Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

321쪽

DE VULNERE IN GENERE.

g. ar r. Ta ORUM prius absolvitur i. situ conciliato parti illo,

AL qui quiescenti aderat i a. leni & aequabili partium ad se invicem compressu , ut in omni superficie contiguae sint , &

quiescant.1. Maximae utilitatis est cognoscere , qualis sit situs paritum in homine quiescet

te , di imprimis in homine lano dormiente ; tunc enim omnis motus voluntarius silet, & partes corporis sibi relictae omnium maxime naturali situ disponuntur. Α parebit tunc , nullum articulum corporis extensum esse , sed omnes leviter flecti. Nunquam enim in sano homine dormiente digiti extensi sunt, nunquam tibia cum femoris osse in lineam rectam porrigitur, sed semper omnes illi articuli leviter in flexi sunt: idem de reliquis verum est. Musculi enim , qui articulos flectunt, plerumque extensoribus fortiores inveniuntur ; hinc ubi neutri agunt vi musculari, tunc propria contractilitate partium flexores musculi praevalent extensoribus , &ideo semper leniter inflexi apparent in quiescente articulo. Apparet hoc etiam evidenter in paralysi perfecta partium corporis ; tunc enim omnis actio muscularis voluntaria cellat. Si enim v. g. totum brachium paralyticum fuerit , digiti semper inflexi inveniuntur. & sic manent; unde sue post curatam paralysin non possunt extendi disiti. rigidis factis ligamentis articulorum , & musculis flexoribus , tanto temporis spatio non elongatis , hinc propria contractilitate brevioribus redditis r unde extensores digitorum haec Obstacula superare non posIunt. Hippocrates , qui tam sollicite naturalem habitum partium corporis observavit, ut posset cognoscere, quantum morbi inde recederent , & hinc distinguere eorundem variam magnit dinem , hoc pulchre notavit, dum de decubitu optimo aegri agit, dicens : Opomi et autem agrorum ac Medico deprehendi decumbentem in dextrum auι sinistrum latus,Gr manus cr collum crura parum inflexa habentem , s toto corpore hinentem , sic enim plurimi sanorum cubant sa). Dum hoc negligitur in vulnerum curatione, concrescunt inter se partes alio in situ , quam naturaliter habebant, & turpis saepe nascitur a distractis partibus difformitas , vel motus naturalis partium depravatur saepe plurimum. Sic puero , cui sexto mense aetatis dextra manus misere combusta fuerat, ab imperitis neglecta hac cautela, digiti omnes , excepto pollice , cum

cute metacarpi concreverant , unde pessima difformitas orta , 5 omnis usus membri perierat; arti liciosissima curatione , sed operosa tamen , correxit hanc disse mitatem & usum partis restituit Hildanus b P.

In prima autem delisatione vulneris ad hoc attendendum est; nam partes crudae unitae citissime conglutinantur : unde non poterit error commissus corrigi, nis crvdeli cura discindantur iterum illa , quae jam concreverant. 1. Partes corporis per vulnus separatae propria contractilitate sensim plus rec dunt a se mutuo , uti dictum β. I 18. n'. i. Sed ut agglutinentur iterum , requirutur , ut maneant contiguae : hinc artificios a pressione debet superari illa vis , qua a

se mutuo recedere conantur. Quam maxime autem notandum , quod debeat haec

unio partium fieri in tota vulneris superficie , si enim profundi vulneris labia coi risua fiant, & interim partes supponiae dehiscant, cavum manebit in vulnere , ia

322쪽

,11. DE VULNERE IN GENERE. 361

quo emusi humores tollisentur , & in sinuosum ulcus facient degenerare vulnus. Hoc autem perficietue, ipleniis appositis dc idonea ligatura vicinas partes sic pr

mendo , ut labia vulneris atque in fundo quam in cute ipsa fiant contigua. Requiritur tamen ut haec compreilio moderata sit , ne fiat in partibus compressis nimia vasorum angultatio , unde inflammatio & omnia , quae inde sequuntur mala. possent oriri. Simul tunc requiritur persectissima quies partis vulneratae , unde sichimandum est membrum vulneratum, ut immobile maneat; saepe enim in somno . vel vulnerati incuria, mota parte vulnerata mutatur situs partium , separantur vulneris labia & dilacerantur illa , quae jam concreverant ; unde curationis pulcher

eventus tollitur.

f. m. ETI NENTUR In adunatIone. I. Emplastris te

nacibus, digitatis processibus, ad fines an satis, utrimque a latere vulneris appossitis , & per fila adducendis. Quae locum habent in longis scissuris transversis cutis, vel partium laxarum.

