장음표시 사용
301쪽
dit. DE VULNERE IN GENERE. l. 192. i fr
morum docent. Sed imprimis debet caveri, ne sitiant vulnerati: sitis enim designat siccitatem corporis , vel immeabilitatem liquorum , vel acre liquidis mistum : sea omnia haec vulneri summopere noxia , cum ad restitutionem perditi aequabilis humiditas vulneris in omni puncto , liquidorum facilis meabilitas & blanda indoles . requirantur omnino : Hinc victus humidus, & blandi liquidi copiosior usus requiruntur : sic enim humectabitur totum corpus in omnibus partibus , liquidis dilutio raajor conciliabitur , & facilis meabilitas , acre nociturum copioso liquido dia lutum enervabitur , & per sudoris vel urinae vias exibit de corpore.
g. I93. OGNITA temperies aegri, tempestatis ratio , con- u suetudo , & natura comitantis morbi , docet quale ,& quo modo praeparatum ex his si si in cuilibet prosit.
Omnia autem haec , qaae de victus regimine dicta sunt, variant pro diversa cor stitutione vulnerati , unde nulla potest dari generalis regula. Et dum belli tempore in Nolocomiis ingens vulneratorum numerus decumbit, & omnibus idem fere datur victus , plurimi pereunt , .qui aliter servari potuissent. Totum enim , quod hic requiritur, est, ut sanitas superstes In vulnerato servetur , vel restimatur, v d ficiat. Sed sanitas unicuique homini privata sua est , unde diversissima in solidis Mfluidis partibus corpora quamvis fuerint , tamen singula sana esse poterint; haec Ocatur sanitas temperiet , ad quam ergo quam maxin intendenduna est. Calidam
enim & λ m, humidam & liccam, biliosam , lan 'ana , phlegmaticam ,
atrabitariam temperiem , propriis sigilis distinguunt pitalei ; & varium diaetae r simen , imo saepe oppositum diversae temperiei hominibus convenire notant, ut singulis illibata conservetur sanitas. Sic v. g. ubi aquosum frigidum vulnerati temperamentum cognoscitur , tenues diluentes potus vitantur ; roborantia & excitantia exhibentur. Si vero humores densi & compacti, solidae partes strictae & firmae fuerint , calidum & siccum temperamentum adesse dicitur; tuncque prosunt illa , qtiae in priori casu nocuissent. Idem in reliquis verum est. Camosis , mollioribus ,rubris confert , majorem anni partem sicciori diaeta uti , hamida namque illorum narura est. Duros vero , graciles , fulvos ct nigros , humidiore victu diuturniori tempore uti opora et, nam hujusmodi corpora sicca sunt a). Sed varia anni tempestas in eodem homine etiam diversum vitae genus requirit. Astivis enim calori s celerrimae degenerationes humorum fiunt, hyemali frigore tardissimae : carnes enim animalium hycmali frisore per septimanas servantur non corruptae ; quae aestivis caloribus intra paucos dies in putridum defluxissent i bum. Hinc sapientes veteres Medici tam sollicite distinxerunt vatium viventi s nus pro varia tempestate anni: hyeme cibum copiosum , meracum potum seae parcum , olera paucissima , & illa tantum , quae calefacerent & siccarent, As nia , allata omnia commendabant: bEstate vero potum dilutum & copiosum, obs nia elixa , olera mollia copiosa laudabant. Verno autem tempore sensiim jubebant augeri potum , sed magis dilutum ; assis substituebant elixa, ciborum minuebant quantitatem , sensim subducendo , ne subito magna fieret in corpore mutatio : sic pergebant ad diaetam aestivam. Deinde iterum in autumno cibos augebant, pol minuebant, sed meraciores dabant, donec ad hyemalem diaetam gradatim sic pe
sa) Hippocr. de salubri victus ratione Cliarier. Tolo. VI. pag. 123. 226.
