Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

351쪽

ιιι DOLOR. s. χχῖ. in , indole , sive ex peculiari eaeochymia , ut in Lue Venerea, Scorbulo &c. Hine fere

semper topicum tale malum est. Si ergo constitit, acrimoniam doloris causam elIe, patet facile dolorem tolli vel mitigari, si leniatur laedens aerimonia. Hoc a tem fiet vel specifica medela opposita cognitae acrimoniae, ut v. s. dum acidum acre in primis viis haerens terrestribus absorbentibus , vel salibus alcatinis enerva tur , & mite redditur; vel fiet generalibus auxiliis ad qualemcumque acrimoniam rdiluentibus nempe, obtundentibus, inviscantibus Zec. Per haec enim omne acre

iners redditur , uti probatum fuit, dum de sponaueis humorum degenerationubus agebatur, ubi de his remediis dictum fuit. 6. Dum in Lue Venerea pessima ossibus insidet malum, ab erosione lenta, &tumore ossium affectorum distentente sensu adeo exquisito praeditum Peri ostrum itam molesti dolores oriuntur. Dum autem in his casibus repletur corpus magna

copia decocti Gu aci, & deinde , sudore per accensum vini spiritum excitato , movetur illud decoctum per omnia vasa; detergitur latens hoc virus , & difflatur de corpore, cum levamine summo, vel & integra abolitione doloris. Idem

fiet, si cacochymia notabilis, v. g. Scorbutica acris in corpore vulnerati obtinum rit : tunc enim humores ad vulnus allati, cito degenerantes in majorem acria

moniam , dolorem excitare poterunt. Mollissimis & simul leviter diaphoreticis remediis , qualia sunt fere omnia decocta vulneraria dicta , larga copia exhibitis, abluitur & enervatur illud acre irritans. . Quamdiu v. g. fragmenta instrumenti laedentis , vel fragmenta ossis laesi , vel aliud tale quid , in vulnere haerent, quae acuta sua figura & rigiditate partes laedere possitiit , tamdiu manebit dolor; imprimis quia paries continuo irritatae ii sammantur de tamenti hinc appi esse alieno huic relicto in vulnere lacerantur magis ; donec educatur hoc heterogeneum per instrumenta Chirurgica , vel se puratione circumquaque nata expellatur. Quomodo autem haec tolli debeant de vulnere , & quibus cum cautelis, dictum , . t 86. i 87. I 38.

S. 110. OLORIS sensus tollitur , manente ejus causa 124.

I s I. nervo inepto ad sensum reddito compressu, dissectione, vel exustione. a. Sensorio communi obtuso per vim narcoticam i atque his tolluntur nonnulli effectus 116. ex Doloris se se oriundi.

Omnium perfectissima doloris eum est , si ejus causa tollatur aliquando tamea etiam in summis doloribus causae latent : saepe etiam , licet cognitae fuerint. tolli nequeunt. Interim ingratissimus ille sensus lenimen postulat, & per affectus, qui iuriorem sequuntur, jactationes v. g. vigilias, sebres &c. sic mutabitur corpus , ut gravi mina possint inde sequi mala. Tunc tantum hoc superest in arte , ut sei sus doloris tollatur , licet maneat sus causa. Sensus autem doloris fit, dum liberum est commercium inter cerebrum dc nervum affectum, & dum cerebrum ii tegritate suarum functionum valet. Omnia ergo illa remedia, quae sensum doloris tollunt, non causam ejus, agunt vel in nervum dolentem , vel in cerebrum

ipsum. i. Constat certissimis observatis, nervo destructo, qui unicus ad partem quinis