Varii jam requiruntur modi pro vulneriun diversitate , ut partes contiguae factae maneant in debita unione. Hoc fit. 1. Per futuram siccam dictam Chirurgis , ut Listinguatur a suturis acu factis. Sumunt tenax quodcumque Emplastrum , quod cuti sanae validissime adhaerere potest; vel commune fabrorum gluten , Ichtyocollam , vel aliud quid simile , non refert fere quale fuerit, modo debitam habuerit tonacitatem ; illud deinde extendunt supra linteum sortis texturae , ne facile cedere possit; applicant utrimque ad aliquam distantiam a labiis vulneris , leviter calefactum , ut eo fortius adhaereat ;tunc adducunt bina haec Emplastra ansulis instructa , ut lilis transmissis ali alii ad se mutuo pro lubitu possint. Cutis adhaerens his Emplastris utrimque sie attrahitur , ut vulneris labia contigua fiant ; & cum haec Emplastra non tegant i psum vulnus , commode potest videri , an naturalem situm habeant labia vulneris unuta ; & si aberraverint ab hoc situ , poterit illud facile corrigi. Prout jam vulnerum variat magnitudo , varia figura & numerus horum Emplastrorum requiruntur. Minoribus vulneribus , nec admodum hiantibus , digitata talia Emplastra sine ansulis sufficiunt , majoribus autem vulneribus , & quorum labia magis ab inviacem recesserunt, tutius applicantur similia Emplastra, quae habenulis per antas

transmissis adduci possunt. De his Emplastris de vario illorum usu videatur Heist rus , s a J ubi illa aetineata habentur. 3Sed , uti facile apparet, sola cutis tantum per haec Emplastra adducitur , se jecta pinguedo , si profundo vulnere laesa fuerit, mobilis admodum & laxa non

sequetur cutim adductam unde sere tantum locum habent, ubi cutis sola per vulnus divisa est , & partes satis laxae facile sequi possiunt. Hinc in vulneribus faciei

non nimis profundis, & integumentorum capitis imprimis usum habent , uti etiam in vulneribus non alte penetrantibus reliquarum corporis partium. Vulneris dein labiis , per Emplastrum tenax unicis , imponitur plumaceolum balsamo quodam vulnerario inunctum , ut aer arceatur, & relictis Emplastric a Instituta Chirurg. Tab. IUν pag ἔos.

323쪽

,oc DE VULNERE IN GENERE. s. 1 3. HG

quotidie vulneris extima superuies lustratur, ur pateat, an omnia recte se ha

beant.

f. 2I3. 2. IRCUMDUCTU Fasciarum , & appositu Sple niorum , ut partes dehiscentes I II. i. γ aequabiliter appressae maneant , & coeant , quod determinato pressionis modo facile fit. Convenit vulneribus inflictis juxta longitudinem

partis vulneratae. Vulnera superficiaria his non indigent, sed tantum prolanda , in quibus requia

ritur , ut partes in fundo vulneris atque contiguae fiant, ac superficies extrema . ut bona curatio fiat. Ili his autem rite applicandis Chirurgi peritia & dexteritas imprimis cognoscuntur. Fasciae circumduclae omnem ambitum , quem involvunt, premunt aequabiliter , sed spleniis applicatis potest fasciae compressio , eadem licet maneat, plus agere in quaedam loca , quam in reliqua ; hincque pro lubitu determinari pressionis vis , ut omnia puncta superficiei vulneris contigua fiant. Facile patet autem , hanc methodum nullius usus esse , nisi partes vulneri vicinae molles fuerint, & hinc cedere possint: si v. g. femori juxta longitudinem partis vulnus profundius inflictum fuerit, utrimque a latere spletuis appositis & fasciis circumductis pos Iunt aequabiliter molles partes sic premi , ut divisae in vulneris tota superficie partes iterum contiguae fiant. In aliis locis minus carnosis non adeo facile hoc fit ; sed etiam talibus locis raro tam profunda vulnera contingant, quae hoc requirant. Hippocrates , ubi de vario deligationum usu agit, hanc meth dum indicare videtur. a) Ast ubi, qua expansa sunt , contrahere oportet, in cateris quidem eodem modo. Ex longinquo tamen quodam intervallo contractio, ct sensim progressu facta compresso facienda est , primo quidem minimum , postea magis , maxima

compresonis terminus sis mutuus contactaF.

