Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

341쪽

libus illis corporibus idt inalorum catervam producere poterat, licet momento ante nihil in solidis vel fluidis partibus mutatum detegeretur. Si ergo supponeremus omnia puncta sentientia in corpore manere , aboleri autent omnia puncta non sentientia , haberetur imago illius hominis interioris Sydenhami. Sed quam multa sic tollerentur de corpore. Totum cor in morbis ardentissimis deo agitatum, inflammatum &c. non Golet, sed anxietatis sensus molestissimus oriarur ; totus pulmo saepe purulenta labe consumitur sine dolore; sic & renes cum tamen pelvis & ureterum membrana interior male astecta tam enormet dolores faciant: totum hepar abscessu consumitur sine dolore : sed si exterior hepatis mem brana assiciatur , dolor intensus adest dec. Doloris ergo idea in mente sequitur talem dispositionem fibrae nervosae in cor pore , quae dissolutionem minitatur ; sic tamen, ut admodum probabile videatur polse etiam excitari doloris idcam , licet nulla mutatio nervis acciderit, sed tantum fuerit mutatum illud, a quo nervi hi suam originem ducunt , nempe eer brum ipsum.. Neque hoc tantum in nervis illis apparet , qui fideli custodia cavent, ne corpus destruatur, & ubique dispersi doloris lenia monent hominem , ut tollat vel evitet omne illud, quod pergens agere, ut nunc agit, partem destrueret; se . videmus, idem certissime heri in aliis nervis, a quorum mutatione in mente ortui

tur distinctissimae ideae, quod nempe illae fieri possint aeque vividae, licet nulluminia

jectum externum egerit in sensuum organa, sed tantum per morbos mutatio inducta fuerit ipsi sensorio communi. Sic phrenitici quam mira vident phantasmata, quam horrendos saepe fragores audiunt &c. licet nulla causa exterata adfuerit , quae fias ideas excitaverit mutatione nervis inducta. Idem ut Melancholicis delirius& Maniacis furoribus contingit. .

g in 1. V I eo acrior, quo fibra rupturae propior: eo autem

I mitior . quo naturali est tensioni propior.

Cum ex praecedenti definitione doloris patuerit, dolorem tunc percipi, quando fibra nervola sic disponitur , ut dissolutionem minitetur; sponte sequitur, illum

eo acriorem esse, quo catasia dolorem excitans nervos plus aistraxerit , modo adhuc cohaesio maneat: hac enim sublata , cessat dolor. Et vicissim eo mitior erit doloris sensus , quo minor fuerit nervi distractio. Patet hoc in tormentis , quibus utuntur judices , ut invitis maleficis criminum confessionem exprimant. Suspenso eirim manu bus homini alligant pςdibus pondera, sensim aucta , unde majori facta partium distractione 'per gradus augetur dolor ad summana acerbitatem usque. Sumulac auferuntur pondera, minuitur dolor. Nervi plurimi in nobis sunt fati, laxi

hinc sine dolore extensionem ferunt; sed ubi per periosteum v. g. dispersi supra o

se tenduntur , minimum tensionis augmentum tam acerbos cruciatus emcit; hine

summi illi dolores in Lue Venerea, dum osset tumores incumbens periosteum sensim distendunt 3c dilacerant. Inde & acerbissimum illud tormonti genus, quod adhibent Carnifices, dum spinae tibiae cochlea imposita Periosteum, adeo acuti sensus , ad durum os conterunt, sensim aucta pressione. Ob eandem causam & acer timi dolores in minimis nervis fiunt; majores enim nervi minimἡm partem suae m lis habent vere nervosam dicendam : hinc facile fieri potest , ut talis maior nervus

distendatur, nec tamen adhuc fiat distractio in minimis. nervosis fibrillis, sed tan Diuili od by Corale

342쪽

. 6. m. 122 DOLOR. 31ue tum in callosis vaginis has fibrillas tegentibus. Sed 'quando nervus est exietuus, detensius , Se imprimis liis involucris nudus, tunc summi dolores etiam a levissima causa fiunt: Docet hoc dentium dolor, ubi, crusta adamantina dentis erosa , minumi nervuli, per dentis omnem substantiam internam dispersi , vaginulis suis nudi, ab ipso aeris attachii tam intolerabiles cruciatus faciunt, non sedandos fere, nisi nervulus affectus destruatur aucta diitractione, vel applicatis remediis, vel eradic

tur dens.

g. in π TNDE Dolor summus in eadem parte brevis, mit Iordiuturnus esse , & intendi potest, & remitti.

