Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

251쪽

ri. DE VULNERE IN GENERE. ψ. i e

tissima esset dispositio omnium organorum animalium, aliqua adhuc pressio sanaui nis per pauca momenta in cerebrum egerit , per quam in sic dispositis organis ultimo

illo nixu perrexerit loquela per tantillum temporis spatium : si simul consideretur , pulmones , aperto thorace collapsos , & insolito frigore acris undique contractos . contentum acrem expulitIe satis valida vi. Non videtur ergo hoc experimentum adeo repugnare cordis necessitati. In experimento autem Velaliano ligatis omnibus vasis , arteriae contractiles , Clasticitate per frigus admissium aucta , poterant sanguianem per cerebrum cerebellum &c. pellere , & hinc vitam diutius continuare. Illa autem experimenta , in ranis capta , uti & plurima similia in viperis, testudine &c. quae docent, haec animalia corde exemto latis diu vivere polle , demon trant , modum vivendi in animalibus non polle adeo generalibus regulis limitati ;sed illum varium elle in diversis, sic ut non facile sit historiam vitae generalem condere , sed possimus tantum notare experimenta. Nullis autem certis observatis constitit, cor unquam in homine desecis Ie : vel cordis fabrica penitus destructa, notabili tempore supervixisse hominem. Unde fatis patet ratio , quare cordis vulnera majoris momenti merito ut lethalia conliderari mereantur. Non omnia tamen vulnera cordis lethalia cile , & di merre plurimum inter se , prout variis Drdis partibus infliguntur , certum est. Si enim per vulnus arteriae vel venae coronariae truncus in basi cordis discissus fuerit, mors videtur inevitabilis, & cito quidem secutura; quia impetu omnium m ximo aortae contractione validissima sanguis per arteriam coronariam per cordis substantiam musculosam transprimitur, per venas citissime rediens ; singulis enim cordis contractionibus totum cor pallet, expressio omni sanguine , momento post , dum cor est in diastole, tota cordis substantia repletur in omnibus vasis.

Si vero vulnus dextrum ventriculum cordis in cavum usque penetraverit, emul

detur sanguis partim ex laesis vasis ipsus substantiae cordis , partim ex ipso cordis c vo in peri cardium ; dc ex Pericardio in thoracis cavum , vel exibit de vulnere e ternα Vulnus illud dilatabitur , dum cor impletur : illo enim tempore , quo cor constringitur , partes Vulneratae ad se mutuo accedunt potius , nec het hoc tempore magna languinis emuso. Interim effuso sanguine , debilitabuntur vires , superstite tamen athuc cordis actione , & manente vita. Sed dum adest summa debilitas , cor fere quiescit; si tunc simul nullus fiat motus muscularis , sanguis venosus sedatissimo motu de minima copia influet. Si tunc simul abstineatur ab illis , quae copiam sanguinis per nutritionem subito augent, de omnia cardiaca dicta , quae semper motum suis stimulis augent, evitentur sedulo , videtur tunc vita polle servari , de sanitas restitui. Nisi enim in vulneratis , & in abortum passis foeminis , exempla docuissent practica , nemo crederet, quam parca copia , & parvo motu languinis , homo possiet vivere. S ia enim per validam haemorrhagiam minuta quam maxime se guinis copia , & projectis viribus , vulnus faetiam vix amplius dilatatur , incipiunt nasci concretionis rudimenta , & paulatim perfici ; modo caveatur , ne aucta copia vel motu sensuinis , disrumpantur illa , quae jam inceperant concrescere. Praeterea in vulneribus cordis dextri hoc notandum , quod pulmo pergat agere ἰ& sua dilatatione facillimam viam paret sanguini ex corde dextro pellendo. Hinc systoles tempore ob liberum per pulmones iter , non exprimetur tanta copia sangui nis per vulnus factum. Ideo major adhuc vulneris consolidationi nascitur oppor

