Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

271쪽

.1. DE VULNERE IN GENERE. g. 17 I. I x. educi sine discrimine vitae potest , ut thoracis , abdominis, ureterum , vesicae , intestinorum quae dam vulnera.

Multa vulnera sunt lethalia , non ob copiani sanguinis effusi, sed quia sanguis

extravasatus , mora & calore loci corruptus , putrida labe exedit & tabefacit viscera , quae alluit. Sic V. g. vulnerato thorace post magnam haemorrhagiam vulneratus in animi deliquium labitur , vasa discissa se contrahunt, & cessat omnis sanguinis emuxus. 'nterim sanguis in thoracis cavo haeret, qui ibi manens corrum PC-tur , & vicinum pulmonem exedens lenta tabe hominem conficiet. Idem in abd minis cavo verum est. Sed paracentesis in thorace & abdomine institui potest , M sc effusus languis educi , omniaque haec mala praecaveri. Si vero ureteri, vel ves cae fundo , tale fuerit inflictum vulnus , ut urina in cavum abdominis estiuat, P tet facile , urinam , jam ex sua indole in putredinem pronam , longe citius p rrescere , hincque omnia contenta abdominis laedi summopere. Sed poterit, perforato abdomine educi omne , quod ibi collectum haeret liquidum , & cathetere fi xili vesicae immisso impediri, ne urina in vesicae cavo colligatur, sicque illam di tendat; unde , contracta semper manente vesica , vulnus inflictum facilius cons Iidabitur. Si vero ureter discissus fuerit, educta prius urina in cavum abdominis egula, siccissima tunc diaeta adhibita , magna spes est , ureteris extremum abscillam consolidari posse Peribit quidem sic usus renis , sed plurima docuerunt observata , alterum renem posse vices supplere , integra satis sanitate. Calculo enim impacto& obstruente omnino ureteris unius cavum, constitit, homines diu supervixisse , altero rene integro , & tunc plerumque multum aucto in mole sua. Novimus autem urinam in cavum abdominis essivere , ex vulneris loco , si nulla vel paucissima tantum emingatur urina , & tumore quotidie aucto distendatur a

domen.

Idem jam & in quibusdam vulneribus intestinorum verum est, de quibus Postea dicetur in vulneribus abdominis.

f. 171. ID RAEDICITUR. lethale fore ex non lethali si 13

I per has causas. I. Omissione purgationis essus pucls , unde tabes purulenta , vel effusi sanguinis , hinc putrefacti.

Sub hac classe comprehenduntur illa vulnera , quae tales laedant partes, quarum integritas tolli potest , superstite vita ; post quae vulnera tamen mors aliquando si quitur , non ex vulnere ut causa , sed quia vulnerati incuria , vel medentis errore vel imperitia , vel alio morbo , non a vulnere orto , vel denique propria vulnerati illosyncrasia , talis accidit mutatio in corpore , unde functiones ad vitam requisitae abolentur. Possunt autem haec commode reduci ad quatuor sequentia capitula.

illis, quae dicta sunt j. 118. Nq. 7. constitit, in omni vulnere alicujus momenti pus nasci; imo hoc requiri, ut separentur illa, quae vulneris consolidationem impedirent. Si jam vulneris talis sit conditio , ut pus factum in vulnere decidat in sava corporis loca , vel , nimis diu relictum in vulneris superficie , attenuatum re,

272쪽

f. i ,r VULNERE IN GENER i,

sorbeatur per aperta venarum orificia, poterit totus sanguis infici purulenta cacoch Dinia , unde febris hectica , & lentus marasmus. Si jam apparet, pus in cava comporis loca delapsum potuisse sine periculo educi, vel puris reserptionem potuisse impediri idonea vulneris depuratione , constat, mortem secutam non adscribendamelle vulneri , ut causae , sed omissioni purgationis puris effusi. Dum post magnas exstirpationes latum vulnus quotidie ingentem copiam puris colligit, magna saepe oritur in cura difficultas : si enim saepies de die depuretur vulnus absterso pure , impeditur consolidatio Mineris , quod tunc in fonticuli quasi naturam degenerat, Mincredibilem copiam liquidi plorat ; sicque aegri marasmo vero eontabescunt, nullo vitio haerente in humoribus vel solidis partibus , tantum ideo , quia nimia puris

confectione tantum perditur de corporis nutrimento , ut marcescant reliqua. Si vero diu tectum maneat vulnus , retentum in sueerficie vulneris pus , mora & c Iore corporis attenuatum & acrius redditum , resorbetur venosis osculis apertis ,

miscetur sanguini, purulentam cacochymiam & tabem inducit; vel per metata ad viscera nobilia delatum necat. Qualia exempla plurima frequenter in praxi Oc-