Cum dolor supponat illam conditionem nervi, qua rupturam, id est distbluti nem continuitatis, minitatur; & ille eo acrior sit, quo si ra nervosa rupturae propior est; patet dolorem summum tunc adesse, quando fibra nervos, iam Jam rumpetur : sed fibra nervosa rupta, cessat omnis dolor, qui ante ab hae finia nimis clistracta fiebat. Dolor ergo tum mus , mox rumpendam fibram nervosam designans, brevis erit, quia rupta fibra desnet. Sic dum acutissima novacula vulnus infligitur, momentaneus sentitur dolor, sed mox evanidus. Et in Podagra observatur, eo ciutius defervescere paro xysmi saevitiem, quo acrior urserit dolor. Dum dente cari se facto nudantur nervuli, per ejus substantiam dispersi, aliquando sugendo trahitur talis fibrilla nervosa, de oritur tam immanis dolor, ut ne quidem perpauca

momenta ferri posset vel a robustissimo homine; sed rueta hac fibrilla, cellat brevi. Dum dens evellitur , summus dolor est ; dente evulso, statim cessans. Summus ergo dolor cito destruet nervum dolentem; vel sic afficiet cerebrum , ut omnis doloris perceptio cesset, tuncque simul plerumque syncope fit, sive abolitio omnis motus vitalis. Nec ultra pollunt etiam acerbimma tormenta procedere: sic

enim astecti cadaveris instar nihil amplius sentiunt , uti plurimis exemplis constititit: quod malefici, ad torturam damnati, aliquando statim quasi exanimes fiant. nec postea vel exquisitissimos cruciatus sentiant. Videtur huic sententiae repugnare, quod acerbus saepe dentium dolor per plures dies, imo & septimanas , homines torqueat: Sea ratio est, quod nervulus, dentis substantiam ingressus, in minimas fibrillas divisus, per omnia puncta distri buatui; hinc licet summo dolore destruatur una talis fibrilla, idem malum ad re Iiquas fibrillas pergens poterit diu continuare saevos hos cruciatus. Cum vero mitior dolor leniorem nervi dolentis tensionem supponat, hincque minus periculum rupturae; patet facile, talem dolorem longe diuturniorem et Iepolle: & cum inter naturalem nervi tensionem de summam distractionem, rumturae proximam, innumeri gradus intermedii possint concipi; apparet, tales dot res diu manere polle sine destructione nervi assecti, & pro majori vel minori distra chionis gradu possie intendi & remisti. Illi autem dolores, qui oriuntur in partibus corporis cordi satis vicinis una cum valida febre, brevi cellant, destructa parte dolente ; sed in locis a corde admodum remotis , & sine magna humorum agitatione, diuturni dolores, de saepe recrudescentes , tolerari possunt sine partium dolentium subita destructione. Terribilis adeo Iliacus dolor inflammatorius robustissmum hominem saepe paucarum horarum spatio necat: Podagra vero saepe viginti annis repetitis paroxysmis cruciat, antequam in calcem destruxerit partes dolentes; tuncque minuitur in extremis dolor Podagricus, vel & aliquando cessat: sed ad

343쪽

,ic DOLOR. 3. Laa. 223. Qvi. interna desertur haec materia, quae prius in artus detonabat, & pessima mala producit.

g. 113. AUSA Doloris ergo omne id est, quod talem ex tensionem , vel dispositionem , o. I facit.

Generali ergo causae doloris nomine comprehenditur omne illud, qualecunque fuerit, quod nervum , non dolentem antea , sic distrahit, vel alio quocunque modo disponit, ut rupturae periculum sit: nec refert, an hoc premendo, distrahendo , rodendo &e. fiat; effectus erit semper idem : nempe nascetur in mente doloris idea. Intensitate vel & duratione poterit disserre dolor a diversis causis ex- . citatus , Caeteroquin effectus erit idem. Patet hinc, quam multiplex possit esse causa, quae in corpore etiam sanissimo dolorem excitat. V t autem ordine pollet indasari a Medico latens doloris causa.

S cognita tolli, ad quasdam classes debent reaegi causae doloris hactenus observa- α , quod fit sequenti paragrapho.

g. 22 . OUO refertur i. v Is naturalis . contractionis pauciorI-

bus fibris sustentata, dum quaedam solutae sunt i 8 3 3.