302쪽
ventum foret. μ). Cum autem bellici conflictus saepius aestiva tempestate fiant, &miseris vulneratis tunc jura carnium sola dentur fere, saepe adeo languent,& ac dulos potus, maturosque fructus avidissime expetunt; a quibus tamen aliquando prohibentur. Atque iterum variae aetatis ratione diversum indicatur diaetae regimen, ut facile pater CONSUETUDO, quae altera natura merito dici solet, etiam hic considerari mer tur. Durus arator, qui atro pane durissimo,& sale vel fumo conditis carnibus vivere consuevit, ut firmo corpore validos labores quotidie sustinere poliat, si vulneratus decumberet, & solis carnium juiculis uti cogeretur, deficeret brevi.; hinc tali homini solidiores cibi concedi possent, imo deberent. A multo tempore consueta, etiamsi deteriora fuerint, in egis minus molesta essesolent; sc monet Hippocrates: c bὶ ivm autem in libro de viatu acutorus latius deduxit, monens, quod homines cibos, quia bus assueverunt, facile ferant, etiamsi natura non fuerint boni; & contra quod moleste ferant cibos, quibus non allueti sunt, quamvis mali non sint: idemque de potuam ar. ce) Unde patet, prudentiam Medicam dictare, ut consuetudini aliquid concedatur, quamvis caeteroquin artis regulis repugnet. ET NATυRA co Mi TAN Tis MORBi. Hactenus dictum fuit de his omnibus, quat nus in homine sano vulnerato dirigi debent i sed si notabilis cacochymia adfuerit ante vulnus inflictum , vel alius morbus vulnus comitetur, tun omnis victus miose dirigi debet, ut quam maxime contraria sit illi humorum degenerationi, quae a morbo vel cacochymia vulnus comitantibus metuenda est. Si v. g. putrida Scorb tica cacochymia adsit, vel per validam febrim omnia in putredinem vergant; solis fere lacticiniis, avena, oryza &c. fructibus horaeis acescentibus utimur : a carnubus , illarumque justulis, ovis &c. abstinemus : si iners mucosa colluvies totum corpus obsederit, carnibus assis, vino, aromatibus &c. languentes excitamus vires. Ex his omnibus accurate cognitis, & invicem comparatis, concluditur, qualia exhibenda sint in cibo & potu, & quibus praeparationibus indigeant alimenta. Ingens enim diversitas ejusdem etiam cibi a varia ejus praeparatione nascitur. Caro vitulina recens cocta jusculum praebet, quod adhuc exhiberi potest, licet aliquis putridae degenerationis in humoribus metus esset; imprimis si pauculo succo citri addito exhibeatur: Eadem autem caro, per aliquot dies in acre aperto relicta, si coquatur, dabit julculum longe citius putrescens. Asia autem eadem caro vitulina magis adhuc in putredinem prona est , ignis vi acrioribns redditis falibus & oleis hujus carnis. Frisidis pituitolis hominibus fatinosa cruda nocent, eadem fesMaentata tamen con- .cedi pollent. Idem de plurimis aliis praeparationibus alimentorum verum est.
s. 19 . Λ CRE, impetum nimis augens , vitandum. Salsum, Aro- αα maticum , Acidum , olus acre, vinum, ergo vulneri
mala. Cum blanda sit adeo humorum nostrorum indoles in sanitate, ut sanguis ipse,& omnes inde secreti liquores, si bilem & urinam exceperis quae tamen morae &stagnationi imprimis natam acrimoniam debent oculo instillati nullum dolorem
at Ibidem pag. ixi. xis. & de victus ratione i bὶ Aphor. so. Seet. L. Charier. Tona. IX. sanorum Lib. III. cap. 2. Cliarier. Toua. VI. l pag. 37.
303쪽
faciant; & ex his ad vulnus allatis regenerari debeant perdita, videtur quam maxime profuturum, si tantum ingerantur talia, quae nihil acris, nihil stimulantis, in se continent, nec facile in acrem indolem mutari pollunt. Nocent enim acria, quatenus ad vulnus delata cruda haec loca irritant; uti etiam , quia stimuli actione majorem humorum motum excitant, sicque impetum Vitalis liquidi in tenerrima vascula, in vulnere renascentia, augent; unde haec saepe in fungosam carnem degenerant; vel per motum auctum inflammatione genita in perspirauilis fit vulneris luperficies o structis vasculis; unde iterum cura retardabitur: totum enim illud iterum debebi: suppuratione facta separari. Omnia ergo stimulantia, quocumque demum titulo commendatur, ex sua indolos ebunt vulneri: corpus enim vulnerati fanum supponitur. Si enim v. g. putrida ocochymia simul adefiet, acida ingesta prodessent, non vero nocerent. Neque hoc
tamen intelligi debet, ae si paucula talis grana vel guttulae aliquot succi citri justulis
carnium addita nocitura crederentur : tam levi enim copia haec addita nimis facilem horum degenerationem in putridum poterunt praecavere; neutiquam tamen stimuli vice fungi poterunt. Nisi enim jusculis tale quid addatur, abhorrebunt brevi
ab his vulnerati. Vini pariter usus ob easdem causas reprobatur; nisi languentes nimis vires, vel
ea uetudo aliud jubeant. Multi enim homines quotidie vino vel aliis spirituosis
uti consueverunt: illi, si abstinere creantur , languent illico, & turbantur omne; functiones corporis r unde in simili catu moderata copia dari debet vinum, vel parum , vel dilutum, prout virium languor vel consuetudo requirunt.
f. 19 1. πTEM quae facile putrescunt. Jura nimis spissa, herbae I alcalescentes, ergo obsunt , raphani, nasturtia, brassica,& similia.
