Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

151쪽

i,. DE MORBIS ORIUNDIS AB EXCESSU 3.1o . Ios.

cti Turni precibus incipiens flecti A neas Pallantis a Turno occisi balteum spectat.

- - - furiis accensus , ct ira

Terribilis e Tune hinc spoliis indute meorum Eripiere mihis Pallas te hoc vulnere , Pallas

Immolat , ct poenam scelerato ex sanguine sumit G. ta λ

Dum ergo ideas , per haec signa renovatas, comitatur illud gratum vel ingratum , animi affectus renascuntur acriores , sicque tandem possitnt reddi perpetui tunc illud infinite extensum in cogitatione , quod habebat mens humana , perit dc relabitur in hunc unicum assectum , voluntas antea infinita non vult nisi hoc unicum , tunc voeatur delirium , si summa adsit violentia , dicitur furor ; si febres

adsint & agitati humores, phrenitis ; si haec absint, mania ; si simul adsit negligentia omnium rerum , stultitia. Hinc prudentes Medici omnes illas notas corporeas , quae renovant has ideas . sive per sensus , sive per memoriam , tollunt inscio aegro quaecumque alia ipsis osterunt, ut nascantur aliae ideae , quae sensim minuant vel & deleant nimis valudam illam impressionem , hoc vocatur disertere. Sufficit ad hanc rem, ut quocumque modo mutetur cogitatio, ne eadem idea, diutissime haerens, tandem totam mentem occupet indelebilis postea. Ubi vero validi animi affectus omnia turbant in corpore , & totum systema ne vosum irritant , ut in hystericis tam saepe fit, tunc confugimus ad illa , quae spiriatus sopiunt, & omnem cerebri actionem pro tempore silere faciunt: tale imprimis auxillum dat Papaveris succus , qui parca copia sumtus laetissimum facit, qui cogitari potest , sensum , dc instar Nepenthes Helenae omnium malorum oblivionem ;aucta dosi somnum inducit, nimia copia tandem apoplex iam. Vini usus in homine non admodum alIueto similia facit. magnam nempe hilaritatem . validos animi a fectus lenit, tandem, optatam omnium malorum requiem, somnum inducit.

g. io 1. OSTERIOR A agunt quiete musculorum, laxatione ex narum mitificatione acris cujuscunque, diluendo , vel obtundendo 66. 67. 88. , doloris causas tollendo.

Quae paragrapho praecedenti dicta sunt , impetuosissimos illos motus , mutatae cogitationis effectus , compescebant , agendo in mentem ipsam potius, quam in

corpus: quae nunc dicentur, corporeas causas aucti motus tollunt.

U IETE MuscuLORUM. Inter causas, quibus cordis motus efficitur , numeratur sanguinis venosi influxus in cordis cava, uti antea dictum fuit in 3. 11.n'. 2. & 3. 28. n'. x. sed sanguinis venosi motus versus cor acceleratur musculis motis: pleraeque enim venae , in superficie corporis positae, musculis accumbunt rhinc a musculis turgentibus, dum agunt. comprimuntur, sicque sanguis venis comtentus cor Versus ducitur, quia directio motus sanguinis per venas est ab apice versus basim. Praeterea musculi, dum agunt , pallent , expresso omni sanguine , qui tunc per venas citius redit ad cor i hinc adeo augetur motus sanguinis periai Virgil. AEneid. Lib. XII. In fine.

152쪽

sios. MOTUS CIRCULATORII SOL o. i, s

motum muscularem. Hoc probe norunt Chirurgi, qui, dum aperta brachii venitardius fluit sanguis . jubent moveri digitos , & statim celerius eiauit tanguis. Hinc Veteres Medici, licet circulationis ignari, in omni morbo , in quo erat nimius motus, imperabant summam quietem , remoVebant omnia , quae sonius valide assiacere poterant , & in tenebris Knc jubebant ut decumberent aegri, ab omni strepita remoti, in quiete summa. LAXATIONE GNA c. Ita morbis acutissimis , ii, quibus maxima circulationis velocitas , obscrvatur semper, maximam copiam sanguinis haerere invasis arteriolis , venas vero depleri : contra in morbis languidis , ii, quibus citc

latio deficit . veris & omnia corporis cava implentur , arteriae vero deplentur : v narum ergo laxitas & impletio minutam circulationem comitantur. Sed praeterea

laxatae venae, facilius hinc distendendae ab impulso ex arteriis sanguine , plus sanguinis continent ; minor ergo redit copia sanguinis ad cor , & minuitur ergo una ex causis praecipuis motus cordis : sed & impetus sanguinis ex arteriis in venas pulsi

magis retardatur , quia majori copiae moVendorum in venis occurrit: utramque ob causam minuitur circulationis velocitas.

