장음표시 사용
371쪽
ys. VULNERA CAPITI π 6.1 33. 2 C
Ad omnes has partes vulnera , capiti inflicta, pertingere possunt; semper eo
periculosiora, quo causa vulnerans profundius adacta plures partes ex modo enumeratis laeserit. Omnium ergo minime periculosa, caeteris paribus , erunt
illa vulnera , quae sola integumenta communia laedunt; licet tamen , uti postea patebit, aliquando pessima mala etiam ab his laesis oriri possint. In onmi ergo vulnere capitis sollicite prima deligatione inquirenὀum , quousque penetraverit instrumentum vulnerans , & quas partes laeserit ; ut possine praesagiri mala , quae metuenda sunt, dc idonea his praecavendis auxilia applicari. Quibus signis jam cognoscatur, sola externa communia laesa elle . docexsequens paragraph .
g. et O. COLA externa laesa, scitur. I. ex causa vulnerante, ejus o figura laedente. i. vi ejus parva. loci vulnerati contaditi cne , quoad figuram inprimis. 4. levitate symptomatum. I. conspectu. 6. specillo.
i. Sic si cultro discissa fuerint integumenta, poterit satis magnum vultuis esse, nec tamen profunde penetrare : si vero punctim culter adactus fuerit, non poterit alicujus longitudinis vulnus esse , quin profunde penetraverit. Sic si acinace incurvo vulnus inflictum fuerit, non poterit illud in longitudinem aliquam excurrere, quin in medio satis profunde descendat; uti satis pater.
a. Satis evidens est, instrumentum vulnerans eo minus penetrare, quo mia Tori, Vi adigitur. Hoc autem cognoscitur ex vulnerati ipsius, vel aliorum , qui adfuerunt , relatione.
3. Calvaria utcumque ad sphaeroideam figuram accedit i in illis ergo Iocis, ubi maxima convexitas habetur, non potest magnum vulnus esse, nisi satis
profunde adactum fuerit instrumentum vulnerans ; uti v. g. circa anteriorem& maxime prominentem ossis frontis partem, & circa mellam partem utriuia
que ossis bregmatis; longe minus adhuc in illo loco, ubi os frontis circa tempora cum osse sphaenoidali concurrit : ibi enim eminens ansularis superficies est. I ii aliis locis , ubi planam magis superficiem calvariti habet , poterit satis longum vulnus sine magna profunditate infligi. . Illae depravationes functionum , quae post vulnus inflictum sequuntur, v cantur vulneris symptomata : quo ergo haec plura fuerint, & quo graviora, eo major metus erit, plures partes, illasque magis necessarias ad sanitatis integri- ratem , laesas et Ie. Cum autem in capite haereat actionum animalium origo Mfons, imprimis inquiritur , an in his aliquid mutatum fuerit post vultius inflictum. Vertigo , tinnitus aurium , bilis vomitus, somnolentia , sensuum omnium , vel quorumdam saltem , abolitio vel depravatio &c., mali hinc semper ominis. Si nullum horum apparuerit, vel tantum levissima fuerint de statim
evanida, magna spes est , causam vulnerantem non adeo profunde penetrasse. Sollicite monuerat Hippocrates , preteter illa , quae oculis subiiciuntur , etiam haec inquirenda esse. Etenim magis aut minus vulnerati hac sunι indicia r si ager alto sopore detentus fuerit, aut tenebra oculis o fusa , aut si vertigo prehenderit , aut ipse consideraι ta). Fatendum tamen est, aliquando gravissima etiam capitis vulnera,
372쪽
