Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

221쪽

ib. DE VULNERE IN GENERE. 3. 1s ς. is

quia vulnerata arteria talem situm habebat, ut posset in cavum pectoris sanguinem dimittere. In aliis enim corporis partibus longe majores arteriarum rami sine per culo discuiduntur. Longe periculosius vulnus est inflictum internae semoris parti, ob maxima vasa ibi decurrentia , quam si externae parti Amoris simile contigiisset. EFFECTUM. Multis partibus corporis talis inest proprietas , ut vulnere vel alia quacumque causa laesis his partibus, turbentur aliquando functiones aliarnmi artium ; cum tamen ex hactenus cognita Anatome nondum constet ratio , curaesis prioribus turbentur aliarum actiones. In exemplo res patebit. Post dolores colicos vel Iliacos aliquot victus toleratos oritur in Colica dicta Pictonum brachi rum Paralysis, & saepe pergente malo vetus Marasmus artuum superiorum. Quis ex 'cognita fastica partium explicabit rationem mirabilis hujus eventus Post vulnera abdominis , discissis mesenterii nervis quibusdam post enormes dolores mors seque ' batur , nec reperiebantur in cadavere magna vasa discissa, nec viscera laesa. PLcane , discisso nervo intercostali & paris octavi, in his animalibus eadem vagina contentis , apparuit oculum ejusdem lateris obscurari , mole minui , inflammari ;laepius repetitis Experimentis constitit, semper oculos inde mutari sensibiliter. Hoc autem patuit non ex cognita structura partium , sed ex eflectu observato post uuianus factum a j. Hinc patet, ingentem iterum nasci vulnerum varietatem ex ef chis, quae a parte vulnerata observantur in corpore producta esse : tamen saepe sola observatio facti docet mirabi s tales eventus, cum ex cognita partium structura hactenus a priori non demonstrari potuisset , haec mala metuenda esse. L I Q U ID A eo NTENTA. Si vesicula fellea vulnerata bilem in abdominis cavum effuderit, haec cito putrescens pessima producet mala. Si ureteribus discissis urina per vulnus stillans in abdomine accumuletur , haec corrupta omnia abdominis viscera putrida labe inficere poterit &c. FACIEM MuTATA M. Possum enim partes corporis per vulnus laesae plus minusve degenerare a naturali conformatione, sicque miro modo externam partium

faciem mutare.

Dum musculi faciei unius lateris paralytici fiunt , quam mira sit distorsio faciei in latere opposito , quia musculi aequilibrio antagonistarum destituti retrahunt faciei partes. Idem per vulnera , laesis quibusdam faciei vel aliarum partium musculis , vel nervis disiectis ad hos musculos tendentibus, fieri posse satis patet.

g. i 17. T T V J V S multiplicitatis originem nosse ut opus, ita o nomina subtiliter distinguere non juvat.

Ad omnia illa , quae tribus praecedentibus paragraphis dicta sunt, attendendum esse Medicis Sc Chirurgis , qui vulnera curant, nemo dubitat; ex his enim Diagn fis & Prognosis vulnerum pendet , utpote quae cognitioni structurae de usus partium , tanquam firmis fundamentis innituntur. Cognito enim instrumento vulnerante , & quo modo & qua vi applicatum illud fuerit corpori ; deinde considerata natura partis Vulneratae , & cognitis eius usibus naturalibus per vulnus laesis , prae- videmus, quid metuendum sit ; intelligimus , quid ars essicere possit , ut tollat mala iam facta , vel caveat sutura. Dissicile autem videtur , variis nominibus vulta

222쪽

is . 113. DE VULNERE IN GENERE. io,

nerum diversiitates tam numerosas designare ita , ut nomen datum distinctam oste rat menti idem l dissicilius longe memoriae haec sic imprimere , ut usum habere pollent. Integram sic tabulam tractatui suo de Vulneribus praefixit Paraus , ut vul nerum dive sitates traderet. Rem consideranti apparebit facile , haec non adeo magni usus esse: sufficere vero generalem cognitionem illorum , unde tanta vulnerum diversitas pendet.

S. 1 38. I in corpore sano , robustoque factum vulnus In locoo visibili , non irrisato magna quadam arteria , nec nimis tendinoso, haec oriuntur phaenomena , si modo a frigore, acre ,sccatione, vulneris hiatus defenditur.

