Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

181쪽

haeret, & sie obstruere ; sed tunc non amplius manet cylindricus ille canalis: nota haberet enim tunc aequalem ubique amplitues nem , & obstruens illud ibi haerens pelleretur directione motus ex majori amplitudine in minus spatium ; & tunc idem, obtineret , quod in arteriis fieri modo dictum est. In venis autem , in quibus directio motus a vertice conici canalis versus basim tendit , obstructio locum non videtur habere posse , nisi ab externa compressione vasis ; quidquid enim angustum verticis orificium transivit, facile reliquas sectiones canalis , semper ampliores , pervadere poterit, & adunatae licet supponantur flui 1imoleculae , cum non sustineantur lateribus divergentibus venarum , facillime abri

Sed & experimenta in vivis animalibus facta hanc rem demonstrant. Dum venae crurali canis immisi alcohol , sanguis statim in thrombos coagulatus deferebatur e mea per totam longitudinem venae ad cor dextrum ; ex hoc vero in pulmones pulsithtombi haerebant statim ; summa nascebatur anxietas ; conabatur summo respirationis molimine animal superare has angustias ; mortesatur brevi. Dum a tam valido coagulante non oriebatur obstructio in venis , a levioribus causis multo minus hoe fiet. Hinc in canalibus , per quos vitae tempore perpetuo motu feruntur liquida , non. videtur nasci posse obitructio , nisi directio motus sit a latiori amplitudine versus majores angustias. Nec obstat, quod ductus hepaticus & communis , ad venae naturam accedens obstraratur saepius , licet ex angustis fistulis in latiorem ductum hepatis fabrica secretus liquor deferatur : nam ductus communis intestini duodeni exteriorem tuniacam penetrans , inter hanc & alteram descendit, mox perforata & hac , inter seeundam & tertiam longo satis itinere progreditur , tuncque tandem in cavum intestini patulo osculo hiat. Hinc plurimae pollent esse causae , quae ultimum illud o culum arctant, vel & penitus occludunt; sicque liberum bilis iter impediant, quae

tunc stagnans concrescere poterit ; uti observata Anatomica docuerunt.

In majoribus autem alveis & si nubus , in quibus sanguis venosus colligitur , &haerere potest , nasci posse concretiones. polyposas , & inde obstructiones , certo

constat. . i

i 1 o. U. E nata in corpore vivo Impedit transitum fluxurae materiae; reliqua impingentia sistit ; horum actionem excipit, suo tiliora exprimit ; adunat crassiora , vas extendit, dii tat , attenuat, solvit , fluidum stagnans condensat , functionem integro fluore oriundam tollit; vasa inde irriganda deplet, siccat, capacitatem vaso tum transmittendis liquidis minuit, copiam liquidi, velocitatemque per libera vasa auget , adeoque omnia , quae inde p. dere possunt, mala producit.

Exilicatis jam causis & natura obstructionis , expendi debent illa omnia , quae

ex obstructione ut causa sequuntur. aὶ Dissertat. de Circulatione Sanguinis in Animalibus genitis δc non genitis pag. io . Icis. I os.

182쪽

Q U AE o TA IN CORPORE VIVO IMPEDIT TRANSITUM FLU-xu R AE MATERI AE. In castavere enim , ubi nullus motus liquorum per vasa s

perest , non nocebit obstructio : & ex ipsa definitione obstructionis F. io . hoc evidentex patet ; tunc enim dicebatur adesse obstructio , quando transitus liquidi per

canalem tollebatur, a quacumque demum causa fieret. R E LIQU A 1M p INGENTIA SISTIT; HORUM ACTIONEM EXCIPIT.

Dum vivimus , jugi motu fluida per vasa feruntur , & quidem satis magno impetu ;nam , uti alia occalione dictum fuit, digito pedis abicisso per apertas arterias ad binorum pedum & ultra distantiam expellebatur sanguis : dum ergo canalis obstructus est , liquidum vi cordis & arteriarum urgetur in locum olastructum illae