in cerebri substantiam usque penetrantia, non statim stipata fuisse adeo malignis sym-ytomatibus. In memorabili enim illo casu g. 18 . memorato usque ad septimum diei niatis bene se habuit vulneratus, licet cuspis ferreus. gittae profunde in ipso cer bro haereret, post quartum mensein inde feliciter eductus ; sublequente integra san tione adeo periculosi vahi eris. Unde& Hippocrates, Sc post illum petitissiuai Medici longe majus suspicabantur malum, si gravia symptomata, non in initio, sed post alia quot dies ab inflicto vulnere apparerent. Sic monet Hippocrates : Optimum quidem esse , illum , qui vulnus in capite habet, non febricitare , neque fanguinem ipsi erupisse , neque inflammationem , neque simul ullum aliquem dolorem accessisse : si versquid horum apparuerit, securi um est, ut in prineipio fiat, ct pauco tempore pera maneae cte. incipere febrim in eapitis vulnere quarta aut septima die, aut undecima, valde lethale est a J. Unde & Iactitas in eruditissimis Commentariis in Coacas Praenotiones pro generali axiomate posuit, quod illa , quae in vulneribus mox a principio apparent, minus terrere debeant, quam quae perseverant, Vel postea superveniunt; sive febres sint, sive alia symptomata. Et ideo sui pelidere iudicium iubet, licet gravissinia symptomata apparuerint in initio , donec constet , an illa perseverent an non b . Patet ergo, non posse absolutam Progno sim defluci ex symptomatum levitare vel vehementia , sed simul & alia ligna requiri. Tuto quidem moneri potest , pessima quaeque metuenda esse, si gravia symptomata statim adsuri : non tamen penitus desperandum est, etiam in gravissimis malis ; nec temere confidendum , licet in initio nihil fere mali appareat. s. Capitis enim vulnera, si externa sola laesa fuerint, fatis oculo patent : unde abraus in loco vulnerato capillis, & abluto sanguine tepido vino cum aequali copia aquae diluto , prima deligatione omni cura inquirendum est , quo usque vulnus penetraverit, & quas partes laeserit; ut inde Prognosis & indicatio curatoria tuto deduci possent. Inter illa autem signa, quae conspectili offeruntur, &quae docent, an os laesum fuerit, an vero tantum communia integumenta, recenset & Hippocrates c , quod debeat animadverti, an eapilli telo praecisi & in
vulnus impacti laetint: hoc enim si appareat, tunc os noxam accepisse asserendum est. Dum enim instrumentum vulnerans, licet satis acutum fuerit, mollia
tantum integumenta capitis penetrat, sequuntur capilli teli impressionem , nec discinduntur : ubi vero ad durum os capilli in vulnus protrusi applicantur, non amplius cedere possunt, sed discinduntur. s. Leniter diauctis vulneris labiis immittitur specillum, ex mollissimo plumbo vel argento purissimo, quod molle semper & flexile est, paratum, apice obii so : suspensa manu leviter pertentando exploratur totus fundus vulneris: Si enimos alicubi nudatum fuerit, resonabit specillum 1 si nulli bi aliquid scabri vel asperi
appareat, omnia mollia sentiantur , & nullus auliatur sonus, certi sumus, cauvariam nec nudatam, nec laesam esse in vulneris loco.
a Hippoe. Prorrhet. Lib. II. cap. I S. Charis
b Hippoc. Coaea praesagia tum interpretatione & Commentarii1 Jacobi Hollatii S Desiderii Iacosi εἰ e. pag 9 4.
373쪽
I. a r. TTAEC si o. licet levia videantur, saepe ex propin-
Ο quitate musculorum , tendinum , suturarum , P Tiost ei, cranii, nervorum, vasorum, cerebri, periculosa fiunt , turn quoque a vi contractili partis laesae.
Licet jam omnibus rite exploratis constiterit, sola externa communia laesa esse, tamen non vilipendenda sunt haec capitis vulnera, cum innumera observata d cuerint, levissima etiam in hac parte vulnera pessimos produxisIe essiectus : n que hoc tantum, quando interiora capitis a valido ictu v. g. laesa erant, licet ita externis partibus nihil fere mali appareret; 1ed etiam in illis casibus, ubi nullairiternarum capitis partium laesa fuit, de vulnus sola externa communia Penetrasset. Haec autem mala fiunt EX P R O P I N QUI ITATE MUscu LORUM, TENDINUM. Quanta cepe ectasione tendinum Sc musculorum oriantur mala, dictum fuit β. 163. sed valiadi Isini calvariae infiguntur musculi, imprimis