. Quod vas fibris ner vosis contextum nimis replendo distendit , eo ψbstructio , plet hora , cacochymia abundans, auctusque motus Cir ςul Rris , spectant. 3. Quod vi distrahit, ut luxatio, tumor, Vis ex-xerna. 4. Omne vulnerans, & rodens. . De hac re dictum fuit g. 161. & g. i 83. In Paronychiae pessima specie , in quaxς dine flexorum digiti assiecto tam immanis dolor oritur, hoc apparet : excidit enim Vpkitime ultimae phalangae digiti ossiculum post enormes toleratos cruciatus. Sed ut 0ς fieri possit, debet tendo afixus huic ossiculo prius inde separari: quod non QR dc semel, sed lenta tali distractione fit. Nulli enim fere parti corporis tam exuph Dolis tam validi assiguntur musculi, quam digitis; & in hoc morbo musculis yy ς i tractis , digiti semper flexi apparent. Dum ergo incipit tendo separari ab ψς 'ssiculo , reliquae fibrae sustinent totam vim nauiculi contracti, & lenta , sed

inua laceratione, ab osse distrahuntur, cui cohaerent ε, unde immanis dolor smi xum cerebrum sic turbat, ut acutissima phrenitis, convulsio, & mors sepe idiis is η xur : Omnem humanam ratientiam evincunt haec tormenta , quibus vivis p M. Cohaerentes partes sensim lacerantur. Philotas, qu.ιnquam hinc ignis, illinc ' , jαm non ad quastionem , sed ad poenam ingerebantur et non vocem modo, sed se,.- ἔς ktus habuit in potestate ; sed postquam intumescens corpus ulceribus , flagelim re dis bobus incussos ferre non potuit , si tormentis adhibituri modum essent, se , scire expeteret, pollicetur, c. a .is Omonstratum fuit in Commentario i. 3s. Vasa majora constare ex convolaiaiau η'ς Π branis, quae omnia vasorum genera in se continent, etiam minima t dis, S VPQris , nervos nempe : omne ergo illud, quod distendit vasis majoris latera,rii. 'ς x Dariter nervos per haec dispersos ; sed ab hac distractione nascebatur in ς doloris idea, uti dictum est. Dubitari posset, an omnia vasa corporis ha- Q. Cui iii, Lib. VI. cap.

344쪽

η. 214. DOLOR. 31

beant in suis membranis nervos sentientes cum in *. 11 o. dictum fuit, plurima viscera quae Iamen vasorum congeriem eIse ex Anatome hodie constat in saepe conlami sensim & destrui fere sine dolore : U nde hoc tantum verum erit, quatenus vasa constituentes membranae habeant per stiam substantiam dispersos nervos a cerebro oriundos & sentui dicatos. Hoc autem in plurimis vasis obtinere patet, quia tenuissimae aciculae apice in superficie corporis nullum punctum laedirotest, quin Must ex vasis laesis contentus humor, & siinui percipiatur doloris . lensius. Causae autem, quae vasa fibris nervosis sentientibus instructa distendunt, praecipuae sunt sequentes. -

Ο Β S T R U C TIO supponit semper obturationem canalis, per quem liquidum

vitali motu transfluere dedet, hinc necessario tequitur, ut liquidum appulsum ad locum canalis obstructum , nec penetrare potens , dilatet vasis latera, Illaque ait nuet & tandem solvat, uti demonstratum fuit in Commentariis Li2O; patet er- .go , fibris nervosiis vasis obstructi latera constituentibus tensis summopere, & ini

dem ruptis, posse excitati dolorem : & quidem vario intensitatis gradu pro Varia distractionis mensura, um in pleuritide obstructae arteriae sanguitie immeabili in locis intercotalibus distenduntur a vitali liquido a tergo urgente, quam immanis nascitur dolor , semper eo acerbior, quo majori impetu sanguis pellitur in loca obstructa; unde debilitata vita per Venae Sectionem cessat vel minuitur dolor. Hinc obstructio proprie loquendo doloris causa non est, sed liquidum a tergo urgens dilatando vas obstruetiim dolorem excitat. PLET HORA. Probatum fuit S. 1o6. s. nimiam copiam boni sanguinis di tendere vasa , imo & rumpere posse , hinc omnes gradus doloris , qui praetern turalem tensionem vasorum aci rupturam usque seqvi possunt, ab hac causa sola excitantur. Docent hoc saepe molestissimi capitis dolores a sola nimia plenitudine orti, sanguinis missione tam feliciter tollendi: Muliere etiam , antequam fluxu menstruo evacuabitur nimia plenitudo, saepe ab hac causa dolores in variis partibus corporis sentiunt, qui evanescunt, dum per uteri vaca dilatata elapso languine tollitur nimia ejus copia. CA COCHYMIA A auso Aus. Omnis humorum nostrorma degeneratio ob illis conditionibus , quae requiruntur in sanitate , hoc nomine vocatur. P test ergo & nimia vasorum distentio fieri aeque ab alienis humoribus apsestis , quam a nimia copia boni sanguinis; unde & dolor excitabitur a distractis fibris nervosis vasorUm membranas constituentibus. Non agitur jam hoc loco de majori acrina nia , quam liquida degenerantia acquirere pollunt, & per quam rodendo Sc irrutando stolorem excitare valent.) Dum iners aquosa colluvies in panniculo adi posse aggesta, in crurum Anasarca, cutim incumbentem distendit, ab hac sola causa