quantitate motus , qua potuit Iet ad extrema corporis usque tanta adhuc cum cel ritate pervenire; & lingulis contractionibus cordis & arteriarum renovatur haec vis agens in locum obstructum : cumque illud immeabile obstruens haereat in canali conico , per quem liquidum a basi versus verticem pellitur , omni momento protruditur versus angustiorem locum : hinc omne liquidum impingens sistitur ad locum canilis obstructum , & materia obstruens immobilis haerens omnem impetum liquidi a tergo urgentis sustinere debet. SUBTILIORA Ex PRIMIT, ADUNAT CRAssio RA. Obstructio raro locum habet, nisi a compres Iu externo, vel errore loci facta fuerit in , praeterquan, in ultimis vasorum anguiuis : hinc si v.ῶ. sanguinis rubri globuli circa.ultimos s-nes arteriae rubrae immeabiles haereant, quiK fiet 3 Sanguis habet in se plurimae minoritas moleculis constantia fluida . & omnis canalis major habet ramos later les minores, per quos fluidissima transsire pollunt , crassiores vero partes minime hinc dum vis cordis & arteriarum sanguinem pellunt in locum obstructum, necessario fluidissima , inter duo quasi praela opposita pressa , transibunt iiis canales laterales minores, sola crassiora manebunt , apprimentur contra locum obstructum , augebunt materiam obstruentem. Sed sanguis fanus ex sua uatura in concretionem tendit, orbatus vero tenuissima parte , longe magis concrescet; dc hinc augebitur malum. Dum in vera phreniti de sanguis . per arteriae vertebrales & carotides allatus , immeabilis haeret ad fines vasorum, cor pergit per arterias omni momento bonum forte adhuc languinem adferre ; sed per canales lacerales liquidissima expria muntur , crassiora accumulantur , donec in farctis fece omnibus corticis eerebri vasis immelicabilis reddatur morbus. Inde adeo malum signum in Pelleneumonia habetur, si sanguis vena mimis dilutus vix concrescat; denotat enim , sola tenuiora per pulmonis vasa transprimi, omnia crassa accumulari.

VAS Ex TENDIT, DILATAT, ATTENUAT, soLUIT. Duam cor sanguinem pellit in arterias , illae distenduntur: sed hoc fit ideo , quia arteriae plenae

lunt, & magna resistentia fit liquido impulso a convergentibus arteriarum finibus :si enim arteriae vacuae forent, vel nulla resistentia foret circa fines; sanguis excorde in arterias pulsus libere perflueret, nec urgeret latera, ut recederent ab axicanalis. Quo ergo pleniores sunt arteriae , quo major resistentia circa fines , eo

plus dilatantur a sanguine vi cordis impullo di sed canalis obstructus ante locum , ubi haeret obstructio, plenus est, & maxima simul fit resistentia liquido impulso ;hine necessario sequitur canalis obstructi dilatatio. Dum ligatura injecta liberum sanguinis per venas iter impeditur , mox ante ligaturam tument dilatarae : sed dum vas extenditur, fibrae solidae, latera vias constituentes, disti ahuntur , minuunc

183쪽

, ιι OBSTRUCTIO. s. rao.

puncta contactuum, & hinc debilitatur cohaesio : uti explicatum sui f. a. s. ii'. 3. Latera ergo vasoram minus possunt resistere causis distendentibus . & hinc magi, dilatantur , donec tandem fiat cohaesio nulla , id est, ruptura. Si jam consideretur , obstructionem in maximis vasis raro obtinere, semper fere tantum in minimis;&quod canales maximi inter minimos , ultimae nempe arteriae rubrae, ne quidem dea cimam partem capilli aequent; patebit facile, his obstructis summum metum esse rupturae vasorum longe majus autem periculum in ultimis serosis , lymphaticis dee. arteriolis erit, ii obstruantur. Ob hanc rationem , ubi valida instam matio duravit per quatuor vel quinque dies, nimia distensione ruptis vasis tenerrimis obstructis , gangraena , vel saltem suppuratio, sequitur : frustra tunc exspectaretur benigna re

solutio.

Sed vasa obstructa, & hinc dilatata, comprimunt alia vasa vicina : hinc de in illis obstructio nascitur; sicque augetur malum. FLUIDUM sTAGNANs coNDENsAT. Expressione partis liquidissimae, ει compactione crassioris haerentis; uti modo dictaim suit FUNCTIONEM 1NTEGRO FLUORE ORIUNDAM TOLLIT. Sic incipimus videre, quam multiplex morborum species a sola obstructione oriri potest : omnes enim functiones a libero fluxu fluidorum per vasa vendent: hoe -- pedito , turbantur omnes , vel M cessant omnino. Si polypolae mallae concretae circa magnum sinum dextri cordis pella a ut in arteriam pulmonalem, actum est de vita : si venae portarum ramuli in hepate obstruantur, nulla fiet bilis secretio dcc Cum ergo a tot causis obstructio nasci possit , forte mirum videri posset, non friptus deleti, vel tu ibari functiones, duin fortae quaedam vasa, per naec vel illa viccera dispersa , obstruuntur saepius : sed docuerunt Anatomici, vasa, per viscera dispersa, ubique fere emissis ramulis communicare; hinc, licet quaedam ex illis obstrucha suerint, manet tamen liber circuitus per reliqua ; nec statim a levi ota structione laedetur viscerum functio.