Quomodo autem laxari possint quaecumque corporis partes , dictum suit f. s omnium optimum est balneum vaporis externae corporis superficiei appIicatum rdum simul iii interioribus per clysmata , emollientissima decocta epota , & victum similem idem fit. Hanc methodum Hippocrates in morbis acutis ubique adhibuit. MITIFICATIONE Ac Ris &c. Acria illa cognita , Sc ad suas classes reducta , ars valet tollere , modo viscera adhuc sint integra. Acrimoniam alcati nam , acidam , aromaticam &c. curare non adeo dissicile est : sed ubi mirabiles illi stimuli venenati , mi asmata illa contagiosa, nullis sensibus detegenda , sed solis e sectibus cognita , sunt causae velocioris motus , tunc ars deficit Dum sanissimam puellam mordet venenatissimus serpens , a crepitaculo , quod in apice caudae ge-xit , nomen habens serpem . siseries) paulo post mors sequitur. Medico praesente quidem , sed nullam opem ferente , dum volunt cadaver auferre , tabefactae secedebant carnes ) , paucis tantum post mortem horis. Dum homo fanissimus varioloso contagio amatur , quod sua subtilitate omnem sensuum aciem eludit, tutabantur omnia, validissima febris incenditur, quae tam miro modo omnes totius coriaporis humores mutar, ut intra quatuordecim dies gangraenoso tabo omnia externa Minterna corporis dissiuant. Si ingruente morbo posset ille stimulus opposta antidoto iners reddi, nil sequeretur mali. Hoc est illud divinum i. ρειε. in morbis , quod toties omnia artis molimina eludit; hoc facit , quod toties nimium motum in morbis non pos Iuli compescere Medici. Totam quod habet ars , est ut vitam debilitet ipsam e per vitam enim actuosa fiunt venena , in cadaver nihil agunt ; deinde ut

diluentibus , ingenti copia potatis , abluat ; & emollientissimis simul exhibitis

obtundat.

DO LORIS e Aus As TOLLENDO. Luxato articulo , summus fit dolor ςὶ dolore febris , non curanda , nisi restituto osse luxato , dc sic sublato dolore. De cura doloris postea peculiari capitulo agetur.

153쪽

1ισ DE MORBIS, EX DEFECTU F. ioc.

DE MORBIS, EX DEFECTU

CIRCULATIONIS, ET PLETHOR A.

g. ros. EFE CTU motus circulatorii morbi fiunt in humo. I ribus illi, qui proxime accedunt ad hos, qui quiescen

tibus spontanei nascuntur Modo bene consideretur aer, qui admissus corruptiones spontaneas accelerat, quae aliter . eo secluso , len. tiores s 38. ad So. adeoque intellectus, 3c curatio horum inde peti debet. Atque ex his omnibus Piet horae indoles, causa , essectus, signa, remedia intelliguntur, si ad sequentia animus advertitur.

Liquida in nobis vel sunt adhuc cruda , & ingestorum naturam pro pxrte saltem retinent ; vel jam acquisiverunt per vim corporis illas dotes , quae liquidis hum nis propriae sunt. Si consideron us , quid crudis , vel assimilatis liquidis accidat , dum minuitur circulatio . apparebit evidenter , tales quam proxime fieri mutati nes , quae quiescentibus , & sibi relictis , vacciderent. Sanguis noster , per pauca momenta quiescens , separatur in serum & rubram partem concrescentem e dum multum minuitur circulatio , incipit simile malum nasci , unde toties polyposae concretiones post lentos morbos observantur. Cruda vero omnia ingesta mutantur in nostram naturam circulationis efficacia : haec ergo si minuitur , ingesta suam naturam diutius retinent, & spontanea mutatione corrumpuntur. Sed de his actum fuit in praecΨdentibus capitulis , hinc jam non repetendis. Unicum tantum monendum videbatur . quod nempe aeris liber accessus omnes humorum spontaneas degenerationes acceleret. Nulla enim fermentatio fit . nisi aer accedat; & putrefactio longe tardius oritur, dum acr excluditur : stagnans in tumido abdomine aqua per multos menses haeret , vix corrupta; simul ac aer accessierit, putressit citissime. Dum ultimo graviditatis tempore . in distentissimis uteri vasis , sanguis fere stagnat, nulla fit corruptio : excusso foetu . aere libere accedente , lochiorum pessimus foetor. Post validas contusiones , dum sub cute integra haeret effusus sanguis . vix putrescit ; sed sensim attenuatus & resorptus evanescit quas : si est usus sanguis acri libero exponatur , putrescit citiisime. Hinc in interioribus corporis dum stagnant, vel tartius moventur , humores , cum non detur liber acri accessus, non tam subita fit degeneratio in putredinem. Quia vero aucta liquidi movendi moles circulationis velocitatem retardat, hinc huic capitulo subnectitur Plethorae consideratio , in suis causis , indole , signis , MIemediis; quae omnia sex sequentibus numeris explicantur.