circa occiput, ubi splenii, cucullain res &c. haerent. Sea Sc magni temporales musculi lata basi calvariae accrescunt. Ii Volucrum tendineum forte totam calvariam insit, uti dictum j. 23'. si ergo vulnus has partes laeserit, quamvis os cranii minime denudetur , periosteo illaeso ; saeva tamen posIunt sequi symptomata : Quibus tempora secantuar dixit Hippocrates :ca convulsis in opposita sectioni .parte contingit ; dc in Epidemicis Io-CO g. I 63. allegato, vulnus exiguum, nec alte penetrans , acuto jaculo circa cervicem inflictum , opisthotono correptum necavit sequenti die. SUTURARUM. Per has efficitur, ut cranii ossa crescere & extendi pocsim, manente eadem figurae capitis aequabilitate. In junioribus omnium manifestis si inae api irent, aeque in externa convexa quam ita interna concava Ossium eranti parte : In aetate provectis in interiori parte non amplius dentatae illae ol-siuna unitorum prominentiae apparent, sed simplex linea, quae in summo senio obliteratur saepissime. Observatur jam in illis locis, ubi suturae sunt, duram matrem firmissime adhaerere , & vasis emissis uniti pericranio , quod etiam iasuturis fortissitne adliaeret: unde patet, mala , quae citca suturas fiunt in externis cranii partibus , polle communicari internis continuitate substantiae. PERIOST EI, c RANii. Quod vasa ad ossa cranii defert, & vicissim ex illis recipit, & per haec nectitur ossibus : unde vitalis influxus Sc effluxus hum rum in. ossa cranii, Ac imprimis in tabulam externam, ab integritate perio sterpendet. Hoc perios eo ergo assiecto, malum communicabitur olsibus cranii facillime , & durae matri, imprimis circa suturas, ubi emissis vasculis inter binas illas membranas manifesta communicatio obtinet; uti modo dictum est. NERVORUM. Qui a quinto nervorum pari orti, & R dura Uritone paris septimi, numerosissimis & latis insignibus ramis per externas capitis partes di stribuuntur. His ergo nervis punctis vel pro parte discissis, omnia illa metuenda sunt, quae 3. I 63. memorantur. Imprimis si attendatur, satis tensos hic elle , dum per cranii integumenta decurrunt, nervos , & adeo vicinos suae origini. VASORUM. Arteriae enim satis notabilos per externa haec inteSumenta
374쪽
decurrunt, quarum laesione insignis aliquando post haec vulnera. Haemorrhagia sequitur. CEREBRI. In quibusdam enim locis cranii os tam tenue est, ut in mundata calvaria pelluceat : hinc integumentis discissis semper metus est , ne cerebrum tam Acinum assiciatur. Hoc autem imprimis fiet vel a nervis laesis, vel ob continuitatem periostet extermi & durae matris, Vel quocunque vitio post vulnus externarum partium nato , quod calvariam ipsam inficere, & dein Le ad coria
tentum cranio cerebrum pertingere potest. Λ vi CONTRACTULI PARTIs L-s AE. Commune hae nomenon est in
omni vulnere, uti dictum f. I 18. M. i. , quod partes firmae, per vulnus divusae, sensim magis , a se mutuo secedant: sed hoc semper fiet raneo magis, quanto validiori vi contra chili partes Mustent. Cutis capitis densa & sortis est, aequabilia ter circumtensa cranio , & mobilis admodum, hinc facillime cedens ; cui suppo- si itur membrana cellulosa : ideo, divisa per vulnus cute cranii, brevi magnus hiatus vulneris nascitur , unde magnae cicatrices toties post vulnera fronti inflicta manent. Si jam nervi semidi scissi fuerint, & tanta vi secedant a se invicem ves neris labia ; omnia symptomata, quae nervum sic laesum sequuntur, erunt longa violentiora. Accedit, quod quo plus hiant haec vulnera, eo major superficies
suppositarum partium insolito aeris frigori exponitur; unde plurima iterum mala sequi pollunt.
s. , i. M AXIME, si contusio simul adest.