Non solum attendendum est ad illam indolem , quam habent alimenta, dum ingeruntur ; sed etiam respiciendum est ad illas mutationes, quae ipsis calore corporis& mora contingere possunt. Uti enim ante dictum est , humores nutrititii, ex ingestis alimentis nati, ad vulnus deserentur, & pro parte patulis vasis est undentur in vulneris cavum. Si ergo ingesta ex sua natura in putredinem admodum prona fuerint, metus est ne humores ad vulnus delati non in bonum pus abeant, sed in
putridum ichorosum degenerent. Cum ergo pisces, & imprimis marini, citissime putrescant, neque ferri possint, nisi multo sale condiantur, ideo prohibentur. Juiacula carnium spissiora, gelatinae ex cornu cervi vel eboris rasura paratae , aestivo tempore saepe intra visitati quatuor horas in putridum liquamen diffluunt. Accedit , ruod spissiora haec juicula ventriculum gravant, nec facile digeruntur. In quibuta am plantis, uti dictum fuit 76. reperitur talis indoles, ut 1 ponte corruptae non acescant, ut plurimae aliae, sed resolvantur in foetidum , volatile, pingue alcati; imo in quibusdam adest, sine ulla corruptela praegressa, acer, alcatinus volatilis, sal ,
ut in raphanis, sinapi, nasturtiis &c. omnia haec nocent vulneri, quia in putredianem nimis vergunt, SI acri stimulo irritant. Magis autem metuitur ab his, quae in putredinem prona sunt, suta omnes humores nostri ex sua natura in putridam degenerationem tendunt: illa vero vegetabilia , quae ex sua natura in acidum vergunt , spontaneae degenerationi nostrorum humorum resistunt; cum priora cum ha
304쪽
19s. 19 L DE VULNERE IN GENERE. 18'
conspirent. In materia medica ad Sect. 76. catalogus herbarum alcalescentium ha betur, quae hic nocerent.
s. ty6. Γ UM quae dissiculter in chylum,& unguinem muta na'. x tur. Qualia sunt quae sale , fumo, acre induruerunt svel quae pingui multo scarent, ut lardum , pisces pingues, item an seres, anates, similes aves piscibus pastae, &c. denique viscida : ut
legumina crassa , farinosa cruda , Ova. .
Qui valido labore corpus quotidie exercent, durissimos cibos avide comedunt, illosque optime digerunt; levioribus cibis minime delectantur, nec possciat requisitum ad labores corporis robur his sustinere; sed quibus otiosa defluit vita, a d rioribus assimatis pessime se habent: unde pro generali axiomate in dirigenda sanorum diaeta haberi potest, quod talis debeat esse cibus, qualis est labor. Duri enim cibi, non nisi dissiculter mutabiles in is num chylum, pondus de inertiam addunt
corpori quiescenti: cum autem vulneratis quies sit necessaria, non poterit fieri tatalium bona digestio de debita assimilatio, quae ad regenerationem Perditi in vulnere Omnino requiritur. Semper tamen hic aliquid concedendum consuetudini, uti monitum fuit S. 19 3. qui enim tota vita his uti assueti fuerunt, non sine molestia pota sunt vivere solis mollioribus cibis. Carnes autem animalium, & pisces sale vel fumo indurata, vel siccata in aere.