VASA INDE IRRIGANDA DEPLET, s ICCAT. In multis partibus co

potis sanguinis distributio si per unum vas adferens e v. g. singulis renibus una plerumque arteria maguinem Gat; axillares arteriae brachiis prolpiciunt S c. patet evidenter , his vasis 'obstructis ; nihil deserti posse ad omnes illas partes, quae inde vitalem hauriebant sanguinem. Sed vata nostra , nullis Iiquidis distenta , collabuntur, vel saltem se in minimam contrahunt diametrum. In vasis majoribus, ubi obstructionis causa ablata est , magno impetu irruens liquor collapsa vasa , vel contracta, iterum disteniat: sed si in minimis vasis a simili causa talis collapsus factus fuerit, & manserit aliquandiu ; . contigua latera concrescent brevi; & impervia manebunt tota vita, omnesque functiones , quae a libero per haec vasa tr iectu pendebant, erunt abolitae. Saepe accidit, post morbos acutos inflammatorios capitis , remanere surditatem, vel amaurosim , tota vita incurabiles: sorte ab haeeausa, quod obstructis inflammatione majoribus canalibus , minora inde derivata , compressa vel collapsa, concreverint. Dum in Apoplexia omnes cerebri actiones siciat, raro curatur , quin maneat aliquod vitium in hae vel illa cerebri functimne , fere semper incurabile.

CAPACI 4ATEM v Aso κυM TRANs MITTENDU LIQUIDIS MI- Nur T; COPIAM, &c. Dum obstructa vasa transmittere nequeunt impulsa vi

184쪽

ε. iam Iar. I 22. OBSTRUCTIO. 1σγobstructa transire non poterat: cum enim obstructio sere semper in arteriis sit omne liquidum , quod pone locum obstructum in arteriis lueret , per venas redibit ad eor , illae enim facile deplentur : sic manebit eadem copia liquidi movendi, i terim minuto canalium numero ; hinc si notatalis pars corporis in suis vasis' obstructa sit , reliquae partes necessario majori copia liquidi distendentur ; & inde fient omnes plethorae effectus ; & debebit omne illud suprapondium liquidi vel

manetoe in vasis liberis distentu, vel debebit augeri circulationis velocitas , ut manetate eadem copia liquida , dato impore per minores numero canales eor pellere possit sanguinem. Vivo cani , aperto abdomine , ligavi descendentis acit taetruncum et omnis sanguis parrium inferiorum , animalis nutibus inter haec tormenta , accelerato motu redibat ad cor ; sed non poterat vel guttula sanguinis ad i

seriora transmitti e mox oriebantur summae inrietates cor celerrime palpitabat

oculi prominebant sanguine suffiisi ; lingua , turgida sanguine , extra os promine

bat; ingens copia spumae circa os colligebatur , & moriebatur brevi animal. Dum cibi de potus larga copia distentus ventriculua a e truncum premit versus in f riora tendentem , turgida facim, rubri oculi, pulsus auctus, respiratio celerior , docent & copiam sanguinis in partibus superioribus auctam esse , & celeritate manti per vasa languinem fluere; unde tot apud Observatores habemur exempla hominum , qui largas inter epulas apoplexia correpti perierunt. A DEOQUE O MMIA &c. IIaec certe innitita sunt: omnes ensem mctioiissa libero trajectu fluidorum per canales debitos pendent: sed obstructio nata , hunc liberum trans fluxum impediens, potest omnes & singulas functiones talere ; de cum functio tala morbus iit; ergo tot pollum diversii nasci morbi ex obstructione , quot pollunt di diversae functiones.