252쪽

DE VULNERE IN GENERE. Q

Cordis vero sinistri vulnera longe adhuc videntur esse periculosiora. Si enim ven. triculus sinister cordis laesus fuerit, nec tamen integre perfossus , vulnus illud dila cerari debet neccssario , dum cor sinistrum validissima vi musculari , qua dextrum eot tam multum superat, contentum sanguinem prCmit in aOrtam adeo resistentein , illamque & omnes ejus ramos per universum corpus dilatat. Fibrae enim cordi, sic nistri tunc supra contentum sanguinem S rei istentem distrahuntur , hine vulnus au sebitur , donec in cavum cordis penetrans Viam faciat sanguini huc facilius exeun ti, quam per aortam resistentem ; vel ii aliqua consolidatio hic fieri incipiat, suiu mus metus est , ne locus ille debilior in aneu rusmaticum tumorem extendatur ii que tu, betur cordis actio ; & vita quidem protrahatur , sed non nisi cum sutinii, aerumnis , morte sola terminandis. Si vero cor sinistrum patulo vulnere in cavum penetrante perforetur , mors cita ac certa sequetur. Omnium autem subitissime lethale videtur fore tale vulnu, quod aottae ipsius principium immediate supra valvulas discinderet. Corde autem sinistro persolla , valvulae aortae sustinent sanguinem in arteriis contentum ; hine totum systema arterio sum plenum manet, arteriae deinde contractae sanguinem pro movent k sicque vita aliquo tempore adhuc sustineri posset. Observationes quoque Medicae docuerunt , post vulnera cordis saepe adhuc iam tabili tempore vixisse nomines ; imprimis corde dextro solo perfosso. Imo quaedam ob ervata docuerunt, possibilem elle consolidationem vulnerum cordis. Iuvenis amicum cultro transfixit inter tertiam & quartam costam sinistram i vulneratus ex suburbio domum pedibus ivit, & per quinque dies supervixit. Aperto cadavere apparuit, vulnus sub sterno cordis ventriculum dextrum penetrasse fora

mine angusto & obliquo sa). Insol stadii studiosus, a typograelio punctim laesus in sinistra parte thoracis , plateae satis longae spatium cursu contecit ; mente porro Sc sensibus integerrimis ferme per horam integram ita coivstitit, ut loqui & Deo se commendare potuerit. Aperto cadavere Medici Professiores omnes , & alii spectatores viderunt , vulnus iesam corctis substantiam, & utrunaque ejus ventriculum transversim penetrasse , sic ut instrumenti vulnerantis genus ex vulneris forma dignoscere & in judicio explicare potuerint ib). . Nobilis vir in singulari certamine sub mamma sinistra vulneratur gladio ; post vulnus acceptum pergit pugnare , fugientem hostem per ducentos passus prosequitur , tuncque mortuus procidit. In cadavere invenitur vulnus cordis substantiam penetrans , quod digitum caperet, & magna copia sanguinis estiui Diaphragmati incumbens sc). Serenissimus Daniae Rex in venatu cervum selopeio trajecit: accepto vulnere , animal quinquaginta pallus conficit, antequam concideret. Cor a venatoribus extra tum lustrans Resius Archiater, tunc praetens , invenit per utrumque ventriculuin ponderoso globulo trajectum , sic ut vulnus trium disitorum apices admitteret d ) In cadavere hominis, olim thoracem vulnerati, vidit Chirurgus cicatricem vulta

neris cono cordis insticti e . f

a . Thom. Barthol. Histor Analom. rarior. Centur. I. Histor: 77. 5 Selienellii Observat. Me dic. rariores pag.

Centur. r. Histor. 77.

253쪽

,,ο DE VULNERE IN GENERE. s. io εἰ

In apris, canibus, cervis in venatu de domesticis observationibus inventae fuerunt cicatrices vulnerum cordis sanatorum , & glandes plumbeae diu ibi relictae. Plurima talia habentur observata , quorum collectionem vide a P. Ex omnibus his concludere licet, vulnera cordis eise semper periculosissima ; t men non semper subito , nec certo lethalia. Simul patet, nequidem in periculosi senis vulneribus semper desperandum esIe , saepe enim, dum vita debilii sima sustinetur tantum , possunt fieri consolidationes vulnerum , de quibus nullus cogitasset,

quod possibiles forent. 3. Quae cruorem a corde, & a cerebro , cerebelloque derivant vel in cava corporis, vel extra illud , neque Medelam capere possunt ob situm loci. Ut magna vulnera Pulmonis, Hepatis, Lienis, Renum , Pan creatis, Mesenterii, Stomachi, Intestinorum , Uteri in gravidis , Vesicae circa arterias ejus majores, Aortae, Carolidum, Vertebralium & similium arteriarum , venarumque.