I ieet leve suerit vulnus, si simul contusio adfuerit, multa mala metuenda
sunt : ubi enim obtusam corpus, motum vel appreissum partibus corporis, vata plurima minora destruxerit, contusio adesse dicitur, quam ergo semper comutantur vasorum laceratio, humorumque ex laceris vasis effufio, eorundemque stagnatio id corruptio. Cum autem externis integumentis capitis durum calvariae os supponatur, nisi instrumentum laedens acutum omni o fuerit, contusio semper
aliqua aderit, & quidem magis in capite ob hanc causam. quam in aliis comporis partibus. Quia vero cutis capitis est densissisma , panniculus autem adi possis succumbens tenerrimus & facillime dilatabilis , inferius autem durum os resistit, effusi humores, mora corrueti, facile viam invenient per panniculum adiposum non resistentem, & descenaent gravitate sua ; sicque poterunt ad posteriora capitis delapsi magnos illss occipitis ossi insertos musculos irritare,& pessima mala producere. Eodem modo & ad latera capitis ad temporales mulculos, & in fronte ad oculos , & radicem nasi descendere, ibique eadem mala facere poterunt. Facillime autem per capitis membranam cellulosam delabi se extrava fata liquida. cerris observatis constat e Quoties enim non fuit visum, contusione in capitis vertice acta, sequenti die frontem dc palpebras ipsas tu mere δ: livescere, a sanguine extrava lato huc declivi via delapso Merito hine
damnavit Hippocrates vulnera capiti inflicta obtusis telis e carnem enim coutun iant , maturant , ET Iacer t. Et sub hujusmodi telis vulnera ad Iatera Gin orbem aliquantulum cava st purulenta magis redduntur oe humida , longiori tempore rapis
375쪽
gantur. cantes enim contusas ct laceras necesse est in pus versas tabescere ta). Alia terum , quod inde metuitur malum , est, si periosteum vel os ipsum contusum fuerit, vel a liquidis extrava satis male affectum; unde ossis Corruptio , εe reliqua , quae inde sequuntur mala , exspectanda sunt. Contusum enim os emnii esse potest, licet naturaliter se videatur habere, & hesio per contusionem facta potuit plus minusve ossis substantiam penetrasse, licet varia magnitudo mali oculis di. ludicari non possit, uti prudenter monuit Hippocrates b2. Unde patet, quam suspecta merito prudentibus Chirurgis habeantur capitis vulnera, si contusio simul adluerit, cum saepe 'longo temporis intervallo postea pessima sequantur mala, dum omnia salva esse credebantur. Inter plurima obtervata Medica quae hoc docent, adfert ex Patio tale Exemplum Bobnius te . Qui Lam a compotatore in bregmatis os dextrum poculo stanneo percussus fuit, nec aliquid fissi in osse fuit deprehensum : pancratice valuit, Sc obambulavit, donec post decimum mensem inter ambulandum vertigine correptus conciderit, dc brevi post obierit. Aperta cranis in ictus loco, os plane putridum foetidumque cum me ninge apparuit.
A UT , si sub parva apertura lata laesio sordes colligst.
Accidit saepissime post lapsum ex altiori loco , vel aliam quamcumque laesionem obtuso instrumento factam , leve vulnusculum cuti capitis infligi, licet locus satis magnus contusione laesus fuerit. Vili pendunt plerumque hoc tanquam leve malum δc vulnerati , 8c saepe etiam minus periti Chirurgi; postea tamen pessima mala a tam levi vulnulculo oriri mirantur. Nec mirum , cum collecta materies, angusto nimis Vulnusculo exire non potens, augeatur , de novas sibi vias per membranam cellulosam quaerat; vel & mora corrupti humores subjectum pericranium, Vicinos musculos &c. pessime afficiant. Vocabar aliquot iam elapsis annis ad fabrum lignarium febre decumbentem; dc quia nihil commune habebat morbus cum Epidemico tunc grassante, nec sollicito examine ullam caukm invenirem; symptomata tamen adellent plurima, quae aliquid mali latere persuaderent, haerebam omnino. Dolor capitis aderat satisit tensus , frons & palpebrae utriusque oculi tumebant de rubebant, tensionem in
nucha se sentire conquerebatur aeger, somnos admodum turbatos &c. Rogavi, an externa quadam causa caput laesum fuerat : negavit aeger, licet iterato m
nerem , me innite quid suspicati. Famulus praesens bona fortuna reminiscitur , ante octiduum tegulam , sed ex parva altitudine, in eaput decumbentis delam iam suilla : rem sic se habere annuit aeger, sed vix ullum dolorem se inde seris ste, nec aliquid mali postea percepisse a stirmabat : unde aegre permittebat, ut Iocum illum capitis examinarem. Inveni vulnusculum, quot vix majoris aciculae caput superabat , sed contusionem tam latam , ut ejus diameter pollicem aequaret. Jussi, ut ilico discinderentur integumenta loci astecti; de sequenti die febris jam remissior, & omnia symptomata longe leviora erant : benigna suppuratione depu-rabatur locus, & seliciter sine ullo graviori malo evasit.
376쪽
3. 1 M. AE ILLECT Aenim materies 1 1. 243.ὶ miros tumo res, erysipelas, indema, dolores, convulsiones , ossis& periost ei putredines, febres, mortem, Creat. Aer cava alluens, incaute appositu emplastrorum ibi coercitus, impressus, mira em physemata facit.
