장음표시 사용
201쪽
mista arena littoris , tramiarentes nobilis ιiquoris fluxisse risu , ct hau fuisse originem
viari. Sed haec historia alea linam nitri Veterum indolem arguere videtur : unde Boyleus & alii' dixerunt , sodam AEgyptiorum esse nitrum Veterum. Illud autem , quod hodie in ossicinis nitrum vocatur, Veteribus videtur inc enitum suille, miro modo ambipens inter naturam vepetabilem , animalem, iniasilem 1 reperitur enim in desertis & inhabitatis locis in Indiis orientalibus crusta tenuissima superficiem terrae tegens , post largas eluvias imprimis apparens , in aliis locis de terra nigra excoquitur ; in vetustis aediliciis, caemiteriis, stabulis , columbariis colligitur nitrum : in plantis quibusdam reperitur sal essentialis , sola inspicsuione succi expressi & depurati collectus , qui omni dote nitrum refert. Nitrum hoc, si purum sit ab omni sale marino , in acre siccum manet, in aqua solvitur totum , inter salia fere levissimum ; summum attenuans , per corporis viares mutabile , refrigerans, tantum usum habet, imprimis in morbis acutis, innibus obstructiones ab inflammatoria sanguinis densitate nascuntur. Praefertur tunc marino dc Semmae , quia levius est, & superabile coeporis viribus : tali ammoniaco vero praefertur, quia sal volatilis aleatinus , in his morbis nocens, magnam partem salis ammoniaci constituit, extricandus forte a ligante acido salis marini iasi occurreret putrefactis vel alcatinis humoribus,BOR Λα Mirabilis penitus sal, cujus indoles nondum bene cognita est, &cujus historia confusa penitus vel apud optimos scriptores habetur. Voluerunt esse Veterum chrysocollam: sed Dioscorides a ὶ colorem porri laete virentis commei dat in. chrysocolla , & monet in fine capituli, esse ex eorum genere , quae Vomitum concitant , imo & necem inferre pollunt& alibi bin ex urina & aere Cyprio parari gluten , auro ferruminando idoneum -ἰm τοῦ χρυνί. - - dicit. Plinius eὶ segetis instar laete virentis colorem commendat: unde in Neronis spe taculis Circi harenam Chri colla stratam suille dicit. Monet etiam vomitum excitare , & auri fabios illud sibi vendicare asse utinando auro ; sed addit tunc Cypriarem perari aerusine ,& pueri impubis urina , addito nitro. Unde ex corore & efficistis videtur Vestrum.Chrysocolla cuprum in se continui cse i sed in actis Academiae Regiae scientiarum dὶ Celeberrimi Viri , salis hujus
proprietates indagantes , invenci in boracem nihil in se cupit habere ; sed esse naturae utcumque alcatinae , ma in ille assinitatem habere cum soda AEgyptiorum; verum esse minus alcatinum , & habere praeterea in se terram vitrificabilem , M s
lem neutrum nondum bene cognitum.
Inter Mobstruentia remedia magnum nomen obtinuit; unde & dissicillimis morbis sanandis solet adhiberi, partim miro , quem habet, stimulo , partim vi salina
FIXUS ALCA-NUs. Artis tantum, non naturae filius, 1 Κali herbula. dictus ; quae vivis flammis combusta cineres salsissimos relinquit. Sal ille ex variis admodum paratur vegetabilibus , semper fere idem , tantum majori vel minori aerimonia diversas. Adhibetur imprimis , ubi frigus , inertia , lenta pituita praed
minantur i ubi calor, putredo , IIccitas magna adsunt, non adeo tutus horum s lium usus.