VEL EFFus I fANGUINIs , HINC PUTRE FACTI. Dixerat Hippocra

tes a ). Si in ventrem sanguis effusus Iurrit praeter naturam , necesse est suppurari. Galenus ibidem in commentariis suis monuit, quosdam hunc Aphorismum legere sic , ut non haberetur te τω κοίλiὲν sed sine articulo ιγ ὐιλίων, δc tunc signincaretur sanguinis effusio in quodcumque cavum ; addiditque , illorum sententiam confirmari , quia additur in hoc Aphorismo praeter naturam. Tuncque sensus hujus Apho tismi esset, quod sanguis ex suo loco naturali essu sus in quodcumque cavum corporis suppurari deberet. Monuit etiam ibidem Galenus , suppurationis nomine hic intelligi omnem sanguinis corruptelam , non autem tantum conversionem in pus proprie dictam. Si aeri liber accessus detur , sanguis in cava corporis effusuS putrescit satis cito, & corrumpendo vicina viscera ; vel resorptus putrida acrimonia

destruendo tenerrima vitalium viscerum vascula , mortem infert. Si vero acri nullus accellus detur , diu sine corruptione manere potest . imo sensim attenuatus laetum resorberi sine noxa , uti saepe post validas contusiones apparet , quando sanguis, vasis fractis sub cute integra effusus, Per mentem & ultra saepe naeret ;sentim iterum disparens sine ullo malo. Ubi ergo sanguine effuso in cava corporis, aeris simul libero accelsi1 facto , mors sequitur ; & in cadavere non invenitur vulnus fuisse ex sua natura lethale , mors adscribenda est huic causis : si nempe per artem tuto sanguis effusus potuisset educi.

1. Commisso vitio in sex rebus non naturalibus.

Ex Pathologicis notum est, res non naturales dictas in sex classes dividi, sunt

enim : acr ; cibus , potus , motus , quies ; animi affectus ; retenta excreta ; somnus , vigiliae. Hoc autem nomine vocantur , quia usu vel abutu , bonae naturales , aut malae contranaturales fieri queunt : Prudens Medicus omnia haec dirigit, a n cituris abstinere jubet vulneratum , profutura commendar. Si jam vel Medici incola , vel vulnerati obedire nolentis culpa , committamur vitia in usu sex rerui A a Aphor. io. Q. VI. Chatter. Tom. IX. Pag. se

273쪽

non naturalium , poterit vulnus, minime ex sua natura lethale , sic mutati, ut mostem inferat. Innumera habentur apud Autores observata , quae hoc probant Cuia dentissime : pauca quaedam uotasse suffciet. Dum in castris vulneratos milites curabat Paraeus , doluit quam maxime , quod ad singulas tormentorum bellicorum explosiones vulneratis recrudescerent haemo rhagiae : imprimis Iuleni inde laedebantur illi, qui capitis vulneribus decumbebant eunde omnia augebantur symptomata , & mors accelerabatur plurimis ca . Puero annorum quatuordecim bregmatis os confractum fuerat , extracta fuerant ossicula

quam plurima , febris dolor & reliqua symptomata cessabant, spes optima integrae curationis affulgebat. Pater pueri, quamvis severissime prohibuissent Chirurgi , prope cubiculum decumbentis permisit rusticis debacchantibus , ut tympana pul- Iarent , fistulas instarent , saltarent &c. Postridie miser puer acutissima febre , d lirio , spasmo , nausea corripiebatur , & quarto post die mortuus est. Pater , re asmagistratum delata, graviter mulctatus fuit b). In simili casu, dum decimo q*rto post vulnus capiti inflictum die omnia se optime habebant, subita commotus ira puer , valida corripitur febre, & phrenitide periit quarta die postea se .

Nobili viro laeva manus amputata fuerat a dexterrimo Chirurgo e vulnere iam sere sanato , uxorem interpellavit r illa a Chirurgo monita recusavit : vulneratus

sine coitu semen emisit ; protinus recidit in febrim , deliria , spasmos , & alia gravia symptomata, de quarta die obiit d . Ex his observationibus satis patet ,

quanta cum cautela tractandi sitiat gravibus vulneribus decumbentes , quam severemonendi, ut obediant, nisi temeritatis poenas mortis periculo luere velint.