α. Plet hora est copia boni sanguinis major, quam quae ferre possie

154쪽

morbi. Sanguinis boni abundantia nimia vocatur Plectora ; hine ex se nunquam est morbus: supponi enita boni humoris auctam copiam; omnia autem reliqua se bene habete. Ideo Helmontius credidit, plethoram male inter morbos recenseri, vo lens illud , quod bonum est, copia peccare non posse. Sed plethoricus homo dicitur , non qui jam aegrotat, sed qui in tali statu plenitudinis est , ut si ulterius a gratur copia humorum , vel calore aut alia quacumque de causa eius rarescant ii mores , laedantur functiones. Hinc plethoricus homo potest elle satius. sed in m ximo discrimine interim versatur. Calore enim aeris ambientis aucto , minimo vitio rerum non naturalium , assectu animi validiore , summa illa finitas potest mutati in periculosissimuna morbum e sed impossibile est praecavere , quin sanissimo homini haec aliquando accidant. Hinc dixit Hippocrates e a J Bene habita Athletarum valetudo , si ad summum processerit, periculose e non possunt enim in eodem

statu permanere neque consistere : cum autem non consistant, nee in melius possint ρημμere , saperest ut in deterius vergant. Ob hac ergo bonum illum habitum haud tcunctanter solvere conferet σα

Non rgo plethora significat omne humorum augmentum , sed tantum bcsni san guinis auctam copiam : hinc Galenus bin dicit: Ubi aquabiliter inter se humores senaadaucti , illud ρἰenitudinem ct pisthoram nominant : ubi vero vel flava bile , vel nigra , vel pituita , veι serosis humoribus repletum corpus fuerit, talem aufectum ea chymiam ,

Plenitudinem illam nimiam Veteres distinxerunt in eam, quae ad vasa π - ίγνει a 3 esset , & alteram , quae ad Vires ροι u αυι γ vocabatur. Quando vasa bonis quidem , sed copiosis adeo turgebant humoribus , ut rupturae forent proxima . vel de nimia distensione laederentur functiones, vocabatur simpliciter plenitudo se sive plethora, ad vasa : Quando autem vasa non nimis plena forent bonis humoribus , plus tamen continerent, quam debilis Vitalis vis movere poterat, erat plenitu sive pleihora ad vires. Plethora ergo ad vasa poterat semper de absolute dici plenitudo, plectora ad vires non nisi respective. Sic Galenus scὶ dicit: Duas esse plenitudinis species , vel ad virium robur ct facultates corporis illam sestinentis; vel ad fiscipientem capacitatem, de alibi μὰ : nto enim gravior sibi videtur homo, tan umor plenitudinem quoad vires crevisse constMι: ad eΜndem modum, quantum auctus fuerit tensionis sensus , tantum re alteram auctam plenitudinem esse novimus , quam a quibu

vulgari tamen sensu per plethoram intelligitur illa plenitudo , quae ad vasa est . de hac significatione pietnorae vocabulum in hoc capitulo sumitur.

β. Hanc generat omnis causa, quae multum laudabilis Chyli, &Sanguinis conficit, simulque horum attenuationem, consumtionem , perspirationem , impedit.