Quamvis haec methodus omnium felicissimo successu adhibeatur vulneribus inflictis secundum longitudinem partis vulneratae , tamen videntur & locum habere posse aliquando in transversis partium vulneribus. Memorabilis ille casus in Commentariis ad F. 16 . recensitus hoc docet , ubi nempe saltu validissimo utriusque pedis magnus tendo , qui Achillis dicitur , integra cute rumpebatur , sic ut trium digitorum transversorum amplitudine distarent a se mutuo tendinis rupti extrema examen idonea positura partis assectae, & artificiosa pressione per splenia & fascias circumductas , potuerunt adeo dissitae partes in mutuum contactum adduci, & conis crestere persectissime. Patet ergo , si in tam dissicili casu hoe per artem fieri potuerit , multum etiam ab hac methodo sperari posse aliquando in transversis par

tium vulneribus.

g. at . 3. UTURIS per acus chalybeas, rectas in minori, O curvas in majori profunditate vulneris, acuta acie , cauda cava filum cera obductum abscondente, ad sufficientem a vulanere distantiam infixas, ad fundum usque adactas, sic pariter in al-

. De Medici ossicina Chatter. Tom. XII. pay ε .

324쪽

M H6 3 . DE VULNERE IN GENERE. ιο

tero labio eductas , quarum filo adstricto unita prius Iabla retinean tur , dein levi splenio superductum filum colligetur : id repetitur a medio , vel ab angulo vulneris , ad fines ejus, pro necessitate. Hinc balsamo labia linenda , superpositisque levibus spleniis supra nodos, Emplastro tegendum est vulnus.

Haee methodus uniendi vulnere separatas partes vocatur futura cruenta , sive vera , cum illa adunatio partium per emplastra tenacia facta suturae nomen vix mereatur. Imprimis hic requiritur , ut fiat haec unio cuni minimo dolore & irrita tione partium : Dum enim nimis ruditer haec fiunt, saepe valida inflammatio si quitur , quae unionem partium adductarum impedit. Ad hanc rem requiruntur acus chalybeae satis fortes . nec tamen nimis risidae, ne frangantur. Conica figura in his acubus noceret, quia sensim aucta crauities facit, ut dissicilius adigantur per partes: hinc sumuntur tales , quarum anterior pars prismatica acutis lateribus facile transit, & viam facit commodam reliquae parti , quae conica vel cylindrica est. In minus profundis vulneribus rectae tales acus sussicerent ; in profundioribus aurem requiruntur incurvae , ut ad fundum vulneris usque protrusae facilius verius superiora emergant. Varia ergo aevum curvatura requiritui pro diversa vulneris profunditate. Nisi jam cauda harum acuum utrimque crenam insculptam habu

rit , quae filum abscondere possit , dum acus protrahitur , ejus cauda cum filo utrimque prominente non posset sequi sine dilaceratione partium. Filum autem cera obducitur , sic enim lubricum factum transit facile , nee humores imbibit . unde fila tumefacta partes, per quas transeunt, comprimerent: prMerea hum res filo resorpti, mora & calore acriores redditi, irritare possent partes. Acus tune filo instructa ad lassicientem distantiam a vulnere infigitur , ne fiat postea dilaceratio partium , si nimis propinquo vulneri loco infigeretur. Debent autem acus adigi ad fundum vulneris usque , deinde sursum protrudi , ut per oppositum vulneris latus iterum ad lassicientem distantiam a vulnere exeant..Nisi enim ad fundum vulneris usque penetraverint , superiores partes adducentur quidem , sed inferiores dehiscent , & cavum relinquent in quod emisi humores , stagitando corrupti, fistulosiim ulcus facient ex puro vulnere : unde postea debebunt iteruna solvi illa, quae unita fuerant. Filis jam transmissis blanda manuum compressione , qua cutis ducentem quasisva

Donte subsequitur , taὶ contigua fiant vulneris labia , & deinde filis adstrictis in

hac uisione retineantur. Ut autem dolor & dilacerationis metus , quantum fieri potest, evitentur , spleniis ex linteo imprimis cerato, ne humores imbibendo ii crat impolitis prius , constrinsuntur nodi. Prout jam major fuerit longitudo vulneris , vel figura ejus magis minusve angulosa , plures vel pauciores requiruntur tales buturae; sutura enim , si nimis rara est , non continet, si nimis crebra est , vehementer ascit , quia , quo sapius acus corpus transivit , quoque plura loca injectum vinculum mordet , eo majores inflammationes oriuntur , mrixime aestate sb . Plum accolum leni balsamo vulnerario inunctum vulneri imponitur ; deinde idonea ligatura , vel Emplastro superimposito, retinetur totus apparatus. a A. Corn. Celsi Lib. V. cap. 16. pag. ty3. t l, Ibidem.