3. Neglectu , vel errore Chirurgi.

Observationes medicae plurimae docuerunt, Ac quotidiana exempla confirmant capitis contusones de levia satis vulnera , dum negligenter tractantur , dira sym tomata , & mortem ipsam produxisse. Quot perierunt vulnerati haemorrhagiis , qui servari potuillent, si arteriarum trunci, in locis illis ubi nudi fere haerent , idonea ligatura compressi fuissent i Quantus numerus vulneratorum petit post conflictus bellicos , dum Chirurgi obruti multitudine negligentius tractant ungulos lNec minor vulneratorum pernicies turpibus debetur erroribus. Militis dextro pec tori sub mamma magnum infligitur vulnus : sanguinem cum tussi per os rejicit: imperitus Chirurgus vulneris labia sutura unit : sequenti die advocatur Paraeus : ii venit febrim validissimam , respirationem S loquelam difficillimam , sic ut mo rem instare merito metueret. Discidit ilico suturam , digito per vulnus immisso thronabum vulneris orificium obturantem removit, elevatis pedibus, capite demisiaso, clausis ore & naribus vulnerati eduxit de pectoris cavo octo uncias sanguinis iam corrupti & foetentis; injectionibus detersi thoracis cavum , & eduxit residuos grumos ; sicque ultra spem vulneratus convaluit: qui prioris Chirurgi turpissimo errore peri illet certissime te . Quam horrenda aliquando orta sunt mala, dum caustica acerrima tendinosis & membranosis panibus applicuerunt Chirurgi. Exscis

Diuili sed by Corale

274쪽

derat barbitonsori tuberculum ad apicem dextri pollicis Hildanus: rudia ille sibi

persuadens radicem mali nondum elle exstirpatam , crudo vulneri nonnihil Arseni ci applicuit : mox dolor ingens , febris, vigiliae , anxietas , animi deliquia corri puerunt incautum , sic ut de Vita Periclitaretur : tamen evasit , sicque in propria pelle didicit, in aliena cautius postea mercari aj. Habetur & ibidem aliud exemia plum mortis secutae , in robusto Helveto , medio aetatis fore , ab imprudent, apta plicatione Arsenici ad tumorem cancrosum manus carpum obsidentem. Nee solis rufiibus in arte hominibus contingunt errores , sed & exercitatissimi aliquando do luerunt , talia sibi accidiis Ut hoc demonstretur , sussiciet solius Hippocrati, exemplum , qui ingenue fatetur , se deceptum fuisse , dum in capitis vulnere non distinxerat ossis laesionem , putans suturam esse , & hinc crediderat aegrum sectio

ne non indigere , qui decimo sexto die periit, sero nimis adhibita sectione b ὶ Dum Medicorum principi tale quid accidere potuit, unu utique nihil humani ise alienum credat, sed omni cura adhibita errores prudenter evitet. Si jam talis error a Chirurgo vel Medico commissus detegatur , aequiras jubet, ut Iudicibus dicetur, ne alieni erroris poenam luat ille, qui vulnus inflixit.

.. Temperie naturali aut morbosa aegri , vel manifesta juxta histo riam ejus aegri , vel aliquando adeo singulari , ut non nisi hoc eventu se manifestet. Quam intentus observet semper in suo rescripto ad Judices consultus Medicus.

Maximi momenti est in vulnerum renunciatione ad ipsam temperiem vulnerati attendere ; & tamen laoc saepe vilipenditur omnino : In plurimis locis publica auctoritate constituti sunt quidam Medici & Chirurgi, qui cadavera occisorum lustraui& illa , quae viderunt, ad Iudices renunciaiar. Sed Medicum vel Chirurgum , qui vulnerato adfuit, saepissime non consulunt, ut ex illis cognoscant , qui deaestri tempetie , morbis praegressis , symptomatibus post vulnus inflictum secutis &c. os servatum fuerit. Omnia tamen haec videntur admodum necessaria esse, ut fidelis fiat de vulnere renunciatio. Multi enim homines adeo facile irritabile habent to tum systema nervosum , ut levissima de causa spasmo , tetano , similibusque malis corripiantur : Alii, dum sanguinem alieno de vulnere exsilientem vident, in sun copen delabuntur. An non admodum probabile videtur , etiam a levi vulnere in ta libus hominibus gravissima symptomata amo mortem tam produci possier An mors secuta tunc soli vulneri ut causae adscribi debet Persarum Rex ludens cum concubina , quam maxime deperibat, pugionis aciem Versus eius praecordia dirigit, dum que illa nudum pectus simulatis ictibus exponit, stomacho laeditur , sed exiguo sane& oculis vix conspiciendo vianusculo. Tamen repente prolapsa dicho citius exspiravit e). Praeterea in nonnullis morbis circa finem vitae nihil fere sanguinis superest in corpore : sic in pthisicis post mortem saepe paucae tantum unciae sanguinis inveniuntur. Si jam tali homini per leve vulnus pauculum illud , quod superest , sanguinis

subducatur de corpore, certa mors sequetur , sed non pendens a solo vulnere. a Hildani observ. Chirurg. Centur. VI

275쪽

,is DE v ULNERE IN GENERE. I. r 1. 1 3.