VOLATILIS. Omnia hactenus explorata animalia & vegetabilia, per pu
202쪽
trefinionem dant salem volatilem alcatinum. Animalia omnia hactenus examinata sistillat destillatione hunc salem largiuntur. Animalium humores non alcatini, ad millo sale fixo alcesino , praebent salem volatilem alcatinum. Plantae quaedam acer rimae , ut sinapi, cochlearia , nasturtium , cepae &c. salem talem continent, hae iis tantum plantarum harum partibus, suo halitu se manifestantem , & levi destit latione facile inde extricandum. Ex omnibus illis natus sal volatilis alcatinus per artem purissimus redditus, omni dote apparet idem. 'Usum habent eundem fere hi sales, ac alcatini fixi ; sed mobilissimi levissimoratoris gradu disperguntur quaquaversum, & aufugiunt; hine non tam durabili
effectu agunt; si vero coerceantur ad locum, ubi agere debent, omnia destruunt rsal enim alcatinus volatilis, cuti applicatus, re tenaci emplastro tectus, illam com burit in crustam gangraenosam. Majorem ergo adhuc cautelam horum selium usus requirit. Sapones omnes olei cum sale accuratam adeo miscelam habent, ut in aqua
dilui pollini, absque ullo apparente oleo ; hoc enim requiritur , ut sepones aici possint. Tales jam sapones habentur plurimi nativi. Met, Veteribus adeo usitatum .& Chemico examine , dc pulcherrimo usu in morbis , imprimis acutis , imo de in chronicis plurimis, seponaceas vires solventissimas exhibuir. Saccharum postericiaribus taculis maximo in usu , antiquis tamen , uti videtur , cognitum , in igne d flagrans , in aqua solubile & in crystallos redigendum , simili valet efficacia. Frue tuum horaeorum bene maturorum succi recentes, vel & in sapam inspissati, incre dibili solvendi virtute fundunt omnia. Herbarum recentium succi nativa misce laoleum Sc salem sic unita habent, ut sepones merito dici possint; imo in quibusdam tanta efficacia est , ut seponis arte parati instar sordidas emaculent vestes : docet hoc seponariae dictae heroae succus. Dum certa lege oleum animalium, vel vegetabilium , acri sali fixo alcatino uni tur , nascitur iapo ; in quo antiqua detergens & dissolvens lixiviosi salis vis inest . omnia oleosa , pinguia , resinosa , pituitosa , amurcosa solvens , abest tamen nimia& tape rodens aerimonia salis alcatini fixi: hinc talis iapo, aqua dilutus vel va cuci ventriolo dc intestinis imprimis in propriis humoribus horum viscerum hue intuentibus solutus , universale sere deobstruens dat , tuto faciens , quod acriora solventia non nisi cum periculo efficerent.
Efficacissimi per artem parantur sapones, dum purissimum dc attenuatissimum oleum vegetabile iungitur sali aleatino sincerissimo fixo , vel volatili. Sie aleoliolvini cum tal olatili aleatino conerescit in seponem mirabilem , Ossam Helmoi tianam dictum. Idem Alcohol, ab omni aqua liberum, siccissimo ab igne fali fixo
alcatino unitum , verum facit seponem. Athereum terebinthinae oleum , alcatino sali dissicili arte unitum , seponem praestantissimum facit, Star yanum vulgo dic tum. Quo purius & subtilius oleum , quo magis sincerus sal fuerit, eo praestantior usu sapo inde natus. FU LIGINOSI. Fumus , dum aperto igne combustilis materia uritur , e mino receptus, condensatus, ejus parietibus accrescit forma flocculorum nigrorum: est vetus carbo volatilis pingui oleo dives , fuligo dictus. Chemica hujus analysi ς docet , in aquam, sales, olea , terram , resolvi posse; unde seponacea ejus indoles patet. Catapotia ex fuligine facta, auro obducta, ne displiceant nimis, deglutita in lentis morbis, vi attenuante saponacea summos fecerunt effectus.
203쪽
BILIS. Verum seponem nativum in animali corpore exhibet. Q udis ingestis. per ventriculi actionem jam parum iubactis, in homine statim bilis astunditur , ut aequabilissima fiat omnium iniicella, & solubilitas in aquolis. Sericeas vestes , pii guibus maculatas , bile animalium pulchre depurare noverunt artifices. Pretiosa pigmenta Pictores bile diluunt, ut aequabilissime diduci pollent. Quat tam autem vim dii Iolvendi habeat bilis , docent morbi, in quibus bilis , impedita fluere per conluetas vias , regurgitat in languinem ; di IIolvitur enim totus in aquam tenuem,unde diuturnum Icherum fere semper hydrops sequitur. Bilem inspillatam in extracti formam , ne putrescat , servant ossicinar : unde catapotia hunt ad hos usus. Ιmo tumido abdomini juniorum inuncta bilis inspillata fundit concretas mallas in intestinis haerentes , & per alvum evacuat. Pro varia jam morborum indole varii sepones adhibentur. Sapo, Venetus dictus , ex purissimo oleo presso & sincero sale alcatino factus , sine