Ionge dissicilius rediguntur in chylum bonum & sanguinem, quam si recentia su rint. Sed imprimis hie nocent pinguia, quae difficillimae semper digestionis sunt, de
diu retenta in corpore rancidam acrimoniam pessimam induunt. Si debilis homo lardum majori copia in prandio comederit, vespertino tempore saepe eructabit pin-ue oleum , quod fauces adurit, & in ignem projectum viviram flammam alit. Tam .ia in ventriculo retinetur hoc pingue indigestum, nec tamen , fluidum quamvis
fuerit, pyloro blabitur. Idem verum est de plicibus pinguibus, ut anguilla, sulmone &e. Sc impiamis si hepata piscium comedantur, in quibus oleum tanta copianaeret, ut inde purum exprimi possit; dc quamvis iapori adeo placeat blandum hoc oleum, citissime tamen in rancidum pessimum convertitur. Unde petiti Chirursi,
si vulnerati talia comederint, ilico vulneris conditionem in pejus mutatam obiervant. Oleosa enim haec ad vulnus delata minima vascula obstruunt, & mora Sc colore acriora reddita inflammationem dissiculter resolubilem ossiciunt. Cum autem in piscibus plurimis oleosum illud magna copia adsit, quo transsudante externa superficies corporis defenditur; ne ab aqua, in qua vivunt, macerati diffluant , hinc aves, piscibus pastae, dissicilis sunt digestionis. Licet enim assumta alimenta mutentur in naturam assumentis per naturales functiones, tamen saepe aliquid adhuc de priori indole manet: unde adeo diversus sapor in carnibus animalium, prout diverso utuntur pabulo. Anates, anseres oc similes aves si solis vivant piscibus, camnes harum avium piscium nidorem ingratum spirant. Lepores, qui cicurati Brassicae foliis vixerunt, mensis abhibiti abominabilem foetorem spirant. Unde etiam . a similibus abstinere jubentur vulnerati. Praeterea omnia leguminosa crassiora, Sc farinosa cruda chylum lentiorem generant ; qui lentor , si validis exercitiis agitetur corpus, superari potest, sed in quicL
305쪽
ita DE VULNERE IN GENERE. g. rs . 198
eentibus hominibus plurima mala producit: quae in Capitulo de morbis a glutinoso spontaneo productis 3. r. 72. 7 . recensentur. IOva denique , licet merito laudentur tanquam nutrimentum , debilibus eorporibus restaurandis idoneum , s vide 3. 18. Nq. i.) si nempe recentia diluantur iniustulis , & imprimis illorum albumen; in putredinem quam maxime prona ci- . sint, hinc parcius uIurpanda ; si vero coctione induruerint, tune satis dissicilis digestionis esse observantur.
f. i97. A D eundem scopum I 89ὶ conducunt medicamenta iquae tollunt impedimenta nata consolidationi sis o. 191.ὶ & plerumque Decocti forma exhibentur. Illa ergo erunt varia pro varietate ejus impedimenti, quod tollendum erit r nec ullum utile omnibus habetur.
Hactenus dictum fuit de illis, quae observanda sunt in diaetae regimine vulnera . torum , ut liquida sana per bona vasa delata ad vulnus faciant recrescere perditam substantiam. Sed supponebantur vulnerati caeteroquin recte valere : si vero in vul-met se corpore, vel & in vulnere. ipso adsit conditio corporea, quae impedit ne partes perditae recrescant, haec tollenda est. Inquiri ergo debet, quodnam sit illud Impedimentum , an in liquidis, vel solidis , vel in utrisque simul haereat; an in vulnere ipso lateat, an in illis, quae ad vulnus circulationis essicacia adferuntur ; annimio, vel nimis parvo impetu ad vulnus delati humores turbent vel impediant peruditi regenerationem 3 Cum ergo tam varia possit esse talis impedimenti natura, imo saepe ab oppositis causis impediatur vulnerum consolidatio ; patet evidenter, nullum hic esse posse univei sale remedium , & manem. esse jactantiam illorum, qui hoc promittunt. Dum ab acido pus in vulnere nasci male credidit Helmontius, v luit , ut omnis potio vulneraria occultum alKali, & quidem volatile, in se contuneret. a . Alii alia jactanti hinc tot diversae de tantis Encomtis celebratae decoc torum vulnerariorum formulae. Sed dum bona liquida per vasa debito motu ad uulnus seruntur, fiet illud, quod requiritur. Unde ars medica tantum cognitum impedimentum idoneis remediis tollere vel emendare poterit, praeterea nihil : R liquum totum a natura fiet. Illa autem remedia vulneraria plerumque decocti for ma solebant praeparari, quia hac ratione medicamentorum virtus, aqua diluta, commode sanguini misceri, & aequabiliter per totum corpus distribui poterat. Quam variam autem haec decocta materiam requirant, docebit sequens paragraphus.
s. I98. T π INC pro re nata sumuntur ex attenuantibus . Inspis X X santibus, mitigantibus, excitantibus, virtute singulari
eontrarium vitium emendantibus , aperientibus Plaxantibus, adstrici- gentibus, adeoque saepe ex oppositis. .