352쪽

ι. 119. DOLOR. 3 3 s

dam corporis tendit, omnem sensum in illa parte tolli, vide 161ὶ :- illa enim mutatio, quae in nervi extremo facta sensorium commune sic assicit, ut doloris idea nascatur in mente, per nervi affecti integritatem cerebro communicatur : omne ergo, quod nervi integritatem destruit inter cerebrum dc locum illum corporis, cui causa dolorem excitans applicatur, tollet doloris sensum omnem , licet doloris causa maneat , dc asere pergat etiam summa cum vehementia. Qui luxata spina dorsi comeressam habent medullam spinalem , ne quidem vivo igne cruribus applicato dolorem sentiunt. Nec refert jam , an compressione valida impediatur commercium inter cerebrum Sc partem compressam nervi, an vero dissecando, vel urendo , destruatur nervi continuitas. Dum in artuum exstirpationibus ligatura arctissime circumposita vasa comprimunt, ut compescere possint Haemorrhasiam . simul de a nervis compressis stupor oritur de insensilitas in parte , quae dolorem multum minuit. Empyricus Amstelodamensis quondam dolorem dentium cur bat, dum digitos suos capillis implicabat, dc deinde pollice sub auriculae Iobo v lidissime appresso contundebat nervum ibi haerentem , qui ramos ad maxillam superiorem dat. Idem effectus erat, dum nervus sub dente molari primo maxillam inferiorem urtimque ingrediens comprimeretur. Saevissimam odontalatam' compescunt omnia illa, qnae dolentem nervulum in dente destruunt : hine , si 'eroso dente pateat via, strio ferreo candefacto illum comburunt, enm dolorix praesentissimo levamine , modo ad nervulum dolentem calor igniti ferri petvenire possit. Hanc methodum in dentium dolore jam commendaverat Hippocrates a , dicens: In dentium autem doloribus, si dens erosus fuerit st vacillet, eximatur. Si neque erinus fuerit, nec vacillet, ustione resiccandus est. Alii eodem effectu acerrima olea stillatilia Caryophyllorum , Origani dcc. denti cavin imponunt, quae statim nemum, quem tangunt , ignea vi destruunt. Plurimis aliis doloribus, qui pertinaciter aliorum auxiliorum essicaciam eludebant , vivum ignem adhibuit, vel δc scarificationes , Hippocrates ; utroque modo nervos dolentes destruendo doloris sensum tollens. Sic postquam at Capitis dolotes multa commendavit remedia , addit : At si diuturnus ct validus capitis morbus evadat , neque capite purgato toti

rur, aut hujus caput scari are, aut venas in circuitu adurere Fortet: ex caeteris enim

ab hue duntaxat fanum fore spes est b); dc alibi so : D capitis dol re sanguinem ex

venis detrahito ; quod si non cessei , sed diuturnus si, venas inurito , ct convalescit. Similia de capitis dolore curando per inustionem , & in aliis locis habet. In molestis. simo morbo Ischiadico jubet, quamcumque partem dolar occupaveris, balneis, fomentis , linimentis emollire, G alvum subducere , levato dolore purgans exhibere , post hac ια asininum potare cte. si in unum aliqMem locum irruerit dolor, ct constiterit, nec medicamentis expellattir, inurito, quocumque in loco fuerit. Et alibi in eodem morbo, post varia tentata auxilia , si non levetur dolor , multis δc profundis crustis partem inurendam jubet, in osseis quidem partibus per fungos, in carnosis per se ramenta. eὶ Idem dc in Aphorismis fὶ dc aliis locis commendat. Ideo dc in Alia tantus usus Moxae in doloribus Arthriticis tollendis, imo de in

ter. TOni. VII. pag. 629. . Hippoe. de internis a fictionibus cap. 33. Charier. Tom. VII pag. 677.

353쪽

, 36 DOLOR. b. 22'. ipsa Podagra; dum Artemisiae obsoleta folia contrita , & ab omnibus fibrosis paristibus durioribus depurata , sicque in mollem lanuginem conversa , in pyramidalesturundas contorquent , quae basi sua dolenti loco imponuntur ; deio incenso apuce sensim descendens ignis partem urit, non adeo crudeli cura , cum & centies viderit Kaempserus , pueros hanc ustionem admisisse, absque eo, quod ullo signo vel ejulatu doloris sensum testarentui . ta) Hinc adeo familiaris Moxae usus ibi est , ut fauitatis praeservandae gratia singulis sex mensibus plurimi sibi corporis lo- ea quaedam Moxa comburi patiantur; imo aeterno carcere damnatis prodire rem missum est , ut hoc beneficio fruantur. Quia tamen nervo sic destructo pereunt omnes functiones, quae ab ejus int

gritate pendebant; ideo haec methodus dolorem sedandi non adhibetur , nisi quando doloris adest summa acerbitas ; & illa auxilia , quae paragrapho praec denti recensita sunt , jam frustra adhibita fuerunt, vel condicio loci dolentis talis sit, ut illa remedia applicari nequeant sic, ut sua essicacia causam doloris tollere vel emendare pollini.