Prioribus numeris hujus paragraphi demonstratum suit, vulnera illa lethalia esse, quae cerebelli fabricam destruunt, vel laesis medulla oblongata , dc ipsa medulla spinali in loco altiori, aut ipsis nervis cardiacis , impediunt, quo minus vitalis ita fluxus spirituum , fabrica cerebelli a sanguine secretorum , in cor & alias corporis partes perficiat illa , quae ad vitam requiruntur. Sed ut per cerebelli fabricam s parentur illi spiritus vitales , requiritur , ut sanguis cordis vi musculari pellatur iaarterias; hinc & vulnera profunda , cordis cava penetrantia , lethalia juescantur. Tota autem cordis actio consistit in eo , ut sanguinem per venas advectum recipiat, inceptum autein propellat in arterias : omnia ergo vulnera , quae sic laedunt vasa , quae sanguinem ad cor deducunt, vel & illa , quae sanguinem corde expulsum recipiunt , ut sanguis per apertum vulnus extra corpus fluat, vel in cavis corporis a cumuletur extravasatus, neque redeat iterum ad cor , impediunt , quo minus se guis debita copia Sc impetu requisto prematur per arterias encephali; unde necessario omnes iunctiones ωrebri 3c cerebelli turbantur , & tandem penitus abolentur. Nec refert , an vasa laedantur in suo decursu , antequam per viscera dispergantur , quorum fabricam constituunt ; an vero in ipsis visceribus . laedantur simili cum eia fecis, nemptasanguinis vitalis effusione tam notabili, quae laetat cordis & cer belli actionem. Non omnia ergo viscerum de vasorum vulnera , quae hac paragrapho recensentur, absolute lethalia sunt, nisi sub hac limitatione. Praeterea requiritur , ut talis vulneris facti sit conditio , ut ligatura , nec aliis artis auxiliis , non possit impediri sanguinis emuxus. Inter haec vulnera primo recensentur. MAGNA vuLNEκA Pu LMONis. Omnem sanguinem totius corporis

per venas allatum cor dextram accipit, illumque propellit per pulmonem in cor sunt strum e dum ergo lato vulnere laeditur pulmo , sanguis , vicini adeo cordis vi, exibit per vasa discissa; hinc non redibit ad cor sinistrum , sed per vulnus m emuel; vel in aureum cavum pulmonis transem undarim eructabitur ; vel tandem effusus in pectoris emum , pulmonis liberam expansionem impediet. AP- paret hinc facile lethalis talium vulaetum effectus.

254쪽

ε. 1νo DE VULNERE IN GENERE. ' , ιν

Observata jam Medica lanestum eventum vulnerum pulmonis evincunt. Charta cera glande siclopeto expulsa trajectum pectus fuerat, cum pulmonis linistri ejusque vasorum insigni dilaceratione : intra nycthemeron cum insigni haemorrhagia , spirandi difficultate &c. obiit perculsus a). Eodem in loco & bina alia habentur exempla , quae hoc confirmant. Habentur quidem 3c observata apud Auctores, quae pulmonis vulnera fanata fuisse docent , sea vel fuerunt leviora , vel talia ad quae manus Chirurgi pertingere potuit. Sic apud Hildanum hoetur ib) quod pulm nis pars , per vulnus pectori inflictum erumpens , ferreo candenti instrumetito fuerit abscilla , re aeger postea integre sanatus fuerit. Aliud satis mirabile exemplum habet teὶ, ubi post vulnus thoraci inflictum difficultas anhelitus maxima , sanguinis cum tussi rejectio &c. docebant pulmonem vulneratum esse , tamen evaserit aeger , & post tres menses a curato vulnere tussiendo una cum pure tur undam Chirurgi imprudentia in cavum pectoris delapsam , rejecerit ; & tandem evastrit. Si ergo post vulnus pectoris aeger moriatur , & aperto cadavere pulmo laesus appareat , merito Judicibus renunciatur , tale vulnus mortis futile causata ; licet quae dam pulmonis vulnera sanata fuerint aliquando. Imo in levioribus etiam pulmonis vulneribus metus est , ne talia Vulnera degenerent in ulcera pulmonis , quae P flea lenta tabe consumunt vulneratum. Tale exemplum habetur aput Forestum d). HEPATIS. Per venam enim portarum abdominalium viscerum sanguis Venosus collectus defertur per hepar : ipsius adscendentis cavae venae truncus hepati

innascitur : totum hoc viscus molle , ac si spongia fere foret sanguine plena , a paret. Arteriae quidem hepaticae, si ingens v sceris hujus moles spectetur , latis exiles sunt, sed venae portarum insignes rami per hepar distribuuntur. Ideo apparet , periculosissima semper elle vulnera hepatis , de , s insignes rami vasorum per hepar distributorum laesi fuerint, semper lethalia ; &'uidem plerumque satis subito , ingenti sanguinis copia in abdominis cavum, vel & per vulnus effusa : unde animi deliquium & mors brevi sequuntur. Iaculo in iecur cominus percusso , statim Od iverosus color assusus es , oculi concavi , anxietas , corporis iactatio , mortuus est , priusquam concio dimitteretur, eodem quo percussus est die ce . Facile autem patet, omnium periculosissima esse illa vulnera hepatis, quae circa portas ejus in iliguntur fὶ , quae ideo a Celso pro insanabilibus habentur : illa vero, quae jecinoris c ras Ium dividunt, dissicilia quidem , non tamen omnino insanabilia , ese voluit. Satis notabile exemplum vulneris in hepate fanati in Epistola ad Sennertum recenset Hildanus et gὶ ubi maximo vulnere inflicto dextro hypochondrio, cum tali haemorrhagia , quae animi deliquium induceret, & educto forcipibus hepatis frusto, quot in vulneris apertura se osserebat, licet saevissima supervenerint symptomata , tamen optime convaluerit vulneratus. Post triennium continua febre periit. M in eadavere apparuit, portiunculam quandam infimi lobi hepatis abscissam suille . dc vulnus cicatrice bona fulisse obductum. Sed apparet ex ipsa hac historia , vulnus non penetrasse ad majores vasorum hepaticorum ramos. Imo & leviora hepatis vulnera , licet non ilico lethalia , funesta tamen saepissime fuerunt observata. Lictor