ATTENUANTIBUS. Si per signa observata constiterit, impedimentum cur sonis vulneris pendere a nimia spissitudine humorum , qua tollitur facilis eorum
306쪽
3.i38. DE VULNERE IN GENERE. - 1s,
per vasa meabilitas; patet, vulneraria remedia in hoc casu esse omnia illla, quae humores fic dividunt de attenuant , ut fine naolestia transire possint per illa Vala . per quae sanitatis legibus fluere debent. Sed F. ii s. 116.ri . aemonstratum fuit, avariis causis hanc fluidorum immeabilitatem produci posse ; unde etiam j. I . ia s. 36. varia tradita sunt remedia, quibus hae causae tolli & emendari poterant. Ut
de iterum nascitur ingens varietas medicamentorum vulnerariorum , quatenus attenuando agunt. Longe enim alia requiruntur, ut humorum spissitudo inflammatoria attenuetur , quam si atrabitaria tenacitas, vel frigidus glutinosus lentor humorum immeabilitatem fecerint. IN SPISSANTIBUS. Si nempe liquidorum nimia peccet tenuitas, vel aquosius adlit languor : haec autem humorum tenuitas vel habet simul comitem acria moniam , ut in scortato saepe fit, ubi tenuis acer sanguis undique vasis seis elabitur.& eecumos es illas scorbuticas facit, tuncque mollissima glutinosa inus cantia requiaruntur : vel a minus valida actione debilium vasorum in fluida contenta non satis compacti humores nimia tenuitate peccant: tunc Omnia illisi quae vim vasorum in liquida contenta augent, sunt inspissantia vulneraria remedia: de quibus dictum in cura fibrae debilis & laxae j. 18. Hinc iterum apparet, sub eodem hoc titulo opposita laudari remedia, quae enim in priori casu proderant, in altero nocerent omnino.
MITIGANTIBUS. Quae talia sunt, ut mollibus suis , & imprimis oleosic
partibus, sic involvant & obtundant cimnia acria , ut illa inertia reddant. Unde non1unt talia , quae singulari vi acrimoniae cuidam opposita sunt, sed molli visciditat2 quodcunque acre obvolvunt .& mitigant. Talia sunt imprimis omnia illa, quae emollientia vocautur in offici uis, quae omnem in fluidis acrimoniam leniunt, & solitas partes corporis emolliunt & lubricant.
EXCITANTIBUS. Quando nempe vis vitae languet, Diaus, inertia, pallor,
& mucosa humorum indoles praedominantur, sine signis acrimoniae cujusdam comutantis ; tunc omnia illa, quae grato stimulo aromatico languentem motum augent, adeo prosunt, qualia sunt aromata, vinum & VIRTUTE siticu LAR 1 coNTRARIUM VITIUM EMENDANTI E υ s. Vitium hoc ergo primo detegendum est, antequam oppositum remedium, si
gulari virtute hoc emendans, cognosci possit & applicari: illud autem haerebit vel in D lidis vel in fluidis, vel in utrisque simul. In solidis major vel minor cohaesio peccare potest: de remediis ad haec vitia dictum fuit in Capitulis de morbis fibrae nimis debilis vel rigidae, ubi autem de humorum vitiis spontaneis agebatur , indicata fuerunt illia remedia, quae singulati virtute corrigebant liquidorum desenerationes. APERIENTIBUS. Sic vocantur illa, quae liberrimam circulationem per omnia vasa faciunt, ad quam requiritur fluidorum meabilitas, & vasorum debita ape tura : quae ergo iterum varia sunt, prout in solidosum vel fluidorum agunt vitia, quae liberum humorum per vasa tranulum tollunia' LAXANTIBUS, Ans TR iNGENT 1aus. Prout nempe nimia debilitas, vel nimium robur in partibus solidis peccat. De his omnibus aurem antea dictum fuit.
Ex his ergo patet, nullum posse haberi remedium generale, quod omnibus his impedimentis tollendis sumere possit; sed singulis casibus singularia convenire r inedia. In Materia Medica jam habentur sormulae singulis vitiis tollendis idσneae.
307쪽
f. i99. UORUM quid eligendum, docet cognita natura vir II in aegro , & tituli horum Medicamentorum si 'T. I98.