f. 11 i. UARE pro diversitare vasis obstructi, & mate lar ob

Me stritentis , illi effectus o. y variatis apparent phae

nomenis. Cum ingens morborum numerus, qui ex obstructione nasci possunt, impediat , quo minus describantur finguli, susticiet notasse praecipua capita, unde varii effectus 'bstructionis pendent. Longe alia enim apparebunt phaenomena, dum isai

guis inflammatoria densitate immeabilis tactus haeret illa tenerrimis conicis cerebri vasis , quam si idem ille sanguis obstruxisset renum vascula multo firmiora r atque etiam longe major lpes curationis assulget th inflammatoria tali obstructione corin-ris cerebri, quam si atrabitaria materies fusa , mota , picea fere tenacitate haec vaccula obstruxerit. Aliquando enim materies obstruens talis est, ut ditsolvatur sensim, modo minus urgemur a tergo per impetum vitalis humoris ; aliquando rebellis ad omnia insanabilem morbum facit. Si scisthus confirmatus , vel malignus caneer, o bstructionem feeerint, nee manu tolli possint, quis euram Promittere audebit

f. a. πN vasis Sanguiferis arteriosis rubris inflammatio primi ge-I neris fit, in arteriosis serosis flavis rubra inflammario errore loci, vel flava propria illi vasi, calida flava, in Lymphaticis arteriosas dilatatis inflammatio secundi genetis flava, errore loci,

185쪽

ira OBSTRUCTIO. L ria.

vel pellucida, calida , propria illi vasi , in arteriosis vasis Lympha

ticis, majoribus, cedem a calidum; in minoribus dolores sine ap parente tumore , in pinguiferis, octeis, medullosis, nervosis , bilio. sis alia.

IN VAsis sANGUI FERIS ARTERI Os Is RUBRIs INFLAMMATI

p Ri Mi GENER is FIT. Generalis idea omnis obstructionis Isupponebat excessum molis transiturae supra capacitatem vasis transmissuri. uti definitum fuit β. io . hine potest in omni vase obtinere , per quos liqaidum fluit, in minimo aeque ac in maximo : sed ruber sensuis naturaliter tantum invenitur in vasis maximis ; hine, si in his eanalibus obstructio fiat, haerebit crassissima pars sanguinis , id est , rubra , in angustiis ultimis horum vasorum; si tunc impetus vitalis pergat a tergo urgere illud obstruens , erit instammatio in vasis maximis inter minima , & vocabitur inflam ' matio primi generis. Sed ex vasis maximis oriuntur minores vasorum series : hinc ubi per maxima impediretur humorum circuitus, nihil fere ingredi posset minora ex his orta vasa , unde brevi mors in toto , vel in parte.

IN ARTE Riosis sERos IS FLAVIS RUBRA INFLAMMATIO ERRORE LOCI, VEL FLAVA PROPRIA ILLI VASI, CALIDA FLAVA.

Vas sanguineum rubrum proximum magnitudine sequitur vas serosum , quod solam partem rubram excludit, reliqua omnia admittit: sed in his vasis dilatatis circa principium possunt aliquando impelli globi rubri sanguinis . nec penetrare tamen per ultimas angustias ; hinc errore loci obstructionem facere, ut dictum F. ii 3. erit tunc inflammatio rubra haerens in vasis non rubris naturaliter. Sed uti in vasis maximis rubris crassissima sanguinis pars , mutata figura mole larum , vel adun tione earumdem, poterat inflammationem facere his vasis propriam ; sie & classis. sima liquidi, per arterias serosas flavas fluentis , pars, haerens circa ultimas angustias horum vasorum, poterit facere inflammationem serosis vasis propriam : &cum hoc possit fieri, licet nihil rubri infressum fuerit haec vasa; flava erit haec ii

flammatio non rubra. IN LYM pHATicis ARTERIos Is DILATATIS INFLAMMATIO SECUNDI GENER Is FLAVA , ERRORE LOCI ; VEL PELLUCIDA,' CALIDA, PROPRIA

3LLi VAsi. Vas, quod proxime sequitur magnitudine vas serosum, jam non habet amplius coloratum liquidum ; omne enim rubrum & flavum angustia horum v Rrum excluditur : sed & dilatata horum vasorum oscula poterit ingredi flavum se. rosum , sic in his vasis nasci poterit per errorem loci inflammatio flava. Atqui etiam crassi sinin pars liquidi per vasa haec lymphatica fluentis per communes Oo- structionis cujussi bet caulas poterit reddi immeabilis, dc facere inflammationem huic vasi propriam. Eadem jam doctrina poterit applicari reliquis decrescentiam vasorum seriebus, de quibus per solam Analogiam aliquid dicere possumus tantum ;Anatomicae enim horum vasorum demonstrationes deficiunt. Inde patet, quod in maximis vasis, id est sanguineis rubris , unica tantum ii flammationis i pecies obtinere possit , immeabili nempe reddito liquido naturalitet per maxima vasa fluente: in reliquis vero decrescentis magnitudinis vasis duplex esse possit inflammationis species : una ab errore loci, admiso liquido crassiori per oscula dilatata ; altera a liquido naturali horum vasorum, immeabili facto. .