325쪽

,6s DE VULNERE IN GENERE. f. ars 113.

Si non ortatur valida inflammatio , vel magnus dolor , relinquitur vulnus sic per duos tresve dies , deinde ligatura vel melastro remotis attenditur, an aliis qua corruptela odore detegatur ab humoribus estusis, tunc enim plumaceolum Pr denter removeri debet , & novum , simili balsamo madidum , applicari ; aliter paucae guttulae balsami instillantur plumaceolo relicto. Ubi jam apparet , labia vulneris concrevisse satis firmiter , fila prudenter leviter trahuntur , ut sciatur an commode educi possint; plerumque enim hoc satis facile fit, & vulnuscula Metelicta satis cito cocunt. Si vero valida inflammatio , dolor ingens, tensio partium magna sequantur suturam factam, praestat illam discindere , de vulnus tunc sine sutura curare. Nisi enim hoc fiat, pessimorum symptomatum caterva ingruet, quae sero coget facere illud , quod in tempore factum magis profuisset. Vari a jam suturarum genera , & diversae has perficiendi methodi apud Auctores habentur , qui de Operationibus Chirurgicis scripserunt.

g. 2 i 1. ONU ENIUNT et I 4.ὶ recenti, cruento , a ma- u gna tamen haemorrhagia libero , simplici, pleno , puro , transverso, obliquo, anguloso vulneri. Nocent f ii .ὶ copiosum cruorem stillanti , antiquo, sanioso, purulento , sordido , contuso , substantia propria orbato , crustis obducto , vasis mapnis laesis periculoso , nimis profundo , valde in is flammato , venenis infecto , in parte necessario mobili haerenti vul

neri. . Determinatur hae paragrapho, quibus vulneribus suturae cum fructu applicari possint, quibus vero noceant. RECENTI, CRUENTO. Si enim vulnus jam aliquo tempore inflictum fuerit, & imprimis si aer libere accesserit, extremi vasorum fines in superficie vulneris jam erunt mortui; hinc debebunt separari per suppurationem a vivis, nec potuerunt invicem concrescere; frustra ergo per futuram unio fieret. A MAGNA TAMEN HAEMORRHAGIA LIBERO. Quia sanguis ef ὶ1sus dic trahet labia per futuras adducta : unde dilaceratio, dolor, inhammatio, & reliqua, quae inde 'sequuntur mala. SIMPLICI. Cui nempe nulla contusio simul adest ullius momenti. Unde Hippocrates dixerat in loco citato g. Is 8. Nq. 7 , acuto telo facta vulnera sine

stippuratione curanda esse; si vero contusio adesset, tunc ita medendum esse, ut celerrime suppurentur: carnes enim contusas putrescere & in pus versas contabesce re necesse est.

PLENO. In quo nempe tantum facta fuit cohaesionis divisio sine ulla substan. Hae jactura. Si enim quid ablatum fuerit de vulnere , non poterunt partes separ tae contiguae reddi, quin distrahantur ex situ naturali, unde semper turpis cic trix , & laesio functionum violentam talem adductionem sequentur. PURO. In quo nihil heterogenei a causa vulnerante relictum fuit, nullae sordes, nec frumi sanguinis, nec caro fungosa adsunt: omnia enim haec prius separati &educi debent, antequam consolidatio exspectari possit.