Notum est , Luem Veneream , & scorbutum pessimum , ipsam durissimorum in cor pote ossium substantiam se erodere, ut penitus carios a facta a minima vi franga imtur ; si ergo in tali casu calvaria levi pereussione capitis fracta mortem fecerit, non pendebit noe a sola causa vulnerante. Sed haec & alia similia cognosci postunt ex

illis , quae in aegri corpore observata sunt, antequam vulnus inflictum fuerit. Forte longe alia latere pollunt, quorum nullum unquam apparuit indicium , & quae tantum vulneris innicti occasione manifestantur. Dum enim evolvimus illa , quae in cadaveribus repentina morte exstinctorum invenerunt Observatores , videmus saepe a latentissimis causis uno instanti mortem secutam fuisse; cum tamen nihil insanitate laesum ullius momenti apparuitset ante mortem. Si jam tali homini paulo anici mortem vulnus inflictum fui llet, perperam adscriberetur Vulneri mors secuta , pendens ab alia longe causa. Fine namque vitae nostra variis ct occultis causis exposito , interdum quadam immerentia supremi fati titulum occupant I cum magis in tempus momtis incidant, quam ipsam mortem accersant a . Unde in similibus casibus debet renunciari ad Iudices, vulnus inventum fuisse tale , ut mors secuta post vulnus .

non videatur adscribi posse vulneri ut causae. Sic suo munere functi sunt Medici Chirurgi ; reliquum ad Iudices pertinet.

s. i73. T T IN C renunciatio de Vulneribus, definitio temporIs, X 1 intra quod lethalitas determinatur , peti possunt.

Iudices, antequam de poena percussoribus infligenda decernant, solent Messicis

ac Chirurgis committere curam, ut in cadavere occisi inquirant, an mors, secuta post vulnus , a vulnere facta fuerit. Illi accurate notant, quas corporis partes per vulnus laeses invenerint; deinde communi consilio concludunt, an vulnus fuerit absolute lethale , an vero ex sua natura quidem lethale fuerit, per artem tamen hodie cognitam mors praecaveri potuisset; denique an vulnus laeserit tales partes , quarum integritas non absolute ad vitam necessaria erat, & tamen ex lingulari idiosynctata vulnerati vel incutia , vel neglectu aut errore illorum , qui curae vulnerati praefuerunt, mors secuta fuerit. Haec omnia rescribunt ad Judices , & haec vocatur renunciatio de vulneribus. Apparet hinc , quanta cautela hic opus sit, dumν imperiti saepe, quando cadaver examinant, non tam lustrant vulnera , quam faciunt. Quantum fieri potest, inquirendum in figuram & magnitudinem instrumenti vulnerantis; in situm vulnerati & vulnerantis, dum vulnus infligebatur; in symptomata omnia , quae vulnus inflictum ad mortem usque secuta iunt. Praeterea conaderanda sunt omnia illa , quae vulnerato acciderunt, vel applicata fuerunt, postquam vulnus inflictum fuerat. Tunc denique prudenti sectione ii Vestigatur, quousque & per quas paries penetraverit instrumentum vulneratu. Tanisdemque ex cognito usu partium laesarum concluditur , an mors secuta adscribi dein beat vulneri inflicto ut causae , an non.

Non videtur autem facile determinari posse , quo temporis spatio lethalitas otinerum limitetur. Plurimis hominibus insedit haec opinio , quod si ultra novena dies supervixerit vulneratus, tunc mors postea secuta minime possit vulneri adscribi , 8c contra , si ante hoc tempus moriatur vulneratus, tuac vulnus inflictum fuisse me a Valer. Max, Lib. IX. cap. is,

276쪽

cessario & absolute lethale. Sed arteria major , in brachio vel crure d scissa , pol rit paucarum horarum spatio , imo & citius , hominem e medio tollere ; cum tamen hoc vulnus non absolute lethale sit, sed per artem curari potuit Iet. Sic & effusust in calvaria sanguis , si haereat tali in loco , Qx quo per artem educi nequit , nec tamen tanta ejus copia sit, ut comerimendo omnem encephali usum statim turbet; potest ibi per septimanas haerere , sensim corrumpi, dc dein eroso Cerebro , cer bello , vel medulla oblongata , mortem facere : dc tale vulnus jure merito lethalorenunciabitur , licet tam diu supervixerit aeger. Si intestinum tenuius integre ditacilium fuerit in loco non admodum distante a pyloro , poterit vita protrahi per multatos dies , donec nutritionis detectu sensim contabescat vulneratus ; dc tamen tale vulnus erit absolute lethale. Ex quibus satis apparet, nihil certi poste definiri quoa vulnerum lethalitatem ex temporis intervallo , quod vulnus inflictum & mortem 1ecutam intercessit.

s. i . τοῦ X historia pariter Vulnerum tab r41. hucusque. fa- , cilis erit praedictio eventuum aliorum, qui 169 prae

sagiendi habentur.

Paragraphus t 69. agebat de Prognosi vulnerum : ibi enim determinabantur illa , quae vulnere cognito , tanquam sequelae hujus, praecognosci poterant futura. De vita vel morte vulnerati dictum fuit S. I o. 1 1. I 2. Reliqua circa fanationem possibilem vel impossibilem , facilem curationem vel difficilem , dc estectus vultis ris post ipsam sanationem superstites, ex ipsius vulneris natura bene cognita evidei ter deducuntur. Dum enim quis ex Anatomicis & doctrina usus partium intelle . . Nerit, quaenam partes laesae fuerint, quaenam functiones abolitae vel depravatae fuit, poterit determinare , an curatio possibilis sit vel non , an facilis vel difficilis, an aliquid laesum manebit in functionibus post fanatum vulnus &c. In Exemplo res patebit. Si vulnus inflictum fuerit dorio manus , novit Medicus ex Anatomicis te dines musculorum digitos extendentium hic locari, jubet vulneratum digitos erigere ; si iam videat, quod indicem omnino erigere nequeat , concludit, tendinem , ex unitis tendinibus musculi extensoris communis & indicatoris dicti musculi conafatum discis Ilim esse: si jam possibile sit, tendinis dissecti extrema posse iterum adduci , & uniri sibi invicem , curationem difficilem , integram tamen , promittere poterit. Si vero hoc fieri nequeat, tuto praedicet, curato vulnere indicis erectionem abolitam fore semper, nec ulla arte restitui posse. In similibus praesagiendis cautum imprimis esse oportet & Medicum & Chirurgum , quia omnia mala , quae post c rationem vulneris remanebunt , illis adscribentur, nisi antea praemonuerint, haec

certo remansura, vel saltem metuenda else.

g. I7s. Tri Hae nomenωn autem si 18. Is 9. causa patet perito L actionum vitalium , dc animalium. Vid. Morb. Solid. de flui d. in genere praemissos.

Omnia haec in paragraphis citatis ad singulos numeros explicata fuerunt summatim tantum haec repetere 1ufficiet. Patuit enim quod illa vis , qua cohaerebant par-

277쪽

tes unitae, pergens agere retrahat utrumque extremum ; hinc necessario augebatur vulneris hiatus , eo magis , quo firmior fuerat antea partium cohaesio : hinc in robustis 3c exercitatis hominibus vulnerum labia omnium maxime a se mutuo recedunt. 1'. Minuta causa distendente vasa, per liberum sanguinis effuxum ex iisdem vulneratis, propria contractilitas vasorum praevalebat sentim magis magis , d nec integre fere clauderentur. 3'. Sanguinis autem nostri talis indoles est , ut e tra vasa dimissiis cito concrescat, unde a sanguine extravasiato , dissipata simul ita quilissima parte, crusta talis sanguinea vulneris cavo innascebatur. 4'. Contractis ad em vasorum discissorum aperturis , crassissima pars retinetur , tenuior adhuc se

git emuere ; unde liquor dilutus rubellus eaeuit, postquam sanguinis fluxus delinit. 1'. Cum autem vasa sanguinea discissa sic contrahantur , ut non amplius sanguinem rubrum dimittant, idem fiet in serosis , lymphaticis , & aliis decrescentium vasorum seriebus ; unde nascetur horum vasorum obstructi. dc vitali impetu a te go urgente in obstructos vasorum fines, fiet horum dilatatio , & omnia quae inde s quuntur, ut inflammatio , dolor &c. Interim laxa pinguedinis membrana , cutis coercentis vinculo libera in vulneris loco , sponte assurget in vulneris fundo , dii tabitur , & prominebit, labia vulneris retorquebit &e. 6'. Si autem vulnus fuerit asicujus momenti, , dolore & inflammatione fundi & laterum orietur febricula , quae suppuratoria Chirurgis dicitur: quae si non nimis vehemens fuerit, semper boni ominis est. '. Hinc tunc labia & fundus vulneris antea sicca & inflammata sub hac febricula incipiunt humescere , tenue siquidum fundere , quod mora & cal re mutatum , di illata parte liquidissima in blandum, spissum, cremoraceum quasi

humorem transit, pus dictum. 8'. Simul extrema vasculorum inflammatorum orificia , una cum immeabili liquido , obstruente , separantur , una cum humoribus cffusis miscentur , & pus constituunt; sic vasis iterum liberis redditis, separato omni illo , quod vitali humorum circuitui resisteret, liber fit humorum trannius ; calor idolor, tumor &c. cessant, vel minuuntur plurimum. 9'. Puris sic redditis per suppurationem fundo & labiis vulne is, natura, quae sibi sola sussicit , a fundo sursum,

ab ambitu versus centrum extendit vasorum extrema , occurrentibus aliis unit, si que restituit illa , quae in vulnere de corporis substantia perdita erant. Io'. Incupiunt dein margines vulneris album subcaerulescentem colorem induere , siccari, cicatricem facere , quae ab omni ambitu centrum versus aucta quotidie , tandem vulnus claudit: tunc sanatio peracta est.

g. II 6. UNI C AE arter Iarum exterlores, illae a Interiori, I punctae, sectae, tu sae , distractae, ero e , impetu san.

gulnis dilatantur, saccum formant, qui ad ovi saepe magnitudinem Crescit , callosos parietes accipit , pulsat , colore rubello si tendet ,

compressus evanescit , laxatus redit , suam arteriam ampliat , vicina vasa comprimendo angustat. An eurisma verum vocatur I6o ), cujus causa , signa , essectus sponte cernuntur. Atque eo quoque refertur cordis a neutisma , ejus ortus, signa , & effectus.

ἔ. I s s. dc iso. dictum fult, quaenam sequantur mala , quando arteria integre uiscissa est, vel quando vulnus in ςavum usque arteriae penetrat , licet illam int .

278쪽

DE VULNERE IN CENERE.

sre non disciderit. Hac paragrapho expenduntur illa mala , quae metuenda sitiit .

quando arteriae sic vulnerantur , ut vulnus non penetret in illarum cavum , scd tantum tunicas exteriores dividat. Constat enim ex Anatomicis, arterias, majores imprimis , satis crassas habere tunicas , quarum exterior plerumque communis naena-Dranae , caVum corporis , per quod arteria pergit, invertientis propago est ; cui cel- Iulos a tenuis subjacet, per quam vasa plurima, arteriarum nutritioni inservientia , decurrunt: huic glandulosa dicta supponitur , forte prioris pars : tunc sequitur mul-cularis tunica , cratia & fortis , in plures lamellas separabilis , orbicularibus fibris

constans e ultima , internum arteriae cavum constituens , tenuis est, fibris longituli-nalibus conflata.

Dum sanguis vi cordis in arterias semper plenas pellitur , observatur manifeste illas dilatari per totum ambitum aequabiliter : firmitas tunicarum arteriam constituentium resistit nimiae dilatationi : & cessante cordis actione vi orbicularium imprimis fibrarum contrahuntur iterum in pristinam dimensionem. Si jam in quodam arteriae loco , separata cohaesione imprimis fibrarum orbicularium nam laesio tunicae externae & cellulosae videntur minus periculosae in minuatur firmitas laterum , causa distendens manens eadem illo in loco plus dilatabit arteriam , mutabit aequa bilem figuram conici eanalis , expandet locum illum debilitatum in saccum : tunc Vocatur Aneuo a verum , propria vocabuli vi designans tantum dilatationem a

teriae.

Causa ergo ancum sinatis est omne illud , quod cohaesonem tunicarum in qu dam arteriae loco minuit: & observata docuerunt, hoc imprinais accidere dum a teriae sunt puncta vel secta , uti saepissime constitit. Dum enim vena secatur , accidit aliquoties, ut adjacens arteriae ramus lanceolae cuspide simul vulneretur : paucis diebus postea incipit tunc emergere tumor cutim elevans , pullans manifeste , auctus quotidie , niti in initio circumductis fasciis o 'plenio applicato compec

catur.

TU SAE. Et hoe observatum fuit , validam contusionem arteriae produxisseaneurusma. Homo s annorum sanus & fortis , cum per publicam viam incederet , fortuito a quodam ex ludentibus sphaera buxea vehementer percussus fuit in laeva dorsi parte ; domum redux partem laesam diligenter observari curat; praeter contusionis indicia nihil mali invenitur , sed mansit per quatuor annos leviter in testus tantum in loco percusso sensus. Post tantum temporis intervallum , incipit conqueri de profunia pulsatione in illo loco , sensim aucta, quae cordis ictibus responderet : paucorum mensum spatio elevatis & corrosis ' costis , cum dolore acerbissimo luctabatur aeger. Audacissimus Empyricus persuasit misero , profundum latere abscessum , aperuit locum , undatim profuib sanguine ilico mortuus est a . Similem casum vidi, ubi a sola contusione aneurusma ortum suerat. Homo pusillae staturae, vesperi per tenebras incedens , palo impingit validissime dextrum pectus ;acerbum dolorem se in suprema pectoris restione sensisse testabatur , qui tamen brevi postea cessabat. Post aliquot menses in unitam pulsationem ii ceph sentire sub

dextra clavicula , sensim auctam ε, a minimo corporis motu anhelabat , imo sub finem vitae fere suffocabatur : sic per annum languens subito periit. In cadaveresidi, arteriam subclaviam dextram in saccum ingentem dilatatam, sic ut aneurul ca Laneisius de motu cordis & aneutismatibus pag. 231.

279쪽

1c, DE VULNERE IN CENERE.

inatis hujus membrana chartae tenuitatem superaret, & per illam pellucidam contentus sanguis conspici pollet: levi vulnere inflicto , ingens copia sanguinis concreti erupit. DISTRACT AE. Plurima talia occurrunt apud Observatores exempla, dum post validos nixus, pondera ultra vires sublata, sternutationem, tussim validam &c rarteriar distractae in Aneurusinaticos saccos degeneraverint. Unicum Exemplum ad duxisse sussiciet. In venatu homo subitissime caput in dextram partem flexit. & non nisi magna cum dissicultate illud potuit reducere ; ab illo momento languit semper , deglutitione, & respiratione multum impeditsi. Post quindecim menses elapios m ritur : in cadavere reperitur aorta admodum dilatata , & ingens saccus aneu ruta

ticus in arteria subesavia dextra a). Equi illi , qui in magnis Emporiis trahis illis

tam magna pondera vehunt , & per acclives pontes soleis ferreis, eminentibus ac leis donatis , tanta vi ascendere coguntur , t epillime in cruribus posterioribus habent aneuruliNata , dc varicolos venarum tumores. Simile infortunium & in baiulis frequenter observatum fuit. EROSAE. Novimus , in morbis adeo degenerare posse humores , ut acerrimi facti durissimas etiam partes corporis erodant. Scorbulo durissimi eroduntur dentes ;lues venerea maxima & fortissima etiam corporis olla in cariem convertere potest ;cancrotum virus vicina omnia dira tabe peredit. Sic in scorbulo videmus toties . exesis vasis , effusum sub corporis integumentis languinem lividas illas maculas facere ; imo toties lethales inde factas naemorrhagias notant Auctores. Intelligitul hinc facile, tunicas majorum arteriarum sic erodi posse , ut in saccum an ruina ticum extendantur. Bina talia habentur apud Lancillum bὶ exempla , ubi tumor Venereus claviculam occupabat, & vicina arteria subesavia eroia aneurulma nast

batur.

A quacumque jam ex AEarratis causis arteria in quodam loco debilior facta fuerit . illo in loco plus cedet distendenti sanguini, de expandetur , cumque singulis cordis ictubus causa illa distendens applicetur de novo huic loco debilitato , augebituraneurusimatis capacitas , unde in immanem molem laeee aneurusmata expanduntur, imprimis si in magnis arteriarum truncis fiant. Sic vidit Ruysthius ceὶ hominem, qui in pectore gerebat sponte factum aneurusina tantae magnitudinis , ut puia vinar mediocre , quo in sedili utimur , c demtis quatuor angulis , rotundum enim erat , in aequaret. In cadavere apparebat, aortam tribus digitis transversis supra cor , in tam magnum aneurulma degenerasse. In maximis aneum malibus saepe apparuit, membranas extensi talis sacci esse crassissimas , cum potius videretur distracta membrana tenuior fieri debere. Hoc autem videtur fieri, quia sanguis in dilatatum hunc saccum aggestus in polyposias concrescit mallas, quae applicatae tunicae arteriae dilatatae illius crassitiem immaniter potant augere: sic in ingenti illo aneurusmate vidit Ruysthius , innumerabiles tunicas , crassas, carnosas , litis tenaces , S sibi invicem impositas auxisse crassitudinem membrunae, sic ut ii ter has tunicas sanguis copiosus & coagulatus delitesceret: exterior tamen tunica , quae aortae dilatata membrana erat, straminis tantum crassitiem habebat , omnis r liqua moles a concretionibus illis polyposis pendebat. a Acad. des Selenees t an r7oo. Hist. l c Observat. Analom. Cbiruet. Centur. O.

Pag so. servat. 13. De motu cordis di meurismatibus p. 116. l

280쪽

DE VULNERE IN GENERE. 263

Quaeritur quam maxime, quibus signis cognosci possit, de ab aliis tumoribus distili

sui, Aneurusma cum observata plurima docuerint,latis caeteroquin peritos hic turpi Lιinae erravisse , & imprudenter pertuso aneurusmate pro remedio mortem intulis le.. Cognoscitur adesse, si causae memoratae praegrellae fuerint, tumor dein oriatur in tal

loco , ubi per Anatomen novimus magnam arteriam adeste ; si pulsus manifestus in tali tumore percipiatur ; si leni pressione evanescat vel minuatur plurimum , mox redeat ad pristinam magnitudinem , ubi pressio cellat. Notandum autem, colorem cutis raro mutari ab aneurusmate , nisi diu duraverit, de magnum valde fuerit; tunc enim erosa , vel per distractionem attenuata cute , color ruber conspicitur. Praeter ea pulsus in Aneurusimate incipiente de parvo semper adest, ubi in majorem molem excrevit, saepe pulsus non animadvertitur : partim ob crassiores factas aneur virnatis tunicas ; partim quia impetus sanguinis a corde propulsi non adeo valide agere potest in magnum aneum1ma, ut illud elevetur singulis cordis ictibus. Dum autem comprimitur aneum sma , imprimis si magnum fuerit & cordi vicinum , nisi lenissume & sensim fiat, summum discrimen est, ne subito sustocetur aeger ; dum concretus sanguis ex aneum smatis cavo expressus sanguini ex corde per arteriam pullo sic relistit , ut cordis motus suffocetur subito : nec magnum Aneurusma comprecsum manu simul, de semel liberandum est , sed sensim , aliter in animi deliquium

cadunt, sanguine subito in vacuum hunc siccum ruente. Ideo compressis aneurus. mate majori, statim aegri de intolerabili oppressione circa pectus conqueruntur. Ubi autem Aneurusma in interioribus latet, difficilius cognoscitur. Causae tamen cognitae si praegressae fuerint, insolita pulsatio percipiatur ab aegro , cordis motus eurbetur , & aucta sanguinis velocitate per morum muscularem , vel aliam quamcumque causam , suffocetur sere ; admodum probabilis suspicio habetur , Aneuru ma in interioribus corporis partibus latere. Mala autem producta ab Aneurusmate pendent inde , quod rumore suo vicina comprimendo illorum actionem turbet vel impediat, quod arteriae cautim mutet, α aequabilem sanguinis circuitum per illam tollat; unde & cordis actio tandem multum impeditur. Hinc apparet, diversissimos morbos ab Aneurusmate polle fieri; omnia tamen mala inde orta semper eo pejora fore , quo Aneurusma majus , &cordi magis vicinum fuerit. Altera malorum , ab Aneurusmate factorum, origo pendet ex eo , quod liquiadum in sacco An eurulmatico contentum incipiat degenerare. Sanguis enim in Aneurus ate majore fere quiescit, saltem tardius movetur : hinc minus atteritur, mi-

riusque calet; sicque nascitur dispositio ad illam sanguinis degenerationem , quae fit a minuto motu & calore. Iucipiunt nempe nasci polypolae concretiones ; quae semel natat habent vim associanai sibi ex sanguine affluente similes partes ad augmentum prioris massie , uti dictum fuit s. 11. N'. i. J Unde in majoribus Aneurusmatibus disiectis saepe non invenitur multum sanguinis, sed mira i e textura polyposa ex sanguine stagnante nata , quae debilem hunc arteriae locum suae substantiae applicatione se firmat, ut non tam cito rumpatur, sic ut laee diu vita adhuc sustirieri possit. Tandem illud ex sanguine concretum, una eum languine inter i meltatam polyposam substantiam stagnante , incipit corrumpi, acrimoniam solventem acquirere adeo mirabilem, ut vasa vicina, membranas, cartilagines, ossa durissima consumat penitus. Historiae Medicae plenae sunt talibus observatis. Rurs-chius in observatione paulo ante memorata invenit, ab ingenti illo Aneurusmare ,

SEARCH

MENU NAVIGATION