186쪽

GDir M. Quo usque haec vasorum divisio in minora pertingat, quis dicere poterit Majora vasa inflammata , liquidis coloratis distenta , tumore , & mutato colore loci, qaem occupant , sub sensus nostros cadunt : sed ubi tanta vasorum tenuitas est , m nec naturaliter , nec errore loci, capere possint colorata liquida , tunc . his vasis inflammatis , non mutabitur loci affecti color. Interim tamen distenta vasa de turgentia liquido , pellucido quamvis & non colorato , pollunt molem partis augere , & facere tumorem. Generali nomine Omnes tumores vocabantur . ia ἡμία ut dictum j. it 1. 3 & postea imprimis hoc nomen dabatur aquosis frigidis tum tibus : sed cum in hoe casu calor adsit , omnis inflammationis in majoribus vatis eomes ; hinc talis tumor dicebatur cedema calidum : sed hoc tantum obtinet, tamin majoribus lymphaticis arteriis inflammatio adest. IN MINORIBU s DOLOR Es set N E A P p A R E NT E TUMORE. Omnes sensus, imo omnem fere captum fugere minima corporis nostri vascula , fatis 'firmis probatur argumentis. Iti primo enim pulli stamine punctum illud saliens movebat liquida , vasis contenta , sed quantae tenuitatis i Nervorum mirabilis structiira ; e rebri per nervos , ad partes corporis delatos , tam distincta actio in singulis mutaculis movendis , Pro voluntatis arbitrio ; sensuum organa tam vivida actione iamente uistinctas adeo ideas excitantia m. hanc rem satis evincunc sed si minima haec vascula inflammentur & tumeant, non augebunt ad sensus molem partis asse Elae ; poteruntque tamen acerbissimos excitare Zolores : nam in saevisiuna podagra , & dolentissimo rheumatismo , sepe nullus tumor apparet. Mitior semper horum malorum indoles observatur , quando partes assectae tument.

A O A. Prout jam diversi per vasa feruntur humores , prout divellorum viscerum vel partium corporis fabricam e stituunt vasa, orientur ab horum obstructione varia mala. Si enim in pinguedinosis vasis hoc fiat , calore & stagnatione cito eo rumpendum pingue in pellimam convertetur ranciditatem. Ossis vasa inflammata cariem , ex foliationem , exostoses , tophos &α producent quae recondita ossium cavis tenerrima vasa medullare oleum a sanguine secernunt, si inflammentur, m dulla corrupta osse cavo clauso contenta terribiles morbos producere poterit. Ne

vi ipsi acerrimos dolores , dum inflammantur , parient; & peribit omnis nervorum sic affectorum usus ad sensus & motus. Biliosa vasa obstructa impedient, quo minus bilis , , sanguine venoso abdominalium viscerum per hepatis fabricam separata , ad debita loca feratur sed regurgitatis in sanguinem cacochymiam biliosam faciet , & plurima, suae inde sequuntur , mala. i

g. I U I vero sedem , naturam, materiem , causas, essectus obstructionum , hucusque t IC . ad I 23.ὶ tradita novit , illi si*na, quibus futura , praesensque obstructio, ut 5 ejus essecha,

sciuntur , ignota non erunt. In hac paragrapho agitur, quomodo & ex quibus fgois in Diamsi concludatur, obstructionem adesse ; quomodo in Prognosi futura praevideatur; uti & effectus inde secuturi, sed ex illis , quae prircedentibus hujus Capituli paragraphis dicta sunt,

rare omnia facile deducuntur.

187쪽

SEDE M. Obstructio . facta ab externa causa , vasa comprimente , in onini loco canalis nasci potest ; a reliquis causis enarratis orta obstructio imprimis haerebit

circa maximas vasorum coiacorum convergentium angustias.