MIROS Tu MORE s. Dum valida contusione, imprimis cute integra, vel parvo tantum in loco aperta, plurima Vasa fragui tur, effusi humores collecti, cute integra coerciti, illa in immanem tumorem extendunt ; & fatis subito qui-dςm : cranium enim subjectum cedere nequit, hinc omnis liquidi effusi mole, cutim extrorsum distendit & elevat: Et haec est ratio , quare in aliis corporis par
tibus a contusonibus raro tam magni tumores, nec adeo subito oriantur. Meiamini , quod in domo, quam habitabam , ancilla de scalis delapsa fronte pavi
mento lapideo summa vi impegerat ν dum ipso momento accurro, ut succurrerem miserae, jam tumor ovum gallinaceum aequans frontem occupabat. Notum est, lusitantes pueros toties capite in dura obstacula impingentes, ilico habere tales tumores in capite. De mira illa intumescentia, ab elastica aere in mem. branam cellulosam penetrante & ibi retento , statim dicetur.
ERYSI PELAS. De Eryli pelate, ejusque disterentia a phlegmone, postea dicetur in historia inflammationis 3. 38o. Susticit hic notare , quod hoc nomino intelligatur inflammatio superficiaria, &in ipsa tantum cute fere haerens si exqti situm fueriι Erasipeias , flius cutis est afemii ta)ὶ rubro flavescentis coloris ; in vasis minoribus , quam sunt vasa sensuinem rubrum vehentia , pro maxima parte locum habens : Nullibi frequentius occurrens quam in capite & facie, Ac sere semper in capitis laesionibus aliquid maligni latere demonstrat. Unde ab σι δε- nundationa Eraseus dixit Hippocrates s I ;& Galenus in Commentariis suis in hunc locum, monet in fine hujus Aphorismi subintellisi debere malum i quia non semper ossibus denudatis Erysipelas supervenit , sed ubi his malis accedit Erysipelas , pravum semper symptomata est.. Praeterea constat plurimis locis Hi l cratis, ossis τυ ιγ- ὶ vacabulo frequentissime intelligi calvariam, uti inter alia oca plurima etiam demonstrat Aphori imus 1 . Sectionis septimae. Facile iam ii telligitur , compressis cutis vasis ala effusis humoribus distencientibus , vel & irrita
tione ab acri degeneratione eorumdem , posse nasci hic tale malum. UDEM A. Generali significatione quemcumque tumorem designat; δc impriamis tumores molles & frigidos, uti dictum fuit in Commentariis ad g. m. Hic autem non intelligitur talis tumor frigidus dc lentus, sed longe diversum mali genus. Frigidum enim talem tumorem distinctionis causa optime nune vocant cedema caedematodes. Ubi vero talis tumor , pellucens quidem & albus, cum magno calore simul comitante, adest, tunc vocaverunt cedema Erysipelatodes. Illud malum adesse dicitur , quando vasa tam parva , ut nec flavos nec rubros humores aflmittant, sed pellucidos tantum , inflammantur : de quo Postea f. 38o. dicetur. Solent de vocare Erysipelas bullatum , quia partes, quas occupat, valido
377쪽
tumore distendit, & imprimis palpebras & totam faciem , si circa caput haereat. Ab iisdem caulis oritur in capitis vulneribus ac Erysipelas, dc plerumque pro pejori symptomate habetur. DOLORES. Quia materies collecta cutim distendens nervos distrahit, vel stagnando actior facta pericranium, adeo sensile, vel & tendines & musculos
CONVULSIONES ab iisdem causis hic fieri possunt; & praeterea si ad
interiora calvariae malum hoc tandem penetraverit. OSSIS ET minos TEI PUTREDINEs &c. Sub membratia cellulosa limret expansio illa tendinea, de qua dictum A. 139. , sub hac pericranium , quod
immediate calvariae incumbit, illique vasis emissis & receptis communicat. Dum ergo extravasatis humores sub cute tenaci capitis coerciti merent; vitium hic naiatum facillime communicatur pericranio : sed illud ubi laessum fuerit, vitalis humorum influxus in os tollitur, unde illa Pars cranii, quae astecto pericranio suinponitur . moritur , & postea separari debebit, si fanabitur malum; vel putrefacta corrumpet subiectas meninges & ipsum cerebrum : unde pessima mala, febres, imo mors ipsa saepe nec opinantes opprimit: quale Exemplum memoratum fuit