dolor nascitur. AUCTUSQUE Morus ci Reu LARis. Demonstratum fuit F. Ioo. tum auctum motum sanguinis per vasa calore aucto facere majorem rarefactionem liquidorum ; unde sequitur vasorum major distensio, & a liquidis crassio tibus , dilatata vasa ingressis , obstructio & destructio, inflammatio &c. Sed haec omnia fieri nequeunt nite distractione & dilaceratione fibrarum nervosarum per vasorum membranas dispersarum ; unde satis patet, dolorem inde excitari. In febribus a solo aucto motu capitis dolor & artuum fieri poterit: minuta vel sublata

febre, iterum cessan S. .

345쪽

3. Omne illud, quod vi distrahit partes nostri corporis , minuit earundem coli sionem, ergo continuitatis solutionem inducere poterit, si pergat, vel augeatur haec distractio; sed ex definitione doloris f. in o. illa conditio nervi, quae diisolutionem continui minitatur, doloris ideam in mente facit. Distractio ergo partium, fibris nervosis praedita sum, dolorem faciet, a quacumque demum causa fiat. Unde dum luxata ossa, cavis suis, quibus naturaliter continebantur , elapsa, ligamenta articulos nectentia elongant, tam acris dolor nascitur, qui, osse reposito , statim cessat, nisi distracta per luxationem ligamenta, vel vicinae partes pressae, jam in- .flammua fuerint: manifesto indicio, dolorem post luxationem ortum tantum ab hac distractione ligamentorum fieri. Unde Hippocrates monuit: quod in illis, qui post humeri luxationem restitutam omni dolore carent , ' partibus vicinis nulla in- nam matione astectis, & ideo nulla cura sibi opus esse arbitrantur, cavendum sit quam maxime , ne repositum os iterum prolabatur : S. ideo jubet, ut Medici hoc

praesagiant, quia longe facilius luxatio redit in his casibus , quam si nervi inflammatione tentantur sa).

Facile jam patet, eundem est ectum esse, si tumor , nam a quacumque causa, distrahat partes. In arthritide enim inflammatoria , vel & per alios morbos , ut spinam ventosam . exostosim &c. distracti nervi. per ligamenta articulorum dispe si, tam acerbos cruciatus faciunt. Quantus autem dolor a sola vi externa distra. hente fieri possit, docent tormenta maleficorum legum auctoritate facta , in quibus, vel ponderibus appensis , vel trochleis, distenduntur corporis partes. . Omne minus, uti ex ejus definitione F. i s. patet, est 1 oluta cohaesio partis mollis : led dum instrumentum vulnerans partes antea unitas dividit, fit illa conditio nervi, qua distatutionem minitatur; nascitur ergo dolor : sed statim ev nidus, si celeri actione instrumenti vulnerantis separantur partes ; tamen illo m mento , dum vulnus infligitur, dolor est. Ille autem dolor . qui aliquo tempore post vulnus inflictum nascitur, a distractione partium , per vulneris labia ab invicem s cedentia, pendet; unde ille dolor vulnus quidem inflictum sequitur, sed non a vulnere ipso, ut causa immediata , sed a mutatione vulneri inducta per contractilitatem

partium, oritiin Nervus enim rupturae proximus doloris ideam in mente facit; nervo autem rupto dolor cessat: unde dum vulnus fit, dolor nascitur ; vulnere facto, cessat dolor. Rodentia autem omnia, corpori applicata, & calorς corporis actuosa reddita

in cadaver enim vix agunt, si ignem solum exceperis ) discereunt minutis &numerosissimis vulnusculis partes & destruunt; unde dolor satis intensius de di turtius simul oritur, uti evidenter patet.

I. Q 1. TNDE Doloris i axo. in vulnere, I 1 ὶ causa multiplexa et ψ.ὶ cognoscitur.

Si jam omnia hactenus dicta apelicentur vulneri, apparet, magnum posse numerum & varietatem causarum dolorem excitantium in vulnere oDtinere. Ipsum enim instrumentum vulnerans illo momento, dum vulnus infligitur, doloris causa

est: partes instrumenti vulnerantis relictae in vulnere dolorem facere possunt: Labia vulneris, a se mutuo recedentia , nervi semidiscissi, nervi majores discissi retracti

a Hippoc. de Articulis textu 2'. Charier. TOm. XII. pag. 3os.