L. Ubi jam causa doloris tolli nequit, & non conducit, vel impossibile omnino est, nervum dolentem destruere sine laesione partium , quarum integritas sine periculo vel magno incommodo tolli nequit, tune unicum illud superest .

ut sensorium commune sic mutetur, ut non sinitiati Posse enim esse in corpore si mi doloris causam sine ullo sensu dolori γ , licet nervorum integritas mans rit, docent Apoplectici, & summa ebrietate sepulti , qui omni sensu carent. Habentur jam in arte talia remedia , quae doloris in mente conscientiam tollunt pro quolam tempore, licet nullo modo auferant vel emendent doloris causas: haea a stupore , quem inducunt, narcotica vocantu vide de his F. ιο 1. ὶ Princeps

inter haec opium . quod 'ma nec facile explicabili virtute doloris sensum tollit,

dum in venuiculo haeret. Granum enim unum aut alterum opii degluti tum, reia

nota tenacitate sua non adeo facile dissolubile. in ventriculo haeret diu , & d loris sensum per octo horas ad minimum selet compescere; di quod mirabile est, sepe sequenti mane opii nondum ditat uti pitula vomitu excutitur. Unde non videtur agere, quia solutum & humoribus mistum circulationis lege ad cerebrum desertur, sed quia interiori ventriculi superficiei applicatum manet, & nervis hie

dispersis quandam mutationem inducit. quae valet obtundere cerebri vim sentiet tem. Quantam enim vim habeant nervi per ventriculi fabricam dispersi in sensorii uncommune , docebunt postea morbi plurimi, in quibus omnes actiones cerebri pessime turbantur , licet materialis causa omnium horum malorum tantum in ven. triculo haereati Corrupta bilis in ventriculi cavo haerens enormes capitis dolores, verti sines, deliria &c. facit; vomitorio excussa hac faburra cessant omnia haee ma la. Iaem confirmant venena plurima, quae , dum in ventriculo haerent adhuc . totum corpus tam mirifice mutant; simulac excutiuntur de hoc loco , pacantur omnia. Exemplum , quod hanc rem pulcherrime probat, habetur apud Nepserum.

bὶ Bini pueri & tex puellae Cicutae aquaticae radicem comederant in pratis timventam ; domum reduces ambo pueri diris convulsionibus misere perierunt, nihil autem per alvum vel vomitum prodierat. Puellae omnes evaserunt, veneno imi a Kaempser. Amoenitat. Exotic. pag. syx. b Cicut. aquat. liistor. & noxae pag s.&c.

354쪽

3. 223. DOLO R. i ι'

gesto per vomitum satis cito excusso. Omnium citissime convaluit una ex his puella lis , cui jam convullae , dentibus vi diductis , pater infusum tabaci aqua soni Na iactum ingellerat, unde mox radices comestas violentissime emo vult; in lectum dein reposita quievit , & post brevem admodum temporis moram cibum petiit, vi bene se habere dixit. Pater reliquias veneni ventriculo adhuc contineri suspicatus iterum tabaci infusum porrexit , unde mucum & bilem evomuit, tota nocte dormivit, mane laeta surrexit , obambulavit , dc postea fanislima vixit. Postea Scin Canibus experimenta instituta fuerunt, quibus constitit, omnia illa dira sym tomata sedari statim, si vomitu ejiceretur ingestum venenum. Ex his omnibus p tet , simplici attactu interioris superflat ei ventriculi venenum illud terribile tanta mala facere , non vero permistione virulenti succi cum vitalibus humoribus; aliter enim vomitu excussis radicibus his non tam cito sedata fuissent: illud enim , quod

jam humoribus mistum fuerat, perrexisset corpus turbare. Admodum ergo verosimile videtur , Opium etiam in ventriculo haerens solo attactu, mutatis nervis hujus visceris , talem mutationem producere in sensorio cominu ui , ut, manentibus doloris causa dc nervorum integritate , tamen non fiat in mente doloris idea. Uideturque Divina Misericordia nare auxilia hominibus concessiste, ut dolores enormes, quorum caulae tolli nequeunt, vel non nisi

longa temporis mora enervari pos Iunt, sopiti pollent pro tempore. Unde Sy-dQuhamus, plurimis experimentis convictus , conclusi, quod absque his auxiliis manca sit & claudicet Medicina : addiditque, jactatissimas etiam praeparationes Opii non augere ejus vires , vel corrigere illam, quam fallo credebant ineste multi, malignitatem. a J Certe prudenter adhibitum optum debita doli, licet