b. Celsus Lib. U. cap. Σε

255쪽

i,s - DE VULNERE IN GENERE. s. iro

imperterritus , injecturus vincula audacissimo cuidam nebuloni, ictus fuit bipenni , in in- a jecinoris Abra. Cujus exstillanssanguis , in par conversus , conjecit Ugum in lentam

febricuram: inique tam vehementem universi corporis mareorem , ut consceretur ante diem

quadragesmum sa).LIENIS. Quamvis Democritus dixerit, b ) quod noxius & inutii s corporis humani incola splen ex adverso hepatis dormiat, & per Experimenta in vivis animalibus capta constiterit , posse lienem exscindi superstite vita , nec adeo multum turbata lanitate; in1b S in iplis hominibus hoc factum fuisse , legatur scin , tamen tam magna habet vasa languinea , & cordi adeo propinqua , noc viscus , ut lethalis merito timeatur haeivorrhagia post 1 plenis vulnera. Mortem inde secutam fuisse testantur observata Medica. Inter Iudicra puerilia, lictus fuit scipione , in regi ne Lienis, juvenis quati ordecim annorum , cum insigni dolore , σ tam frequenti animi deliquio , ut postridie ejus diei vitam cum morte commutaverit c d P. Alium casum si

milam ibidem habet Auctor , & in utroque cadavere licia in cava lui parte rimam egerat , quae daos facila digitos caperet. Similia bina exempla lienis fissi a percu sone externa , cum sanguinis extravasati ingenti copia in abdomine collecta , &morte subito secuta , vidit Sohnius se . Leviora tamen Lienis vulnera , aeque ac hepatis , non semper absolute lethalia esse, quamvis semper periculo: g , valde probabile est. R E N U M. Servari non polle, quibus renes vulnerati sunt, Celsus dixerat f). Qui magnitudinem arteriarum cmulgentium considerat, facila credet, lethalem harumorrhagiam sequi poste , si majores emulgentium rami in renum substantia , vel &in ipso renis ingrenu dii indantur , si simul peritonaeum laesum fuerit , sanguis in abdominis cavum effluet ; si vero a posteriori corporis parte inflictum vulnus renem Leserit , integro manente peri onaeo , tunc mirabilis fiet sanguinis estusio in tunicam pinguedinosam musculis interpositam , neque sanguis tam libere poterit ex reniς vulnere ei luere. Nec obstat locus Hippocratis , ubi sectionem imperat in calculo tonum : dicit enim ibi , quum dolor urget, multa calida lavato , ct qua parae praecipae

dolor es, fotus tepentes admoveto quum vero intumueris, ct extuberaris , sub hoc tempus juxtin renem secato πισα τυ Π ρῶν extracto pure , arenam medicamentis tirianam moventibus curiato Urc.. g). Apparet enim evidenter , quod noluerit renem ipsum dissecari , nec per sectionem factam arenas educi voluit. Quid autem de N phrotomia sentiendum sit, dicetur postea in Capitulo de calculo. Non omnia tamen renum vulnera lethalia esse, docet Foreui observatio th): ubi juvenis viginti annorum , cultro in lumbis vulneratus , c regione renis dextri , , languine, in vesicam delapso ex rene vulnerato , per sex dies urinam ona uino sup prelam habuit ; feliciter tamen de ab hac ischuria , & a renis vulnere , evasit. li A N C R E A T I S. Si nempe vasorum trunci vel rami insignes per hoc viΩcus dispersi discindantur, poterit, effuso sanguine in cavum abdominis , vel & cor-