346쪽

έ. 2.21. 22 O. DOLOR. 11 Ee ramulos vulnere superiores distrahentes, summos dolores excitare possiunt. Dum labia vulneris postea inflammantur, tument, & retorquentur, & simul febricula orta augeatur fluidorum celeritas, iterum novae causae doloris adsunt. Dum cssita in vulneris cavum humores in acrem degenerant indolem, illi rodendo & irritando dol rem iterum faciunt; idem fle ab acribus quocumque titulo applicatis fiet. Quando per suppurationem sensim separantur obstructa vasculorum extrema a vivis partibus.

pariter dolor nascitur ε, qui, pure facto , cessat. Omnia haec sollicite distinguenda tat , ut cognitae doloris caulae in vulnere debita auxilia possint adhibetL

I. 116. E T essectus, inquies, iactatio, vigilia, febris, calor, si-

tis , siccitas , convulsio, gangraena, intelliguntur.

Quando dolor adest in corpore , sequuntur ejus effectus, qui imprimis obse

mali fuerunt sequentes.

INQUIES ET IAc TATIO. Dum percipimus ideas, oritur in mente nota tra mutatio quaedam , quae frata vel ingrata est ; vel & aliquando penitus adlaphora: sic dum cogito circulum bifariam per diametrum dividi, hoc nec placet, nec displicet. Sed si manus frigida apponitur igni moderato. omnes dicent, noc placere; si vi Vus ignis applicetur manui, omnes testabuntur, hoc displicere. Quomodo hoc fiat, non potest torte explicari; unusquisque tamen in se ipso haec deprehendit. Illud a tem gratum Sc ingratum, quod comitatur ideam perceptam, facit in nobis effectus quosdam, quos nequidem summa ratio potest vincere, quidquid dixerint superbi Philosophi. Voluntas enim omnibus viribus nititur , ut illud gratum menti

Praesens maneat, ut illud ingratum deleatur: & tunc sequuntur motus CorpOLei,

non a mente praescia determinati, sed vere automatici de spontanei dicendi, quiubus conamur tollere vel evitare illud, quod in mente excitaverat ingratum illum sensum. Haec est humanitas nostra , quam non pollumus exuere. Dum profundis meditationibus penitus immersus haeret Philosophus, si subito acicula pungatur ejus digitus, ipso inornemo manum retrahet, licet nulla si illius motus excitati in mente conscientia. Unde doloris sensus fidelissimi custodis instar monet, ut toti tur illud , quod corpus destrueret. Hinc videmus, homines dolentes varia positura Partium corporis, & continua saepe agitatione moliri, ut sorte talem situm in v oiarit, quo tollatur, vel saltem minuatur, doloris sensus, & inde illa inquietudo Sc jactatio corporis in magnis doloribus. Ubi vero a minimo motu corporis aU-geriar dolor, tunc immobiles haerent hcmines: uti in saevissima podagra , & do-Ientissimo Rheumatismo fit. VIGILIA. Sanissimus homo, sopitis omnibus sensibus, naturali somno dum

fruitur, excitatur ab omnibus illis, quae sensuim organa valide assiciunt: multo magis ergo impedietur somnus nondum praesens a dolore tam essicaciter cerebrum afficiente. Iaeo veteres Medici in morbis soporosis pilos de naribus evellebant, u licis caedebant membra , acria applicabant corporis pariibus, ut doloris sensu excutatis tolleretur nimia somnolentia.

FEBRIS. Fere semper magnos dolores sequitur ; etiam in illis morbis, qui ex Ra natura minime in librim vergunt: uti in Podasin, Lue Venerea &c. pater. Dum enim acerbus talis dolor torquet. fere semper aliqua febris adest. Hinc & Hippocrates inter febrium caulas etiam dolores merito agnovit pluribus

347쪽

DOLOR. g. 227 'in locis. Sic dixit. a) Ex vehementibus doloribus obtria febres diaturna. bὶ Febrorex hypochondriorum d loribus maligna Scc. ubi humeri articulus versusposteriora et hitur , dicit, omnium dolentissimum hoc esse, & summas excitare febres &c. se

Et, nisi luxatus articulus quicumque cito restituatur, a dolore febris sequitur etiam in fanissimo corpore.