Ut aliquid certi de vulnerum curatione dici possit, necessario praemittenda sunt illa phaenomena , quae fidelis observatio per sensus facta docuit obtinere in vulnere a primo initio , quo inflictiam est , ad integram consolidationem usque. Haec autem

omnia dum notantur illo ordine , quo se mutuo excipiunt , dant evidentem cognitionem methodi , qua natura utitur , ut separatas per vulnus partes in pristinam

cohaesionem restituat. Mi

Ut autem omnis evitetur error , & confusio , nihil hic consideratur , praeter solum vulnus , 8c corpus vulnerati supponitur perfecta sanitate valere ; aliter enim phaenomena observata non forent adscribenda soli vulneri, sed etiam pro parte penderent a morbo vulnus comitante. Longe enim aliae mutationes apparent in vulnere , si cacochymia v. g. scorbutica , Venerea , Rachillea corpus obsederit. Praeterea corpus supponitur robustum ; in debilibus enim languida circulatio minori impetu humores versus vulnus ducit: hinc dolor , calor, tensio &c. longe min ra sunt circa labia vulneris , quam in homine validis viribus praedito. Deinde omnia haec debent sensibus patere : unde in externis corporis partibus vulnerum phaenomena imprimis observanda ; & his visis discimus , quid in internis corporis partibus vulneratis contingat. Ob hanc causam Sc supponitur, quod nul lum vas arteriosum majus simul laesum sit, undatim enim tunc profluens sanguis impediet , quo minus omnia accurate lustrari possint. Additur praeterea , quod vulnus non debeat esse in loco nImis tendinose : si enim v. g. tendo cujusdam musculi laedatur per vulnus , nec discindatur tamen integre , musculus huic tendini astixus trahendo tendinem laesum horrenda poterit produc re symptomata , quae non adeo pendent a vulnere , suam a musculo tendinem vuIneratum trahente. Postea autem describentur illa mala , quae ab arteriis majoribus discissis , vel tendinibus per vulnus laesis oriuntur. Praeterea aer , imprimis frigidus, admissus miro modo mutat partes Vulneratas,& laedit tenerrima vascula , illaque exsiccat. Sic si per vulnus calvaria denudata ,& aeri liber accessus fuerit ad nudum os notabili tempore , vix sanabitur tale vulnus , nisi prius ex foliatione separata fuerit ossea lamella. Hoc autem non pende bat a vulnere ; si enim statim ab aere defensum fuisset os nudatum , haec ex soli tio non contigisset. Sub his ergo conditionibus recensentur phaenometra , vulneribus omnibus propria , sequentibus numeris.

223쪽

DE VULNERE IN GENERE.

i. Partes, inter quas causa vulnerans adacta , sensim magis ma gisque a se mutuo recedunt, licet causa ablata sit , nisi punc tura fuerit parva.

Simul ac causa vulnerans divisit cohaesionem partium , distantia inter partes s paratas est aequalis crassitiei instrumenti laedentis : hinc dum maleficis a carnifice acuta novacula facies liscinditur , apparet tantum linea rubra , sed sensim labia vulneris a se invicem recedunt , & post paucas horas saepe lineae geometricae amplituJine hiant. Vis enim illa, qua cohaerent partes solidae corporis nostri, pergens agere utrimque retrahit extrema discissa, quia in loco vulneris destructa est partium cohaesio. NISI ru NcTUR A QT P A R. v A. Dum enim instrument vulnerans

pungendo parvum vulnus fecerit, simulac penetravit cutim , & laeserit tunicameellulosam subjectam nisi fuerit macilentiisimum vulnerati corpus) vulnus apparet fere nullum , quia tunica cellulose a cutis pressione in loco vulneris libera . statim assurgit in vulnus , illudque claudit. Hinc dum obeso homini vena secatur , subito tapo sanguinis effluxus sistitur , pinguedine vulnus cutis obturante.

a. Cruor primo cum impetu effuit , dein sensim sponte sistitur.