' Per ipsius sanitatis actiones inevitabili necessitate deteruntur solida , de dimanta

155쪽

tui fluida ; hinc per ingesta debebant restitui illa, quae perierant. Si quotidie tantum restituitur corpori , quantum deperditum erat, manet perfectissimum aequulibrium, sanitatis firmissimae summam indiciam : ut Sanctorius suis cxperimentis demonstravit, quod tunc perfectissime valeret corpus , quando quotidie post int eram subactionem ingestoruiri rediret ad solitum pondus. Restitutio deperditi fie bat per bonum chylum , S sanguinem inde factum. Si ergo a quacumque causa major fiat boni chyli & sanguinis copia , quam requiritur, ut tot & talia reddantur corpori, quot & qualia perierant, fiet sensim accumulatio superflui : quae pluriamum augebitur , si minuatur efficacia illarum actionum , per quas attenuari, consumi, difflari de corpore per solitas excretionum vias debebant liquida. Praecipuas caulas, unde haec bina fiunt, recenset sequens numerus.

V. Quo speciat vis contractilis viscerum Chylopceorum magna , ut dein Corde & arteriis , simulque laxior venarum , dc caeterorum vasculorum compages , cibi blandi facile in chylum resolvendi , somnus multus, animus sedatus si quies musculosa , consuetudo mitis tendi sanguinis, naturalis, artificialis. .

VIS co NTRA Tios viscER M &c. Dum firmi & valida sunt illa victera, quae ingelia debent mutare in bonum chylum , ex cibo & potu maxima chyli copia paratur. Dum in corde εἴ arteriis, simile robur obhinet, ex copioso illo chylo bonus languis nascitur : venae autem semper ex sua natura laxiores cum sint, cedunt facile distendenti liquido, & illud superfluum recipiunt, nisi per exercitia &motum majorem depleantur : nam uti dein onstratum est b. Ioue. quo minor est motus humorum per Vasa , eo plus aggregantur in venis humores ; quo major motu&est, eo plus implentur arteriae, deplentur venae. Dum immanem saepe potulent rum copiam ingurgitant helluones, nisi venae cedere possent & in se recipere illud superabundans, sus carentur, & ideo inflatas tunc adeo venas habent. Dum ergo viscera chylopoletica majorem copiam chyli parant, & haematopoletica viscera inde sanguinem faciunt, laxitasque simul major in venis si, neces tario accumulatur boni languinis copia. CIBI AIANO 1 dcc. Omnia acriora suo stimulo motum circulatorium augent, ut dictum F. ys. n'. t.' sed auctus sanguinis motus minuit liquidorum copiam , ut den'onstratum est 3. icio. Blandi igitur & molles ibi ex cerealibus bene maturis , carnium jusculis, juniorum animalium teneris carnibus , oleribus mollissimis, ex quibus omnibus blandi chyli magna copia conficitur , Plet horae producendae favent. SOMNUS MULTυ s. Quantum conducat laxandis fibris nimis risidis plenior somnus, dictum fuit f. 3 1. n'. a. sed laxata vasa facilius cedunt distendentiliquido . hinc major impletio. Praeterea somni tempore restituuntur illa in corpore , quae sensuum & motuum voluntariorum actionibus perierant i dum vigilamus, consumuntur illa, quae somni tempore accumulata fuerant; hinc defatigati diurnis i boribus post salubrem somnum resurgunt alacres : dum ergo longiori sonano indutaget homo, plus aggeritur quotidie, minus dissipatur; hinc plenitudo nascitur : ideo morbis vallaissimis exhausta corpora longiori somno tam pulchre restituuntur Ursilota hyeme dormientes sine pabulo vitam lustinent.

156쪽

ANIMUS sanari s. Tranquilla mentis serenitas quantum conducat tuendae sanitati, omnibus patet: sed lummae sanitatis effectus plethora est : validi animi astemas , & ευ-β,ροι curae etiam corpus depascuntur: hinc elegantissime

Alienaam vigiles corpus miserabile cina; - . e . . . . . Adducitque cιuam macies T in aera su As . - an