Cognitis ergo vulnerati aetate, sexu, temperie, vitae senere, morbis praegressis . vel nunc vulnus comitantibus, habetur indicatio, quae determinat, quia agendum sit & per quae remedia. In Exemplo res patebit evidenter. Si homo stricta temperies in solidis, & atrabitaria tenacitate languinis praeditus, vulneratus fuerit, vulnus siccum crit, nec bonum pus fundet: si jam aestivus adiit calor, sitiat valide, caleat, urinam parcam rubram olidam reddat; decoctii avenae, boraginis, buglossae & sinii-trurn mollissimorum demulcentium cum sero lactis vel aqua pura facta, additis flarupo florum violarum, succo citri, rob salubuci &c. si magna copia potentur, Mpanni similibus emollientibus decoctis madidi applicentur parti vulneratae, brevi mu-t ibitur vulneris conditio: sccitas nimia emendabitur, diluti humores per vasa lax t i libere movebuntur,. & obtinebitur felix vulneris curatio. Sed si jam alius viilne ratus decumbat hyemali tempore, qui pallidus & frigidus laxitate solidorum & mu cosa frigida humorum inertia totus tumet, & otiosam egit vitam, vulnus pastidum frigidum & leviter tumidum apparebit, de manebit fere in eodem statu. Si tali homuni darentur eadem ac in priori casu, pejor multo redderetur & vulneris & totius corporis conditio : si vero nuic detur radicum caryophillatae, imperatoriae, helenii, angelicae contrajervae, serpentariae virginianae &c. infusum vel leve decoctum , addita aliqua etiam vini copia, paucis postea horis incipiet plus calere toto corpore &s idare ; vulneris color pallidus mutabitur in magis rubicundum, nova vita quasi re di bit in flaccidis his partibus, regenerabitur perditum & consolidabitur vulnus. Si jam ingens febris, magnusque calor vulnerato adsint, missio sanguinis, decocta i
marindorum, trifolii aceton &c. proderunt. Ubi autem non adeo evidenter cogno Lcitur latens impedimentum, interlinque vires vitae sunt latis validae, ut ingestam h rum decoctorum copiam movere eorunt, decocta radicum chinae, sarzaeparillae, scoria et onerae, siseri germanorum &c. dantur , haec enim remedia diluunt, attenuant, solvunt sine impetu, vasa laxant & aperiunt; sicque aequabilissimam circulationem retadunt ε, urinae & sudoris viis multa eliminant de corpore, quae retenta nocere Pos .sent. Hoc tunc totum est, quod fieri poterit. '
g. roo. A ERIS puri semper, ab exhalante putri liberi, saepe re-
α novati, temperies sicca cum calore temperato optima PDum in no com iis in eodem loco plurimi vulnerati decumbunt, putridis exhalationibus repletur aer; unde fer omnes pessime se habent, & plures moriuntur, qui aliter servari pollent, ouapropter haec loca apertis fenestris perflari saepius debent, ut renovetur aer, & diui petitur putrida illa in acre haerentia. Solent ad hanc rem Scsustiimigia laudari; sed aeris renovatio: plus reficit decumbentes. Omnium autem
maxime nocet capitis vulneribus aer non renovatus sepe , uti observata docuerunt. Temperies autem aeris requiritur talis , ut blaado tepore verno quasi refocillet; se gidus eirim aer vulneribus semper nocet, partes enim , per vulnus involucris tegentibus nudae, ilico frigus sentiuiu non coniuetum, & ab illo male assiciuntur. Hinc
308쪽
dixit Hippoerates r sa) Ulceribus frigidaem morda π, eutim obdurat, dolorem non suppu- rara em 1acit, nigredines, rigores febriles, convulsiones σ tetanos facit. Sed simul cum cal re requiritur acris siccitas; aer enim calidus S humidus quam maxime in patredinem pronus est: tali enim tempestate carnes mactatorum animalium brevi tempore corrumpuntur , & in putridum tabum dissiuunt. Pol Iumus jam per artem aerem. in quo vertantur vulnerati, pro lubitu temperare : largo enim accenio foco. , imprimis ex Esnis aromaticis, acris frigus minuitur, & corrigitur nimia ejusdem humiditas. Si nimis calida de sicca fuerit tempestas, pavimento saepius de die aqua frigida resperso, vel florentibus sambuci arboris , tiliae, vel salicis ramis aquae immersis, gratum pos sumus facere aeris refrigerium. Thermolcopia autem & Hygroscopia demonstrabunt
s. ioi. A LVUS servetur laxa usu emo Ilientium, laxantium.