256쪽

1 o. DE VULNPRE IN GENERE. iis

rupto postea , mors sequi ut effectus talis vulneris. Tamen Pancreas ventriculo sub jacens raro videtur laedi pol Ie , quin simul Per alia viscera vulnus transeat. E SENTER II. Quam magna vasa sanguinea per me senterium decurrant,& quo locentur ordine , Eustachius 27. tabula figura E. & 3. pulchre demonstrati praeter enim insignes vende portarum ramos, & Venae cavae pro agines , magni trunci arterioli per mesenterio deseruntur , arteria nempe meienterica superior , dc in serior. His ergo vasis a causa vulnerante discissis , letnalis haemorrhagia sequi poterit , & abdominis cavum cstuso sanguine repleri. Talis casus habetur apud Boli nium , sa) ubi expunctura regionis epigastricae tertia die aeger exspiraverat. Observatum autem fuit Ili cadavere , ictum per omentum in metienterii centrum penetra Ile , sicque , praeter vascula Epiploica exiliora , propagynem arteriae mesentericae usuperioris insigniorem relecuille : unde abdomen fatis vastum & obesum cruore ex .

travasato & ad corruptionem inclinante , tumebat. Ex omenti vasis d i s ruptis similiter mors , per haemorrhagiam repleto toto abdomine , secuta fuit bὶ. Sed aliudodhuc periculum imminet a laeso per vulnera mesenterio , cujus cognitio Celeberrimo Ru'schio imprimis deberi videtur. Ille enim per quinquaginta & amplius annos amplissimi Diagistratus auctoritate, in popul imma urbe Amstelodamo , cadavera violenta morte peremtorum lustravit, ut de. vulnerum conditione ad Juὰices renun iciaret. Dicit enim , se Deo uenter observalle , vulnera , mesenterio inflicta , intra duos tresve dies fville lethalia , postquam acerrimis & assiduis doloribus abdominis excruciati fuerant vulnerati: sollicito tamen examine constitit, nullam aliam partem alicujus momenti fuisse laesam. Praetetea ornithotrophi, dum gallos castrant, ii videant mesenterium hac operatione vel minimum laesum fuisse , statim haec animalia jugulant, probe edocti per experimenta , brevi moritura a tali vulnere sc). Videtur autem lethalis talium vulnerum efffectus a hesis nervis mesenterii pendere. Quam mirabile enim imperium in ipsas etiam vitales functiones corporis humani habeant nervi per abdominalia viscera dispetii , docent Observata Medica in herniis iusto tis , intestinorum susceptionibu &c.

An in Coacis praenotionibus aliquid simile adumbratur , d dum ibi dicitur ipereunt Ur quibus nervi interiores , prae tenuis aliquis , sive crasus vulneratus fuerit, si plaga iransversa fueris ct magna qkod si parva ct recta , nonnulli evadunt. Corn Tiu S loco ιι εἶ τα or ic legit ει ις τα ιν et εω , quae lectio propius huic sententiae accederet se . STOMACHI, IN TEsT1No Rufi, In hoc numero considerantur vulnera harum partium , qualetuas vasis sanguineis ruptis mortem facere poterunt effuso san. guine , nam illa mala , quae sequuntur a contentis ventriculi & intestinorum per vulnus dilabentibus , considerabuntur quinto numero hujus paragraphi. Ventriculum enim ambiunt satis magna vasa , quae circa utrumque ejus orificium versus fui dum descendunt, & in hoc itinere frequentibus anastomotibus junguntur similibus vasis a fundo ventriculusursum ascendentibus. Hinc uno insigniori ramulo discisso, san is per omnia vasa ventriculi reliqua trajectus facile emuit per vas vulneratum. Plurima mortis secutae post ventriculi vulnera exempla habentur apud Observatores:

257쪽

, o DE VULNERE IN GENERE. l. 1 G

nnicum notasse sussiciet, quod demonstrat, maximam haemorrhagiam inde ortam

fuit Ie. Villicus in hypochondito dextro sub costis spuriis gladio valde lato vulner

batur ; multa cruenta vomuit & per alvum dejecit, supervenere sudores , syncope , extremorum frigus , convulsiones i tertio die periit. Aperto abdomine , vulnus ii gens apparebat in ventriculi fundo , venis & arteriis , quarum maximus ibi num

rus est , integre discissis ; ingens sinul erat in abdominς sanguinis emuli copia i a ,