Corporis omnis abit i vox tantum atque ossa fustersem. Calenus ibin ubi nimiae obesitatis curam tradit, inter alia remedia recenset Acanimae curas s νοῦς ψυχM J. U I E S Museu Los A. Postquam divina sententia in peccati poenam di mini jussiun est . ut in sudore vultus sui panem manducaret uesvel 9 1uit, eo νporea extis i ad sanitatem tuendam necellaria else. Dum in re lauta constituti nomines torpent otio , gravissimis morbis pressi desidiae poenas luant: Hippocrates t. nixit: Homo comedens sanus esse non potes, nis etiam laboribus exerce μα Cibi enim O labores adversas inιer se potestates , muttio tamen Aa . sanitatem cons Fentes , habent. Labores namque ea , qua adfunt, consumere solent; ciA vero di potus 'vacuata replere. Et alibi s d) saluberrimam sanitatis regulam tradit, . quam se primum mortales docuisse gloriatur : jubet nempe considerari, utram cιιι labores , an vero cibos labores sperent; an moderate inter se habeant, quodcumqne enim saperetur. σx eo morbi contingunt, ex mutua vero inter se aqualitate sanitas adest.

Illud ergo aequilibrium inter cibos 3c labores requiritur, ut tantum dissipetur quotidie, quantum ingestum est : simul ac ingestorum copia 'manente eatim, minuuntur labores , incἰ ait plenitudo nasci Dum iii 'stabuli. bEne pasti quiescunt equi , pinguescunt krevi; si per aliquot dies valido exerceantur cursu , dissipat ut

cito omne illud incrementum. . . CONSUETUDO Mi TYTND1 fANGUINI, N A et V R A L I s, A R-T I F I C I A L I s. Certa observata docent, quod, quo saepius sanguitiis jacturam patiatur homo , modo non penitus inde debilitetur , eo citius postea languine tu seat. Foeminis singulis mensibus naturali lege supet Elius evacuatur sanguis; eodem Iterum temporis intervallo novo sanguine turgent. Viri saepius repetitis venae fecitionibus assueti, circa solitum venae sectionis tempus eadem patiuntur mala , quae foeminae a retentis menstruis sicque tandem virile robur in laxitatem foeminean

fere degenerat. Observavit Do DARrius te), sedecim uncias sanguinis per venae sectionem eductas intra quinque dierum spatium restitui in homine non debilitato. Hinc patet, venae sectionem repetitam ad pletho tam disponere , tam cito 'regenerato sanguine ; sed sorte minus h rmo , & simul laxiore reddito cot porε , hinc facilius implendo. Vidi foeminam , cui ob validissimos , de cepissime renatos animi affectus, lexagesies & ultra vena suerat secta. intra anni spatium , quae ob sissima facta paucorum mensium spatio i so librarum ponsere aucta fuerat ; dc dum 'sa a Metamorph. Lib. III. , i Neoiod. Medendi . Lib. IV. cap. I s.

Cliarier. Tom. X. pag. 33s. De vietiis ratione Sanorum Lib. I. eap. . Charier. Tom. VI. pag. 4 1.

157쪽

, o DE MORBIS, EX DEpECTU s. ioc

continuo iusseret renato sanguine, nova sanguinem mittendi necessitas urgebat magis quotidie ; donec tandem soluto omni corporis robore in hydropem incideret. Non videtur ergo adeo laudabilis haec consuetudo , qua saepies in anno sanis hominibus cautelae gratia sanguis mittitur : debilitatur enim inde corpus , & ad fruisciliorem repletionem disponitur. Galenus , qui Sc frequentes in morbis , & audaci simas venae sectiones ad animi deliquium utque jussit institui, & Medicos a venae sectione abhorrentes vocavit taὶ, damnavit hane consuetudinem , dicens b ) : Nam per annum venam sepius secare , haud expedire arbitror i quod una cum sanguine vitaris excernatur spiritus. Atqui si hic copiosius absumatur, tota moles

refrigeratur, ct omnes naturales operationes deterius perficiuntari

δ. Effectus Plet horae Omnes pendent a rarefactione, quae majori velocitati , arque inde nato calori, aut causis aliis, per solam obis servationem cognoscendis, adscribenda r hinc arteriarum latatio tam Sanguiferarum . quam Lymphaticarum , mutata se A , compressio generis venosi Sanguiferi & Lymphatici; suffocatio circulata ri, inflammatio , vasorum ruptura , suppuratio i gangraena , mors.

