentia, mala. Constat ergo, vasa nostra vim -habere contractilem & illam posse augeri. Considerandae jam sunt cauta praecipuae, quae propriam vasorum contractilit tem augere tollunt. I. Omne illud , quod auget elasticitatem facit ut plus resistant fibrae, & vaia ex his composita , distendenti liquido . Sc cessante cauta distendente , majori ularistent cavitatem suam. Hae autem cauta recensitae sunt numeris hic citatis : unicum ficiet hic repetere exemplum. Iri stabulis bene pastus quiescat equus , augebitur brevi corporis moles, laxata vasa plus distendentur , ubi vero quotidiano exercetur& satis valido cursu, firmioribus redditis per exercitia solidis partibus , brevi incipit subsidere turgens moles, & aucta sic vasorum contra stilitate dimatur de corpore accumulatum liquidum. a. Constat per observata Anatomica hodiern certissime , quod membran*, qMM

SEARCH

MENU NAVIGATION