Intestina autem , mesenterio annexa, per illud vasa sua recipiunt , quae utrimque intestinati fistulae circumapplicata, in parte intestini mesenterio opposita , Anastomo sibus inter se junguntur. Vulnera ergo intestinis imprimis circa mesenterium inflicta , satis masnos vasorum truncos discindere possunt , unde magna sanguinis in cavum abdominis estuso & mors. Homo vulneratur in hypochondrio dextro, paulo supra umbilici regionem , gladio acuto ; conqueritur de vehementi abdominis dolore ; multum sanguinis per alvum dejecit : supervenere & ventriculi subversones , singultus , frequens animi deliquium , hora quarta mortuus est. Aperto abdomine, abstersisque , quibus refertum erat, excrementis & sanguine , intestinum Colon totum undequaque per transversum discillum & spha celatum repertum .est b . Multum autem videtur augeri periculum a laetis majoribus vasis ventriculi & intestinorum ideo, quia continuo motu peristallico haec viscera moventur ; hinc haec vulnera nunquam fere quiescunt. Forte etiam similia mala oriuntur a nervis laesis , per ventriculum de intestina dispersis : quae & post mesenterii vulnera Isequuntur . uti modo dictum est.

Interim tamen apud Observatores vulnerum ventriculi & intestinorum fanat rum occurrunt frequentissima exempla. Unde non omnia talia vulnera pro leth

Iibuς habenda sunt UTERI IM GRAVI Dis. Uterus , postquam mulier concepit, & ovum impraegnatum incipit sua mole aucta uteri cavum implere , extenditur quaquave sum , & pari proportione omnia ejus vasa omni mensura ampliantur , ac majorem copiam humorum recipiunt. Hinc uterus gravidae mulieris habet fere eandem cra item , quam habebat uterus contractus in non gravida ; & tamen in tam amplam molem distenditur , dilatatis nempe vasis, & repletis simul. V nde dixit Hippocrates , cὶ ubi in utero mulier gerit , paulatim a toto corpore sangkis in uterum defertur, ct in orbem id, quod in utero es , circumsisens , 'sum auget. Et inde rationem d ducit , quare gravidarum depravetur color : quod nempe purus ansuis quotidie ex corpore destillet, & ad foetum feratur uti habetur in eodem libro de morbis mulierum , d) quem locum antea alia occasione allegavi. ,. 69. N'. 1.ὶ Areparet hinc , quam periculosa sint vulnera uteri impraegnati, cam tanta copia sei guinis distendantur vaca. Periculum auget, quod foetus uterum distendens impediat , quo minus uterus se contrahere , dc sua vasa angustare postri: si vero post inflictum utero vultius excluderetur subito foetus, aliqua spes ellet, contracto utero,

haemorrhagiam sisti , & vulnus consolidari posse. Talia enim habentur exempla mirabilia , quod dissecto utero ipso , & per latum vulnus educto foetu , supervixerint mulieres. Mulieri primi parae laesa vagina post partum dissicilem concreverat sic, ut apertura ejus pisi magnitudinem vix retiuuerit; impraegnata postea iterum fuit ,

a Boneti Sepulchretum Tom III. p. 361. t ter. Tom. VII. pag. 7 4.

e l De mulier. morbis Lib. I. cap. 1 3. Chase .

eumque

258쪽

DE VULNERE IN GENERE.

2 reumque parius doloribus obortis nulla spes esset, illam parere posse , faetusque iam mortuus esset in utero , feliciter , dissecto abdomine, & utero ipso , eductus fuit, nullo symptomate vel animi deliquio superveniente, ta in & superstite matre. Aliud habetur exemplum partus talis Caesarea dicti, publico testimonio confirmatum. Foemina primipara quadragesimo octavo aetatis anno, omnibus tentatis auxialiis , ob loci angustiam non poterat parere : seprima die paritissima , nec minus intrepida , obstetrix dissecto utero foetum eduxit, nullo malo secuto , & muliere postea integra sanitate fruente tb .

VESICAE ci RcA ARTERIA SEIus MAIORES. Quamvis Hippoetates

vesicae vulnera ut isthalia damnaverit, nec eosse coalescere dixerit, c ι constat tamen certissimis hodie & frequentissimis observatis , vesicam vulneratam in calc ii sectione sanari. Peticulum tamen est, ne magna satis per vescam decurrentia vasa discissa validam faciant Haemorrhagiam ; ex magnis enim truncis arteriarum Iliacarum satis vicinis orta valido impetu languinem fundunt. Vasorum horum origo Mdeeursus in Eustachii Tab. XU. fig. r. habentur. Imprimis augetur hoc discrimen, quia in calculolis vesica, saepe longe crassior facta , dilatata plus vasa habet : his autem vasis discissis , quamdiu calculus adhuc in vesicae cavo haeret, non poterit vesica se penitus contrahere; hinc patulo vulnere sanguinem fundere pergunt. Cauculo vero educto, contracta vesica, & lotio per vulnus factum libere effluente , claudi possunt iterum vasa dissecta. AORTAE. Sanguis ex pulmone redux in cor sinistrum pellitur omnis in m