NΛTURAM. Quae, ex definitione data L Io . tantum in excessu molis tra siturae supra capacitatem vias transmissuri consistit. MATERIAM. Quae tot habete potest diversitates, quot simi dissimcta suis dotibus fluida per proprios canales mota : sed & idem liquidum , varia degener tione morbosa , distinctas concretiones facere potest ; unde iterum materiae obstructionis ingens varietas. Potest v. g. 1anguis inflammatoria tenacitate immeabilis reddi; potest in polypos concrestere ; potest frigido mucoso glutine lentescere &c.cAUSAS . quae hactenus recensitae iunt, & vel angustando vusa , vel augς do moleculas fluidi, vel denique errore loci agunt.. EFFECTUS, qui iterum varii sunt, ratione vasis obstructi & maletiae obstriae tu ; de pro vario impetu , quo liquidum pellitur in locum obstruch n. Quomodo jam ex omnibus his cognitas habeatur Diagnosis & Prognosis , dictum fuit S. 27.

f. i a . U T cognita hac ejus diversitate , dissicile non erit, pro-

Ru priam cuique curationem tradere. Nulla, generalis regula in cura obstructionis dari potest , sed sollicite indagandat

est causa , quae obstructionem fecit; hac enim cognita , tantum certi quid itatui potest. Solet quidem dici , in omni obstructione conducere , ut vas obstructam laxetur , ut facilius cedere & dilatari posEt, & sic transmittere bifarinum liquidum: sed si ab errore loci nata sit obstructio , laxatio vasotum an conducet semper Ce te si 8. demonstratum fuit, inter causas erroris loci merito recenseri laxationem vasis. Alterum senerale indieatum in cura obstructionis eraedicabatur dissolutio con- ereti obstruentis : sed nisi ex historia causarum noverit Medicus , cujus naturae fuerit illud concretum, haerebit anceps. Aliam enim medelam poscit inflammat ria densitate conerescens sanguis , quam fi inerti seisido muco lentescant humores.. Idem in reliquis verum est et hinc pro varietate cauiae cognitae , obstructionis varia

erit curatio.

I. ias. , T A M Illa, quae a compressu externo ri x , indicat L l ablationem cauta prementis, quae, ubi possibilis . p

tenda ex secutura ejus descriptione.

In 3. I ih. recensitae sunt illae causae, quae observatae suerant exteriis eompressione vasorum obstructionem fecisse: sed nisi causa illa comprimens noscatur, & cognita tollatur , non poterit sanari obstructio inde orta , uti evidenter patet: Ide que in numero citato in quatuor classes distinctas re actae sunt liae causae , ut ordine

indagari possint.

Postqnam antem innotuit causa, quae extema compressione vasis obstructi memiscerat, inquiri debet, an haec tolli possit an vero talis sit indolis , ut nullo h ctenus cognito artis molimine superati vel emendari possit. V. g. tumores illi a Pullo ii, qui a varia spissitudine materiae contentae, atheromata , melicerides, lite

188쪽

f. Iasοῦ Iχς. a17. OBSTRUCTIO. 1 itomata dicuntur. dum in externis partibus haerent, ubi manubus accessus datur , non nisi dissiculter tolli possunt ; quid seerandum de similibus tumoribus , dum in interioribus eorporis haerentes vicina vasa comprimendo angustiuit Dum uterus gravi di mulieris distentus tuo situ , ut aliquando fit, venas iliacas premit, tumor em arosus crura & femora occupat; nec tolli potest hoc malum , cessans sponte. post partum detumescente utero. Quando scirinus conii ranatus . vel cancer ex eo natus , exstirpari non potens , obstructionem fecerit, quaenam cognita medela superest γ Idem in plurimis aliis obstructionum causis obtinet. Interim aeque magnus Medicus est , qui incurabilem morbum distinguere potuit . quam qui iambilem tol

lere valuit. Reliquarum vero caularum in b. I ix. recensitarum medela vel ex ante dictis

hauriri potest ; uti v. g. plethorici tumoris curatio ι vel de illis postea singulis capta tulis dicetur: v. g. de iurammnione , suppuratione , scirrho &c. de luxatis frachis&c. Dum vero externo corpori applicata quaedam vasa comprimunt, ut vestes , fasciae, ligaturae &c. facilis cura est , & sponte patet. f. t 26. VI A vero , quae ab aucta fibrarum contractione oritur, coa

gnoscitur pu signa , quibus visceris , vasis, fibrae nimia . contractio scitur 34. 36. 4o. so. 33. ὶ , tum quoque illa , ubi haec contractio a secunda causa s ri 3. N'. a. in per tuae causae signa clara , ut altera , quam inanitioni praegressae adscripsimus. Ibidem.