Si non sit vulnerata magna arteria, neque talis, quae ossi affixa se retrotrahere.& claudere nequit, primo quidem vulneris momento vasa discilla sanguinem cum impetu eructant, paulo post contractis vasorum discissorum orificiis propria elasticitate , & se recondentibus sub vulneris labiis., minuitur brevi, & tandem spontecessat sanguinis eae uxus. Hoc evidentissime apparet in sectione calculi : ibi enim magno fatis vulnere cutis 8c subjectae partes discinduntur. , essivit uncia uni vel altera sanguinis, sed , nisi infelici casu major arteria vulnerata fuerit, paulo post fere integre cessat haemorrhagla; quae aliter multum turbaret operationem. Omnis enim sanguis., qui ex vulnere facto emuit, fere tantum ex arteriis exit, venae enim si iis magnae etiam discissae , nisi obstaculum politum fuerit inter cor e& vulnus venae inflictum , parum tantum sanguinis stillant: arteru autem sua elasticitate facile se . icontrahunt, dc sic sanguis brevi sistitur.3. Tum crusta sanguinea cavo vulneris innascitur.

Cum ergo ex vulnere sanguis arteriosus iere tantum exeat ., uti modo dictum est ιdc ille ex sua natura etiam in homine fano & robusto extra vasa haerens statim co guletur ; ideo simulac incipit cessare impetus sanguinis erumpentis , fit tale coagulum sanguinis emuentis , sive thronabus dictus, vel es ara sanguinea , quae labiis vulneris agslutinatur , & totum vulneris hiatum tegit petfectissime ; sicque pulchro naturae molimine tegitur de defenditur vulnus ; subque hoc tegmine sensim cons lidantur separatae per vulnus partes. Et quia thrombus ille calore corporis & aere contiguo exsiccatur masis & magis, satis durum sic nascitur vulneri operculum , quod postea fanato vulnere sponte cadit.

224쪽

S. 118. DE VULNERE IN GENERE. . Et liquor dilutus , rubellus , tenuis emuit.

Dum ille thrombus sic incipit nasci, uti & senatus auferatur , non effluit sanguis. Die , sed tenuis levi rubedine tinctus liquor , loturae carnium recens mactata unasmilis. Hoc autem videtur fieri , quia vasa sanguinea rubra discissa , sensin contractis suis orificiis , pauculum rubri sanguinis, majorem autem copiam tenuioris liquidi non rubri transmittunt.

s. Tum veto. labia vulneris Incipiunt rubere , calere , dolere , tua mere , retorqueri, fundo interim tumido assurgente , praecipue assurgente adipe in aperturam vulneris, ibidemque cito dege

nerascente. Cum vasa iuiscissa proprio elatere contrahunt sua orificia , imo sere claudunt, ha mores soliti fluere per haec vasa sistuntur ; hinc nascitur tunc circa labia vulneris ob structio , & impetus vitae , a tergo urgens fluida in vasa obstructa , illa dilatat ante locum obstructum , unde nascitur vera inflammatio. Ideo rubent secundo vel tertio die labia vulneris , adest simul major calor inflammation es, uti & tumor ;. quae omnia, si moderata fuerint , nihil mali designant, cum naturaliter in omni vulnere fiant. Haec est ratio , quare vulnus recens inflictum vix doleat ; tertio autem imprimis die, vel aliquando citius , nata inflammatione , tumentibus partibus vulneratis , dolor saepe satis magnus sentiatur in vulnere. Ideo Hippocrates a dixit , gravibus vulneribus inflictis si tumores non appaream , ingens malum. Idem in Aphorismis habetur pronunciatum b ubi addidit, molles tumores . boni , crudi pravi sunt. Si enim nullus oriatur circa vulneris labia tumor , designat vitales vires deficere; li nimius sit valida inflammario pejoris exitus me tum facit. Alibi pulchre notavit e & tanquam utilissimum in arte praeceptum commendavit : quod nempe tertia Er quarta die minime vexanda sint vulnera , ct is omni explomatisne per specillum tunc sit abstinend/- , ct ab omnibus aliis , quibus vulnera

irritantur. m. totum enim pleraque vulnera terato aut quarto die recrudescere cono verunt M.

Ob eandem causam monuit, dὶ ubi os fractiam , per cutim eminens ,mp nendum erat, illud debere fieri eodem die, vel postridie , sed non tertio , quarto

vero vel quinto minime. Dum sororis stuprum vindicaturi Simeon & Levi persuaserant incautis , ut cireumciderentur ; tertia die post circumcisionem , acerrime dolente vulnere , impune occidebant omnes ).