AER c AvA ALLUENs &c. Acr omnia undique alluit: ubi ergo vulnus capiti inflictum est, cutim penetrans ad membranam cellulosam usque ; & imprimis si specillo sub labiis vulneris immisso multum scrutatus fuerit Chirurgus, an perio reum vel & ipsum cranium laesum fuerit; aer ingreditur membranam cellulosam est tunc tenaci emplastro vulnus tectum fuerit perfectissime, acris recepti e re sus impeditur , qui tunc calore corporis rarefactus vias sibi facit per membra nam cellulosam , dc vicina loca tumere faciet. Hoc viso plerumque adhuc curiosius scrutantur Chirurgi specillis, ut inquirant latens malum , acremque iterum admittunt per dilatatam membranam : & emplastro iterum applicato augetur tumor , ulterius se dispergens , imprimis per frontem , palpebras & faciem ; unde sequenti die aliquando miro spectaculo tota facies tumore pellucido elastico fier urget, ut oculi sepulti quasi & eminens nasus dispareant. Observatur enim, membranam cellulosam eo facilius distendi, quo tenerior est , & minus pinguedinis in se habet. V nde illa sub palpebris loca tam facile tument, & scroti &penis membrana cellulosa in hydrope Anasarca in tam enormem molem diste duntur; quia in his locis membrana cellulosa nihil crasse pinguedinis, sed p tius mucilaginosi quid in se continet; nisi in castratis animalibus , in quibus ingens copia pinguedinis hic colligitur. Tu mores sic natos apto satis vocabulo Emphysemata vocant, sive inflationes, quas Goreetis saὶ definivit spiritus flatuosicia sectiones in inanibus corporis locis. Similem hujus vocabuli significationem etiam Galenus bὶ habet, dicens. Insationes s .,e,oίυαναὶ ex flatuoso spiritu cal-ιecto nascuntur, alias sub cute, aliat sub membranis ossa tegentibus , aut musculos viscerumdie aliquod investientibus. Porro colligitur aliqκando non parum etiam in venistriculo ct intestinis , itemque in medio spatio horum 2 peritonai. Postea, ut distinguat ab cedemate hos tumores, dicit, quod digitis pressi non retineant vestigium, red sonitum , veluti tympanum reddant o sed hoc tantum verum est, quando in ma- a Desinit. Medie. pag. 397. bὶ Method. Medend. Lib. XIV. cap. 7.
378쪽
iori corporis ravo collectum haeret, illud flatuosum , v. E. in abdomine; tunc enim illud percussum resonat instar tympani, unde de ille allectus tympanites Medicis dicitur. Ubi vero in membrana cellatosa haeret hoc malum , pressum digitis cedere potest, quia in vicinas hujus membranae cellulas tunc protruditu illua elasticum flatulentum ; in pristinum locum rediens , ubi pressio cessat. Quia autem palpebrae adeo facile tument ob laxissimam hinc & facillime dilatabileni cellatosam membranam , ideo apud , inerum a J definitur Emphysema , quod sit cedematodes palpebrae tumor. Tamen alibi eadem de Emphys emate ex Galeno dixit, quae modo citata fuerunt b Quam facile autem aer semel admissus in membranam eellulosam per omnia penetret, docent laniones qui parvo vulnusculo cuti mactati animalis inflicto, aerem inflant, ut facilius cutim sine laesione subjectae carnis auferant. Constitit etiam Medicis observationibus, acrem in panniculum adi possim ingressem posse omnia fere corporis loca pervadere , & tumores mirabiles in variis partibus & aliquando
in omni fere externa corporis superficie producere. Puellae quinque annorum circiter , lento morbo sensim tabefactae, triduo ante mortem nascebatur in gena dextra tumor, qui sensim totum truncum corporis occupavit. Dum digitis premebatur tu an r. subducebat se cum crepitu quodam contentus acr. Post mortem pertusa scalpeluio abdominis cute statim omnis tumor subsedit, cum foetore intolerabili exhalante d. Robusto juveni duo vulnera instiguntur , unum prope claviculam dextram, alterum posterius inflictum prope scapulam sinistram e tumor invasit non solam tantum faciem, sed dc universum reliquum corpus , velut spongia vento plena , quocumque tangebatur, palpantibus oce rebat d . Simile exemplum apud eumdem auctorem alibi habetur ce). Similes tumores videntur & polle nasci, dum humores extravasati putrescunt : tunc enim constat experimentis, per putredunem 'produci, vel extricari sorte, latentem in corporibus materiam elasticam , quae, si non fit aer, saltem smilem vim habet, qua per calorem immaniter expandi possit. Sic cadavera submersorum , dum incipiunt putrescere, distento oto corpore externo , & imprimis abdomine, emergunt, aucto nempe voι mine aqua jam specifice leviora facta. Cum autem collecta materies extrava- sata , sub cute tenaci haerens, sic degenerare possit; patet dc hanc aliquando ca cam obtinere posse mirabilis hujus mali. Forte illud fuit factum in Exemplo modo recensio puellae illius. quae lento morbo exstincta paucis ante mortem diebus icitum corporis truncum adeo tumidum habuit.