ullo fere renixu fundit omnia ; in morbis autem acutis , putriditque , non semper adeo tuti usus : tunc mel, saccharum , horaeorum fructuum succi recentes , vel inspitiati praeferuntur ;maximi usus imprimis , ubi inflammatorium spitium resolve nauin est. Si frigus , inertia, mucosa humorum indoles praedominentur ; acriores sapones fuliginosi , vel ex oleis stillati iis aromaticis & sale volatili alcatino facti , ut sunt tales volatiles oleosi ossicinarum , praeferuntur. Prosunt tunc & illi, qui ex alcohse & salibus fixis alcatinis fiunt dec. Ubi putredo adest , vel sutura metuitur, a bile , adeo sponte in putredinem prona, ablimemus. . PRAEPARATA ME Rc URIALIA. Argentum vivum , sic dictum est. quia argenti fulgorem suo splendore refert, & tremula fluiditate vitalis quid habere videtur : unde & ἰδνα,υμ, vocavit Dioscorides; ut is Aristoteles, quali argentum mobile dixit; hoc Veteribus quidem cognitum fuit , sed damnatum tan quam deleterium. Dioscorides a in dixit hydrargyron epotum eadem facere , quae Lithargyron , cujus noxas bὶ descripserat: & alibi scὶ monet , quod oporteat servari nydrargyrum in vitreis vel plumbeis , vel stanneis , aut argenteis vasis ;aliam enim omnem materiam exedit , & facit dissiuere , potestatem autem habet deleteriam epota , gravitate erodens interiora. Plinius dὶ pariter damnavit,
vocans argentum vivum vomicam liquoris aeterni, rerum omnium venenum , quod
ex est , ac perrumpit vasa permanans tabe dira : unde & postea se) minii , ex quo
argentum vivum excoquitur , usum in Medicina tanquam temerarium damnat. Galenus f) , brevi tantum sermone agens de Hydrargyro , dicit, se non habere
ejus ullam experientiam ; neque ut interimentis, si epotum fuerit, neque an id faciat externe appositum. Prolcriptus hinc fuit argenti vivi usus etiam a Graecis M dicis recentioribus. Arabes primi inceperunt externo usu argentum vivum adhibere ad culaneos morbos sanandos. Postea ad luem veneream curandam la daverunt externum tantum usum Medici, donec primus fuerit Ioannes de Vigo , qui praecipitatum rubrum interne exhibuerit. Postea ipsum argentum vivum in nativa forma dederunt in pilulis Barbarossae dictis : uti in tractatu absolutissimo de Morbis Venereis demonstrat Celeberrimus Astruc gὶ.
f) Lib. IX. Simplie. Medicament. Clia reor.
204쪽
Mirabile hoe fluidum metallicum , soli auro pondere cedens , simplicissimum est de divisibile admodum , cum per ignem volatilis fumi forma dissipetur in auras
quantum enim debuit increvisse luperficies ratione molis , antequam ponderosis unium argentum vivum in acre sustineri pollit . Nullam praeterea habet acrimoniam sensibus observabilem ; cum & oculi tenerrimus sensus , de crudum vulnus nullam asperitatem, nullum dolorem ab applicato argento vivo percipiant. Duili blandum adeo apparens Sc iners remedium corpori viventi applicatur externe per linimenta , emplastra &c. vel de in vapores reto lutum bibula ingreditur extro1 tum patentia vasa ; vel degluti tum parca copia & repetitis vicibus fuerit, miro modo mutat totum corpus, fundit, distolvitque totum languinem in Miidam quasi colluviem , quam per salivationem , vel oc per alvum quandoque de corpore expellit. Oritur tunc primo aegritudo per totum corpus, major calor , febris , vires incusiant prosterni quasi, appetitus minuitur , sitis oritur major ; post cadaverosus h itus exspiratur ore; gingivae , lingua , palatum , tonsillae , glandulae sub lingua &aliae vicinae incipiunt tumere , dolere , calere; dentes iniugunt ; lingua ad latera& apicem , ubi dentibus contigua est imprimis , ulceribus albis dolentissimis erodi tur ; similiter δc pars interior genarum & labiorum assicitur ; tota facies tumet; labia tumentia retorrida fiunt tredo aspectu ; tunc effluit viscosus olidus humor ii genti saepe copia , exulcerans omnia loca , quae alluit. Durat hoc per plures dies :1ensim tunc minuuntur omnia recensita , exhaustiun apparet totum corpus , & d color. In quibusdam , vel ex suppressa salivatione jam incepta per frigus admissum imprimis ; vel ex peculiari idiotyncrasa versus ventriculum & intestina tendit remedii virtus ; de umilia tunc in his partibus videntur oriri mala, quae oculis vid mus fieri in partibus oris interni. Tunc saevissima cardialgia, & tormina intestinorum acerbissima oriuntur , alvi fluxus aquosus , olidissimus , copiosus subito saepe vires Irosternit, animi deliquia , imo ipsam mortem producit. Hoc saltem patet, argenti vivi usum , live per salivales duetus , sive per alvum