RETORQUERI , FUNDO INTERIM TUMIDO ASSURGENTE' Ecc. .

panniculus adiposus cuti subjectus facillime distendi potest & tumere; patet in obe sis , hydropicis , & emphysemate , in quo aer, panniculum adiposum ingressus , tam mirabiles eiusdem expannones. facit. Cutis autem superinducta huic panniculo adu

225쪽

.4s DE VULNERE IN GENERE. . 3. Is 3,

poso tenaci vinculo eunt coercet: hinc ubi cutis per vulnus divisa est, sensim ree dunt discissae cutis margines ; panniculus autem adiposus , in loco vulneris cutis aequabili pressione liber , brevi assimit, & tumet, unde retrotracta utrimque cute , ex protuberante panniculo adipo io , vulneris labia retorquentur, & in vulneris fundo tumida moles assurgit. Sed manente eodem impetu liquidi vasa distendentis, si minuantur causae , quae huic distensioni resistunt, vasorum amplitudo augebitur; cum ergo cutis restantia in vulnere sublata sit , panniculus adiposus in vulnus al- turgens, magis dilatabitur, & in fungosam dictam carnem Chi turgis excrescet, si que degenerabit satis cito.

6. Atque eodem tempore febricula cum calore dc siti adest.

Si nempe vulnus fuerit alicujus momenti . in parvo enim vulnere haec sympi mala non ita observantur. Simulac enim oriuntur symptomata praecedenti numero descripta , oritur major calor in vulnere , & in toto corpore , pulsus sit celerior, inquietudo nascitur & insomnia turbulenta ; uti & stis major , & urina fit magis rubicunda. Omnia autem haec symptomata durant, quamdiu ille tumor , dolor ,& calor , uti & re Rio labiorum in vulnere adsunt ; his cessantibus , desinunt &illa : levis talis se Aia, vulneratis hoc stadio contingens , non nocet; imo prodest potius , quatenus per hanc febriculam pus nascitur : pure autem facto, solet. plerumque cellare. In sectione calculi, exstirpatione mammae, & similibus vulneribus illo tempore *dest haec febricula, boni tunc semper ominis. Hinc monuit Hippocrates a in circa puris generationem dolores ac febres metis η

ridunt , quam seuo J facto.

Hic autem agitur ise tali febricula, quae a vulnere ut causa hoe tempore nascibtur ι potest enim vulneratis ab aliis causis plurimis febris contingere. In magnis . enim vulneribus V. g. pure jam facto , sed copioso Sc pro parte bibulis venis r sorpto, hectica febris , corpus depascens, oritur caepe.

7. Hinc tertio , quartove die serius , vel o crus, vulneri adest liquor tenax , albus , pinguis , aequalis , pua.

Vulnere tacto statim exibat sanguis ; postea constrictis magis vafis discissis ichor subrubellus ; dein oriebatur inflammatio vulneris cum symptomatibus descriptis& post haec incipiebat apparere in vulnere liquor unctuosus , consistentiam fere habens cremoris lactis recentis, parum subflavescens, aequabilis omnino , inod rus , saporem blandum chyli sere instar habens ; vocatur Pus : quod si bonum is tir, omnes dotes recensitas habet. Sed pus tale nunquam fit, si vulnus tectum non fuerit; sed sub thrombo , nato in vulnere, vel Emplastro tegente , pus illud Drucitur. Hinc pus non fit in vasis , sed extra vasa in vulnere generatur , ab effusis humoribus, calore corporis fotis & mutatis. Si enim pus omne in vulnere haerens linteis carptis mollissimis abstersum fuerit, post horam vulneris superficies undique madida apparebit tenui liquido, non pure ; sed si per vi inti quatuor horas Empi Umtectum fuerit vulnus , illo ablato, pus apparebit. Unde pus fit extra vasa ; sed materies , unde fit, per vasa adfertur. ast Aphor. 47. sect, a. Charrer Tom. IX. pag. 8s. Pus