N'. 3. Ita hac paragrapho agitur de signis , quae docent obstructionis causana pendere a

contractione propria vasorum aucta. Sed in s. ii 3. tres recensebantur causae diu stinctae, quae augebant vasorum contra mem. Prima erat aucta elasticitas fibra rum , canalium , viscerum e sed hujus auctae elasticitatis fgna descripta sunt, dum de nimia rigiditate fibracum , vasorum minimorum & majorum & viscerum dictum fuit in numeris hic citatis. Secunda causa erat nimia distensio vasculorum minorum constituentium majorum vasorum latera : haec autem adesse cognoscitur nimis plenitudinis signis in Plethorae historia recensitis. Tertia vero causa , quae imprimis inanitioni praegressae adscribebatur, cognoscitur adeste per evacuationes quascum quς magnas praegressas , faciem collapsam, pulsum parvum debilem, siccitatem linguae M oris interni, vires prostrata

I ii T. ANHUR haec obstructio tri 3. r. per remedia o contractionem nimiam fibrae, vasis, visceris emendantia 3 F. 36, 38. φ . II. ὶ 2. maxime, si ipsi affecto loco applicari posse sit eorum virtus, quod halitus, fomenta , balnea , litus, fomenta

ericitant imprimis di 3. per auxilia . quae vascula, membrana S compo nentia , nimis impleta deplent. Quo evacuantia in genere, sed prae primis illis vasculis applicata, spectant' quae sunt laxantia, dilueniatia . Te solventia, attenuantia, detersiva, evacuantia: A. per illa, quae callositatem factam resolvunt.

i. De his dictum fuit in numeris hic citatis ; & patuit , tunc artem misitum

189쪽

posse essicere in similibus morbis, in quibus nimia rigiditas solidarum partium tollebat illud aequilibrium , inter fluidorum impetum & solidorum resistent nim , ad sanitatem requisitum. Sed aliud hic notandum occurrit , stmiulos nempe mirabiles , imo & ipsos animi aflectus , polle subito de essicacishme augere contractilitatem solidarum partium. Dum sulfhuris accensi vapor pulmone hauritur , mox sic conis stringitur in omnibus suis vasis , ut nil transmittat , unde omnibus.animalibus m

joribus lethalis sulphuris sumus. Oleum vitrioli, penicillo applicatum vivi canis dissecti intestino , fecit illud sic contrahi, ut nullam omnino cavitatem haberet. Aceti guttula , oculo inspersa , sic facit constringi palpebras , ut nulla vi diduci possint. Nisi Medicus noverit hos stimulos tollere , vel enervare , non poterit c

rare nimiam contractionem inde ortam. Quantum autem possint animi auectus augere vasorum contractilitatem , patet

obviis ubique observatis. Dum subito metu percutitit homo , mox pallet, & coulabitur tota facies , contractis omnibus vasis : si jam cogitemus , idem in interi ribus fieri posse , quod in externa cute tam clare videmus , mirabiles & pertin cissimi inde pollunt oriri morbi. Vidi mulieri sanae , subito terrore aflactae , mox ortum fuisse in mamma tumorem , qui, licet optimis tractatus remediis , in sci rhum irresolubilem induruit. i . L. Si universia solidorum compages nimia risiditate peccat, toti corpori de omnibus ejus partibus externis dc intemis illa applicari debent remedia , quae nimiam,

illam tollunt rigiditatem : sed si in singulari Parte haereat hoc malum , quare Omnia vasa laxarentur Suffcit tunc topica medesa , si applicari possit soli parti affectae : hoc autem imprimis fit per UALITU S. Aqua tepida emollit partes solidas corporis ; sed aqua , in v

pores resoluta calidos , longe magis. Durissima cervorum cornua , vapori aquae

tepidae exposita , sic emolliuntur , ut scissilia fiant. Cubiti articulationem , ob ii durata ligamenta immobilem penitus redditam , vidi pristinam flexilitatem rec perasse , dum per binos menses quotidie per horam pars exponeretur aquae calidae vapori. Hinc ubi commode vapor determinari potest ad partem , reliquis auxiliis aquae calidae halitus praeserendus est. FOMENTA, quae fiunt ex aquosis , imprimis si mollissimae herbae his ii coctae fuerint, ut malva , althaea &c. semina lini , avena &c. tali decocto madidi panni lanei applicantur parii ; superimponitur his pannis vesca oleo perfricata, ut impediatur cxhalatio ; deinde fictilibus calidis , variae figurae pro variis partibus corporis , impositis calida servantur haec fomenta: sic pars assecta m perpetuo v poris balneo haeret. Dum pleuriticorum lateribus haec sic applicantur, summum

doloris. levamen sentiunt.