326쪽

3.11s.' DE VULNERE IN GENERE. 1o,

TRANSVERSO, 'OBLi QUI O, A Nautioso vuLNERI. Quia in his casi. bus nec Emplastra tenacia, nec artisciosae falciarum & spleniorum applicationes sufficere pollunt, ut partes continguae fiant, & retineantur adunatae. NOCENT copiosuM cRUOREM &c. Imperiti Chirurgi, dum nullo habito discrimine quaevis vulnera suturis uniunt, quam Fravia saepe miseris intui tunt damnat Quid juvabit unire separatas paries, si unitar nequeant concrescere; vel estus humores, unitis labiis vulneris retenti, educi debeant postea , suturis di cissis 3 Turpe tale exemplum enarratum fuit S. I 72. N'. 3. ubi rudis Chirurgus pectori inflictum vulnus in cavum penetrans sutura univerat, unde in summum vitae discrimen delucebatur vulneratus , toto pectoris cavo sanguine repleto , qui per clausum vulnus exire non poterat. Et periisset certissime miser homo, nisi Paraeus turis discissis sanguinem eduxisset cavo thoracis contentum. Nisi ergo pura fuerit & sana vulneris totius superficies , nihilque fuerit ablatum de substantia partium , suturae nocebunt semper. Praeterea si vulnus fuerit inflictum tali corporis parti, per quam magna vasa sanguinea , vel notabiles nervi decurrunt, quis audebit acus profunde per talem partem adigere, nisi talis qui scientiae Anatomicae partium ignarus periculum non novit Idem discrimen adest, si nimis profundum vulnus fuerit, unde tendines & membranae tendinosae facile per acus laedi possent: a quibus laesis tam saeva solent sequi symptomata : accedit, quod profundo nimis vulnere divisae partes non poterint adduci ad se invicem,ut in omni puncto superficiei contiguae fiant, nisi fila transmissa attrahantur valida vi ; unde dilacerationis,

inflammationis validae &c. magnus metus est. Si vero jam inflammatio vulneratam partem Occupaverit, ruditer tractata parte per futuras , augebitur inflammatio saepe in gangraenam usque : & blanda suppuratione inflammatorum vasculorum fines Obstructi una cum materia obstruente debebunt solvi & separari, antequam vulneris superficies pura dc unioni apta evadere possit. Si vero instrumentum vulnerans veneno insectum fuerit, & anomala symptom in maligna virulentia produxerit, tota spes curae in eo est nisi cognita sit antidotus veneni vim lestruens j ut effusis humoribus per vasa discina, suctione, vel cucurbitulis aucto Uluxu humorum aiu vulneris locum , abluatur & expellatur hoc vir lentum ; vel vivo igne pars infecta uno destruatur momento , ne labem conceptam reliquo corpori communicet. Patet ergo evidenter, per futuram vulneris retineri hoc virulentum, quod expellendum quam ocissime ars iubebat. Patet etiam evidenter, quod requiratur absoluta quies partium per futuram unitarum : si enim moveantur hae partes, liuem fiet, ac si fila transmissa traherentur

continuo, unde irritatio perpetua , dolor, inflammatio, & , quae ex his sequi possunt mala , fient. Possumus jam omnes motus , qui a voluntatis imperio pendent, compescere; illi vero motus , qui absolute ad vitam continuandam requiruntur , pergent semper. Haec est ratio, quare vulnera thoracis suturam non admittunt, imprimis si convexae maxime costarum luperficiei inflicta fuerint: singulis enim inspirationibus dilatato pectore distraherentur summo cum dolore partes unitae. Ideo etiam , dum per futuram uniunt abdominis Uulnera, ne contenta viscera per vulnus exprimantur, fasciis sic abdomen firmant, ut vulneratus immoto fere abdo mine respiret. Damnanda ergo quam maxime quorundam Chirurgorum imperitia

de temeritas, qui quaevis sere vulnera sine ullo discrimine laceri panni instar coi suunt.

327쪽

DE VULNERE IN GENERE

I. ais . . A CU manente vulneri per labia ejus transfixa, filo α Aque ei ita circumducto, ut horum retroitum impe diat , sed retineat unita. Convenit magnis, hiulcis , pendularum partium vulneribus.

Prior futura fiebat filis transmissis per foramina acu facta, & deinde adductis filorum constrictione vulneris labiis: sed in hac methodo acus non educitur ex partibus perforatis. sed ibi relinquitur, & deinde filum utrimque sic circumducitur , ut labia vulneris acu transfixa, Ac ad se invicem adducta, maneant contigua. Methodus haec imprimis adhibita fuit curando Labio Leporino dicto, quando nempe pars illa labii superioris, quae gutturnium illud sub naso constituit, fissa est: postea etiam pulchro successu magna & admodum hiantia partium pendes