226쪽

6. is 8. DE VULNERE IN GENERE. 16ν

Pus autem sic natum in vulnere pulchςrrimos effectus praestat : hac enim via uti tur natura , ut semilaceras partes , inflammata Vasorum extrema, una cum in farchis

liquidis in labiis & fundo vulneris haerentia , solvat, de a partibus vivis & fanis se paret : deinde sub hoc pure facto recrescunt omnia perdita. Naturam ubique secutus Hippocrates s ain ideo dixit , recentia vulnera tenim potius de vulneribus quam de ulceribus videntur intelligi debere θ tum& ambientes partes minime inflammari, si celerrime suppurentur. Postea addit ibidem , quod acuto telo inflictum vulnus possit sine suppuratione curari, sed ear nes contusias de dissectas putrescere dc in pus versas extabescere, deinde novas carianes renasci necesse est. Dicit eodem in loco : tunc inflammantur vulnera, quum ad suppurationem te

dunt : suppurant autem alterato dc calefacto sanguine , donec putrescens fiat pusillorum vulnerum. Non autem hic per putredinem videtur intellexiste malignam &vere putridam dicendam humorum degenerationem , sed tantum Elam immutati nem , qua in pus abeunt, uti hunc locum legenti facile patebit. Hinc bonum pus maximum securitatis signum Chirurgis dat : quin imo Galenus ausus fuit pronunciare , nihil mali posse accidere ulceri pus procreanti bi. Puris enim eonfectio fit , dum boni humores debito motu ad vulnus feruntur ;hine sanitatis superstitis actiones pro sua causa agnoscit. In corpore enim cacochymico raro bonum pus in vulnere nascitur , sed degenerans multum a conditionibus boni puris ichor ; & hinc in talibus vulnera , licet levia , dissicillime sanantur. Τalia corpora ideo dixerunt veteres Medici. Ob hanc causam dixit Hip

pocrates scὶ : Odrvicis orta in corpore ulcera non facile sanantur. Si magno impe tu per validam febrim moveantur humores , siccum vulnus apparet sine ullo pure disi E contra vires vitales langueant, deficit iterum puris confectio. Hanc ob rationem , ulceris siccitatem inter signa mortis futurae recenset Hippocrates id).

8. Simul rubor, calor, dolor, tumor , retorsio labiorum , febricu

la cessant . vel minuuntur. Omnia enim haec symptomata tantum oriebantur , quia in labiis vulneris vasa discissa, contracta sua elasticitate , denegabant liberum transitum liquidis appulsis ;hinc vera nascebatur inflammatio , unde rubor , dolor & calor in loco fiebant. Panniculus interim adiposus , cutis aequabili pressione liber , recipiebat in vasis suis

dilatatis alienos humores , unde turgebat in fundo & retorquebat labia vulneris. Suppuratio autem separabat extremitates obstructas vasorum , una cum immeabili liquido hic haerente ; unde pure facto vasis obstructis iterum patulis factis restia

tuebatur liber transitus per haec omnia. Omnia ergo illa semptomata , quae ab inflammatione labiorum de fundi vulneris oriebantur , necellario pure facto minuum tur multum , vel de penitus cessant. Hoc autem vulneris stadium solant Chirurgi vocare tempus digessionis r cumque via dent omnia ante tumentia nunc subsidere, dixerunt pus fundere de dissolvere omnia.

227쪽

DE VULNERE IN GENERE.

9. Et sensim cavum vulneris a fundo sursum , & ab ambitu versus centrum crescente nova , rubra , viva , materie , carne dicta , impletur , cocunte margine albo , subcaerulescente , molli, aequali.