ximum vas arteriosum totius corporis, quod aOrta Vocatur : quae in arcum cum

ta deorsum tendit, spinae accumbens , sinistrorsum Parum declinans, usque ad os sacrum ; ibi in binos ramos aequales dividitur , quae vocantur arteriae Iliacae ; toto autem hoc itinere a corde ad locum illum usque , ubi bifurcatur, aOrtae nomen retinet. Facile jam patet, si vulnere laedatur Uria ipsa, nullam superesse medelam . cum directo impetu sanguinem omnem ex corde sinistro accipiat, nullusque detur accessus manibus Chirurgi : in intimis enim corporis tuto latet , corporibus vere brarum incumbens. Eo autem citius lethara erit tale vulnus , quo magis vicinum eordi fuerit. CAROTIDUM. Attetiae carotides , ex ipsa curvatura aortae , ex corde sinistro egressae oriuntur saltem sinistra carotis , dextra plerumque ex subclavia a teria ejusdem lateris oritur.) binae hae arteriae ad latus utrumque asperae arteriae decurrunt usque ad Iaryngis altitudinem , ubi in binos dividantur ramos singulae . quorum unus, externis imprimis capitis pariibus prospiciens , carotis externa v eatur ; alter calvariam ingressus per encephalon distribuitur , carotis interna dictatus. Toto decursu , ab origine ex aorta , vel subclavia , ad illum locum usque , ubi in binos dividuntur ramos , simpliciter carotides vocantur. In homine arteria

illae fere digiti minoris amplitudinem habent : hinc apparet, quanta haemorrhagia, illis vulneratis , fieri debeat, dum tam propinquae cordi impetu maximo pullum sanguinem accipiunt. Verum quidem est , Carotides sere toto hoc decursu salix propinquas esse tegumentis corporis externis . sic ut disito illarum pulsus in collo percipi possit facillime. Praeterea impune Videtur ligari posse carinis arteria, eun,

259쪽

i., DE VULNERE IN GENERE. s. irae

per alteram de vertebrales arterias sanguinis idonea copia ad caput deduci possit. In

cane , cui ante octi duum abscideram nervos recurrentes , ligavi utramque carotidem , nec potui observare illum aliquid mali inde pati : inveni enim hoc animal post

alios octo dies elapsos vegetum & alacre : ligavi tunc venas jugulares sine ullo o servabili malo. Post quatuor dies inveni canem fanum omnino. Examinans tunc ligaturas carotissibus in cistas inveni illas firmissime haerere, & thronabum valde densum & compactum haerere inter ligaturam & cor. Aperto cranio in cerebro nihil mutatum apparebat, imo cerebri volumen potius auctum quam minurum apparebat.

Si vero ponderentur illae difficultates , quae occurrunt, ubi in homine carotis arteria discissa est, patebit tale vulnus merito lethale dicendum eise : ingens enim haemorrhagia paucis certe minutis horae hominem e medio tollere poterit. Ut ergo salvari pollet talis vulneratus , requireretur , ut peritissimus adesset ipso momento vulneris inflicti Chirurgus , qui digitis ad resistentem asperam arteriam comprim rei utrumque carotidis disciniae extremum , simul artubus ligaturae injiciendae s rent , ut compressis venis minor sanguinis copia rediret ad cor , sicque impetus e fluentis sanguinis minueretur. His factis deberet utrumque extremum carotidis dis.cissae investigari , & inventum deinde ligari. Non sufficit enim ligasse arteriae illam partem , quae cordi propior est ; pergeret enim sanguis emuere per alterum arteriae discissae extremum , quia carotides sub basi cerebri cum se invicem , & cum vertebralibus arteriis , magnis satis ramis emissis , junguntur. Ex his omnibus patet , unicum Chirursum , ὸexterrimum quamvis , non sufficere, sed ad minimum requiri, ut bini adsuit tales. Praeterea vix videntur arteriae discilsae extrema posse inveniri, nisi integumentis divisis amplius redderetur vulnus ; unde postea saepe in Chirurgos , optime quamvis de Vulnerato meritos , mors imputaretur post vulnus secuta. Si vero vulneratus tantum sanguinis amisisset, ut in animi deliquium lapso cessaret fere haemorrhagia, posset forte hoc tentari VERTEBRALIUM . Arteriae vertebrales , ex arte iis subclaviis ortae , utrimque per foramina procei Iuum transversorum vertebrarum colli persunt versus cranium in hoc transitu ramulos per vertebrarum commissuras ad spmalem meis dullam , ejusque involucra transmittunt ι uti etiam ad musculos vieinos. Discis Iae ergo illae arteriae non potant facile retrotrahi , & sic orificia sua claudere r & cum sub basi eranti ramis emissis eum arteriis carotidibus internis communicent ; hinc sanguis , per carotides allatus , per has arterias vulneratas emuere poterit , unde patet ingens periculum. Nulla autem hie datur opportunitas ligandi arterias has vulneratas , cum osse is illis foraminibus lateant discillae arteriae extrema r unica spes