EFFECTU S PLET MORAE OMNE s p ENDENT A RAREFACTION GQuando nimia copia boni sanguinis repleta sunt vasa, potest adhuc esse sanitas ; sed ubi a quacumque causa sanguis vasis contentus rarescit, tunc incipiunt laedi functiones , & cum tunc appareant mutationes quaedam in corpore L hae vocantur e laetiis Plathorae; licet non ab unica hac causa pendeant, & Ple thorae tantum sit causa praedisponens; rarefactio autem sit causa excitans. sive occasionalis dicta. Ex binis autem nis causis , praedisponente nempe de excitante , unitis fit causa proximae illorum phaenomenorum , quae tunc apparent : & quia causa excitans , nempe rar factio, in actum deducit Plethoram, quae sola, nisi in summo gradu fuerit, nor, tam cito noceret; hinc illo sensu essectus Plethorae dicuntur pendere a rarefactioneia U AE MAIORI VELO cITATI &c. Simul ac intra idem tempus mauor c pia sanguinis per vasa fiuit, dicitur aucta esse velocitas : sed hoc non potest neri nisi aucto attritu fluidorum ad vasa, unde calor , dc a calore rarefactio. Omnes autem e uiae , quas docuit observati rarefacere sanguinem , videntur hoc imprimis facere aucta celeritate , de calore inde nato. Sola autem sanguinis rarefahio potest efficere omnia illa, quae a Plethora oriuntur. Si enim sanguis fieret duplo ratior, esset respectu vasorum res eadem , ac si duplo fulisset factus copiosor : Si eigo Pl thorae accedit rarefactio , omnia , quae a Plet hora nasci possunt , mala augentur. Hinc patet, quare omnia illa medicamenta, Sc omnes morbi, qui sanguinis vel citate aucta calorem inducunt, rarefacto sanguine, Plet horae distendentis sympi mala faciant. Pallida & frigida puella contagium variolosum recepit ; mox oritur calor , rubor , inflammatoria tensio vasorum , dolor capitis immanis 3 c. non abaiust i copia sanguinis , sed a rarefactione per calorem majorem ab acceleraro san

guinis motu natum. HINC ARTERIAR υM D A TAYio dcc. Sanguis atactas copia , vel per a) Meiliod. Medendi Lib. IX. cap. s. Char. l ι De Hirudinibus revulsi &e. eap. ultimis aer. Tom. X. pag. Aa . t circa suem. Chatara. Tona. X. pag. 4s .

158쪽

3moL. CIRCULATIONIS, ET PLETHO.RA. 1 t

rarefactionem majus spatium occupans, necessario plus dilatabit vasa , quibus continetur , hinc aeque arteriae quam venae distendentur. Sed sanguis ex alteriis non tam facile poterit propelli in distentas nimis venas ; hinc major orietur resistentia circa fines arteriarum. Ergo arteriae plus debent distendi a sanguine ex corde in a terias pulso. Cum autem inter causas, quae faciunt, ut ex eodem sanguine tam v rii in variis locis secernantur humores, recenseatur a Ph7siologis varia proportio ramorum secernentium ad truncum, unde oriuntur ; patet turbata hac proportione per dilatationem arteriarum , turbari posse & omnes tecretiones. COMPRESSIO OENE Ris v ENosi &c. Plerisque in Iocis corporis arteriis comites incedunt venae ; tumentes nimis arteriae adjacentes venas, debili ribus tunicis instructas , comprimunt ε, venae compressae contentum fluidum versus eoi derivant; cor illud pellit in arterias, & venae compressὰ minus recipere valent: hinc necesserio sequitur major adhuc arteriarum dilatatio , dc tandem omnis fere sanguis accumulatur in arteriis , dum venae magis comprimuntur & deplentur. SUFFOCATIO ei Rcu LATUR i. Sic enim omni momento augetur re sistentia sanguini ex corde sinistro expellendo ; hinc venae pulmonales non poterunt tam facile tuum sanguinem infundere. in cor sinistrum : ergo sanguis accumulari incipiet in pulmonis vasis ; augebitur resistentia cordi dextro , tandemque Iustocabitur circulatio. Sic videmus in summo gradu plethoricos rubere quam maxime, dia latatis arteriis minoribus , jam recipientibus sanguinem rubrum ; & tandem incia

sunt livescere iustocati fere , dc nisi sponte vel arte solutis vasis tollatur copia . 1ieque minuatur calor & rarefactio, subito saepe pereunt. INFLAMMATIO. Ob crassiores humores ingressos diIatata nimis vasorum minimorum orificia, nec potentes tamen per ultimas horum angustias trans reis

VASORU M LupTUR A. Imprimis ni illis Iocis corporis , ubi tenerrimα sunt: hinc toties in cerebro ruptae arteriae in plethoricis lethalem fecerunt Apoplex iam : fractis a distendente sanguine pulmonum vasis , tam frequens observata fuit in plethoricis Haemopto . SUPPURATIO, GANGRAENA . Inflammationis factae , nec resolutae,

Communes exituS.