Quando , bona digestione facta . omne illud , quod non poterat iterum ad int stritatem requisitam reduci, separatum est a vasis vivis, tunc purum vulnus dicitur , & tota ejus superficies undique aequabiliter apparet humida & perspirabilis , nihil as peri, nihil licci in fundo & labiis vulneris conspicitur. Tunc incipit illud talium vulneris , quo consolidatio perficitur. Sub pure enim , naturali & blandissimo balsamo , videmus tunc quotidie sensim elevari fundum vulneris ; uti & ab ambitu mariaginum versas centrum aequabilissime prodire novam materiem, quae microscopiis i strata tenerrima & pulposa vasorum excrescentium extrema exhibet. Hoc vocant incarnationem Chirurgi: non quod caro, proprie dicta musculosa , sic recrescat, sed obtinuit usu , novam hanc rubram & vivam materiam , in vulnere puro quotidie auctam carnem vocare. Omnium pulcherrime hoc apparet in illis vulneribus, in quibus iactura substantiae iacta est: dum v. g. acinacis ictu cutis cum subiecti panianiculi adipos parte ablata est ; tunc enim naturaliter primo in vulneris tundo apparet vasorum recrescentium congeries , deinde a marginibus similia protruduntur, quae eum prioribus a fundo surgentibus concurrunt , uniuntur , sicque perditam corporis substantiam restituunt mirabili naturae artificio. Nihil enim ars hie agit , impedimenta tantum removet, acrem arcet tegendo vulnus , reliquum Corporis creata fabrica perficit. Haec sic fieri novimus omnes , qua lege fiant, ignoramus omnino. Eleganter hujus rei veritatem expressit Galenus dicens s ain: cognosci d bet circa carnis generationem , quod miateries illius sit sanguis bonus , opifex vero ct author g. vi. nos τε 6 τε inra, in natura. Agit autem ibi de methodo, qua ulcus cavum c rari debet. Ignorabant tamen Veteres subtilissimorum vasorum mirabilem structu ram, quibus partes nostri corporis, constant. Anatomicis demonstrationibus edocti hodie stupemus , quomodo elongata vasorum in vulnere hiantium Oseula vicinis concurrant, uniantur , concrescanc ν nec hoc tantum , sed arteriae arteriis, velle venis, nervi nervis &c. sic debent uniri, ut renascatur similis deperditae in vulnere substantia. Infinitam Creatoris sapientiam adoramus , qui corpuε humanum his d tibus instruxit. Interea dum haec fiunt in cavo vulnere, margines antea rubri & tumidi, nunc incipiunt subsidere aequabilissime ; colorem subcaerulescentem margaritarum instar acquirunt, sicque primum cicatricis rudimentum circa margines nascitur; sensit que augetur centrum versus ; donec aequabilissime clausum fuerit vulnus.

Haec est naturalis & perfectissima vulneris sanatio. 3 o. Postremo siccatur vulnus , & obducitur cicatrice.

Ubi jam omnia recreveriuri in vulnere deperdita, & unita fuerint omnia , quae per vulnus separata fuerant, locus vulneris siccus apparet, ubi antea in lingulis punctis videbatur humilitas. κ

a) Methodi Med. Lib. III. cap. 3. Charier. Tom. X. Pag. s. .

228쪽

, Is s. rsy DE VULNERE IN GENER p.

si jam non laetit multum perditum de substatuta , nec valida nimis suppurati

ne multum fuerit conlumium de panniculo adipolo & cute , omnia lic consolidantur , ut vix appareat aliquod discrimen inter locum vulneris & vicinam.cutim ; tuncque vix cicatricis nomen meretur. Ubi vero magna cutis portio ablata est , valmultum subjecis membranae pinguedinosae consula tam fuerit per suppurationem, tunc apparebit locus vulneris magis albescens, magis solidus , & saepe masis depressus , quam vicina cutis : Vocatur tunc cicatrix , quae lem Per minus pei s rabilis est , quam reliqua corporis externi luperficies , magisque polita & glabra apparet, quam reliqua cutis. Hoc imprimis patet, dum post mammae vel majoris steatom tis exstirpationem , magna portione cutis sic abscisso, cicatrix nascitur ; tunc enim vulneris consolidati superficies polita , splendens , immobilis , & accreta partibus sobjectis apparet. Sie descripta fuit historia vulneris in corpore sano , dc enarrata sunt illa omnia . quae fidelis observatio docuit fieri in vulnere , ab initio ad integram consolidati

nem usque : & inde postea certissima poterit deduci methodus , qua vulnera cur ri debeant, imitando nempe naturae in curandis vulneribus viam , removendo illa , quae nocere pollent, subministrando talia , quae deficere videmus. Sed monitum fuit , tantum hic agi de tali vulnere , in quo nec major atteria , nec locus admodum tendinosus laesa fuerant. Ergo jam videndum, quaenam mutationes phaenomenorum simplici vulneri accidant, ii tales partes per vulnus laesae fuerint.

f. Is 9. C I arteria non nimis magna , nec Cordi admodum pro- is pinqua , omnino transversim dissecatur, retrosiliens, atque inter solida vicina se recondens, sibimet obturaculo est , & caetera hi fis 8 in prius.