Et Apul Hildanum tale habetur exemplum, ubi post gravissima capitis
vulnera defuncti cadaver biduo post vulnera inflicta tetrum adeo spirabat odorem , ut nullus accedere fere auderet; & sequenti mane caput, facies, brachia. abdomen horrendum in modum, intumuerant, & scrotum pariter inflatum infantis caput magnitudine aequabat. Ubi autem tale Emphysema adest , indicatio curatotia jubet, ut illud distendens Elasticam iterum expeIlatur ex tunica cellulosa, quam distendit. Hoc autem fieri poterit, moderata pressione, vel frictionibus, derivando inclusum a
379쪽
rem versus vulneris aperturam , etiam dilatatam, s opus est ι vel scarificati nibus, usque in membranam cellulosam penetrantibus , concilietur liber exitus. Pulchrum lcarificationum successum in tali casu habet Paraeus a . Homini ense vulnus iugulo infligebatur , discindens asperam arteriam pro parte & unam ex venis jugularibus, unde insens Haemorrhagia dc sibilus ob acrem per vulnus ac
perae arteriae elabentem : sutura uniuntur vulneris labia, εc remedia adstringe tia applicata fuerunt. Paulo post aer se insinuans in tunicam cellulosam non tantum vicina vulneri loca, sed totum corpus miro tumore distendit. Facies sie imflata erat, ut nec oculorum nec nasi vestigium appareret. Dum miserrimo hoc
statu ab omnibus pro derelicto haberetur, periti uimus Chirurgus audacter pluribus & quidem satis profundis scarificationibus cutim pertudit, ut via seret aeri incluso ; & adeo felix fuit successus, ut integram sanitatem recuperaverit
ex ipsis orci faucibus ereptus vulneratus. Longe tamen saepius haec Emphysemata pectoris vulnera comitantur, si in cavum thoracis penetraverint, quia aer per vulnus in pectoris cavum ingressus saepe non potest facile exire per vulnus , vel nimis angustum , vel occlasum qu cumque de causa , unde rarefactus calore vitalium viscerum viam quaerit in membrana cellulosa. Si autem pulmo laesus aerem inspiratum dimiserit in pectoris cmvum , facile patet, horrenda posse fieri Emphysemata , novo acre singulis inspirationibus accedente.
I. a 3. I sola ergo integumenta laesa sine dictis sa r. a et cx 3. 244. ὶ facilis sanatio per ligaturam idoneam, de curationem descriptam ab l I 81. ad Σ3'. licet saepe appareant maxima r imprimis vero juvat recens esse , dum incipit curari , rite uni rI, raro deligari, & citissime, atque defendi cum cura ἀnimium humidis, aut laxantibus , & oleo sis , Ipsoque aere.
Ubi ergo constitit , sola integumenta communia. laesa esse , nec ulla maligna symptomata adsunt , quae metum faciant, ne in interioribus aliquid mali lateat , nihilque deprehendatur ex illis malis , quae paragraphis hic citatis enumerata fusrunt, felix sanatio merito exspectari poterit; Ex hactenus dictis satis quidem coniati ut, nunquam eapitis vulnera vilipendenda esse , cum etiam talia, quae levissima apparebant, pessimum aliquando habuerint eventum ; tamen solis integumentis communibus laesis , maxima quamvis vulnera capitis suerint, felicissime solent de satis cito fanati : vulneris enim magnitudo hic rarissime Vel nunquam noeet; cum e contra minima Vulnera, ob rationes S. 1 3. dictas , ingens saepe periculum adferant , quod evitatur imprimis vulnus nimis ansustum dilatando. od in omnibus vulneribus obtinet, hoc praecipue in capitis vulneribus, quae sola integumenta laedant, locum habet; nempe eo felicius curari, quo recentiora fuerint & adhue sensui nolenta : omnium enim optima dispositio est tunc in partibus divissis, ut ad te mutuo adductae iterum concrescant 1 uti in Cura generali vulnerum dictum fuit. Omnia ergo illa , quae ibi monita suerunt, hic etiam convenient. Quaedam tamen singularia in capitis vulneribus, Iicet sola externa laesa sint, observanda sunt.