Cum ergo febris dolorem majorem sequatur fere semper, facile inrelligitur, Mealorem, aucti motus per febrim effectum ; dc, dimatis liquidis per majorem m tum, siccitatem a dolore fieri. Ubi autem siccitas adest in coryore, & major c lor , stis semper cogit, ut potu copiosiori remedium fiat his malis: uti in Capitulo de siti Febrili dicetur postea. CONVULSIO. Imprimis in illis, qui totum genus nervosum mobilissimum

habent. Ideo infantibus, ob tormina intestinorum ab acido, toties convulsiones accidunt. Vidi hystericam puellam , quae odontalgiae ob cariosum dentem obnoxia cum esset, convulsam frequentissime toto corpore, dum dolor recrudesceret. In se ipso sensit convulsionem instare Galenus, dum immanem dolorem pateretur , distractione nimia humeri, quem luxatum credebant; uti dictum in Commentariis ad g. I sq.

GANGRAENA. Definitur, quod sit illa partis mollis affectio, quae, abolito

vitali influxu & em uxu humorum , in mortem tendit. Unde respectu nervi dole iis in magno dolore est ille status, quo in mortem tendit, dum nempe integre rumpetur brevi, jam summopere distractus. Dum validissima Pleuritis immani dolore umpet, nisi succuratur subito, vel impedita respiratione ob doloris vehementiam suffocetur aeger, macula livida in affecto loco orta gangraenam lethalem desgnat. In Ileo inflammatorio, post summos dolores intra paucas horas gangraena nascitur, cessante tunc dolore , sed brevi mors sequitur. In Paronychia pellima paucis saepe ho iis cum intolerabili dolore sic pars afficitur, ut corruptae partes molles postea in gangraenosum tabum dissuant ipsumque digiti affecti ossiculum sideratum cadat. Omnium maxime gangraena post dolorem nascitur , si inflammatio & valida febrissimul adsint; tunc enim citissime aucto circulationis impera destruuntur parteF.

f. 2 a T. U M Anodyni diversitas, pro varietate causae sci I tur.

Una tantum est causa proxima doloris , nempe talis dispositio fibrae nervosae, aerebro ortae, ut ditsolutionem minitetur; omne ergo illud, quod tollit illam dii poli tionem nervi, doloris remedium erit. Quia vero illa nervi conditio a tam diversis causis pendere potest, ideo tanta etiam requiritur varietas Anodynorum, dum sit gulis causis tollendis ὸistincta debeant adhiberi remedia. Requiritur . ergo prius , ut doloris causa singularis cognoscatur, antequam determinari possit, quid causam hanc enervare vel tollere pollet. s. 11 . enumeratae fuerunt, & in distinctas classes redactae, dolori; causae : sequens paragraphus adaequata his causis remedia pro

348쪽

DOLO R.

f. 118. T, OLORIS causa tollitur ergo 1. Laxata distenta fi-

LI bra. 1. Resolutione concreti. 3. Minuto motu &materia distendente. 4. Ablata tractione inaequali, dc violenta. I. Lenito acri. 6. Discusso eodem. 7. Educto eo, quod solvit fibras.

r. Sola distractio rupturam productura dolorem facit: si nunc ars sacere valet, ut fibra possit distrahi sine rupturae periculo, dolor cessat, vel saltem plurimum mirauitur, licet causa distrahens fibram nervosam pergat agere. Si lignum rigidum& aridum flectere velis, rumpitur: si aqua maceratum fuerit diu, flecti poterit sine rupiatura. Sic lentum de salice vimen torquetur nec rumpitur; idem arctactum, si flectatur, frangitur. V nde in dolentissimis morbis ab omni aevo semper adhibita fuerunt talia remedia, quae laxarent solidas corporis nostri partes. In Ileo balneis foveri corpus ,

dc oleo illiniri Hippocrates suasit: in Pleuritiae mollissimis applicatis & tepidis i tus affectum tegi jussit; similia & interne adhibenda voluit. Galenus in se ipso vide is 6 .ὶ dolorem summum , de convulsiones inde metuendas, sedavit, dum

curaret, ut oleo calido perfunderetur continuo. Dum Phlegmone, inflammatorio

tumore panniculi adipoli subjecti, cutim distendit, nervisque curaneis distractis dolorem facit, licet. irresolubilis omnino in suppurationem vergat, ideoque maneat imo potius augeatur causa distendens ; si Cataplasi nata ex emollientissimis continuo applicentur, mitigabitur dolor, sic laxatis fibris nervosis, ut distrahi possint fine rupturae periculo aut facilius solvantur. Mollissimi olei pressi cujuscumque larga copia sumta dolores Iliacos , Colicos, Nephriticos tam pulchre lenit. Aquae tepidae vapor, omnia adeo emolliens de laxans, dolentissimis locis tanto cum levamine adhibetur. Ubi a nervi punctura immanes illi dolores oriuntur, periti Chirurgi emollientissimis remediis noctes de dies fovent partes affectas. Hinc unuversale remedium ad dolores omnia emollientia de laxantia exhibent, quia ipsam causam proximam doloris , nempe rupturae periculum, in fibra nervosa tollunt; dum reliqua auxilia tantum in causas remotas doloris agunt. Et licet ignoretur ca