Dum sanguis cordis vi in arterias , sensim semper angustiores factas, pellitur

in latera illarum incurrens illa ab axi canalis removet; & hinc arteriarum capacit tem auget : tanto autem magis caeteris paribus arterias dilatat, quanto major est resistentia circa fines arteriarum ; unde arteria ligata intumescit plurimum inter cot& ligaturam. Huic autem dilatationi resistunt arteriarum fibrae musculosae orbicul res satis valida vi , qua iterum contrahuntur in pristinam dimetasionem , limul aecordis vis impellens cellat. Quando ergo arteria , per vulnus dissecta, patulo oritacio sanguinem fundit , minuitur resistentia sanguini a corde impulso , & hinc minuitur causa dilatationis arteriae : praevalet ergo vis orbicularium fibrarum , per quam omni momento arteria plus contrahitur , sicque sensim , si non nimis magna fuerit, orificium discissae arteriae clauditur. Accedit praeterea , quod fibrae longi cita dinales , ob easdem causas plus contractae, arteriae longitudinem minuant, unde arteria integre discissa retrosuit , Se inter vicinas partes lolidas se recondens harum

mole Sc pondere plus adhuc comprimitur & angustatur. Si jam simul per vulnus factum notabilis copia sanguinis exi verit , debilitatis inde viribus , dc minuto sanguinis impulsi impetu arteriae discissae contractio augetur. Dum magnus pedis digiatus uno eunei ictu exstirpabatur , vidi binas arterias a latere abscissi digiti ultra vulneris superficiem ad lineae Geometricae forte longitudinem eminere ; dum perpau. ea minuta permittebatur liber sanguini essiuxus per patula haec vasa , inceperunt retrouisi, minuebatur haemorrhagia , & post biduum soluto apparatu nullus Mu

229쪽

DE VULNERE IN GANERE. S. 1 9 rino ictr

bat languis , occlusis jam discillarum arteriarum finibus. Si vero magna admodum fuerit arteria discissa , vel cordi astmodum vicina , non valet relistere arteriae col tractio sanguini tam valida vi impulso ; hinc ad mortem usque pergit haemorrhagia. Quo enim minor est arteria , & quo magis distat a corde , eo magis retardatur impetus sanguinis a corde impulsi, quia resistentiae majores sunt.

g. 16o. I eadem sIs 'ν vulneratur transversim non tota dissec o ta , retrotractis fibris vulnus . ampliatur , hinc Haemorrhagla perpetua , dc, ea sedata , a tenuitate cicatricis cedente Aneu

risma. In hoc casu , ob rationes dictas 3. i 13. n'. r. vulnus arteriae inflictum , recta dentibus a se mutuo sensim plus partibus discissis , ampliabitur magis : sed quia

pars quaedam adhuc cohaeret , non poterit vulneratae arteriae extremum retrosilire,& se recondere sub partibus vicinis ; nec poterunt librae orbiculares sic contrahi, ut claudatur arteriae vianus. Cum ergo in hoc loco resistentia nulla sit, & in relia quis vasis integris satis magna , perget hoc vulnus sanguinem fundere ad mortem. vel animi deliquium usque. Saepius aotem accidit , quod non ad mortem usque sanguis fluat. sed ad summam debilitatem tantum i tunc incipit sensim nasci in loco arteriae discissae quasi rudimentum cicatricis , quod valet quidem compescere sanguinem , debili adeo cordis vi motum, ne exeat, sed eostea auctis vulnerati vutibus debilior hic locus adhuc manens, quam est arteriae reliqua pars , a distendente sanguine magis dilatatur , & protuberati vocatur tunc αν--μα, sive arteriae dii tatio , quia arteria in illo loco non amplius manet aequabilis conicus canalis , sed in saccum extenditur. Cum enim amplitudo arteriarum pendeat a duabus causis, nempe a vi qua sanguis corde pullus dilatare nititur arterias , & a resistentia laterum arteriarum ; ideoque haec amplitudo mensuretur uti dictum S. 16. ratione composita ex ratione directa impetus sanguinis impulsi , & ratione inversa res stentiae laterum s patet evidenter, debiliore facta arteria in quadam parte, ibi necessario plui debere extendi. Quia jam per ipsam hanc extensionem magis adhuc debilitatur talis arteriae locus, patet ratio , quare saepe adeo ingentes tum res aneurusmatici oriantur : qualia exempla passim apud Oblematores occurrunt.