esset , si per haemorrhagiam debilissimo reddito aegro , & vita tali minima sustent ea pareo & blando vustu , nullisque datis cardiacis , consolidari posset arteriae di

cissae extremum. Hoc autem non penitus impossibile esse , docent ipsa cordis vulnera sanata aliquando , S memorabile illud exemplum antea enarratum , F. 16 I. Mi axillari arteria discissa homo tamen evaserat. Facile iam patet idem periculum imminere ab aliis magnis arteriis vultaeratis .

emulgentibus v. g. Iliacis &ta Venarum autem maximarum vulnera pariter lethalia esse ob easdem causas patetr cum autem plurimae venae magis vertus corporis superficiem ponantur , faciliusque comprimi possint ; neque tanta sit velocitas sanguiuis in venis, quam in

260쪽

s.1να ' DE VULNERE IN GENERE. 1 ι

arteriis; ideo, caeteris paribus, venarum vulnera minus periculosa sunt vulneribus

arteriarum.

. Quae Respirationem integre tollunt i ut abscissio laryngis cum subductione fitalae scissae , vulnera magna bronchiorum , vulnera lata , utramque cavitatem thoracis, cum admissu aeris , perforantia , vulnera diaphragma ab utraque parte mediast mi thoracis penetrantia , vel ejus nervosa dissecantia.

In homine nato , ut sanguis ex corde dextro in sinistrum transire possit , requi- Iitur , ut pulmo , per acrem inspiratum dilatatus, viam faciat sanguini, ex corde dextro pullo per arteriam pulmonalem in venas pulmonales, & deinde in cor sinistrum. Necessaria ergo ad vitam est respiratio , quae si per pauca tantum mome ta tollatur , vita perit. Ad respirationem autem requiritur , ut aer libere ruim nem ingredi possit, illumque expandere : omnia ergo vulnera , quae aeris v gre sum in pulmonem impediunt, vel pulmonis dilatationem per acrem ingressum , t thalia sunt. Talia autem iunt sequentia.

Aspera arteria , cartilagineis illis segmentis constans, semper aperta , nunquam coulabi , nec facile comprimi potens, liberum aditum acri in pulmonem servat: dum ergo vulnus auream hanc listulam sic dissecat, ut discissum extremum inferius se subducens sub partibus vicinis occultetur , & acrem admittere nequeat, actum est de vita. Si vero vulnere quantumvis magno laedatur , patula tamen via maneat aeri in pulmonem , minime lethale erit tale vulnus ; uti docent fidissima obtervata. Frequentissimi enim Medicis & Chirurgis occurrunt tales casus, in quibus h mines , vitae pertaesi, violentas sibi ipsis intulerunt manus ; vel & a latronibus coi fossi discissam habuerant arteriam asperam , & tamen sanati fuerunt postea. Pauca tantum adducentur observata, quae nanc rem probant. Juvenis Melancholicus i ae rata nuptiarum , quas speraverat, repulsa, sibi ipsi discidit asperae arteriae ca gines , illaesis venis jugularibus & carotidibus utrimque adjacentibus ; mox v ce privatus iacebat. Chirursus diducta vulneris labia consuit ; miser vulneratus vitae perta lus suturam dilacerat ; Emplastro, fabrili glutine illito , utrimque labii vulneris apposto , hiisque transitustis adducto , uniebantur iterum vulneris labia, di mensis spatio lanatum fuit vulnus. Nihil postea remansit vitii praeterquam quod in concentu Musico cogeretur paulo submissius canere , quam solebat ante plagam

inflictam a ). Similis casua legitur di apud Bartholinum c b) de puella , quae sibi ipsi fauces presciderat, & vulneris suturam pariter laceraverat; postea tamen cu

rata.

Tria milia Exempla habet Pataeus f eὶ ubi homini aspera arteria discissa fuerat

una cum vena iugulari: invicto vulnere statim vocem perdiderat: unitis sutur vulneris labiis , iterum loqui potuit , ex , licet mortem brevi secuturam credidisset Paraeus, praeter spem convaluit. Binis aliis una cum aspera arUria & Glophagua a Tulpi Observat. Medi c. Lib. I. cap. so i inst. 8s Thom. Barthor. Histor. Hed. Ceta. U. l cc Lib. X. cap. as.

SEARCH

MENU NAVIGATION