380쪽
Ligaturae , quae apparatui retinendo, Vel partibus separatis ad se mutuo ad duaeendis inserviunt, debent esse tam moderatae, ut leviter tantum firment partes: si enim validius adstrictae fuerint, integumenta externa premuntur ad duram Calia variam undique hic suppositam , unde compressio vasorum , inflamamatio , 5e r liqua inde sequentia mala oriuntur. Solent semper molli tantum ligatura uti
Chirurgi periti in his casibus. Unio autem labiorum dehiscentium non adeo fit ob eandem rationem per splenia & fascias, sed facillime obtinetur per Emplastra te nacta , sive suturam dictam siccam; quia haec vulnera solam fere tantum eutim dividunt, se subjecta membrana cellulosa tenuis cuti adhaerens facile sequitur. RARO DE L ic ARi ET ci TIssi ME. Peritissimi Chirurgi in similibus eas bus vix aliquid agere videntur , dum summa prudentia evitant plurima sympto mata, quae , minus peritorum incuria orta , postea saepe magno artis molimine tolli debent. Totum enim , quod hic requiritur , est ut recrescant & uniantur se parata capitis integumenta. Sed hoc totum , uti jam saepius in generali vulnerum eura dictum fuit, natura sibi soli lassiciens perficit ; ars tantum impedimenta tot lit , & addit adminicula Ubi ergo omnia phaenomena docent , recte procedere curam . quid iuvabit saepius detegere vulnus , & aeris insolito attactui exponere renascentia pulposia vascula & vana illa depuratio vulnerum , quae detergendo plumaeeolis fit, destruet illud , quod renasci incipit. Suffcit ergo rarior denuda tio vulnerum. Si enim aliquid mali lateat, vel puris major copia prudentem ab
tersionem requirat, calor de levis pruritus circa vulnus monebunt : olfactu detegi
poterit facile , si aliquid putridi aasit ; symptomatum autem malignitas aucta in adicabit statim , si quid magis sinistri metuendum sit. Caesar M.to Mus , qui raram deligationem vulnerum solidissimis argumentis & pulchro effectu utilissimam esse adeo evidenter demonstravit, dum de capitis vulneribus simplicibus sine ossis de nudarione asit , unitis vulneris labiis, de abietina lacryma cum mastiche Se ser- cocolla applicatis , noluit intra quatriduum solvendum elle apparatum illo eni in tempore jam agglutinatio facta erit;) ubi vero ablata substantia , vel hiatus labiorum vulneris requirebat Derdiri regenerationem , usque ad septimam diem so
lutionem vulneris disterii voluit. a J Quotidie quidem, imo dc saepius de die, poterit aeeedete Chirurgus, ut inquirat, an aliqui S dolor, pruritus , major calor Sec.
percipiantur ; poterit subolfacere , an aliquid putridi adsit ; sed si nihil tale in
veniatur , praestat relinquere apparatum. Si Vero novus apparatus apponi debeat fiat hoc citissime , dc omnia applicanda iam praesto sint, antequam aetegatur vulta Dus. In reliquis corporis partisus vulnera , quae sola integumenta dividunt, is pius nudata de detersia, praeter retardatae curae taedia , plerumque non adeo multatum mali faciunt: sed in capite, ubi vitia integumentorum tam facile subjecto pericranio 3c ipsi' calvariae communicantur , majus inde periculum nascitur runde cara horum vulnerum deligatio non satis inculcari posse videtur. Ubi fractis ossi bus una vulnus mollium partium incumbentium aciest , restituto Oile appalatus 1aepe pet septimanas relinquitur ; felicissima tamen cura vulneris , fracturam comi tantis, sequitur , licet nulla depuratio facta fuerit per artem. D E F EN DI evia cuRA A NI MiuM HUMIDIS dcc. Tenerrima hie sub
jacet, & facillime dilatabilis, membrana cellulosa , naturaliter inter densam ea-i a Casae Magati de rara medicat. Vulner. Lib. II. e P. 16. pag. 2I'. 8ζα