MORS. Quae videtur feri, quia distenta nimis vasa tantam iaciunt resistentiam cordi , ut illud evacuari non possit ε, unde circulatio su flocatur: vel quia vas, majora, turgentia nimio sanguine , minima vascula in cerebro , cerebello , Sc ne vis comprimunt: vel ubi fractis vasis humores ad vitam necessarii essivunt. Vel denique quando ruptis vasis extravatata liquida viscerum vitalium actiones tollunt.

ε. Itaque faci Ie cognoscitur praesens, praev Identur futtari essectus.

Plet hora praesens cognoscitur , fi praegresse sint eausae illae, quae nimiam boni sangunt nis cc iam generant, quae recensitae sunt β ὶ dc , in hujus paragraphi

si magna tubedo adiit i in toto corpore, maxime conspicua in illis locis , in qui bus vasa nulla cute tecta apparent nuda. , ut in oculorum angulis, palpebris internis , as nata oculorum tu Aica , naribus internis , ore , faucibus, labiis : si magnus calor ad extrema cortar s usque inveniatur et si venae institae sint, una cum puli in sotti pleno : si a motu majore ', aeris calore aucto, vino vel aliis quibuscuntquQcalefacientibus assumtis seiulant in omnibus musculis corporis mollem plenum di

Di iti sed by Corale

159쪽

,., DE MORBIS, EX DEFECTU I. iso.

tendentem tumorem , una cum immobilitate quadam , sic ut manuum digitos vix

claudere possint : incipiunt vunc sepiam fieri, soporosi, oculos habere lacrymantes. Sicque habetur perfecta plectorae diagno sis. In Prognos praevidentur futura illa mala quae δὲ in hac paragrapho recensita sunt: & imprimis quod encephali totius functiones turbabuntur , quia in capite omnia plena sunt naturaliter : hinc distentis vasis majoribus , rubro 1 suine plenis , minora reliqua comprimentur, quia durum calvariae os cedere nequit: hine a

levissima vertigine ad lettialem apoplexiam usque omnes morbi cerebri a plethora nasci possunt.

Curatio absolvitur missii sanguinis , labore ; vigiliis , cibo acriori

post evacuationes; omissione evacuationum sensim introducta.

MISSU sANoui Nis. Nimia copia boni sanguinis erat causa omnium m lorum enumeratorum: omne ergo quod hanc copiam minuit, proderit : sed omnium optime copia minuitur milio sanguine ; dc statim inde oritur levamen omnium sympromatum. Nunquam rectius Medicina curat , quam ubi naturae vias .

quibus morbos levat, imitatur: sed videmus & in sanitate , & in morbis , nimiam plenitudinem , a languinis copia majori , vel & rarefactione nimia ortam , salutari haemorrhagia , narium imprimis , tam feliciter tolli. Hinc juvenibus , pertaste v lentibus , illo aetatis tempore , quo incipiunt Vasa , jam fortiora reddita , plus r sistere liquidis distendentibu , tam frequens salutaris haec evacuatio est, imprimis increscente verno calore. Eandem ob causam fervidissimis morbis narium haernorrhagia toties salutem attulit. Ars postea, salutaria haec naturae conamina imitata, aperta vena sanguinem eduxit & si signa docerent, arteriosum systema solum elle distentissimum , venas collapsas , ob immeabilem languinem, haerentem in ari ribi & non potentem transire in venas , ut in morbis acutis inflammatoriis saepe fit , tunc ausi fuerunt Medici ipsas pertundere arterias : & quia hoc in majoribus arte riis saepe non sine perieulo fieri poterat, discissis plurimis minoribus per scarificationes, eundem fere praestabant est emim. V nde in AEgypto , ubi acutissimi illimoibi frequciates erant, tanti fecerunt scarificationes , uti testatur Prosper Alpinus

in Medicina in optiorum.