s. I 6 r. Ι arteria major tota dissecta , oritur perpetua , usqueo ad defectum animi, vel vitae , Haemorrnagia ; infe rius posita tabescunt , & putri exeduntur, sed lenta gangraena ; aux

arefacta penitus contrahuntur. Pleno tune rivo undarim emuit sanguis , non aequabili celeritate tamen , sed per subsultus, nunc minori, mox iterum majori impetu ; quia illo tempore , quo aristeriae sunt in diastole, coriuis vis sanguinem urgens sola tunc expellit per apertam arteriam sanguinem t sed magna pars impetus , sanguini a corde conciliati , --

penditur dilatandis arteriis : hinc tantum tempore diastoles arteriarum sanguis propellitur illo excessu , quo cordis vis superat resistentiam laterum arteriarum. Dum vero, cessante cordis actione , arteriae comprimuntur , longe majori celeritate sanguis per illas movetur, & simul color sanguinis exeuntis coccineus fulgens est: dc Disitired by GOrale

230쪽

ι icc. DE VULNERE IN GENERE. iii

ex binis illis signis novimus sanguinem ex arteria , non autem ex Vena , effuere. Vena etiam , licet magna fuerit , vulnerata, leni stillicidio sanguinem fundit, niti in summe pletia oricis semper magis nigricantem , minusque rutilum. Si jam arteria maxima fuerit , Sc cordi admodum propinqua , cita mors sequitur , omni sanguine per vulnus brevi tempore expulso. Saepe tamen ad animi deliquium. tantum : dc si tunc vulnerati non refocillarentur vino vel cardiacis , sed sic fere mortui

relinquerentur ; spes adhuc aliqua superest , manente tali vita . sed debilissima , ar teriam discissiam posse contrahi Sc consolidari. Mirabile hujus rei Exemplum vido rat Celeberrimus horum Aphorismorum Autor , illudque solebat hac occasione a

ditoribus suis narrare.

Vulnerabatur in pago vicino inter pocula rusticus cultro sub axilla , dc discis urtetia axillari incredibili impetu exiliebat languis : brevi post concidens credeba tur exspirasse,& pro mortuo deponebatur. Sequenti die , dum accedebant illi ,

qui publica auctoritate occisorum cadavera examinare debebant, ut de vulnerum lethalitate ad judices ordinarios renunciarent, invenerunt aliquem adhuc calorem circa thoracem ; caeterum nulla vitae signa e differebant scrutari vulnus per aliquot horas , incepit sensim larum refocillari vulneratus , quem tamen brevi periturum existimabant omnes. Sed praeter omnium opinionem diu in summa tali debilitate manens vulneratus evasit tandem Brachium autem illius lateris aridum & exsucta cum penitus Mumiae fere instar tota vita mansit. Si ergo in tam magna arteria , vi cordi adeo vicina , potuit fieri consolidatis , apparet non tam facile despera istum hine etiam in periculosissimis vulneribus arteriarum et modo nullis stimulis vuxiosis vel cardiacis augeatur debilis vita in talibus vulneratis , forte plures evad

xent.

Si jam arteria talis major discissa sola prospiciat partibus inferius positis, nec

ulli alerius arteriae rami huc pertingant; necessario tollitur omnis omnino viralis liquidi influxus in has partes. Sequitur inde mors harum partium , quae tunc dupluci modo fit : vel enim liquida , ua partibus suppositis haerentia, non amplius pro- Pilia motu arteriosi sanguinis , stagnant sc corrumpuntur e tuncque putrida fit, sed lenta simul gangraena e quia omnis vitalis impetus , movens partes vivas ad gai graenosas illas crustas , hincque proserpere cito faciens malum , hic deficit : vel hu-, mores in partibus suppositis relicti post discis Iam arteriam majorem , contractione propria vasorum, & musculorum vicinorum actione, transeunt in venas , 3c redeunt ad cor : sed nihil interim poterit a corde redire ad has partes; unde sensim omnisquido orbata vasa harum partium collabuntur , & concrescunt : cumque maxima pars nostrae molis corpore ab humoribus pendeat, ideo moles harum partium uutra fidem fere imminuitur , & omnia, arefacta penitus contrahuntur ; uti apparuit in Exemplo modo allegato.

S. I 62. NYS. R. V I majores , tensique , toti dissecti retrosiliunt,

L se recondunt, ramulos vulnere paulo superiores trahunt , tendunt , vicinis dolorem , Obstructionemque creant , parti

vero infra Vulnus positae stuporem , immobilitatem , marcoremque,

aut &λgangraenam. Iam considerabuntur illa phaenomena , quae apparent, quando nervi majore

SEARCH

MENU NAVIGATION