rum vulnera sic univerunt. Quia autem in labio leporino fissae fuerunt a nativitate hae partes , hinc utrimque forfice abscinditur callosa superficies, uti & in angulo superioti leve vulnusculum forfice fit, ut partes uniendae criIdi vulneris naturam acquirant: si enim quid callosi relictum fuerit , numquam fiet ibi bona unio pariarium. Rite tunc sibi invicem adaptatis labiis vulneris, acus ad quatuor lineatum distantiam a vulnere infigitur, & per mediam labiorum substantiam transadigitur, donec in oppositu latere ad similem distantiam a vulnere acus emergat, quae tunc in vulnere relinquitur, & decussatim circumducto filo in situ retinentur partes unitae. Pro varia jam magnitudine vulneris plures vel pauciores acus se transfiguntur, ut in omni puncto partes separatae fiant perfecte contiguae. Ne autem acuti cuspides acuum relictarum laedant, abscinduntur forfice, & extremis acuum supponuntur spongiolae, quae longe melius se accommodant figurae partium , quam spleniola.Ut autem cito & sine vacillatione possint transadigi acus, apto prehenduntur manubrio, quia solis digitis Chirurgi prehense, acus non tam firmiter transadigi eossent. Praeterea ut evitentur illa mala, quae ab acuum acutis extremis relictis neri possent, non potest enim dura chalybs forfice abscindi nisi magna vi adhibita , unde saepe hoc conculla partium unitarum in situ fieri posset mutatioὶ adhibuerunt acus chalybeas quidem, sed quarum posterior pars ex puro argento fac

ta erat: transfixis tunc acubus partem argenteam relinquebant in vulnere, ac

men chalybeum una cum parte argentea quadam adhaerente abscindere poterant longe minori vi adhibita; Idem etiam pulcherrime perficitur acubus chalybeis paulo majoribus, hinc firmius tenendis sola di torum ope, quarum cauda filla te- 'net aciculam argenteam utrimque obtuso capitulo instructam , quae tunc in vulnere relinquitur , & filis circumductis firmatur. Videatur de his Garen eor. a Ubi jam adunatae partes firmiter concreverunt, eductis aciculis illis argenteis, vulnuscula haec satis facile consolidantur.

g. xi . π TLTIMUS scopus si 8 s, '. attingitur, curando ut pars parti sic respondeat, quemadmodum olim in

sanitate, sicque retineantur , ut nimis nec premantur, nec laxen-

328쪽

3. 1i . DE VULNERE IN GENERE. , iitur, adurentia, stiptica , adstrinpentia Vitando , imprim Is vero cu

rando , ut in omni parte aequabiliter prematur vulnus. Quae om

nia obtinentur peractis, quae descripta ab s i 86. ad xos. J, dc dein imposito leni desiccante medicamento , denique cicatricem spiritu o- sis abluendo.

Indicationes generales illorum, quae ad curam vulnerum perficiendam requirebantur, enumeratae fuerunt f. I 83 , quatuor ibi numeris comprehensae. De tribus

prioribus hue usque dictum suu : ultimum, quod fieri debebat, erat, ut restitutis silis, quae perierant de coloris fabrica, dc adunatis jam parii bus, quae per ca

fam vulnerantem suerant 1eparatae, obduceretur tesumentum naturali cuti quam

smillimum. Si enim simplex diviso partium acutillimo instrumento facta fuerit,& mox partes divisae in litu naturali iterum fuerint unitae ; concrescent sic, ut nullum vestigium vulneris inflicti relinquatur, tuncque vulnus sine cicatrice sanatur. Cicatrix enim unineris inflicti post lanationem integram relictum vestigium dici tur, quo pars illa integumentorum, ubi vulneris hiatus fuerat, distinguitur a cute vicina. Omnium ergo perfectissima sanatio vulneris eth, ubi nullum vulneris facti vestigium manet: ubi autem hoc obtineri non potest, tota curae pulchritudo iaeo consistit, ut illud vestigium relictum in loco , ubi vulnus fuerat, quam simillimum fiat cuti vicinae. Dum enim per causam vulnerantem , vel per suppurationem vulnus secutam, aliquid ablatum fuit de substantia corporis, debet renasci aliquod novum , quod ante non fuerat; illudque nunquam habebit omnino easdem dotes, quas pars ablata habuerat; unde poterit distingui a vicinis partibus.

Pulcritudo autem cicatricis pendet a tribus imprimis sequentibus. IV. Si curetur, ut partes unitae sint in eodem stu, quem obtinebant ante vulnus inflictum. 1v. Si cicatrix non emineat ultra aequabilem cutis vicinae superficiem. 3'. Si cicatrix non sit cava. Primum obtinetur, si attendatur, ut labia vulneris per Empastra tenacia,

suturas , vel idoneam ligaturam sic respondeant sibi invicem, quemamodum in f nitate. Secundum fiet, si moderata pressione cutis coercentis defectus suppleatur, ne vasa hoc tegmine orbata, a liquidis suis distenta , ultra aequabilem superficiem emineant: dum enim hoc negligitur, vel nimis emollientibus vulnus i tractatur , Eminens zona foedam cicatricem essicit. Tertium cavebitur, si bona facta fuerit restitutio perditi. Cava autem cicatrix plerumque fit ideo , quia vicinae cutis precsio panniculum adiposum in vulneris locum premit , & facit assurgere, qui ibi in raes & fungosam carnem dictam degenerans suppuratione facta consumitur, nec renascitur postea : unde deprimitur cicatrix, molli pinguedine fulciente de tructa , dc cava manet. V nde patet , saepe caveri non posse, quo minus cicatrix profunὸa & cava reIinquatur, si nempe per causam vulnerantem, vel per valudam suppurationem secutam , pinguedo destructa fuerit. Monuit Hippocrates: a

Ulcerit a unua quacumque fuerint; aut longius rempus habuerint, os abscedere 9 cieatrices cavas fieri necesse est. Et alibi b) : si ergo undecumque οι abscesserit, sive ustam

sive sedium , sive alio quocumque modo , horum ulterum cicatrices magis cava sunt. Quam turpes dc profundae cicatrices relinquantur , postquam per ulcera venereas a l Aphorism. s. Sect VI. Charier. Tom. l . De ulceribus caP. ε. Cl arter. Ton. XII, lx. pag. 177. l pag i 3 i.

329쪽

ι ii D E VULNERE IN GENERE. 3.11 .iis.

subjacens panniculus adi possis consumtus fuit, satis.notum est. Apparet hi ac facile, quare ADURENTIA, STIPTICA, ET ADSTRINGE mi A vitanda sint, si pulchram cicatricem facere velit Chirurgus. Per haec omnia enim vasa viva vel destruuntur, vel sic constringuntur, ut fluida non transmittant,

sed suppuratione facta mortui vel obstructi vasorum fines debebunt separari; unde fiet substantiae jactura , pinguedinis consumtio , & cava nascetur plus minusve Cicatrix. Simulque patet, quantum Polsit contribuere ad cicatricis elegantiam aequabilis pressio, quae impedit, ne vasa nimis distenta emineant. Cicatricis autem nascentis ligna haec sunt. Margines vulneris vel ulceris jam eo solidandi incipiunt magis albi dc solidi fieri , senumque haec albedo centrum verissus ex omni ambitu protenditur : interim in superficie aperta vulneris similis albedo hine inde sparsa incipit nasci , quae aequabili superficie cum marginum limbo si eoi

currat , optima cicatrix nascitur. Vulnus quoque purum; antea in omni superia ei et puncto humidum in illis locis , ubi illud album cicatricis rudimentum apparet. siccatur. Uniue omnia illa remedia , quae cicatriantia vel & Epulotica dicuntur , temper laudantur talia , quae laeviter exsiccant , & roborant. Hinc ex plumbo vel ejus calcibus parata Emplastra; Colophoniae, Olibani , Sarcocollae &e. tenerrimi pulvisculi vulneri vel ulceri in cicatricem tendenti tanto cum fructu solent applueari ; quae omnia in Materia Medica ad hunc numerum recensentur. Patet hinc inanis jactantia illorum , qui se omnia vulnera sine cicatrice curare posse arcanis suis remediis gloriantur. Prudentes certe & periri Chirurgi, post magnam substantiae iacturam , vel diuturnam suppurationem , nunquam pulchram fore cicatricem praedicent : & de hac re vulnerati semper praemoneri debent, ne

cicatricis deformitatem curantis incuriae aiuscribant temere.

Cicatricis locum deinde spiritu rorismarini, Matricali, vel simili fovere saepius. convenit: omnibus enim illis spirituosis haec vis inest . ut partes animalium firmi res reddant. Debilior enim ille locus manet, tenui tantum pellicula tectus ; hinc facilius laedendus , quam vicina loca : Unde saepe convenit, ut vel leni plumbato Emplastro , vel mollissima aluta tegatur diu adhuc locus jam consolidatus, ne vestium attritu , vel acris injuriis , recrudescat sanatum vulnus.

f. xi 8. I cruor manat ex vulnere multus per suas fi 19. rso. O causas , sistitur. i. Causticis ignitis. 2. Corro si vis. 3. Adstringentibus. 4. Circumstricto filo. s. Disiectione Integra. s. Fas

ciis & splenio pyramidali comprimentibus.

Pertractatis illis, quae ad curam vulnerum generalem pertinent , antequam ad singularia observanda in curatione vulnerum capitis , thoracis & abdominis pergatur , primo consideranda sunt quaedam Symplomata , quae vulneribus accidunt . &saepe Diuili od by Cooste

330쪽

saepe tam gravia sunt, ut in summum vitae discrimen adducant vulneratum : unde requiritur , ut haec prius tolli, vel saltem multum minui polsint, antequam vulneris curae prospici possit. Primaria talia Symplomata sunt Haemorrhagia , Dolor , Con- Vulsio. Haemorrhagia propria vocabuli significatione copiosum sanguinis cum impetu

effuxum notat ; postea tamen etiam obtinuit, ut pro quocumque sanguinis cmu-vio sumeretur. Α ορραγια enim Videtur Optime derivari απὸ - ματοι ραγοῦναi,quod

'Vocabulum ex Galeni sententia apud Hippocratem idem significabat, quod διε.ae. μ. : cum impetu & confertim prodire. Dum enim sanguis modicus & sensim emuit . vocavit Hippocrates , vel lene stillicidium dixit ς αλαγμῶν a). Ubi autem Haemorrhagiae nomen simpliciter occurrit apud Hippocratem , non addita parte corporis , ex qua erumpit, tunc intelligi illam , quae per nares fit , sanguianis eruptionem , monet Galenus. b Post vulnus inflictum sequens copiosus & cum impetu sanguinis em uxus notat semper, vasa majora , sanguinem vitalem rubrum gerentia , laesa esse ; imprimis

autem arteriosa , quia venae, nisi maximae fuerint , vel ligatura apposita tumeant , raro multum sanguinis fundunt , dc nunquam tanto cum impetu , quanto ex ari riis laesis sanguis erorumpit. Si ergo tanta fiat sanguinis iactura , ut funestus merito inde timeatur effectus ε, nec spes sit, debilitata vita, vel contracta arteria , sponte sisti nosse , tunc recurrimus aci illa auxilia , quae in arte cognita sunt , ut impediatur sanguinis eruptio : Pleraque tamen haec auxilia, quae sanguinis eruptionem Compescunt , vulneris curam retardant : destructi enim vasorum fines per ignem , comrosiva , ligaturas , compressiones &c. debebunt prius separari , antequam vulneris consolidatio obtineri possit. Variae autem methodi adhibitae fuerunt ad compescendas haemorrhagias : omnestamen hae vel agebant constringendo vasis discissi orificium ; vel, coagulo inducto sanguini emuenti, impediebant ulteriorem emuxum ; vel denique utrumque simul perficiebant. i. Praesentissimum remedium haemorrhagias sistens habetur , si candenti ferro vas sanguinem fundens tangatur ; ilico enim in densam , nec resolvendam amplius mallam , comburitur sanguis , sicque obturat vasis aperti orificium : simul 1psum vas ignis actione crispatur dc constringitur, unde utroque hoc essectu conl-pirante sanguis sistitur. Diu hac methodo usi fuerunt Chirurgi: unde in exstirpationibus artuum , 3c similibus operationibus , in quibus valida metuebatur Haemorrhagia , semper parata habebant cauteria variae figurae & magnitulinis , ut comburendo sisterent sanguinem. Sic apud Graecos recentiores & Arabes, Paulum AEginetam , Avicenmrm dcc. ferro ignito post exstirpationes membrorum supprimebatur Haemorrhagia. Guido de Cauliaco , dc post illum alii, oleo fervido utebantur in eundem finem. Vesalius s c in exstirpatione membrorum candenti ferro jubet secari carnes , ut simul sic sanguinis effuxus impediretur. Sed haec methodus plurima habet incommoda , unde vix adhibetur amplius. Dissicile enim est requisitum caloris gradum ferri

ignito conciliare ; si nimis candescat, saepe simul aufertur illud, quod combustum

a l Gorraei definit. Me die. pag Iε. Charier. 1 e 1 Chirurg. magn. Lib. V. Cap. II. pag.

Tom. IX. pag. is. Io I. cap. 4. Charier, Tom. X. pag. Ο

b Commentar. I. in Lib I. Epidem.

SEARCH

MENU NAVIGATION