educantur humores , dillolvere omnia , attenuare , dividere : sanissimus enim ii mo , opima corporis pinguedine nitens , incautus dum argentum vivum , ad curandam scabiem, corpori ast ricat, validissimam pallias fuit salivationem per viginti dies , totus pallidus 3c emaciatus emersit, toto sanguine sic dissoluto , omni pinguedine attenuata de educta de corpore. Pitcarnius , a) qui ex communibus omnium corporum legibus plurima deduxerat pulcherrima in Medicina , fuit in illa opinione , gravitatem argenti vivi solam lusticere , nee aliam facultatem hic deiiderari , ut explicentur mirabiles illi eficetus : imo audacter addidit , aurum , in fornaam sanguini permiscendam redactum , habiturum vires ponderi proportionales , Ac omnia medicamenta tantum superaturum virtute , quantum pondere superaverit. Argentum nempe vivum in minutissimas moleculas divisibile , sanguine fere de cies & quater ponderosius , venas ingressum , per pulmonis angui fias pulsum , exsiniistro corde cum sanguine in arterias projectum , habebit eandem celeritatem ac reliquae sanguinis moleculae; momentum ergo motus in argenti vivi particula erit ad momentum motus in sanguinis molecula , ut pondus argenti vivi est ad aὶ Dissertatio de caui s diveis e Molis , qua euit sanguis per pulmonem ,
205쪽
pondus sanguinis. Tanta ergo vi irruentes argenti vivi particulae in sanguinis m laculas , illas divident. & attenuabunt: rubeta peribit in sanguine Lissoluto ; e trieabuntur olea Ac sales attenuata pariter , unde foetor & putredo , attenuati h mores per dilatata, impetu irruentis tanta vi argenti vivi , vasorum oscula extabunt d e corpore. omnia autem haec essecta debent augeri, quia argenti vivi m laeulae motum semel impressum diutius retinent: demonstraverunt enim Mechaniaci , retardationes corporum aequalium , sed diversae densitatis , aequali cum vel citate per idem liquidum motorum, esse in ratione inversia densitatum. Simplex haec , 6c cognito ponderi argenti vivi innitens , explicatio mirabilium horum effectuum sincere visa fuit. Quaedam tamen serio haec meditanti obven runt dubia, quae non prurigine obloquendi Viris , quos veneror , sed veritatis amore , moliora addiscere paratissimus , yroponam. Ex universalibus illis argenti vivi proprietatibus non videtur explicari posse, quare soluti per vim assumti argenti vivi humores per salivales ductus potius ruant , quam per alia corporis loca. Praeparata mercurialia ossicinarum in parva quantitate omnes illos producunt effectus , quos longe major argenti vivi copia tantum facit. An vprosimile apparet . in corpore humano argentum vivum extricari ita posse ex his praeparatis , ut nativa ipsi forma redeat, δc pristinum pondus; cum per artem non niu summo igne, dc additis talibus , quae acidum argento vivo unitum in se trahunt potentissime, hoe fieri possit 3 Et licet daretur , sic reviviscere tu corpore argentum vivum, no dum ulla patet ratio, quare pauca grana sacerent , quod uncia integra argenti vivi vix essicit. Novi satis , quid respondeatur ad hane dissicultatem quod nempe argenti vivi minutissime divisi moleculae , salinis spiculis infixis horridae e pondere metallico unito concentratissimo acido , plus dividant omnia, quibus occurrunt. Sed si co si deretur praecipitatum album ossicinarum , levissimum exhibens inter praeparata mercurialia pulvisculum: in ejus praeparatione enim amita muria salis marini e cutitur in spiritu nitri sol urum argentum vivum , edulcoratione repetita pulvis ille
insipitas sere & blandus sit; tamen vidi saepies , quod granis visitati, divisis d
sibus datis , imo Ac aliquando longe minori quantitate excitata fuerit satis valida falivatio. Levitas huius praecipitati albi, di debilis salium argento vivo unitorum acrimonia in hoc pulvere . videntur repugnare huic sententiae. Nobili Viro caecitate languida & eonfirmata utriusque oculi laboranti , iusserat Emprricus , ut bina grana pulvisculi mercurialis quem postea turbith minerale fuiste dixit in naribus attraheret, statim vomitu , sudoribus , sedibus , urina , saliva , lacrymis, decem aut duodecim horarum operatione , adeo commotus fuit, ut caput ejus plurimum intumuerit; tertio tamen aut quarto die post haec facta gradatim rediit visus . & post mensim philosophicum acutior, quam unquam antea fuerat. Sic narrat Boyleus ca). Ex hac historia patet, omnes essestus argenti viri ortos fuisse , dum pulvisculus
mercurialis internas nares tangeret tantum. Argentum vivum purum , vase vitreo sicco, sincero, contentum , solo eoncussa
Mechanico agitatum, dedit pulverem mollem , nigrum , tenuissimum , saporis
a De Utilitate Philos. Experimenti pag. 346. 347.