Non asitur hie de illis, quae valida vi alvum ducunt; illud enim hic non requiritur. Sed tantum hoc obtineti debet, ut vulnerati sine valido nixu dc molimine alia um exonerent. Videmus enim homines, qui magna cum dissicultate duras Recesalvo exprimunt, retento per validum nixum acre in pulmone, faciem habere tensam& rubram imo saepe lividam : unde saepe Haemorritagia in vut nere recrudescere posset, & iterum dilacerari illa, quae recrescere inceperant; imprimis si vicinis a nolocis vulnus instichum fuerit. V nde prudenter illis, quibus ob calculi eductionem, vel ani fistulam, vicinis a no locis vulvus infligitur, aliquot diebus ante operationem perficiendam leni purgante & clysmatibus cratia intestina evacuantur sic, ut nullae loeces remaneant; deinde per aliquod tempus solum carnis jusculum illis datur, quod vitam sustinere poterit, interim vix foeces in intestinis relinquit: unde peracta op ratione diu sine arui evacuatione commode vivere pollunt. Hinc monuit Hippocrates b) quod vulnerato alvus resiccata noceat. Alvus autem sine magno molimine exoneratur, si Deces molles fuerint, & fistula intestinatis lubrica facile dilabi patiatur descendentes Reces. Hinc strictis illis & macilentis eorporibus adeo dura saepe alvus est: in illis enim valida vi intestinorum on ne solubile ex foecibus emulsetur; unde liccissimae, compactae dod arae evadunt , de simul molli smegmate non satis obducta intestina dissicilem faciunt foecibus transitum. Iustula hinc pinguia, mollissima olera, emollientia decocta, blanda olea pres se, emolliendo Reces, & lubricando vias huic scopo satisfaciunt. Similia yimatis forma injecta eundem faciunt estectum: & imprimis prosunt, si jam durae neces in ultimis intestinis haerent; tunc enim ilico juvant, dum reliqua assumta longiori tem ἐpore indigeant, antequam ad haec loca deferri possint: & saepe metuatur, ne, subiato tenesmo deponendi alvum orto, cogatur vulneratus valido nixu duras foeces exprimere. Postquam haec emollientia & lubricantia exhibita fuerunt, vel de saepe una cum illis, dantur talia, quae leni stimulo necum alvinarum excretionem promovent, nec interim corpus turbant, vel liquidas excretiones faciunt: observatum enim est post pargantia data alvum semper adstringi. Illa autem medicamenta, quae hoc per-
309쪽
ficiunt, vocantur eccoprotica, quia solas Reces crassias imestinis contentas expellunt thorum Catalogus habetur in Materia Medica ad hunc numerum. An autem talia r media habeant ut stricta hujus vocabuli lignificatione solum stercus educentia, dubium videtur : omnia enim illa , majori dosi data, liquida per alvum ducunt. Sic enim recentes horaeorum fructuum lucci, & musta inde facta, manna, Cassa, mel, T marindi &c. majori copia, vel repetito utu, non tantum educunt per alvum illa , quae intestinorum cavo haerebant, sed esticacillima vi fundunt humores, fusosque prialvum evacuant. Illa autem proprie parpantia vocantur. Antiqui Mediei jam haec pr be distinxerant. Asclepiades enim erat in illa opinione , purgantia corpus colliquares et . . . iaα deinde liquata educere, quae antea non praeexstiterant ta . Et Thelsa lux, uti ex propriis ejus verbis a Galeno citatis bὶ pater, eoncludit , λpurgante medicamento materiam in corruptionem permutari: deinde excerni vel serium per vomitum vel deorsum per alvum : it Iud que probat exemplo Athletae bono habitu praediti, & qui secundum naturam se habebat, cui datum purgam admodum, corrupta eduxerat, quae procul dubio in Cano & robusto hoc homine non praeexstit rant. Galenus , qui credebat purgantia attrahere illa , quae talia praeexstiterant in corpore, acerrime quidem in hanc sentetitiam invehitur , nec tamen videi tur ejus argumenta sussicere, ut hoc impiobent. Certe scammoneum , etiam sanissimo homini datum , fundit sanguinem in putridam aquam, quae alvo educitur; p testque totum corpus emaciari penitus repetito ejus usu et sic ut pallor, collapsa vasa,& debilitatae vires satis doceant, non educta fuisse corrupta, quae praeexstiterant, seu vitulenta vi Pharmaci corruptos fatile & eductos de corpore bonos humores. Cum ergo omnia illa, quae eccoprotica dicuntur, majori copia data purgandi vim habent, & plurima purgantia , minuta dosi data, leni stimulo sic irritent,ut eomeniae tantum intestinis Reces expellantur; patet hunc essectum obtineri posse, si minoridosii dentur, ut corpu& non multum turbent, nec humoribus magnam mutationem inducant, interim tamen alvum laxam servent, quod in hoc casu tantum requIritur.
Sollicite etiam solius stercoris eductionem a purgatione distinxit Hippocrates, sc postquam enim de spuris egit, dicit: Quicunque enim dolores ex his ιocis non celsaηι
per sputorum expurgationes, neque per alvi dejectionem, sπν. 1 ε - τοῦς κοιλιας - κοπρωσι, o neque pervena seritionem, sir diatam, Er purgationes, c . a tua liai J suppurationem
Oncit,4turos esse, sciendum est.
f. aor. GOMNUS conciliandus an Odynis, victu humido, narco
Subtilissimi liquidi defecti , spirituum nempe, natura reparat unico tantum m do , per motum nempe vitalem totum, illente omni animali motu , id est per somniis tranqui9um. Dum validis laboribus latIatus, vel meditationibus exhmistus homo, optimos cibos sumit, nisi simul blando somno corpus refecerit, torpere mel tem , gravari corpus seu let. Sed post bonum somnum quanta sentitur in corpore agulitas, quarn pacata redit menti serenitas, quam facilem lentiunt mentis perspicaciam, qui bono somno refecti matutinis horis meditationibus indulgenti Hinc licet ex ci
bὶ Galen. adversus Iulia tum libellus cap. a. t VIII. pag. ε 6.