Ctiam per menses continuetur ejus usus, omni noxa caret. Unde non immerito

dixit Eruditissimus Ioannes Terentius Uncos in notis suis ad Francisci Hemander Aerum Mexicanarum nova Hispania Thesaurum , quod , cum univer lus Oriens ScMeridies impune de quotidie utatur Upio , Datura , Bangue dc similibus, dolendum sit, infinitos mortales dolorum cruciatibus perire unius hujus remedii ignorantia, qui orco eripi pqssent, si Medici, totius orbis consensu persuali,co saepius uterentur. bὰ Pr Uper Alpinus , licet venenatum damnaverit Opium, xamen cogitur fateri, AEgyptios quotidie sumentes nullam inde noxam sentire, licet aucta sensiin quantitate ad trium drachmarum pondus aliqui suinpserint. Si vero dudum assueti hujus usui subito illum intermittant, syncopen dc alia gravissima symptomata patiuntur , donec iterum optum sumpserint, vel larga copia vianum Creticum, quod generosissimum est, una cum aromatibus potaverint. c

Negari quidem minime potest , imprudentem opii usum in masna quantitate deliria, convulsiones & lethalem apoplexiam produxisse : sed plurima remedia, quae debita dosi tuto quotidie usurpantur , nimia copia exhibita nocent. Mem rabile tale Exemplum habetur dὶ quo constat opii virulentia, dum magna dosi

dabatur non assueto. Juvenes Copthae, ut in compotationibus Vincerent quemdam ex sodalibus, qui reliquos omnes se superare posse gloriabatur, inter po-

355쪽

4 DOLO R. f. 229. I 3 cula inscio drachmam opii vini cyatho dissolutam propinaverant : aliquot horas postea miser ille delirabat pessime , post profundo somno sepultus iacuit. S

quenti mane dum inviserent miserum, ut victo nempe insultarent, invenerunt jacentem sine pulsu, lividum de moribundum ; paulo post, frustra tentatis quia busdam etiam fatis vehementibus remediis, exspiravit, quindecim horis elapsis post optum assumtum. Tumores lividi, infantis quadrimestris caput magnitudine aequantes, brachia & femora cadaveris deturpabant cum foetore intolerabili dicenteni feles ex vicinia turmatim accurrebant, & cadaver lingebant cum aviditate tanta, ut certissime devorassent, nisi cautum fuisset. Hoc mirum Exemplum probat quidem , enormi quantitate datum optum non assueto pessima producere mala , ct mortem ipsam ; imo Venenata vi corrumpi inde sui da corporis humani. Tutum tamen esse remedium, si debita prudentia adhibeatur, innumera experimenta evincunt. Nec ideo vilipendendum est, quia doloris sensum tantum , non vero ejus causam tollit. Magnum enim quid est in morbis dolorem sedare posse r nihilque impedit interim aliis remediis doloris causam cognitam tollere, dum narcoticis doloris sensus obtunditur. Non tamen satis inculcari potest, quod , licet nullus sensus doloris adst tunc, pergat tamen doloris causa corpus destruere. Dum enim in dolentissimis morbis inqammatoriis, pleuritide v. g. , narcoticis compescitur dolor , saevissima inflammatio pergens vasa essecta destruere gangraenam facie , & evigilans a somno suo homo moritur saepe subito. Funestus talis eventus tunc adscribitur his auxiliis, eum tantum inde factus fuerit, quod aegri querelis non admonitus Medicus male crediderit lenitum morbum esse, cum tamen aequali, imo majori forte aliquando violentia, post haec remedia exhibita pergat. Dum enim suppressis omni motu animali sic profundus somnus inducitur, vitales motus augentur : sed in morbis inflammatoriis iam peccabat nimia velocitas vitalis motus; unde numquam tutus videtur esse in his Narcoticorum usus , nisi validis evacuationibus praemissis per Venae Sectionem &c. iam fractus fuerit numius morbi impetus. Hanc rem 1ollicite monuit etiam Sydenhamus, qui tamen frequenti usu in plurimis morbis salutarem narcoticorum vim tam bene nou rat , & illis tam audacter utebatur. ta Quomoao autem, & quibus cum G telis narcotica tuto exhiberi possint, dictum fuit in Commentariis ad 9. 1o1.

Per haec autem remedia tolluntur omnes illi effectus, qui a sensu doloris fiunt; inquies nempe , jactatio, 3c visilia imprimis ; reliqui autem ef eetiis , qui

pendent a causa doloris, quatenus nititur destruere nervos dolentes, pergunt,

sopito licet doloris sensu.

CONVULSIO, SC.