206쪽
acris metallici, aeris saporem utcumque reserentis. Sexaginta & una destillationibus purissimum redditum Argentum vivum majorem eopiam dedit similis pulveris. Λrgentum vivum in cucurbitis vitreis conicis fundo plano instructis, phiala chemicavitrea inversa clausis , calori I 8o. graduum expositum per plures menses, dedit sumilem omni dote pulverem. Sed pulvis ille uc natus , ex retorta vitrea valido igne destillatus , rediit in a gentum vivum , pauca grana tantum relinquens fixae materiar. Simpliei destillatione ex retorta vitrea purissima ex Argento vivo nascebatur pulvis rubet splendens, valde friabilis , saporis acerrimi metallici, nauseosi, ps trabilis , vix ex ore delendi , corpus humanum diu & valide turbans , & ad exeretiones disponens e tamen pulvis ille sie natus , validissimo igne iterum fere totus mutabatur in argentum vivum a . Ex his apparet, argentum vivum , sine ullo addito , solo tritu mechanico , sola. ignis actione posse mutari in acerrimam indolem ; iterum tamen redire maiori igne in pristinam formam, deposita omni acrimonia. Aia ergo argenti vivi efficacia a communibus omnium corporum proprietatibus pendet 3 An non potius singulari ejus naturae , per experimenta sola cognoscendae , haec attribui debet Sufficit ii terim Medico noviste , quid agat argentum vivum humano corpori applieatum . Iicet modum , quo aῖat, ignoraverit. Aliorum remediorum virtus non magis patet inquirentibus : quis enim explicavit modum , quo scammoneum totum sangui nem , in putridam aquam solutum, per alvum deturbet Quis intellexit antimonii, de ejus praeparatorum , mirabiles dotes Acc. Omnia jam haec remedia hac , recensita iterum determinari debent ad illa loca, quantum neri potest, ubi haeret solvendum : hoc autem fit per D E R I v A M T I A . ATTRAHENTIA, PROPELLENTIA ; de quibus dictam praecedenti paragris
f. I 36. AUSA coagulans educitur attractione alterius for a tius trahentis. Sic acida in alcalia , olea in alcalia, dcc. trahuntur , quae experimentis Chemicis in primis inveniun.
Per Chemica experimenta constat , obtinere in quibusdam eorroribus miram proprietatem, qua alia corpora trahunt & sibi uniunt: v. g. olei vitrioli drachmasi tribus aquae libris diluatur aequabilissime , dein affundatur oleum tartari per deliquium , istud sibi uniet vitrioli acidum , & cum illo concrescet in salem compostum. Dum fluidissimum argentum vivum liquato per ignem sulphuri instillatur sensim , & agitatione continua miscetur , concrescunt haec simul in libram massam; quae valido igne si urgeatur , non redit argentum vivum , nec avolat, sed simul unita sublimantur, & dant cinnabarim. In hoe casu ut reddatur pristiua fluiditas argento vivo , debet addi huic massae , ex sulphure & argento vivo concretae , tale eorpus, quod potentius trahit sulphur , & libi unit; tune enim redit argento vivo antiqua indoles. Hoc fit, dum limatura ferri miscetur cinnabari, & dei a
a Eetm. Boerhaave de Mereutio experimenta in tranactionibus Phidosophicis Anglicani. lum. 43o. Mens. Novemb. & Decemb. An. I 33.
207쪽
summo igne urgetur ex retorta : unitur tunc sui'ur limaturae ferri, & liberum ab
hoc vinculo argentum vivum in excipulum transit.
Plurima alia recenseri pollent experimenta Chemica , quae docent , unita simul corpora , admistione alterius, quod potentiori vi trahit alterutrum horum, secederea se invicem. Argentum in aqua forti solutum , inimisso cupro , praeceps fundum petit ; solutum cuprum similiter addito ferro excutitur &c. Alcohol diliolvit, de
sibi unit, olea stillatilia ; astuta aqua , lactescit antea limpidum fluidum , & sec
dunt sensim olea prius soluta. Magna tamen nic semper dissicultas manet, dum non ita facile cognoscuntur causae coagulantes, & saepe causae penitus oppositae coagulum nostris humoribus inducunt. Numquid quies & nimius motus sanguinem coagulantὶ An non frigus summum & urens calor in massas irresolubiles faciunt coire sataguinis elementa
diis intellexit modum , quo ab ingenti terrore squo' vidi scirrhus in mamma
itissime nascitur , nullis remediis postea resolubilis λ dcc. Praeterea dum coagulans causa fecit concrescere fluidorum nostrorum moleculas inter se , illas saepe sic mutat , ut ablata causa coagulante , tamen non restituatur pristina fluiditas. Si quis dubitaret de hac re , tentet coagulatum amuso oleo vitrioli 1anguinem iterum fiuidum reddere additis alcatinis talibus. Pulchrum tamen habetur in arte exemplum, quo patet , humorum nostrorum coagula quaedam sic polle resolvi per eductionem causae coagulantis , ut redeat fluuditas , sic ut restituatur liber omnino per vasa humorum transfluxus : dum nemperer acerrimum gelu extremae partes corporis omni vitali humorum influxu privatae sunt, si tunc nive tegantur , vel immergantur aquae gelidissimae , tantum non conglaciatae , extrahuntur ex parte conglaciata spicula illa glacialia, redit vita in partem , & concretis fiuidis redditur pistina fluiditas. Plura forte talia adhuc latent in rerum natura , quae eductione causae coagulat iis valerent resolvere concreta in corpore humano. Calculi elementa in ii in pidis ma sani hominis urina fluunt : adunata postea sic cohaerent , ut hactenus per a rem resolvi non potuerint. at pollut vim illam , qualiscumque demum sit, qua uniuntur calculi elementa , tollere, solveret calculum. Interim non semper summae solvendi virtuti magna acrimonia comes est : blandum oleum solvit ceram , quae aquae stygiae resistit; iners ovi cocti albumen myrrham dissiuere facit , quae aliis menstruis sua tenacitate vix solvi potest. Pulcherrimus talium remediorum usus meretur, ut investigentur sedulo.
f. t 37. AT ERUM quum liquidum , in loca aliena pulsum ἰV non penetrabile fit , hincque obstructiones creat ,
producuntur multi , malignique morbi, unde meretur id malum attente perpendi.
Hic agitur de illa obstructionis causa , quae explicara suit S. i j s. ubi nempe nec in vasis angustatis , nec in liquidis concretis haeret obstructionis causi; sed tantum fit , quia liquida ingrclla sunt canales minores , quam sunt illi , per quos naturalia ter fuere debebant : hinc quamvis talia liquida ingredi potuerint valorum minorum dilatata orificia , non poterunt tamen per angustos horum vasorum fines transinire : haerebunt ergo, & obturabunt haec vaca.
208쪽
Quam ferax inde oriatur morborum seges, patebit faciIe consideranti, quod illibata sanitas totius corporis & singularum partium pendeat a debito liquidorum transfluxu per vasa proportionalis amplitudinis ; & quod auctam celeritatem trans- suxus humorum per vasa sequatur statim hoc malum. Dum enim valido motu musculari , vel per febrim , augetur circulationis velocitas, videmus statim rubore Perfundi multas corporis partes , quae antea non rubebant: manifesto indicio , sanguinem rubrum iam ingressim et se plurima vasa , in quibus naturaliter antea
Sed non tantum numerosissimi inde pullulant morbi , sed & periculosissimi stam es inde nasci possunt. Facile enim concipimus , quod sicuti pars rubra sanguianis per errorem loci ingredi potest vasa serosa, ita & reliqua decrescentis magni rudinis fluida possint impelli per easdem caulas in aliena vasa. Si jam a tali causa
obstructio nascatur in tenerrimis illis cerebri & cerebelli vastalis, unde vita de humanitas pendent , subito lethales orientur morbi , quorum causa tamen in cadavere omnem sensum fugiet. Tales autem morbi merito maligni dicuntur. Apparet ergo evidenter, quantae utilitatis sit recte intelligere hujus mali naturam .& cognito malo debitam adniberta curationis methodum.
g. 138. CIMUS id factum , si novimus i. Causas ejus sit 8 I, quae ut plurimum satis observabiles ; praegrestas fuisse. r. His dein successisse contrarias. 3. Ubi effectus ejus clare cernimus.