310쪽
bo & potu ingerantur talia, quae restituere poterunt illa, quae vitae & sanitatis inevi tabili lege quotidie pereunt de corpore,io i tan en tempore illa impi imis perficiuniatur, ut apta evastant succedere in locum perditorum. Respiratio enim fortior, eo dis & arteriarum actio validior & magis aequabilis, somni ten .pore humores omnes
sic perficit, ut optima inde possit fieri resectio perditi, dum caulae mutantes, applueantes & consolidantes, tanta cum libertate agunt. An hoc voluit iii dicare Hippo erates ta dicens Anima enim vigiι it, ct quum qui/em corpori jubministrat, haud Vsa sibi vaeat , sed singulis corporis partibus quandam PAErtemsubministrat , Iesibus ni mirum, vi sui , auditui , tactui, ambulationi , actioni, omnique corporis cogitatιoni, i a fero mens sui officii non est. Quum vero corpus quieseit , anima movetur , ct in corporis partes Jubrepens domum suam gabernat, omne ne corporis actiones 'sa obit. Patet ergo , quam noxiae sint vigiliae protractae vulneratis, quam necessarius si somnus ad resen rationem perditi & contolidationein vulneris. Si ergo somnus deficit, ille conciliai dus est, quod fit AN ODYNIs, quae dolorem tollunt: vigiliae enim , in vulneratis imprimis, a dolore molesto fiunt, quamvis & mordaces curae & validi animi asse ius visi lias inducere possint. Illa autem quae dolorem tollunt, triplici modo pollunt hoc enicere : vel enim agunt tollendo caulam illam corpoream , quae taIem mutati nem facit in corpore, ut inde in mente nascatur naolesta illa perceptio, quae dolor vocatur: vel partem corporis, cui causa dolorem iaciens applicatur, sic disponunt. ut non vel minus valide assiciatur ab eadem causa: vel denique nis ablata causa do loris, de manente eadem conditione partis assectae, tollitur dolo is sensus. V. g. dum
pars inflammata dolet, causa doloris est sanguis inflammatoria densitate immeabilis haerens in vasis , cum impetu vitalis liquidi magna vi urgente in vasa obstructa : omne ergo illud, quod poterit sanguinem Impactum reddere sic meabilem, ut fluat libere per vasa antea obstructa , tollet dolorem, sublata ejus causa. Sed si mollissimis a plicatis cataplasmatibus vel fomentis sic laxentur partes solidae, ut Acile cedere poclint distendentibus causis sine rupturae periculo, licet maneat eadem densitas inflammatoria sanguinis, & aeque validus impetus a tergo ursens, aberit tamen, vel sautem plurimum mutuetur dolor. Denique si nihil ex modo dictis factum fuerit, sed
remanserit doloris causa, Meadem conditio partis assectae, & detur granum unum aut alterum opili homini non allueto, nullus erit doloris sensus, licet causa dol rem excitans pergat agere. Hinc generali nomine omnia remedia , quae uno ex triabus his modis dolorem tollunt, dicerentur anodyna. Obtinuit tamen usu, ut illa tan tum sic vocarentur, quae vel doloris causam tollunt, vel partem dolentem sic mutant, ut non assiciatur, vel saltem minus valide ab eadem causa. Illa vero , quae doloris tantum sensum tollunt, non mutatis doloris causa vel parte affecta , voc verum narcotica, id est , stupefacientia. Olim tamen haec stupefacientia vocaverunt etiam anodyna. Sic enim Caelius Aurelianui de didore dentium agens dicit: Multi
autem veterum Medicorum accessionis te ste ea medicamina adhibenda iusserunt, quaanoona Graci vocavierunt; nos indoloria dicere poserimus . cyκa aiunt noctumo tempore
adhibenda, profecto sensam, non dolorem auferentia ' . Sic & Celsus dixit: A,ώδι, α vota cant, quae somno, dolorem levant. Quibus uti, nisi nimia necessitas urget,alienum est. et Praecipuae jam doloris causae sunt in vulnere distractio partium adhuc cotarenta