I. 13 o. IOLENTA, Invita, & alterne repetens, contractio V musculi Convulso vocatur.

Agitur hoc loco de convulsione, quae a vulnere ut eausa nascitur e postea enim f. Tio. peculiari capitulo dicetur de convulsione sebrili, quae a longe aliis causis oritur ; hinc & aliam medelam requirit.

356쪽

Omnis eonvulsio est affectio musculi r & quia musculis agentibus tendinea

eorumdem trahuntur, dumque hoc alternis vicibus fit, tendines nunc trahuntur , nunc laxantur iterum; hinc & subsultus rendinum aliquando vocatur ille aflectus apud Medicos, dum pulsum explorantes convulsis brachii musculis ten dines lubsilire percipiunt. Cumque & tendines sub nervorum generali nomine complexi fuerint Veteres, senim vocaverunt ligamenta dc tendines, a que ac cerebri & spinalis medullae propagines sa).ὶ Ideo nervorum distenti nem vocavit Celsus illam affectionem quam hodie communi usu convulsionem vocare solent Medici. In omni autem convulsione adest contractio musculi; quae, si per voluntatem feret, non esset morbus t hinc additur in definitῖone , quod sit invita contractio musculi. Praeterea requiritur, ut haec contractio sit violenta, aliter enim nulla distinctio foret inter convulsionem erate morem, in quo praeter voluntatem mus. culi contrahuntur & relaxantur quidem alternis vicibus , sed tamen debiles sunt illae contractiones; in convulsione vero violentae. Deinde additur in definitione, quod alternis vicibus repetatur haec musculi contractio , cessatis brevi, mox r

nascens iterum.

Notandum tamen , quod si causa illa, qualiscumque demum sierit, quae abcque voluntatis imperio musculi contractionem efficit, pergat agere, sine alterisna intermissione, tune musculus perpetuo contractus manet, quamdiu illius causae actio durat. Malum hoc ad convulsonem referendum esse satis patet, quia eaedem causae occasionales nunc alternas illas & invitas musculorum contractiones, nunc stabilem eorumdem, invitam tamen , obrigescentiam faciant. Appa

ret in Epilepticis r in quibus, dum paroxysmus adest, nunc adsunt alternae illae convulsones , paulo post instar statuae saepe obrigescunt, contractis fere omnibus totius corporis musculis; mox iterum convelluntur. Spasmum se πασπινὶ vocaverunt Veteres Graeci illud malum . quod hodie convulsio Medicis dicitur ; tetanum τε γαιονὶ autem, quando praeter voluntatis imperium musculi valide contracti obrigescunt; quod mali genus Cessus rigorem vocavit, spasmum vero distentionem nervorum dixit. bὰ Convulsionis enim nomen apud recentiores tantum Meducos hac significatione reperitur : Quamvis tamen apud Aretaeum , scin ubi de te rano asit & ejus differentiis, occurrat vocabulum lin a, quod satis apte convulsionis nomine in versione exprimitur : tamen videtur promiscue & spasimi εctetani nomine usus fuisse, ut eundem designaret assectum; uti in eodem Capite satis evidetver patet. Et Galenus id) dixit, quod tetania sit convulsio : sed in terano partes convelli non videntur, quod aque antrorsum ac retrorsum tendantur.

Unde concludi posse videtur, quod licet hodierno usu convulsionis nomen adhibeatur . ubi invita, violenta, & alterne repetita musculi contractio adest; tamen generali magis significatione posse etiam hoc nomine intelligi contracti nem invitam & violentam musculi, quae diu manet sine alterna remissione :cum & quondam promiscue hoc factum fuerit, & omnia haec mala saepe ab

a Galen. de usu pari. lib. X v. cap. I. Char- aeui. Lib. I. cap. caten Tom IV. pag. d) Comment in sin. IV. Aphorism. N'. s r. 5 i A. Corn. Celsi Medie. lib. x. cap. r. l Charier. Toin IX. pag. III. c Aret. Cappad. de cautis & signis morb. i

357쪽

iisdem causis nascantur, & easdem partes occupent, nem re musculos. Illam autem convulsionis speciem , quae distentis manentibus musculis fit, diviserunt

in tres Clalles, τε τἀ, o dixerunt, quum neutram in partem detortus homo Minflexilis distenditur ; ἐμουμ 3 i. νει vero ubi versus anteriora corpus inflexum obrigescit; ἐπιστοτονον autem, si versus posteriora incurvetur eorpus simili modo Praeterea tetanus potest else vel universalis, dum omnes musculi corporis sic atafecti obrigescunt uno momento; vel potest esse particularis : uti dum v. g. sic spasmo constrictis maxillae musculis, os pertinacissime clauditur &c.