sis , fibras nervosas sic disponens, ut doloris sensus nascatur: tamen haec semper tuto de cum fructu possunt adhiberi. 'Simul hoc boni habent haec remedia, quod pluribus doloris causis remotis tollendis sussiciant , nec noceant tamen illis causis , quas tollere nequeunt. Vasis enim laxatis , distendens illa immeabile liquidum fatacilius transi, & simul omnis acrimonia demulcetur iisdem. Omne autem illud, quod solidarum partium corporis robur & contractilitatem auget, si maneat eadem causa distendens fibras, semper simul faciet doloris augmentum. Sic pleuritis longe acerbior in exercitatis de robustis corporibus observatur, quam in debilibus & laxis , hominibus. Multo facilius & minori cum dolore artieuli luxati restituuntur in tamilibus, quam in strictae temperiei hominibus t imo in quibusdam tam facilis elo gatio ligamentorum fit, ut sine ullo dolore prolabantur articuli. Dum carnifices in tormentis summa vi distraxerunt omnes fere corporis partes, aspersa aqua frigida dolorem immaniter augeri noverunt. Ubi ergo laxantium dc emollientium efficacia ad locam dolentem pertingere po est, numquam dec rit effectus. Si enim v. g. in dentis

media substantia febrilla nervola tensa doleat, non poterit ille dolor laxantibus leniri i idem verum est, si a medulla ossis assecta intolerabilςs illi dolores oriantur: uti & - Τ t ij

349쪽

dum in pessima Paronychia sub cartilagineo illo scuto, tendines musculorum fle

lentium digitos tegente, malum haeret. Aliquando etiam continger potest, ut, licet dolor magnus urgeat, alia tamen Symplomata mali laxantium & emollientium usum probi beant. v. g. si a cancro tecto , vel jam exulcerato , summus dolor oriatur, emollientia nocerent; quia & putredinem & fungosam illam cancri excrescentiam, augerent summopere. In reliquis autem omnibus casibus fere universali sest laxantium utiis ad dolores leniendos. 2. Dum calculus ureteribuς impactus haerens dolorem facit, qui solvere posset illud concretum calculosium, tolleret dolorem : Omnia illa, quae concretum ii flammatoria densitate sanguinem resolvere possunt , pleuriticos dolores sedabunt. Idem in omnibus aliis casibus verum est, ubi obstruens immeabile vasa infarciens , Vel tumores , ex aggestis concretis nati, vicina premunt & distendum. In capitulo autem de obstructione actum fuit de variis modis, quibus liquidorum nostrorum moleculae, antea separatae, concrescere possunt f. 117. : & ibidem tradita fuerunt talia remedia, quae sua efficacia poterant dividere concreta f. I 2. 13 3. I 4. I s. I 36.ὶ Unde prius indagari debet indoles concreti; deinde ex antedi

vis inveniri poterit remedium, quod resolvendo illud concretum tollet dolore, in

de ortum.

3. Omnis dolor supponit vitam superstitem': & si ab inlineabili humore, distende me vasa obstructa, oritur, semper erit eo acrior, quo vita actuosior. Hinc inpleuritide , dum simul valida febris adest, dolor intolerabilis nascitur; quia magno impetu urgentur itumores in locum obstructum, & vasa dilatanto, fibras ne volaS horum vasorum texturam facientes magna vi distrahunt. Omne ergo illud quod minuit impetum & velocitatem circuitus humorum, sedabit dolorem; uti quotidiana Observata docent. Venae sectio enim, ad animi deliquium usque instruruta, ilico saepe tollit, vel saltem plurimum levat, acutissimae etiam pleuritidis d Iores. Hinc a veteribus Medicis in vehementissimis doloribus commendabatur V nar Sectio ad lipothymiam usque: uti in locis antea jam allegatis f. I i. paxet.