I2O. in I. I 22. Quaeritur jam , per quae certo cognoscere possumus , hanc obstructionis causam
I. In S. II 8. enarratae sunt causae , quae observatae fuerunt errorem loci produxille : Plethora nempe, motus auctus , rarefactio liquidi , laxatio vasis. Plethora de IIe cognoscitur ex dictis f. ios. ε. Motus auctus indicatur signis recensit s,. Ioi. Rarefactio liquidi nolcitur ex illis , quae g. io 6. δ. dicta sunt. Iaxatio vasis praesens scitur ex dictis M. χ . & 3. 43. & : imprimis autem , si obse Vetur error loci obtinere sine Plethorae , motus aucti , vel rarefactionis signis , tunc laxitas vasorum sola causa videtur esse. Ut enim vasa minora recipiant cra stores solito humores , requiritur , ut prius dilarentur ; naturalis enim norum vasorum angustia excludit crassiores humores. Sed haec dilatatio vasorum oritur vel ab aucta vi, qua urgentur humores in vasa , vel a minuto robore vasorum , quo renituntur nimiae dilatationi. Ubi ergo non adsunt caulla , per quas majori impetu fluida agunt in vasorum latera , error loci potest tantum fieri a minori reluuentia laterum vasorum , id est a laxitate nimia. Haec autem causa frequentissime obtinet ; toties enim opthalmiae a sola laxitate nimia vasorum oriuntur; non quidem adeo acutae , sed masis diuturnae. Sic in moribundis, resoluto Vitali robore , videmus viscidum exprimi sudorem , maculas rubras , Purpureas , lividas , nasci, a crassioribus nempe liquidis ingressis minora vasa, & resolutione sphincterulorum ;quibus vasa videntur coercere contentos humores.
L. Si jam dilatatis vasis per plethoram , motum auctum , rarefactionem liqui . dorum , vel laxitatem nimiam , applicentur talia, quae subito constringant vasorum capacitatem, certi sumus errorem loci obtinere ; ingressi enim crassiores humorςs
209쪽
dilatata vasa , retinentur iisdem constrictis , nec retrogredi poterunt, nec per a gustias ulteriores propelli, unde necessario sequitur obstructio. Si aestitans a valido Iabore homo bene tecto corpore quiescat, sensim vasa omnia contracta proprio robore retropellunt alienos ingressos humores: si nudum corpus idem homo gelido vento exposuerit, saeva nascitur tam saepe ab hac causa pleuritis, vel & alii inflammatorii & difficillimi morbi. 3. Confirmatur autem haec diagnosis, quando observantur illae mutationes laes rum functionum, quae descriptae fuerunt numeris citatis. f. I 39,
FACILE quoque est praevidere, quid fiat ex hoc ni
lo posito per ea , quae exposita sunt Ia O. Ial. r.
Quando jam hoe malum cognitum est adesse , & simul constiterit , a qRanam
causa ortum duxerit , & quam corporis partem occupaverit, facile erit praedicere effecta hujus mali. Longe enim alia metuuntur ab errore loci , qui a nimia circuitus humorum velocitate oritur , quam ab illo, qui 1 nimia laxitate vasorum fit rmulto periculosior error loci in vasis encephali, quam in cute brachii &e. Sed innumeris citatis omnia haec explicata fuerunt: , enim Ixo. generales omnium obis structionum effectus considerabantur ; sequentibus vero I 2I , Ixx, I 13 , dictum
fuit , quid in variis vasorum seriebus, & diversis corporis partibus inde foret meis
g. I o. IURATIO fit x. Impactum retro pellendo motu u retrogrado in vasa majora. a. id resolvendo. 3. vasa laxando. 4. Suppurando.
Haeret molecula obstruens in vase conico, semper in angustius vergente: quamdiu jam manet eadem magnitudo mole lae obstruentis , & eadem firmitas laterum v sis obstructi , non poterit illud obstaculum ulterius protrudi versus majores angi stias et nihil ergo tunc superest , nisi ut retrogrado motu retropellatur versus basim conici vasis, sicque iterum ingrediatur vasi majora. Paruit autem ex Leeuisenhoec-kli observatione 3. I 31. n'. i. enarrata, quod massiula obstruens retropelleretur saepe , dein protruderetur iterum , sicque iret 8c rediret in canale obstructo: causa autem protrudens moleculam immeabilem in maiores angustias est impetus fluidi a tergo urgentis 3 cellante hoc impetu , contractilitas laterum ea lis obstructi r primebat hane moleculam versus latiorem locum. Obtinere autem talem retrogradum motum fluidorum in vasis, simulae eorJis vix impellens cessat, vel minuitur, docent certissinia observata. Dum in syncopen d
labitur homo, incipit minui cordis actio ; imo si perfecta fuerit syncope , cessat
integre. Iucipiunt tunc statim pallere labia & oculi, facies contrahi de subsidere , collapsis , vel potius contractis , elasticite suorum laterum vasis minoribus , rexetropellentibus fluida contenta in majora vasa. Si jam v. g. globus ruber , orificium dilatatae arteriae serosae ingressius , ibi hae xeat immeabilis ε, idem ille , retropulsus in arteriam sanguineam rubram , ex qua derivabat
210쪽
derivabatur arteria serosa , libere fluet per ultimas arteriae rubrae angustias , & resoluta erit obstructio. Eadem jam poterit fieri obstructio ais lolutio in reliquis de crescentium vaserum seriebus.1. Ex data definitione j. io . obstructio nasceb Hur ex excessu molis transturae supra capacitatem vasis transmissuri: si iam pos Iit immeabilis haerens molecula se dividi, ut per vasis obstructi ultimas angustias transeat, sublata erit obstructio. Haee methodus tesolvendi obstructionem patuit in modo citato Leeu enhoeckii experiamento , ubi itu illo dc reditu massula obstruens ad latera canalis attrita solvebatur sic , ut transire posset. 3. Apparet evidenter , effectam fore omnino eundem , sive vasis obstructi a gratur capacitas, sive moleculae obstruentis minuatur moles ; utroque enim in casu liberum conciliabitur iter fluido transmittendo per canalem antea obstruetiam , quod requirebatur. Laxari autem sc posse vasa , ut non tantum admittant crassiores h mores , sed & transmittant per ultimos suos fines , quotidiana docent observata. Uteri internam superficiem constituentia vasorum ibi hiantium oscula tenuissimum
tantum rorem transmittunt omni tempore , dum non menstruatur mulier ; mens truorum vero tempore rubrum dimittunt sanguinem : his cessantibus , contrahuniatur iterum , nec admittunt sanguinem rubrum. Multis hominibus accidit, ut ludi
tet vecti per strata lapidea sine ullo dolore purum mitigant sanguinem, non ruditis , sed tantum dilatatis fistulis renatibus ; tota quiete tollitur hoc malum , con tractis iterum his fistulis , antea nimis dilatatis. Mirum forte videri posset, quod ,. i I 8. inter causas , per quas aliena vasa ingrederentur crassiores humores , recensebatur vasorum laxatio ; hic autem in cur tione ejusdem mali laudetur eadem vasorum laxatio. Sed notandum , quod laxitas vasorum , quae facit, ut dilatatis orificiis admittantur quidem , sed non transinittaniatur crassiores humores , sit causa erroris loci: talis vero laxitas , quae facit, ut adiamissa crassiora liquida transmitti possint pet ultimos fines canalis, sanet obstructi nem ab errore loci ortam. . Ubi jam molecula obstruens tam valide impacta est vasis conniventis anguia stiis , ut non possit retropelli in majora vasa , nec resolvi per artem , neque tanta possit conciliari vasi obstructo laxitas , ut transmittat immeabilem moleculam ; tunc unicum hoc superest, ut vis vitalis , a tergo urgens in locum obstructum , abscindat partem obstructam : vas tunc liberum, sed patulum , humores suos effundit, solidis illis tenerrimis abscissis miscet, calore loci, attritu vicinorum vasorum , haec si mul abeunt in homogeneum album , spissum pinguem humorem , pus dictum : hoc vocamus suppurare. Haec est sola via, qua natura se liberat ab omni parte adeo οὐ structa ut resolvi non possit. Salutare semper est hoc naturae conamen , modo vasa, se in pus mutanda una cum infarcto immeabili liquido , non sint absolute neces.saria ad vitam ; & pus se factium commode evacuari possit. . Dum in febre ardentissima, nempe peste , oritur circa glandulas axillares , vel& insuinales , Leva inflammatio , cum summa duritie , nulla arte resolubilis ; su
puratio ne circa margines abscinditur totum hoc mortuum a vivis partibus , dc exedit : quod arte nulla nisi per solam suppurationem fieri potest.