BALNEA. Imprimis balnea vaporis, parte' enim corporis aqua immeris comprimuntur ab aqua , vapor autem aquae omnia laxat, uti ante dictum est : observatum fuit, in similibus malis topicis profuisse , ultra fere quam sperari poterat, aquae . calidae ex alto delapsum guttatim in partem affectam e chronicos admodum ia& ad omnia fere remedia rebelles , . circa genu tumores hac mellioda curavi alia

quoties.

LITU S. Si nempe ex blandissimis oleosis fiant. Rigida animalium coria oleo inuncta flexilia redduntur : omnibus Partibus corporis, in quibus requiritur flexi' bilitas , apponitur molle oleum : omnes masculi, tendinesque vaginis oleosis. t

190쪽

ς. I 27-I28. OBSTRUCTIO. guntur : omnibus ligamentis , ossa arriculata nectentibus , pinguis unctuosus lita quot assutissitur. Sea ubique . invenitur , illud Pingue elle blandissimum , nul

tamque habere mimoniam : magnus enim error i oret credere, olea acria ambusta ,

Galbaneta illa scacelli &c. esticaciora esse ad hos usus. Ubi sola nimia rigiditas pecent in partibus solidis , mollissima olea pressa ex vegetabilibus , medulla ossium receias , moblissimum althaeae unguentum & similia , pulcherrimi tunc usus ; imprimis si, post balnea vel fomenta applicata , bene deterss & siccatis partibus

corporis haec illinantur.3. Dictum fuit II 3. n'. 2. , quod per Anatomicas injectiones demonstra tum fuerit, majorum vasorum latera minoribus vasculis constare : haec vero nimis impleta possunt minuere cavitatem vasis , cujus latera constituunt. Si v. g. emula . gentes arteriae , inflammatae in suis membranis k sic arctentur in minimis ramuli C renum substantiam dispersis , ut non fiat urinae secretio , erit isthuria , a,c causa forte aliquando in morbis acutis observata. Post validissimos cursus mach

tis animalibus , inventum fuit saepius , majora vasa in suis tunicis fuisse penitus inflammata , & sanguine turgida: cura hujus mali perficietur pecE VACUANTIA iti GENERE &e. Nihil hic habemus nisi generalia ;.

omnis enim deplatio artificiosa fit fere tantum per majora vasa. Omnium fere ma- isti imum auxilium est venae sectio ε, & sic depletis maximis vias minus comprimuniatur minora horum latera constivuentia minori impetu urgetur Iiquidum in loeum

obstructum : & si magna fuerit facta languinis mimo ad animi deliquium usqὐe contracta vasa minora , ablata pressione vitali A basi versus verticem se reprimunt Merens in illis fluidum in vasa majora. Sed si loco affecto possint applicari rem

dia , tunc recensita omnia conveniunt: si V. g. in morbo acuto ilcnuria ab hae usta nata fuerit, de aeger nullum tenesmum exonerandae vesicae sentiat, noscitur ,. circa tenes haerere hoc malum et tunc generalibus evacuantibus praemissis , fomen

in lumbis applicantur, & clysimata injiciuntur , quia colon intestinum renibus proxime adiacet, ut saltem quam Priacime ad pariem assectam applicentur remedia. Quomodo autem LAXANTIA, D UENTIA, RESOLVENTIA, ATT NUANTIA, DETERSIVA agant, explicatum fuit F. 1 . n'. 4.

. Callus , uti dictam fuit j. iii. u'. i. in fine , fit, si vasa minima compressa ,. omni liquido expulso , lateribus contiguis factis , concreverint ; tunc non amplius manet vas pervium , sed fit concreta membrana ; unde nulla humiditas , nullus sensus ici callo. Adsunt quidem eadem vaca quoad materiem , non quoad liquiadorum transfluxumo Callus tamen abscissu& renascitur in eute externa , quamvis nullus trans fluxus liquidi vitalis per callum sit. Videtur autem hoc fieri . quia con- ' ierem vasorum extrema vi vitalis liquidi sensim protruduntur , extremitates vero vasorum apertae, callo contiguae, ab illo comprimuntur ; hinc callus detritus , ab eisias , increscit iterum , uti quotidianis observatis constat. Quam difficulter autem eallositas semel natae tolli possit , sequen& docebit paragraphus.

g. 118. T ERUM ilba obstructionis species , quar ab hac cati V sa , raro, si unquam , curari potest. Emollientia , di laxantia praecipua sunt. Unde mortis patet inevitabilis nec ei

SEARCH

MENU NAVIGATION