a) Et in se ipso, uti alia occasione dictum fuit F. i 33. θ dolorem diuturnum

fixum in illa maxime parte , qua hepar septo transverso committitur, curavit Galenus , dilIecta arteria inter indicem & pollicem dextrae matura , & sanguine effluet te , donec sponte listeretur. b in ob eandem causam summam quietem imperabant Veteres in morbis acutissimis, in quibus late semper ingens capitis dolor aaest. Nec tantum prodest tunc Missio sanguinis, quatenus debilitando vitam minuit motum, sed etiam quia educto sanguine minuit copiam humorum distendentium. In Pletho ricis molestissimi capitis dolores sepe adsunt, licet sedatus penitus sanguinis motus sit, imo fere suffocatus, ob nimiam co7iam humorum movendorum: smul ac vel spontanea Haemorrhagia per nares , vel per artem facta sanguinis subductio larga minuerit sanguinis copiam , ilico, cessat dolor; sublata materia distendente Vasa nia viis plena. Sed imminutio vitalis motus non tantum prodest in illis casibus , ubi nimia velocitas vel nimia distensio vasorum dolorem faciunt, vel ab alia causa factum a

gent ; sed praeterea summum usum habet in leniendis doloribus, qui ab acriori

a GaIen. Ceniment. I. In Aphor. Charier. pag. 442 Tom. IX. pag. 4o. Si libro de Curandi ratione i b l Rid. cap. 23. Chan. Ton . X g. per Venat Sectionem cap. II. Charier, Tom. I Mi.

350쪽

in DOLOR. 33 3

humorum indole nascantur. Acria enim, per vim vitae & calorem corporis actu se reddita, laedere possunt; in cadavere , ubi omnis motus cessat, & calor tantum eommunis Atmosphaerae adest, nihil fere agunt. Sic cantharides , cadaveri applic ras , nullum praestare effectum, post Helmontium docuit PhriT : imo 62 Caut terium potentiale, euti cadaveris applicatum, fere nihil estecit spatio quindecim horarum : dum vero linteis calidis applicatis foveretur locus , cui applicatum erat

cauterium , cutim villiavit & partem subjecta pinguedinis. saὶ In morbis , in

quibus acrimonia degenerantium humorum dolores excitat, observatur, semper aucto. motu vel & majore calore qui etiam auctum motum sequitur , illos ingravescere. Dolores illi nocturni, qui tanta cum crudelitate Lue Venerea laborantes a Bigunt, calore lecti saepe augentur adeo , ut miseri cogantur singulis noctibus surgere , ut frigefacto corpore minuatur dolor. Dum febris acuta pessimo scortato . infectum hominem eorripit , dolores augentur immaniter ; imo saepe, fractis i ubito vasis , per auctum impetum acrium humorum, sanguis quaquaversum erumpit. Sic etiam aeris caloribus pessimum scorbutum exacerbari quam maxime observatum

fuit cb J. Idem plurimis aliis observatis posset demonstrahi; haec tamen sufficere

poterunt.

Quomodo & per quae auxilia motus fluidorum per vasa minui possit, dictum

fuit ε. Ioa. Io 3. Io . Ios. Distendens autem materiae solis evacuantibus tolli potest.

. Dum luxatione facta os artieuli sui cavo excidit, distrahit ligamenta, & premit partes vicinas; unde dolor: qui brevi cessat, vel saltem ii visia iter minuitur ε aliquis enim dolor saepe remanet post luxationis restitutionem ob magnam di tFachionem , quam palla fuerunt ligamenta, unde saepe inflammantur) simul aeos in suo loco repositum fuerit. Idem verum est , dum partes tendine semilac Tin liraequali tractione continuo elongatae acerrimum dolorem creant: si enim

tunc idoneo situ partis assecta, spleniis de lipatura debita impediatur inaequalis

illa tractio , dolor cessat ; uti constitit in Historia f. is . enarrata: ubi homo ruperat illam partem tendinis Achillis, quae Gastrocnemio musculo continuatur ,. integra manente illa parte ejusdem tendinis , quae Soleo musculo otionem debet. Post sedatam enim inflammationem repetitis Venae Sectionibus, per idoneam ligaturam inaequali tractione sublata , celtabat dolor. cὶ Si autem vis illa distra hens tolli nequeat, ut dum v. s. luxatum os ob tumorem M validam inflamma tionem reponi non potest ; tunc sola emollientia & laxantia prosunt, quae faciunt, ut sine rupturae periculo fibrae nervosae et sari possint. s. Ubi sine majori motu humorum . sine ullis signis distensionis majoris partium aliquidis concretis vel accumulatis , sine ulla vi distrahente externa , dolor nascitur, runc imprimis de acrimonia cogitamus , quae saepissime incusatur facere dolorem, oui ab aliis causis nascitur. Raro enim magna acrimonia in sanguine invenitur : de struerentur erit m cito tener ima encephali vasa, si acres humores per illa fluerent. Ut de fere semper tantum in primis viis acria inveniuntur, vel ubi humores stagnantes. vel extravasati in loco corporis quocumque haerentes acres fiunt; sive ex propria sua

SEARCH

MENU NAVIGATION