CUJUS causa id , quod liquidum nervosum vi alterna

in musculos convulsos pellit.

Observatur tu homine mira haec propraas, quod possit ad voluntatis nutum ἰper musculos voluntatis imperio subditos , motum excitare , illumque sustinerect dirigere, augere dc minuere, motumque excitatum supprimere iterum , atque supprellum renovare denuo. Et illi motus adeo sensibiles in corpore excitati, tanta vi mechanica mutantes alia corpora, in suo ptincipio vix videntur corporei ; omnesque fiunt sine cognitione caus, vel instrumentorum, quae huc requiaruntur. Nam peritissutius Anatomicus non melius hos motus perficiet, quam innocuus puer. Omnium maxime mirabile est etiam, quoiu in his motibus excitandis nulla appareat mutatio Physica in corpore Praeter rem mutatam ; & sui press dein ex voluntatis arbitrio motu , nullum lupersit tantae mutationis vestigium. Omnia autem haec fieri possunt sine ulla fere observabili successione temporis; dum enim quis brachium vult elevare, jam elevatum est. Requiritur tantum ad hanc rem , uti ex Physiologicis patet, ut liberum sit commercium inter cerebrum& musculos, per nervos ex cerebri medulla ad musculos voluntarios delatos. Cum ergo convulsio ex definitione data sit alterna talis motus excitatio , &excitati suppressio; & possimus ex voluntatis arbitrio hoc imitari, uti mendici Epilepticos mentientes satis norunt θ patet, convulsionem excitari posse ab omni

causa, quae invito homine per nervos talem mutationem musculis inducit, qu lem voluntatis imperio eficere possiet homo sanus. Cumque modus , quo per v luntatem motum excitamus, nos lateat, sed tantum observemus effectum ; etiam poterit aeque latere mutatio illa ultima sensorii communis, per quam convulsio nascitur. Totum , quod ars potest , est, ut observet illas corporis mutationes, quas sequi rur invita talis musculorum contractio ; & deinde has mutationes cognitas tollat, vel emendet : licet minime intelligatur , qua ratione mutationes illae corporis assiciam sensorium commune ; sive illum cerebri locum , ubi limret mutabilitas cogitataonis a mutato corpore, & vicissim mutabilitas corporis a

mutata cogitatione.

Quia autem ex observatis Medicis constat, plurima talia accidere posse corpori , per quae convulsiones excitantur; hic autem tantum agatur de nis malis, quatenus vulnus factum sequuntur ut cautam praecipuam; hinc videndum , qu nam sint observata in vulnere ipso haerere, a quibus convulsiones factae fuerunt.

Illa autem cecensentur sequenta paragra plio.

358쪽

CONVULSIO, dcc.

31 31. A DEOQUE in ipso vulnere haerere potest, sive sit ma

Ax teries aliena irritans, sive ipsa nervi laesi 163. 164. I 61. IS 3. I 8 . 2 Conditio, sive evacuatio cruoris nimia praegressa.

MATERIES ALIENA 1Rκ1ΥΑΜ s. Tenerrimum illud pulposum , me stultae cerebri productum , quod proprie dictam substantiam nervi constituit , quod tot involucris munitur in nervis majoribus, ut tuto deferri possit ad loca dobita ; si irritetur a quocumque acri, vel alio corpore , quod mechanica figura & duritie suarum partium laedere dc destruere poterit mollissimam hane pulpam ; poterit convulsio inde nasci. In vulnere jam poterunt haerere nervi Atendines cliscissi , vel involucris suis sic nudati , ut ad intimam illam pulposam substantiam, adeo facile irritabilem , acria pertingere possint. Imo nervi nudi

si tantum tangantur a non consuetis liquidis, enormes dolores & cnnvulsiones

ipsas inde sesui constat. Dum carie dentium erosa fuit crusta illa durissima, ne vulos tenui inmos per dentis substantiam dispersos tegens; acr frigidus assabens, sacchari particula, molle butyrum &c. applicata his nervis nudis, convelli faciunt totum hominem prae doloris acerbitate. Simplex attactus nudi suis involucris tendinis uno momento tetano universali obrigescere facit hominem , uti dictum f. I 6 ; cum tendines, suis vaginis mucosis vel pinguedinosis tecti, patiantur se protrahi, elongari, consui S c. sine magno malo. Cum ergo in vulnere senta Iissimae illae partes nudentur saepissime, poterit instrumenti vulnerantis pars reis licta, fragmenta ossium vel simile quid in vulnere haerens, irritando has partes, saevissima mala producere. Idena fiet ab humoribus in vulneris cavum effusis, ibique in acrem indolem degenerantibus; uti de ab acribus vulneri applicatis remedii

titulo ; uti in paragrapho modo citato exemplum ex Hippocrate allatum confirmavit. IPSA NERVI Lasi coNDI Tio &c. In numeris citat. demonstratum

fuit, punctos vel semilaceros, nervos de tendines , convulsiones & alia saevissima symptomata producere ; & pluribus observatis Melicis hujus asserti veritas con firmata fuit. EVACUATIO e Ruo Ris Nixti A pRAEGREss A. Simul ac tanta copia subducuntur humores de corpore, ut residuum, cordis vi per vasa pulsum, illa aequabiliter replere nequeat , deficit pressio in arterias cerebri, unde & spiria tuum motus per nervos cerebri cellat : hinc omnium musculorum paralyss ; & a cerebello , simibter assecto, animi deliquium : unde omnia liquida nervosa dc arterio a incipiunt quiescere. Interim frigore majori corporis , motus imminuti sequela, contractae paries venosum sanguinem versus cor derivant; quod repletum contrahitur, & summa velocitate per vacuas arterias sanguinem movet ,

cum nihil resistat sanguini ii 'mulso. Tunc ergo validissimo impetu sanguis per

cerebri vasa movetur ; unde spirituum motus in musculos velocissimus fit, sed mox desinens ; rediturus iterum , quando cor sensim impletum se contrahet. Uno ergo momento validissima causa motus musculis applicatur, quae iterum sequenti momento desinit; unde alterna violenta dc invita musculorum contractio , quae convulsio dicitur. In mactatis animalibus quotidiana observata hanc rem evincunt. Duna vitulis . V v iij

359쪽

ovibus, porcis Me. discissis arteriis carotidibus pleno rivo sangnis effuit, ei rea mortem incipit celsare sanguinis fluxus , per intervalla tantum rediens , ob ea fas modo dictas; tuncque semper valide convelluntur animalia , donec morial tur. Dum per abortum , Vel post partum, patulis uteri vasis omnis fere sanguianis copia exit, toties convelluntur mulieres ,& cepe subito pereunt. Idem observatur , aum hypercatharsi per alvum nimia copia liquidorum de corpore subducitur. Ideo monuit Hippocrates : copiose sanguine fluente, convulsio aut singultus acce-ῶns malum ain. Et alibi b ὶ s convusonem fieri ct a repletione , ct ab inani Disa dixit. Sic de nimia purgationi succedere conmulsionem ct singultum asserit e . Si milia plutimis aliis in locis habet. Designat enim hoc malum, post nimias evaeuationes ortum , tantam fuisse factam subductionem liquidi de corpore, ut vasa vacua collabantur, & sanguis, corde pulsus , non possit propagare motum acceptum per vasa plena, sed libere ruat in vasa vacua : unde deficit requisita pressio aequabilis in encephali vasis , a quibus tota vita oc humanitas pendent; Hinc patet , quantum tunc adsit periculum , si ab inanitione nimia oriatur convulsio.

g. 233. AE UIN & effectus ejus perturbatio omnium Aetionum cognost Itur.

Effectus convulsonum mirabiles sunt de innumeri 1 nihil enim in toto corpore manet non turbatum , sive solida sive fluida spectes , sive actiones ipsas , quae ab

his pendent. Dum enim alterna hac de violenta contractione nunc rigent musculi, nunc flaccescunt iterum , sanguinis per musculos transitus impeditur uno momento , altero momento per flaccidos musculos liberrime & cum impeiatu sunmci transit ; venae, musculis convulsis vicinae, citissime deplentur ; hine venosi sanguinis impetus cor versus acceleratur ; unde maxime turbatur aequa bilis sensuinis receptio in cor , ejusdemque expulsio ex corde. Respiratio miris sepe modis turbatur, laboriosa fit & non perficienda nisi summo molimine et aliquando de vehemens It tangulatio accedit, uti pulchre notavit Aretaeus, ubi triani e sectus describit. di Nec minor perturbatio in actionibus animalibus observatur: Musculorum enim illi enormes motas non determinantur ex voluntatis imperio, sed invito vel M inscio sepe aegro fiunt: ispe omnes sensus externi .c interni ab lentur penitus , Vel turbantur mirifice : nec mirum . cum convulsiones testet tur affectum esse illud organum corporeum , cerebrum nempe , unde tota humanitas pendet. In naturalibus actionibus pariter mirae observantur mutati nes. Maxillae sepissime lic constringuntur , ut ne cuneo quidem deduci tossint; deglutitio impossibilis; Ventriculi dc intestinorum mirabiles inflationes abdomen sepe ad crepaturam usque distendunt. Alvus & vesica nunc penitus intercepta nihil demittunt i aliquando , inscio agro , clam foeces Sc urina elabuntur dec. Una verbo ut totam rem complectamur , murantur singula & universa in toto corpore aliquando per convulsiones tam enormiter , ut nihil de pristina sanitate supersit, & ne quidem a familiaribus agnoscantur miseri , quae omnia accuratissime n lavit Aretaeus in loco modo citato , dc conclusit: votum adstantibus , prius impium,

360쪽

s 133. 13 . CONVULSIO, &c. , ,

honestum escitur, atrum et ita defungi, quo una cum doloribus ct aerebis

malis liberetur.

Saepe enim, si evaserint, luctuosissima mala supersunt, a distortis membri, musculis distractis , functionibus cerebri deletis &c. Tristes enim casus docuerunt frequentissime , Paralyses, Atrophias, stultitiam &c., post convulsiones valida,

toleratas, tota vita mansisse incurabiles. Tandem & abolitio omnium actionum vitalium , animalium , naturalium ἰmors nempe convulsiones aliquando sequitur , & tantis malis finem imponit. Dixit Hippocrates : t a in Vulneri accedens convulpo , lethale. Et Aretaeus in eodem loco moao citato de convulsionibus agens dicit : nam ob vulnera fieri solent, membrana , aut musculis, aut nervis punctis , ex quo plerumque moriunιur. A vulnera enim convulsio lethalis est Ure.

f. a 3 . C A N AT U R. i. Ablato irritante si 86. in arte Ch Irurgi

Is is . I 88. i. acri lenito, vel dissipato. 3. sublata nervi conditione s132. per remedia i 128. 219.ὶ descripta A. repletione per lene, amicum , liquidum alimentum assiduo parca copia ingestum. s. sedata simul haemorrhagia. 21 8. 1 I9. in

Ingens farrago habetur apud auctores remediorum antispasmodicorum : sed eumn distinctis adeo, imo siepe oppositis oriantur causis , patet facile unicuique, nullum universale remedium ad convulsiones dari , sed indagata prius causa determinari debere auxilium, quod causam hanc cognitam tollere vel enervare possit. Cum autem convulsiones post vulnera oriantur, vel ab irritante quocumque in vulnere haerente ; vel a nervis, tendinibus , vel membranis punctis vel semidiccissis ; vel denique a sanguinis nimia lactura ι ideo ad tria haec indicata omnis curationis scopus dirigitur. Unde primo & secundo numero hujus paragraphi agiatur de modis , quibus irritans quodcumque tolli vel leniri potest; tertio vero numero agitur de illis , quae nervi affecti vel tendinis conditionem descriptam tollunt: ultimis binis numeris indicantur auxilia , quibus sanguinis jactura compesci poterit, & restitui illud, quod jam perditum fuerat. x. Si spina loco nervoso infixa haereat, sub ungue v. g. nudas nerveas papillastadens post summos dolores saepe convulso sequitur , non tollenda facile ; quam diu haec spina ibi haeserit. Unde, quantum fieri potest, in prima vulneris deligatione inquirendum , an tale quid haereat in vulnere. Quomodo autem hoc fiat , quibusque cum cautelis haec tolli debeant, dictum fuit in numeris hic citatis. 2. Rarius aerimonia in vulnere ex allatis humoribus nascitur , nisi ingens cata cochymia in corpore prae dominetur, vel in victu acria plurima ingerantur. Lonse requentius ab applicatione acrium remediorum hoc ri, dum Arsenicum , vel alia rodentia, imprudenter locis nervosis vel tendinosis vulneratis adhibentur. Haee autem cognita tollenda sunt, vel enervanda talibus , quae opposita virtute cogitutam acrimoniam corrigere valent. Unde iterum nisu univertate hie determinari

potest, sed singulari acrimoniae conveniens medela applicanda est. Mollissima i co Aphotita. i. Sest V. Charier. Tori. Ix pag. Isti.

SEARCH

MENU NAVIGATION