Quidam , Hel montium secuti imprimis , damnabant sanguinis missionem , tan quam crudolem & inutilem ; credebant abstinentia a cibo es potu plus minui posse nimiam copiam, cum per insensibilem perspirationem , & alias excretiones , quot die plures librae humorum expellantur ex corpore , quod totum cibo dc potu iterum restituitur : hinc cum pergerent naturales hae excretiones liquida minuere , nec ii gesta iterum redderent deperdita , magis minuebatur copia liquidorum abstinentia a cibo εe potu per viginti quatuor horas , quam vel audacissima venae sectione fieri posset i sed hae methodo subtilissimi tantum de corpore diman ir humores . ruber crassus sanguis majora vasa distendens, vix minuitur , quod imprimis requia rebatur ; dc omnes humores acriores fiunt, dum nihil novi chyli sanguini miscetur. Sed sanguinis missio nimiam quidem copiam minuit , corpus tamen relinquitaeque facile replendum iterum imo plus disponit ad nova i plethoram generat dam , uti dictum di in in hac paragrapho : hinc requiritur ut corpus sic firmetur . ut non tam facile boni sanguinis copiam accumulet. Fit hoc imprimis.

160쪽

, io s. io . CIRCULATIONIS, ET PLET HORA. i 3

LABOR Et qui & diis pat illa, quae in otio retinentur ; & firmat sic solida .

ut non facile cedant liquidis implentibus. Quotidie duris laboribus exercitos licce voracissimi simul fuerint , plethoricos tamen rarissime quis inveniet. Labores tamen non conveniunt, niti prius sanguinis missione depleta fuerint vasa ; aliter summum periculum foret ruptura vasorum adeo distentorum. VIGILIIS. Inter causas nimiae plenitudinis recen1ebatur & somnus multus γ ὶ : vigiliae ergo oppositum praestabunt ei ectum. CIBO Ac RIORI Pos T EVA cu A Tios Es. Molles cibi , facile subigei di a visceribus chylopoleticis , magnam chyli copiam largiuntur: unde quotiate ianguinis augetur quantitas , nisi validiori motu humorum dimetur superfluum. Hinc recens natis mollissimum lac jam materno in corpore subactum , dedit natura ,

quia incrementum adeo velox in hac aetate requirebat quotidianum humorum augmentum : ubi vero contrarium requiritur , ut in plet horae curatione , tunc duriores

cibi, non tam facile subigendi , & acriora simul aromatica condimenta stimulat tia prosunt: quia sic & minus chyli , adeoque caeteris paribus & minus sanguinis ,

conficietur ;& aucto motu per acies stimulos , non fiet tam facilis aggestio humorum. Sed antequam evacuantibus minuta fuit distendentis liqaedi copia , acria assumpta nocerent summopere , ob magnum metum rupturae vasorum nimis plen tum , si simul accederet per stimulantia factum motus augmentum. OMISSIONE EvAcu Aetio Nu M sENsIM INTRODUCTA. Qual

tum disponant crebrae sanguinis missiones aiu novam plethoram , dictum fuit l. r. hujus f. Hinc exacuationes illae omittendae sunt ; sed non potest simul & semel hoc fieri , quia omnis subita mutatio a consuetis ad insolita semper mala est ;l& imprimis in noc casu. Per frequentes enim sanguinis missiones assuescit corpus , ut majorem sanguinis copiam accumulet; quae nisi tollatur , omnes plet rae effectus 1 quentur ; & ideo lensim minuendae sunt solitae illae evacuationes quoad quantitatem ; majusque temporis intervallum inter singulas interponendum ; ut sic grad tum minuantur sine ullo periculo. Hoc dum sic fit, imitamur salutare naturae ii sit tutum in sceminis circa illud tempus , quo menstrua incipiunt deficere : natur liter enim sensim minuuntur copia , & majori temporis intervallo tantum prodeunt ; donec penitus desinant : si vero subito cesset solitus menstruor una fluxus , pessima inde solent sequi mala.

MORBI COMPOSITI SIMPLICISSIMI,

OBSTRUCTIO, ET VULNUS.

OBSTRUCTIO.

g. io .c BSTRUCTIO est obturatio canalis, transitum tollens liquido , per eum trans jiciundo, vitali, sano , vel morabo se , orta ex excessu molis transiturae supra capacitatem vasis transmissuri. Omnium simplicissimis morbus inter compositos foret Vulnus , supponens Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION