Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

281쪽

omnes fere costas, & sterni os, in nihilum fuit Ie quasi restacta. Dum autem san-fuis corruptum illud , in sacco expanii Aneurusmatis haerens , continuo praeterla-itur, incipit putrida cacochymia nasci; unde febris hectica sensim corpus depaiacens oritur. Talem enim habuille exitum magna Aneurusmata , constat ex obse vatis Medicis ; nisi suffocata circulatione , vel rupto Aneurusmate , peri rint aegri, antequam contenta in hoc lacco ad illam malignitatem pervenerint. Subitaneae tamen mortis periculum instat , a ruptura talis sacci Aneurusmatici , sic enim minuto temporia pereunt, ubi minime cogitatur. Memorabilis talis habetur casus .rὶ. Militi post violentam tussim tumor oriebatur in parte inferiori, Manteriori colli, immediate sit pra sterni e marginationem et mollis erat, rotundus , sine colore cutis mutato ; pulsabat, cedebat digito prementi, mox rediens ablata pressione. Per sex septinianas tantum gellerat hoc Aneurusma , inopinato undatim prorumpente per os languine intra spatium unius minuti horae perit. Post mortem omnis tumor colli evanuerat, & inveniebatur Aneurusina, tracheae adhaerens, per foramen inter sextam & septimam cartilaginem asperae arteriae patulum , sanguinem in cavum tracheae effudisse. Dum Ancur ma in interioribus corporis partibus haeret, ubi non datur manibus accellus, angusta spes curae est : totum quod fieri potest, est ut debilitata vita petvenae sectiones , & tenuem diaetam , minuatur circulationis impetus 3c velocitas sic enim Aneurusmatis incrementum prohibebitur , quantum fieri poterit; summa simul quiete corporis & animi imperata ob eandem causam. Ubi manibus accessus datur , si noncium in formidabilem magnitudinem increverit Aneu rusma, a prudenti compressione aliquid sperari potuit: ubi tunc notandum , quod maxime con ducat arteriam supra Aneurusima pariter modice comprimere : sic impetus languinis per hanc arteriam minuitur , & contreiso An eurusmate non tam facile sanguis

resurgitabit cor versus. Ubi a compressione nihil sperari potest, vel frustra iam ad .hibita fuit; sola Aneu rusmatis exstirpatio superest , quam feliciter institui polle , d cuerunt observata. Talem casum narrat Ruysthius , ubi felix eventus fuit, licet brachium jam gangraena correptum esset b j.

A T Q U E EO QUOQUE REFERTUR COR Dis A NEU RusMA , EIUS ORTUs , SIGNA : Epprcius. Cordis Aneurusma vocatur praenaturalis dilatatio cavitatum ejus : qui

morbus satis crebro occurrit, licet forte non adeo exacte descriptus suerit. Facile concipitur , quod omnia illa mala possint & cordi contingere , quae arterias reddunt Aneurusmaticas , tunicis illarum exterioribus per vulnera, contusiones , distractiones, erosiones, destructis vel labefactatis. Observationes enim , in cadaveri bus factae, doc erunt , vulnera huc penetrasse , inflammationes , suppurationes , erosiones &c : hic inventas fuilla. Nauta post febrim continuam, harmoplysin , di iaficilem respirationem , tandem post diras toleratas anxietates moritur. In cadaVere inveniuntur pulmones pure crasso in farcti ; Pericardium sanguine grumoso sic distentum , ut dimidium thoracis spatium expleret. Cordis substantia exterior ubique exulcerata , & quasi a vermibus profunde exela. Imo cor adeo defiguratum apparuit , ut nec auriculae inveniri, nec vasa egredientia majora facile discerni potuerint sc). Sed praeter has caulas , alia adhuc occurrunt, a quibus frequentius

282쪽

nascitur cordis dilatatio praeternaturalis. Cordis enim actio in hoc eonsistit, ut receditum ex venis in cava sua sanguinem Valida contractione urgeat in arterias totum , sic ut singulis cordis contractionibus ini re macuentur cordis cava. Debet ergo cordis vis superare pol Ie resistentiain arteriarum 2 si autem a quacumque causa auctatae suerint hae resistentiae eo usque , ut cordis vires superent, non poterit cor ev cuari integre , accumulabitur sanguis sensim in cordis cavis , quae inde dilatabun tur. Sed in corde obtervatur illa mirabilis proprietas , qua etiam post mortem , aqua tepida vel flatu solo per venas pulsis in ejus cava, excitatur in contractionem :ideo sanguine non integre expulso ex ca Vis ejus, irritatum cor frequentius contrahitur , ut expellat contenta, uti evidenter apparet in ultima illa mortis lucta , quanta do cor non amplius valet in arterias sanguinem expellere , tunc enim celerrime palpitat, donec tandem insuperabili victum obstaculo quiescat. Dum autem validis illi, Se frequentissime repetitis nixibus cor superare tentat has resistentias , fibrae. eonstituentes latera cavorum cordis distrahuntur validissime, dum contentum cavis

fluidum , non potens exprimi, compressum instar durissi ini corporis resistit : hine debilitatui librarum nimis distractarum cohaeso , unde augebitur dilatatio coris in

suis cavis. . Apparet ergo , quod non requirantur adeo magnae causae ut cor Aneurusmatiatum nat, dum enim cordis vis potest superare resistentias arteriarum , manet aeque

magnum in suis cavis ; simul ac praevalent resistentiae liae cordis viribus, incipientdilatati ejus caVa. Potest jam haec cordis dilatatio fieri vel in solo dextro cavo , impedito libero transfluxu sanguinis per arteriam pulmonalem : vel poterit hoc fieri in cor de sinistro , posito impedimento quocumque in arteria aorta et vel dum bina haee simul concurrunt , dilatatio fiet in utroque cordis cavo simul. Notandum tamen hoc est, quod , impedimento nato in pulmonari arteria, cor dextrum solum praeternaturaliter distendi posset , corde sinistro non mutato in sua capacitate : ubi vero cor sinistrum non valet expellere suum sanguinem , non poterunt venae pulmon tes depleti in cor sinistrum ; hinc nec arteriae pulmonales tradere possiant tuum sat guinem venis pulmonalibus: augebitur hinc resistentia cordi dextro , unde Se illud ab iisdem caulis poterit dilatari. Accedit, quod cor dextrum , longe debilius si nistro , cedat facilius causis distendentibus; unde, caeteris paribus , frequentius dulatabitur , & in m orem capacitatevi poterit distendi. Plurima jam observata docuerunt, in cadaveribus cor sic dilatatum inventum fuisse : pauca annotasse sufficiet. Puer iam a quinto aetatis anno a stlimate correditus laboraverat , plurimis incallium adhibitis usque ad decimum quartum aetatis

annum miseram protraxit vitam, tandem suffocatus periit. Ita cadavere cor invenitur accretum Pericardio , & cavum utrumque cordis immaniter auctum sa). I venis post enormes cordis palpitationes moritur , sinistrum cavum cordis invenitur triplo majus dextro cavo b . Ibidem & ex Dionysio habetur, quod auricula de tra inventa fuerit adeo dilatata , ut recens nati infantis caput aequaret. Homo 3 4 annorum post validas de diuturnas palpitationes cordis moritur , 'invenitur cordis yentriculus immaniter dilatatus , in sua substantia tamen aeque crassius , ac natui

283쪽

liter esse solet. Aorta erat ossea facta in ipso egressit ex ventriculo eordis sinistro 'ὶ. Vir 1 s annorum , curior, pλllidus, anhelosus , subita laborat angina, a qua senatui quidem , sed manet spirandi dissicultas, & cordis palpitatio saepe recurtens.

primis cum citato gressu procederet: tandem subita morte exstinguitur. In e davere invenitur cor triplo majus, quam naturaliter esse selet; ablato Peticardio .& ex ptello omni cruore libras duas cam dimidia in lance pendens ain: tamen in hoc homine sinistrum cor dextro duplo latius erat. Omne ergo illud , quod resistentias sanguini ex corcis cavis pulso auget, pote. rit praeternaturalem cordis dilatationem producere. Nimia humorum copia in plata thorieis , augmentum velocitatis in morbis acutis , immeabilitas sanguinis per a teriarum fines a diathesi inflammatoria , polyposa, atrabitaria &e ; vitia arteri rum , per quae liber sanguinis transitus per illas impeditur , uti sunt illarum nimia callositas , degeneratio in cartilagineam, imo osseam substantiam , Aneurusmata

dcc ; praecipuae causae sunt, a quibus cava cordis ultra naturalem tuam dimensi nem dilatantur. Inter rariores autem causas meretur referri , quod aliquando aetin eoriuis cavis repertus fuerit , immaniter illa distendens. In muliere subito mori reperitin cor flvenda magnitMdinis, ab aere , quo plenum erat, absque ullo fere sanguiano ; id quod palam factum cuspide cultelli : eo enim adacto tam subito subsidebat cor , ae vesica aere repleta , π cuspide euiselli attacta b . An forte calore aucto , per velocissimum animalem motum , vel & per morbos , sanguis aerem contentum dimittit , qui in cavis majoribus collectus & rarefactus distendit omnia 3Malum hoc praesens , vel saltem metuendum eise, novimus, s continuae palpitationes eordis adsint ; si signa docuerint , pulmonem impeditum este sic , ut Itb re non transmittat sanguinem : si pulsus durus valde & plenus cum anxietate ii tolerabili ad motum auctum adsint ; tunc in aorta obstaculum tale haerere non

sine ratione concluditur. Turbatur tunc miris adeo modis circulatio , oriuntur tam varia & tam stupenda phaenomena, ut naturae leges superare videantur e pulsus vacillat omni modo ,

nune deficiens, nunc iterum validissime insurgens , respiratio dissicillima fit ; te ribiles saepe convulsiones oriuntur , dum cor quiescit, & paulo post validissimo

spasmo contrahitur: se enim uno momento sanguinis motus per arterias encepti

H eesIat, mox velocissimus fit , unde turbatur tam mirifice spiritam secretio &motus. Omnes saepe sensus externi & interni mrbantur , intolerabilis anxietas , Misequentissima fit lucta vitae cum morte; donec tandem haec tantis malis finem

imponat.

Simul apparet , quare post asthma diu toleratum, & morbos inflammatorios validos pectoris &c ; saepe tam luctuosa mala superlint. Ubi natum fuit hoc malum , nihil fere boni sperari potest, semel enim nata debilitate cordis , necessario augetur dissicultas removendi obstaculum ; undae crescit atrox malum , & augentur omnia symptomata , imprimis si vita fuerinactuosor.

Totum , quod ars essicere poterit, est , ut mali incrementum disserat aliqua tenus, & tolerabilem magis vitam reddat miseris. Hoc fiet, si vita instituatur adeo Aead. des Selences rAn a 73 s. Hist. pag. l 27. II 8.as. . ώ Rursiab. Epist. Problem. I 6. pag. t r. a IaacUM de subitaneis mortibus pag.

284쪽

quieta , ut non fiat major motus cordis , quam qui ad vitam continuandam omianino est necessarius : absoluta hinc mentis & corporis quies requiritur. Debet ingeri magna copia potus tenuissimi, se um lactis , hydrogata mellita , aquae spadanae cum lacte , praecipua sunt. Cibus parcus , blandus, tenuis , repetitis victabus parca quantitate exhibeatur, ut parum blandi chyli sanguini misceatur, de omnia stimulantia evitanda sedulo. Medicamenta. dentur talia , quae diluuut sata suinem , aperiunt vasa , lubricant vias ; ut expeditissima fiat humorum dilutorum per vasa lubricata & aperta circumductio.

g. 1 . I ab iisdem causis, similites vulnerata arteria , curata debilius firmatur , eadem fiunt si762

Dum in ardentissimis morbis , pertinacissimis & chronicis maxime capitis doloribus, arte iam temporalem secant Chirurgi , maximam semper curam adhubent , ut arteriae vulnus , postquam debita copia sanguinis Muxerit , imposita lamella metallica vel simili quocumque sic firmetiit, ut tanguinis impetus , arteriam fingulis cordis ichubus distendentis , non possit incipientis cicatricis rudimenta e tendere ultra aequabilem arteriae dimensionem , & Aneurusma facere : quae compressio arteriae vulneratae si negligatur , fere semper tale malum fiet. Frequenter hoc observatum fuit, dum infelici casu in. flexura cubiti una cum vena pertund Tetur arteria vicina, nec idonea pressione firmaretur hoc vulnus : quod etiam mulato dissicilius hic fit, quam in temporibus , ubi arteria laesi ad duram calvariam sic Premi potest , ut nullus maneat Aneurusinatis futuri π eius. Unde satis tuto innoc imprimis loco institui potest Arteriolome, a qua forte nimis abhorrent saepe Medici, cum tamen a petito Chirurgo sine discrimine fieri posset, & aliis rem diis frustra tentatos debellaverit saepissime morbos , uti plurimis observatis demonstravit SE vhR1Mus sa). Videantur & illa, quae dicta sunt de Meurusmate ex hac causa nato in commeatariis ad L I6o.

s. a s. π T BI ab iisdem causis tr 76ὶ omnes tunIcce simul rup LI tae liquorem effuderint in partes vicinas distentas ,

nec exeuntem , fit collectio extravasati cruoris, continenter aucta , di sine mensura , mollis , vix pulsans , livida, compressu vix evanescens, brevi putrescens, sine gangraenam vicinorum creans. Ane

ri ira spurium est , ii co) cujus causa, signa , effectus ex ipsa hac

descriptione cognoscuntur.

.Si jam arteria sic laesa fuerit, ut, soluta cohaesone laterum, contentus atteriae cavo languis possit exire ; cute tamen integra, vel ejus vulnere per pinguedioem , aut sanguinem coagulatum occluso , coerceatur emaius ex arteria sanguis; ille viam sibi faciet in panniculo ad ose , quem replebit, & in maximum saepe tumorem attollere poterit ; sanguine enim continuo expulso per arteriam ruptam , augebitur distendens moles, donec cutis cedere amplius nequeat, vel vicinae partes impedians at Marci Aurelii severiai de essicaci Mςdia. Lib. I. Part. a. pag. 4o. &α

285쪽

ulteriorem sanguinis in panniculo adiposo collectionem x vel coagulati sanguinis

thrombus arteriae laesae aperturam claudat. Post validas contusones saepe maximi tales tumores oriuntur , lividi, imo saepe omnino nigri, a sanguine extrava lato& coagulato per cutiin pellucente. In scorbuticis, emiis vasis , similia saepe mala apparent: s cum in minoribus arteriis hoc plerumque fiat , non adeo in tumorem attollitur pars , sed maculae planae nigricantes nascuntur. Quam enormes autem inde nasci possint tumores, unico exemplo demonstrasse sussiciet. Juvenis septendecim annorum vulnerabatur inopeti globulo femur penetrante , ad octo digitorum transversorum distantiam ab inguine. Mox aderat valida haemorrhagia , quae apparatu Chirurgico imposito coercebatur : sequenti die apparebat ingens t mor cum pulsu tam valido, ut ambas manus impositas attolleret: sanguis interim per vulnus ad tres vel quatuor uncias saepe emuebat, dein sponte iteruiti sistebatur. Sic ad quadragesimum usque diem ab inflicto vultaere res se tribuit. Communi tunc consilio , licet febris de collapsae vires aegri summum indicarent periculum , conclusum fuit locum affectum aperiendum esse, de arteriam vulneratam ligandam, ut coerceretur haemorrhagia. Inciso loco , ingens grumosi sanguinis moles in conspectum venit, quam propriis manubus SEVERI Mus abstura , pondere sex libras aequantem : mox arteria vulnerata , hoc pondere compti mente liberara , cum saltu sanguinem emisti Peritissimus Chirurgus semilaceram arteriam lusavit utrimque , & post sex hebdomadas vulneratus integre sanatus suit, sic ut fer r vulneratum nec mole minus , nec robore debilius manserit i. Docet .

haministoria , quam immani copia sanguis possit colligi in panniculo adi pose , ac

quam longo tempore extra vasatus sine corruptela maneat, modo aeri non detulliber aditus.

Quia jam tumor talis quaedam habet communia signa cum Aneurusmate proprie

dicto, ideo vocaverunt eodem nomine ; ut tamen distinguerent, dixerunt An --yma spuriam. Ici vero enim Λneurusmate tunicae arteriae , debilitatae quamvis , manebant tamen cohaerentes, & sanguinis impediebant exitum ; in spurio autem ruptae tunicae sanguini liberum concedebant. Vocabulo minus ambiguo utebantur Veteres , dum tale. malum appellabant οὐ μο- , quam plerumque una cum coi

tusione de ruptione incidere dixit Galenus b); quamvis 3c per anastomota , diapedesin , & anabrosin aliquando fieri moneat. Tumores minoris molis , ab e fuso sub cute integra sanguine, hoc nomine adhuc hodie solent vocare Chirurgi es a majori arteria lacerata tumor iussitis molis fiat, imprimis si liquis pullus in tali tumore percipiatur , solet Aneurusma spurium vocari. Aneu rusmatis mentio non fit apud Hippocratem , quantum novi; sed definitio Αnelirusmatis , quam Galenus habet c c) potius conveniret spurio hodie dicto

Aneurusmati. Dicit enim: Arteria autem verta afectus Aneurusema vocatur: D a tem , quum illa vulnerata ad cicatricem quiaem per nit circumposita cutis , manet ymen vulnus arteria , nec coeuntis , nec cicatrice obiacta, nec carne obturata. Signa ta

men , quibus hunc affectum distinguit ab aliis tumoribus praeter naturam , potiua Aneurusmati vero conveniunt. Addit enim i Dignoscuntar hujusmodi assetius pubiabus , quos edum arteria i sed st , quum comprimuntur , tumor omnis delitescis , sub-

286쪽

.i 8. I p. 8o. DE VULNERE IN GENER p.

flantia , qua Usum egitat, in arterias recurrente I quam alibi ostendimus , tenuem esse σ savum quemdam sanguinem tenui ct copioso Diritui permixtum e hic vero sanguis longe calidior est illo , qui in venis continetur , ct vulnerato meum ate erumpit ,

Caula ergo Aneurusmatis spurii poterit esse omne illud , quod continuitatem lateriam canalis arteriosii solvit, integra interim manente cute; vel saltem sic obturato cinis , si adsit, vulnere , ut sanguinis e fuentis liber prohibeatur exitus : unde in cellulosam tunicam aggestus tumore distendit partem. Maximi autem momenti est distinguere Aneurusma spurium a vero ; unde figis illa accurate cognosci debent. Novimus Aneurusma spurium adesse , ex causis praegressis , imprimis validis contusionibus , quod longe velocius sit tumoris incrementum in Aneurusmate spurio , quam in Aneurusmate vero. Deinde quod tumor non ita distinctis limitibus circumscribatur , quia per tunicam cellulosam quaquaversum dispergitur : in Aneurusmate vero autem dilatatis arteriae tunicis limitatur tumoris ambituc Praeterea Aneurusina verum , saltem in initio antequam in formidabilem molem excreverit , manifestum pullum , arteriae pulsibus respondentem , habet Aneurusma spurium non adeo manifestum , licet tamen hoc ali quando fallere posset , uti in Historia ex SEVERI No modo allegata patuit. Aneurusma verum , nisi jam maximum fuerit, si prematur , Omnis tumor evane cit , sanguine pulso in arteriae cavum : hoc in Aneurusmate spurio non ita fit, illud enim pressum cedit quidem , sed tumor tunc in vicinia augetur. Deinde color cutis in Ancurusmate vero , saltem in initio , raro vel nunquam apparet mut tus , in Aneurusmate spurio sanguis, sub cute estissus, alienq colore cutim detu

Effectus Aneurusmatis spurii praecipui sunt, quod effusus sanguis mole sua ali

na loca occupans vicinarum partium actionem impediat, & tandem mora corruptus talem pollit acquirere acrimoniam, qua inflammationes , gangraenas , & er ' siones pessimas faciat. Si autem aeris accessis prohibeatur , dia incorruptus man

re potest effusus sanguis , imprimis si talia applicentur fomenta, quae putredita; quam maxime resistunt. De his autem , dc de cura similium malorum dicetur 3. 33 . di sequentibus. l

I. IT'. A LII effectus arterIae disiectae majoris si si j ex physiologia sponte intelliguntur , ut & phaenomena tisi a primo nervi disiecti.

Omnia haec explicata sunt in commentario F. I 6 I. I 62.

g. I 8 o. T T T vero clara causa habeatur mirabilium effectuum . J qui in nervis punctis , vel partim di tactis apparent, iuxta dicta I63. Isq. 161. sequentia consideranda ex anatomi cis , & Theoreticis.

Nihil magis mirabile habetur in observatis Medicis, quam quod in homine sa- aissimo levis punctura ner i turbet omnia in toto corpore sic , ut nihil de pristia

287쪽

idio DE VULNERE IN GENERE. I. it Litt

na sanitate supersit. Immanis enim dolor , acutissima febris , deliria, convulsi nes , inflammationes , suppurationes molestissimae, gangraena , mors ipsa sequum tur aliquando leve adeo vulnusculum. Sed & tota nistoria Medica docet , mut tione levissima nervis inducta, aliquando turbari mirifice omnes corporis acti

Titillatio v. g. ad plantas pedum quantas potest inducere mutationes t subsutiunt ilico omnes fere musculi & tendines totius corporis , invito risus extorquetur , resolvuntur statim omnes vires; atque etiam convulsiones, & mortem ipsam , a ta levi causa secutam fuisse constat. Imo semel hanc molestiam experto titita lationis minat intentatae similia producunt. Simplex agitatio plumulae in naribus . vel faucibus , vermium reptatio in ventriculo , pituita ibidem fluctuans , levi tantum mechanica mutatione nervis hic dispersis inducta , totum corpus adeo mirifia

ce turbant.

Quamvis ex fabrica corporis , quatenus hodie cognita est , non possint explicati omnia illa mirabilia , quae a nervis mutatis fieri in corpore observantur ; multum tamen lucis illius cognitio affundet illis malis, quae nervos vulneratos sequuntur. V nde ex Anatomicis & Theoreticis haec consideranda sunt.

g. 181. T ERVUS omnis vis talis est fasciculus minorum ner

vorum , membranulis neXorum , arteriolis, venulis, lymphaticis intertextis, una dein communi membrana vestitus. Per omnia iunc vascula , nervum componentia, perpetuo fluit li

quor suis canalibus proprius a corde , cerebro , cerebello , & medulla spinali. His omnibus vis contractilis satis magna spmper adest.

NERVUS OMNis Visi BiLIs &e. Agitur enim hic tantum de illis ne vis , qui oculis lustrari pollunt. In illis autem , uti dictum fuit in commentario afl F. i 61 , invenerunt Anatomici , quod possint separari in minores alios, qui si guli iterum aliorum nervorum , sed longe minorum fasciculi sunt. Geuisenia sockius nervulum , pilo porcino non cratiiorem , invenit ad minimum constare triginta aliis minoribus , qui singuli propria iterum membrana vestiebantur ; idem Pollea & in longe tenuioribus vidit ta . Praeterea vidit & vascula tenerrima sanguinea inter medias has fibrillas decurrentia. Anatomicae injectiones , in juni ribus imprimis corporibus factae , docuerunt, vasa numerosissima per totam nervi substantiam decurrere. Nervi ergo omnes visibiles minimam partem suae molis do bent substantiae nervosae proprie dictae , quae medullae cerebri & cerebelli , in ob longatam & spinalem dictam medullam collectae , originem debet. Vaginulae ii vestientes minores fibrillas, nectentes membranulae , vasa omnis generis per has dispersa , praecipuam partem nervi visibilis constituunt. Sic defenduntur tenerrima illa, Sc omnem captum fugientia vascula, dc deducuntur tuto ad illa corporis loca, ubi crassoribus involucris depositis nervi munere fungi debent. Nervus opticus , membranis investientibus ab utraque cerebri meninge donatus , in suo decursu tenax de firmus apparet; ubi depositis his involucris in oculi fundo in tunicam reth a) Tom. III. Epist. 36. pag. 3so. & alibi pluribus Ioeis.

288쪽

3. 18t. 181 DE VULNERE IN GENERE. , i

nam expanditur , tam mollis est, ut nisi aequabili pressione ambientis liquidi sustineatur , collapsus informis muci speciem exhibeat. Per mediam tamen tunicam retinam numerosissima vasa arteriosa dispergi, docuerunt evidentissime Anatomicae injectiones. PER OMNIA HAEC VAscu LA dcc. Omnia haec vascula, quae nervum visibilem constituunt, accipiunt liquida proportionalia vi cordis Ac arteriarum pulsa: de illis autem vasculis , quae tunicas investientes fibrillas nerveas constituunt, nullum videtur esse dubium , cum injectiones Anatomicae doceant, arteriosos ramos impulsum liquidum huc deducere. Sed ipsos proerie dictos nervos pervios esse , dc perpetuisti tenuissimi liquidi per illos motum neri , non potest ad sensus demonstrari. Si tamen consideretur , medullam cerebri dc cerebelli, cortici vasculoso continuatam totam , impendi constituendis fibrillis nervosis , dc in illas continuitatis porrectione abire ; tantam copiam purissimi sanguinis arteriosi ad cerebrum ferri ; destructa vel compressa medulla cerebri de cerebelli omnem functionem nervorum inde ortorum tolli; nervis in suo decursu ligatis omnem perire actionem sub ligatura , illam vero integram manere supra ligaturam ; patelait satis evidenter , nemveas fibrillas subtilissimum fluidum , cerebri dc cereselli fabrica secretum , recipere , dc deducere toto vitae tempore per distinctissimos canaliculos ad singula corporis loca ; ut motuum dc sensuum adeo distinctae operationes perfici possint. Omnis ergo nervus visibilis laesus non patitur tantum , quatenus est nervus, sed etiam quia omnis generis vascula habet, quorum integritas dc inde pendens actio per vulnus laeditur. Quia autem , in sua origine et medulla encephali distinetisiunae fibrillae nerveae, in decursu eropriis investiuntur membranulis , sicque manent separatae a vicinis ;dc totus fasciculus nervorum constituens nervum visibilem involvatur communi tunica satis crassa , patet, quare omnis nervus visibilis tenax δc durus appareat, licet illud , quod proprie nervus dicitur , mollissimae encephali pulpae propago sit. Tota ergo nervi visibilis contractilitas, qua discissi extrema resiliunt , a tunicis nerveas hbrillas investientibus , dc vasis per has spersis, Pendet.

f. 182. RGO partes nervi integre dissecti a loco. vulneris

versus firmas partes , quibus nectuntur , retrosiliunt , sub solidis ambientibus se recondunt , eorum vi comprimuntur, Orificia claudunt sua , & suorum vasculorum , adeoque praeter dicta

s i 61ὶ nihil damni.

Si jam nervus talis , descriptus praecedenti paragrapho , integre discindatur

tunicae investientes singulas fibrillas , uti de involucrum tegens omnes simul collectas , elasticitate sua dc nexu cum vicinis partibus , retrahentur utrimque. Cum vero arteriae satis etiam notabiles discissae, retrotractae , vicinorum pressione.sub qui bus occultantur , dc propria contractilitate sic claudantur , ut nihil sanguinis trans. mittant; patet fatis , tenerrima nervosa vascula , uti de illa quae per horum tunicas investientes feruntur, ilico claudi, nec amplius humores allatos transmittere posse.' omnes ergo functiones , quae ab integritate horum vasorum pendebant , Crun abolitae ; nentque illa mala, quae 3. I 6 a. enumerata sunt.

289쪽

DE VULNERE IN GENERE.

g. I 83. I sectus , vel punctus ita st , ut nonnuli nervulorum dissoluti sint , qui uniti majorem componunt , partes solutae tetrocedente. ii 3αὶ trahent minimas fibrillas , quae nectebant nervulos inter se & vascula sigi) , unde fiet in his

perpetua , lenta laceratio ; adeoque dolor ingens , acutus, continuus. Partes vero adhuc cohaerentes sustinebunt nunc solae omnem

vim , quam ante simul , ergo plus distrahentur , & lacerabuntur , adeoque acutissime dolebunt, dc distractae comprimentur , ut reansitus impediatur. Dum una pars soluta , altera cohaerens, ita assiciuntur , vascula intermedia comprimuntur ; ergo sanguis, lympha , spiritus sistuntur , urgentur , accumulantur , unde circa partes inflammatio cruenta , lymphatica , dc spirituosa. Inde nervi vicini , tendines, horum N nervorum vaginae, mucculi . vasa tenduntur , stringuntur , convelluntur , hinc cerebri , cerebelli , medullae spinalis men inges trahuntur , vellicantur , cerebri actio turbatur.

Ex quibus sequitur series omnium phaenomenian I 63. 364. I 63.

naturali necessitate. Si jam nervus visibilis , constans plurimis nervulis sibi mutuo accumbentibus .

proprio involucro vestitis , & una communi membrana tectis , sic laedatur , ut quaedam ex his nerveis fibrillis , sua adunatione maiorem nervum constituentibus , di cissae fuerint , quibusdam integris relictis , peribunt omnes functiones , quae ab ii tegritate fibrillarum , nunc a cohaesione separatarum , pendebant. Praeterea ex dictis g. r 18. N'. i. separata haec fiesillarum extrema recedent plus a se mutuo , sed hoc non poterit fieri, quin membAmilae nectenres fibras nerveas sibi mutuo accumbentes distrahantur , & lacerentur ; sicque acutus & continuus dolor oriatui. Fiabrillae autet i integrae relictae sustinesunt nunc solae omnem illam vim quam antea unitae ferre debebant , dum vario musculorum motu , articulorum flexionibus , extensionibus , arteriarum pulsu &c : mutatur situs partium : necessario ergo magis distrahentur , unde iterum ingens dolor nasci poterit. Si enim concipiatur nervus' integer constitisse centum fibrillis nerveis simul collectis in unum falciculum, de quod per vulnus factum quinquaginta fuerint discissi, reliqui integri duplo plus distrahentur ab iisdem causis , quia dimidium cohaesionis , qua resistebant causis di

strahentibus , ablatum est. Demonstratum autem fuit j. II1. Nq. 3. omnem causam , quae vasa distrahit & elongat, minuere eo dem capacitatem , hinc obstructioneni sacere posse : unde iterum sequi possunt infinita mala. Sic incipimus videre , quaenam mala fiant a nervis vulneratis , nec intepre discissis tamen i dii sectae enim partes resilientes utrimque contrahent orificia dillectorum vasculorum , & liberum humorum transitum per illa impedient: cohaerentes adhuc fibrillae minus poterunt resistere causis distranentibus ; hinc elongabuntur , & minuent si1orum vasorum stia

metros : unde & ab hac causa impedietur liber circuitus fluidorum per haec vascula.

290쪽

Dg VULNERE IN GENER r. ij I

& inde impetu vitalis liquidi a tergo urgente in loca obstructa fiet intam matto non tantum in majoribus sanguineis vasis, sed etiam in reliquis decrescentium se iterum vasculis ad ultima subtilissima usque nempe nervosa , idem obtinere pote rit. Quam enormes autem inde fieri possint dolores , docent Podagra , Rheum tismus , Arthritis , in quibus morbis tenerrima vascula inflammata exquisitos adeo eruciatus faciunt. Sed natam inflammationem sequi poterunt varii ejus exitus : qui iterum adeo diversi sunt, prout inflammatio in majoribus vel minoribus vaseulis hae ret. Post phlesmonem blanda suppuratio sequitur; Erysipelas exulceratum , in mi noribus vasis haerens, tenue ichorosum liquidam landit, Rheumatismus verus sup putatur nunquam ; Podagra in subtilissimis nervosis vasculis haerens consumit pariates etiam solidissimas in calcem &c: unde iterum innumera mala oriri possunt. INDE NERUI VI cINI &c. Sic factum invenimus corpus humanum, ut unico nervulo laeso partes vicinae , imo aliquando & satis dissitae , afficiantur. Dum dentis adamantina crusta fissa vel corrupta nudaverit fibrillas nerveas subtilissinas , per dentis substantiam interiorem dispersas , frigidi aeris attactus solus intolerabili

dolore afficit non tantum dentem affectum , sed dc totum latus capitis denti dolenati respondens ; dc elevantur vicinae partes saepe in enormem tumorem : destructo nervo dolente per alcohol applicatum , vel 3c evulso Mnte affecto , cessat omne malum. Dum insortunato calu acus infixa indicis digiti ultimae phalangae tendinem laesit, mox dolor enormis peζ totam volam manus , carpum, cubitum , ad hum tum usque perrexit, inflammatio saevissima , in subitam gangraenam tendens, omnia haec loca occupavit : febris acutissima, phrenitis, convumones , mor& tandem quarta die a tam levi vulnere secuta fuit. Similia plurima exempla apud Hildanum de alios observatores habentur , ex quibus patet, a levi punctura nervi, vel & te dinis , mox vicina omnia assici, dein corpus turbati in omnibus suis functionibus posse ad mortem usque. An autem propagatio mali in uno nervulo orti ad vicinos omnes de ad cerebrum usque fiat per continuationem membranarum investientium nervos, quae cerebri meningum productiones habentur ; an vero hoc fiat irritatio

ne ipsius iubstantiae nervosae proprie dicendae, quae medullae encephali propago est ;hie non disputo : sufficit poli nervorum laesionem similia mala sequi , re forte uir

oue haec causa concurrit. Si e membrana renum pelvim investiens per ureteres, v

Dcam , urethram , continuata propagine desertur; dumque asper calculus in pelvis angustia haerens internam hanc investientem membranam vellicat, dolor saepe in extrema sentitur urethra , & molestissima stranguria. Dum tendinea illa membrana musculos humeri de cubiti tegens lanceolae cuseide in venae sectione laeditur , dolor , inflammatio de reliqua symptomata brevi se per totum hujus membranae ambitum dispergunt. E X ua1 laus frusi TU R 3cc. Qui jam consert illa phaenomena , quae L I63. I 6 . I 61. recens ta sunt, cum illis , quae dicta sunt hac paragrapho & binis

praecedentibus, sine dissicultate videbit rationem , quare nervum trium tot ac tam xa mala sequantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION