Gerardi Van Swieten,... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis..

발행: 1746년

분량: 904페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

381쪽

pitis cuties & calvariam suppositam coercita : ubi ergo vulnere divisis integum e tis humida & laxantia applicantur , membrana cellulosa his emollita luxuriabit , alienis liquidis implebitur , & degenerabit in sui isosam molem , postea suppur tione iterum separandam , quae, ubi valida & diuturna hic adest, fere temper subjectum Pericranium male assicit. Hinc communi consensu omnes periti Clitru gi horum usum in capitis vulneribus damnant, Hippocratem secuti, qui dixit :Capitis vulnus nulla re madefaciendum , ac ne vino quidem, aut quam minimum :neque Cataplasmata cte. postulat. aὶ Et eodem in libro postea addit,. b) malum es humidam in vulnere c eantis carnem esset, re nimia uligine dissuentem μυδω. αν stidque ungo tempore repurgari. Et postquam monuit, a telo concisas & contulas εarnes in pus versas tabescere debere , dicit, quam celerrime vulnus ad suppur tionem deducendum esse : ubi vero depuratum fuit, siccius debet evadere , sic enim citissime sanescet , & caro succa & minime humida excrescet dcc. Ubi ergo ruso vulnus comitans fomenta requirit, vinum adhibent semper Chirursi, hodie ne a solis aquosis nimia laxitas oriatur. Ob eandem causam omnia pinguia lix ulneribus capitis curandis vitantur, quae praeter nimiam laxitatem, quam inducunt , etiam oleosa tenacitate minima vascula obstruunt & faciunt imperspirabilia. Observa verant in Italia seὶ 8c imprimis apud Florentinos , capitis vulnera dita ficillime sanari, illudque latenti aeris qualitati adscribebatur: sed Autores plures animadverterunt , quod oleum rosiaceum omphacinum vulneri applicent, & vicina loca etiam hoc oleo inungant. dὶ Atque inde monuerunt vel nullos omniano , Vel paucissimos tantum evadere , licet leviter tantum vulnerati fuissent. Unde & Severinus se) olei funestum usum deplorat, qui Neapoli communis erat tircaeitis vulneribus; & dicit, quod levissimae etiam plagae male cederent praeter Upinionem , & ex centenis vix unus evaderet ; cum Melitati Medici tam felici successis cinelaeo uterentur , ut ex contenis vulneratis vix periret unus : fracta nempe admisto vino oleosa tenacitate.

IPSO QU E. A E R E Non quod maligna quadam indole noceat semper,' licet possit aer in nos omiis, ubi plurimi in eodem loco decumbunt, putridis exhalationibus inquinatus , cuicumque etiam vuloeri obesse ; sed quia insolito frigore tenerrima vascula emori facit ; vel & aliquando nimis humidus simul laxando & emolliendo nocere poterit. Unde rara vulneris detectio etiam ob hanc causam laudatur ε, & ubi vulnera capitis deligantur , aeris temperies sicca & caluda imprimis commendatur , quod igne & aromatibus accensis, ut succino , mal-tiche, olibano &c. obtineri poterit. Videantur & de his illa , quae Licta sunt in Commentariis ad 3. 2oo.

o riis c i 8 1. ad 13y.ὶ pro varietate partis affectae t a i

a Hippoe . de Caph. vulneri cap. XVII.

et M. Aurelii Severies uimemn. Chirurgi

382쪽

6. 1 f. 1 VULNERA CAPITI S. 3 6s

Paragrapho 2 I. recensebantur illae partes, quarum vicinia periculum addebat sevibus caeteroquin apparentibus. capitis vulneribus. Facile jam patet , circa curam malorum , quae ex hac causa oriuntur , nihil universaliter posse determ nati , sed prius debere cognosci partem vulneri vicinam ; & deinde, quaenam latasio huic parti per vulnus facta fuerit, vel futura metuatur , antequam aliquid certi statui ponit in curandis vel praecavendis illis malis. Aliud enim requiritur auxilium , ubi vasa sanguinea arteriosa , satis insignia saepe , una cum integumentis capitis communibus aiscisIa sunt, quam si tendinis laesio funesta symptomata secerit : sed de illis, quae observari aebent in vulnere pro laesarum partium diis vellitate , dictam fuit in generali cura vulnerum a g. i8 s. ad 239. usque.

f. 1 7. ON TUS A hic 1 r. rite digerenda his, quae dic

spare possint, vel suppurare , modo eligantur semia per ea, quae bona nervis membraniique rosio 7. 263.ὶ aut exsci denda sunt.

Contuso supponit multa vasa fracta esse, & Fumores effusos , qui tune in membrana cellulosa collecti miros saepe tumores faciunt :& nisi instrumentum vuknerans valde acutum fuerit, fere semper aliqua contusici vulnera capitis comuratur. Requiritur jam , ut humores effusi elucantur , vel disponantur sic, ut resonisberi iterum possint; dc vasis fractis reddatur pristina integritas. Si autem contuso levis fuerit , & liquida effusa adhue meabilia sint, tunc tutissimum est , ut dissupentur ; quod pulcherrime fiet, si foveatur locus talibus remediis, quae concreta liquida diluere & resolvere possunt, & simul omni putredini resistunt, nee interim immis emolliunt. Urina hominis sani, addito pauco sale marino vel ammoniaco ..& vino, pulcherrimum hic remedium exhibet, quo toties felicissime dissipantur tu mores a capitis contusionibus in pueris orti. Talia etiam ex ruta , scordio, cte similibus earantur fomenta, quae vi antiseptica lingulari omnem putredinem a cent, & simul potetuissime resolvunt concreta. Neque tantum leviores coni siones haec sanare possunt , sed etiam satis magni tumores sic feliciter dissipam tur , quibus inciso sola opem ferre posse crederetur. Mulier a eurru decidens frontem humo gelu induratae sic impegerat, ut ingens statim ibidem elevaretur rumori Chirurgus , mulierem aliquoties vomuisse intelligens , cranium impressum esse credidit, jamque cruciali incisione locum aperire volebat. Celeberrimus Ruyschius in consilium vocatus nolait incisionem neri, sed fomentum ex optumis Cephalicis dictis herbis, vino incoctis, pannis laneis exceptum , calide apisplicuit , felici adeo successu , ut intra triduum tumor jam evanescere inceperit, Abrevi sine ullo malo symptomate dissipatus fuerit. Additque , se saepissitne profuisse illis, quorum capitibus jam scalpellum incisorium imminebat a ,

Ubi vero frustra per fomenta talia dissipatio contusorum tentata fuit, vel magnitudo mali nullam benignae talis resolutionis spem relinquit, tunc suppuratione blanda facta separatio illius, quod corruptum erat, sola superest. Hoc autem vocant digerere Chirurgi, quando irresolubilem materiam in bonum pus convertunt ; de digerentia remedia dixerunt illa, quae numores effusos vel imur biles , ad coi

383쪽

, ιι v ULNERA CAPITIS. 3. 1 r.

ditionem bovi puris delucunt; de quibus dictum fuit in Commentatio ad s. Lo .

Set in capitis vulneribus semper si inui attensitur , ne adhibe 1ntur talia , quae nimia emolutione nocere possent; hinc a cataplasmatibus abstinendum , quia nimis humectant: sed sumitur terebinthina purissima , vel aliud simile nativum Balsa mum vitello ovi adfiito frangitur nocitura hic oleosa tenacitas ι additur deinde aliqui1 unguenti basilici, aurei, vel smillis , inspergitur deinde aloes , myrrhae, olibani dee. tenuissimus pulvis : sic habetur digestivum remedium , in quo simul iri sunt, quae omni putredini efficacissime resistunt; & nervis & membranis nervo sis tendinosisve amica semper observantur : hoc plumaceolo exceptum loco affecto applicatur ; deinde imponitur Emplastrum aromaticum, quod partes fovet.& levi stimulo majorem param motum excitat suppurationi promovendae sempet utilem. Omnibus dein his circumponuntur lanei panni, fomento penetrabili aissolvente , & simul omni putredini resistente, madidi , curando ut quam calidissi me ferri possit applicetur , neque subito refrigescat. Horum omnium formulae in

materia Medica habentur , quae pro varia vulnerati temperie, dc diversa anni tempestate iterum mutari possent. Uni autem effulis humoribus infarcta membrana cellulosa in magnum tumorem distenditur , saepe suffocatio hic nascitur, & fere gangraenosa facta haec membrana una cum infarctis humoribus separatur : haec tunc tuto exscindi potest. Via demus enim etiam in aliis corporis locis miro modo tumere posse membranam ceu lutosam i v. g. in dorso manus vix ulla adest pinguedo, sed tendines muscaeorum in tenui membrana cellulosa haerent : tamen orta hic inflammatione saepe tumor . binos pollices erassitudine aequans , hic observatur , & totum hoc in membranaiIIa tenui cellulosa haeret : fit tunc suffocatio, & apperto loco magnae portiones gangraenosae illius membranae exeunt, quae tuto ex sic induntur. Idem etiam in capitis laesionibus potest contingere , & similiter membrana haec una cum extinvasaiatis humoribus corrupta secedit. Non autem hic intelligitur , quod contusa , quae resolvi non possent, crudeli cura exscindenda forent una cum cute tegente; n ceret enim summopere tam latam plagam pericranii integumentis suis nudare, quae non facile recrescerent, sed semper debilior. & externis injuriis faeilius si ficiendus , locus relinqueretur, non sine magno incommodo. Unae sedulo monuit Galenus ia) cutim in omni ulcere & vulnere semper conservandam esse, qua tum fieri potest i Nuda enim e ro, si sine cute reliu uatur, aegre ad citatricem per ducitur. Huius rei triste Exemplum vidi. Homini sano mediae aetatis lata verruca circa frontis lateralem inferiorem partem prope tempora haerebat; cum frustra tentata fuisset variis remediis, peritissimus caeteroquin Chirurgus una eum cute totam verrucam exscidit, nec potuit unquam ullis remediis ad cicatricem ded ei Ioeus ille cute orbatus ; sed sensim undique retracta plus cute nudabantur sudiposita , malignum & depascens vicina nascebatur ulcus ; unde misere periit. Neemitum , eum solum pericranium nudo ossi incumbens non videatur sufficere ut tantum perditae substantiae regeneret. Unde tantum hic agitur de membrana celi

losa in farcta & corrupta , quae tuto tunc abscindi potest.

Comment. 3. ia Hippocr. de fracturis Charier. To . XII. pag. 2s4.

384쪽

YULNERA CAPITIS.

Tota enim malignitas talis vulneris in eo consistit, quod effusi humores . denui eapitis cute coercita, nec potentes exire per angustum nimis vulneris orificium , viamsbi quaerant per tunicam cellulosam ; vel mora corrupti pericranium , & ipsum cranii os, male assiciant. Dilatato ergo vulnere exitus patebit extravasatis hum ribus , & idoneis remediis poterit depurari locus. Cognoscitur tale malum adesse si angusta vulneris sit apertura, & integumenta vicina vacillent, si digito tangantur, α tumeant, & si febris prehenderit vulneratum , cujus nulla alia causa invenia

tur.

Nec ullum periculum hic est, ne laedantur tendinosae expansiones, nam omnis ille tumor in tunica cellulosa lueret, quae tuto una cum cute discinditur : & innum nobservata docuerunt, tuto non solam cutim sed & omnia integumenta ad os uiaque discindi polis, ubi hoc requiritur. Hippocrates, dum recenset capitis vulnera, quae sectionem postulam , enum rat & illa , qua non satis idoneam habent longitudinem re latitudinem , qua peristri possit , numquid os a tela. mane affectum fuerit cte. σ abi vulnera obliquam quandam cavitatem habent, ravum illud late incidere oportet oeci oe ubi vulnera orbiculata re admodum cava fuerint, ejusmodi quoque incii re oportet, ut circulari plaga in Ionisgum bifariam divisa vulnus laetum efficiatur. ca Quantum autem levamen symptomatum fiat, dum in tali casu sectio tu tempore instituitur, constitit Exemplo F. 2 3. memorato. Postquam autem dilatatum vulnus est , tunc illa digerentia , quae paragrapho praecedenti laudata fuerunt, ainplicari poterunt; & de vulnerum depuratione , f. ao . aos. dictum fuit. Sola a tem dilatatio vulneris , quae cultro ni, hic bona est illa enim quae spongiis , veIsimilibus siccis corporibus , absorpta humorum tumentibus , perficitur , vide Lx38.ὶ noceret plerumque, quia per aliquot horas obturatur nis sic vulneris oria fietum , ut nihil exire possit : unde saepe emphysema, & alii tumores nascerentur. Praeterea contuso & inflammatio major in vulneris labiis fiunt: quae postea diutius protractam suppurationem requirent, antequam consolidari iterum poterunt.

g. i s. II ERI CRANIO laeso, ut nudet diu os, vel ut puctrefiat, os privatur vasis periostet , adeoque & suis, stagnat In his liquor , putrefactus squamam separat, unde os flavum , fuscum , nigrum , tandem foliolum deponit.

Postquam actum suit de vulneribus capitis, quae sola integumenta communia laedunt, sequitur, ut examinentur illa mala , quae fient ideo , quia Pericranium laesum est. Uti ossa reliqua in toto corpore peculiari membrana teguntur, quae satis arcte adhaeret, sic & cranii os tale involucrum habet, quod Pericranium vocatur. Demonstravit injectionibus Anatomicis Ruysthius , b ὶ innumera vasa

385쪽

pet hanc membranam dispergi, quae ramis emissis subjecto ossi inseruntvr , illique

ad vitam & nutrimentum necessarios humores pnebent. Per haec vasa emissa ar in fit cohaesio Perieranti cum cranio : unde & hae membrana avulsa ab osse subjec to , in vivo animali, puncta plurima rubra in osse apparent. Non poterit ergo Pericranium laedi, quin destruatur magnus horum vasorum, ad os tendentium , numerus. Sed extrema abrupta vasorum , in ossis detecti superficie externa , e terunt retexere iterum similem membranam in illo loco, ubi os Perieranio luci nudatum fuit; communi lege , qua omnia deperdita vel separata in vulneribus recrescunt, ut ante dictum fuit F. 118. N: io. & F. iso. & I9 I. Ubi vero diu nudatum fuerit os, & imprimis si aer libere accesserit, tenerrima illa vasorum extrema destruuntur , & fiunt penitus inepta, ut retexant similem perditae membranae fabricam. Extrema ergo illa ossis superficies, vitali influxu liquidorum orbata, moritur, nec unquam .poterit recrescere cum partibus vivis: unde natura

tunc molitur per vasa viva supposita mortui & corrupti separationem a lupposita parte ivitati & fana , & squamulam illam mortuam protrudit; qua separata, reis crescit ex osse ipso, dc vicina membrana adhuc integra , novum Pericranium. Signum autem ossis sic assecti est mutatio coloris , qui in ossibus sanis subrubescens leviter, vel & in .multis locis ex albo subcaerulescens habetur. Oritur tunc in loco affecto color flavus , sensim obicurior factus, & in fuscum degenerans, tandem nigrescens , dc ultimo corrupti ossis squamula separatur. Quo jam ossis color a naturali masis vergit in nigredinem, eo plus in corruptionem tendit ; uti evidenter patet in dentibus: illi enim a quaeumque causa male auecti incipiant subcaerulescentem, margaritarum fere aemulum colorem, perdere, & saepe primo pallent , dein Havescunt leuiter , sensim magis fusci fiunt, tandem nigrescet tes frustillatim decidunt. Constat iam accuratissimis observatis, ossa cranium cons. tituentia in fortu olim fuisse membranas eartilagineas, in quarum medio ossis primum rudimentum inchoatur , radiis osseis ab hoc centro per omnem ambutum diffusis : sicque primo interna tabula ossea cranii , vitrea dicta , producitur.

Deinde radii illi osses, sive fila illius reticuli, ab exteriore parte sensim latescunt. de erigunt bracteolas , inter se diversas magnitudine , figura , positu . ex quibus diploe eranti exoritur. Vertices dein harum bracteolarum quibus diploe constat, quasi retunduntur , hac deinde latescunt, aliique super alios squamularum instar ineli nati confluunt in unius lamellae inequabilis speciem , quae tabulam Cranii extariorem constituit. Utraque dein tabula crassior fit & solistiore nam & intumel- eunt radii illi osset & bracteolae , & novae crustae accedunt. Ex hac ossium cranii senesi , non ex hypothesi .sed ad ipsem naturam descripta a Celeberrimo Aubino s. quem in Anatomicis prxceptorem habuisse magnam felicitatem duco; .& gratus semper recordabor θ patet lamellatam fabricam ella ossium bregmatis . occipitis, frontis, te ovum , quae imprimis a vulneribus capiti inflictis laedi possunt; unde vitium a pericranio laeso superioribus lamellis osus succumbentis communicari poterit, & Ilus minusve suprositis lamellis nocere. Et admodum

verosmile videtur , inter ungulas lamellas vasa decurrere , saltem in illa aetate , quando nondum adeo magnam solidhatem acquisiverunt ossa forte postea procedente aetate, uti alia plurima in corpore vascula , sensim obliterantur. Cota

386쪽

mant hanc rem observata quaedam , ubi partes os constituentes , per morbum omni dimensione auctae, exhibuerunt pulposam talem & mollem vascularem fabricam. Infantis enim trium quatuorve annorum olla cranii fere ubique habebant

septem vel octo linearum crassitiem ; mollia erant , & prestis exsudabat sanguis Ee irmpha fatis magna copia : simul de vasa sanguinea admodum conspicua a Parebant. aὶ Hanc rem pariter videtur agnovisse Hippocrates dicens : ac totum capitis os, excepta parte infima atque suprema admodum exigua , spongia simile est. Et habet os in se mallas carnes humidas similes, quas si quis digitis conterat , ex sis sanguis prodit. Insunt quoque in osse venula tenues cava sanguine plena. b Lamellae ergo , omni vitali influxu humorum privatae , separabuntur vi vasoruin inter lamellas medias decurrentium ; saltem si haec jam arctius ad se compressisIamellis Oiseis obliterata fuerint, illa vasa, quae ex molli illa spongiosa parre, inter binas cranii tabulas media , quam diploen vocant, in os tendunt, hoc cere poterunt. Inde forte senibus dissicilius separantur osseae lamellae corruptae, in simul utilitas methodi j. 1 11. describendae deduci poterit. Licet ergo , osse Pericranio suo nudato , si simul insignis mutatio coloris apparuerit , exspectanda st separatio lamellarum corruptarum per ex foliationem Chirurgis dictam , tamen rarus casus docuit, aliquando & sine hac , rarissime fomsan curam absolvi. Plir ab equo in capite percujus, in terram tanquam mortuus cscidit , cum tanta alterius ossit Oncipitis denudati ne, ut Imperialis tegendo vix se Iceret. Haec ossis denudatio in totum nigricabat, circulo excepto , qui cuti pro vim sstraminis latitudinem obsidebat. Hoc cirrato albo de die in diem diminuto , patiens

convaluit ,sine ulla visibili ulla separatione, aut raspatorii usu circ. c) : Forte munima pars superficiei ossis aflecta non forma squamulae, sed minutissimis par ticulis separata , sensim eum pure abscessit.

g. 23 o. UJUS causa r 9. in interrupta vasorum continuitas ,

frigusve aeris constringens, de exsiccans fines vasculorum in osse , falso accusata ejus malignitate. In generali vulnerum historia dictum fuit g. 1 9. laedi per vulnus omnes illas

actiones , quae pendent a paritum , nunc per vulnus separatarum , integritate, Ma determinato nuxu liquidorum per vasa. Sed Pericranii usus erat vasa ad os d ferre , & redeuntia ab olse accipere ; quod imprimis in Periosteo foetus artificiosii impletione vasorum apparet. In hac enim aetate numerosiora longe vasa in hac membrana inveniuntur , cum elurima procedente aetate occallescant & deleantur. ἀὶ Destructo ergo Petic tanto tolletur vasorum continuitas , unde vita & nutritio partium pendent : morietur ergo illa ossis pars , quae sic omni vitali influxu humorum privatur , & separabitur a partibus vivis inppositis. Quia autem Chirurgi semper observabant , olus superficiem , pericranio suo nudatam , non posse aiu exponi aeri , quin ossis corruptio & exfoliatio sequeretur a Academie des Sciences Pan 2734. Hist.

rurg. Centur. Observ. v.

387쪽

cum e contra os, quamvis Pericranio nudum, si ab aere statim defensum foret saepissime sanetur sine ulla separatione ; crediderunt in aere aliquid haerere m ligni , quod ossa corrumperet. Verum quidem est , in acre posse haerere plurima, quae non tantum ossibus detectis , sed & omnibus vulneribus nocent ; uti, d amin No comiis plurimi in eodem loco decumbunt, tuncque putridis exhalationi bas inquinatus aer difficilem curam vulnerum reddere obiervatur. Sed haec sunt ab .aere proprie dicendo distincta , licet in aere haereant. Videtur autem aer libere ossa nuda alluens insolito frigore , 3c illa proprietate , qua humida attrahendo

corpora exsiccat, abrupta extrema Vasorum in luperficie ossis lic exsiceare & eonia tringere , ut humoribus transmittendis omnino reddantur impervia ; unde reli

qua omnia mala sponte sequuntur, uti di etiam praecedenti paragrapho. Unde Hippocrates nullam acris malignitatem incisavit, sed dixit simpliciter : Frigidum inimicum o us , dentibus, nemis sc. a)

g. 1 1 1. F. FFE CTUS vero , augmentum ma Iorum s 249. 7

Dum sit perior squamula ossis , vasis suis privata , corrumpitur . vitium hoc suc. cumbenti immediate ossis parti facile communicatur ; sicque per totam ossis cra nil crassitiem pergere poterit ad diplocia usque , illamque corrumpere ; quod ma tum dein internam cranii tabulam , vitream dictam , afficere poterit, vel inter binas osseas tabulas cranii proserpens in diploe pessima mala facere.

g. 111. OURATIO fit. I. os leviter parva terebra diversis . a vicinisque locis , usque ad medium perforando , uu- de exsoliatio cavetur , periosteum inde renascitur. 2. Inde arcendo

pus, saniem , pinguia , aquea , acrem , applicatis plumaceolis sy. vin. Mastichino imbutis. 3. raro, & citissime deligacido.

1. Ubi signa docuerunt, cranii os perieranio suo nudatum , aerisque libero accellu sie mutatum fuisse in sua superficie ut omnis vitalis motus humorum in parte sic amecta suffocatus fuerit , necessario illud mortuum separari debet a partibus vivis, quibus cohaeret , antequam tale vulnus curari possit. Sed totum noc separationis opus per vasa viva , mortuae parti supposita , perfici debet, quae motu sito & continua quasi arietatione partem ossis mortuam separant& expellunt. Pulchre hoc notavit Hippocrates cbὶ dicens: In capitis vero vulnere os, quod ab alio quovis osse abscessurum es , sive teli vestium in osse relictum sit, sive alioquinos plurimum nudatum sit, plerumque abscedit , ubi exfaxgue redditum fuerit, s ἄτα ει ι .:ιλ, , & postea addit : ideo ab alio osse vitam ct sanguinem habente ρο-

ti mum solvitur , ct exsangue ct siccum factum a vitam ct Dnguinem habente vaLdo abscedit. Sed si hoc opus naturae permittatur , lente admodum procedit , M

388쪽

6. 1s r. VULNERA CAPITIS. ιν i

enim diebus observantur margines foraminis, per trepanum ex scisso osse contusi, separari. vide 3. 19 . Sed laoc temporis intervallo plurima pol Iunt accidere mala tali vulneri , Sc vitium ossis potest subiectis lamellis communicari, sicque augeri malum. Imprimis in No com iis publicis decumbentes pessime plerumque solent assici, si diu cogantur ibi manere ; uti Chirurgi fere omnes, qui Nos In iis praefuerunt, testantur ; omniumque maxime funestum hoc osservatum fuit illis , qui capitis vulneribus decumbebant. Unde pulchrum illus erit in arte ii ventum , quo poterit separatio corrupti ossis a sano accelerari. Tentaverunt hoe sca pris radendo , cauteriis urendo &c. sed sic semper abrasa vel usta superficies iterum separari debet. Tota separatio mortui, uti dictuin fuit, pendet ab actione vivae partis suppositae ; omne ergo illud , quod viam faciet vivis vasis subjectis. Ut emergere possint sub hoc tegmine corruptae partis, accelerabit hanc lepar

tionem. Optima ergo methodus naec est ; ut leviter & parva terebra os nudatum

retiaretur minutis , & satis sibi vicinis foraminulis ad diploen usque, ubi certi 1umus vasa viva copiosa & fatis magna haerere. Hoc fecerunt vel pyramidaticipice trepani perforativi dicti; vel 3c pulcherrimo cum successu factum vidi, dum

acus vulgaris apex in parvum cuneolum formabatur, qui apto manubrio firmatus digitis rotando circumactus rotundum foraminutum in olla sic facit. Dumque

Iioc plurimis in locis satis vicinis fit , vasa viva supposita , incumbente tegmine libera , emergunt per haec spiracula , retexunt novum perio steum , & saepe feliciter sine ulla desquamatione sanatur tale vulnus. Praeterea vasa , inter lamellas ossis media per easdem aperturas emergere polliunt elongata , & separare sic ossis squamulam corruptam incumbentem. Pulcherrimi successiis probaverunt hujus m

thodi utilitatem ; & peritissimus Chirursus, Bello te, cui noc inventum debetur, vel qui saltem primus accurate descripsit , testatur, se plurimis in casibus seluci Tnias sic perfeci ita curas, S: in pulcherrimo , quem scripsit, tractatu , bina Iecenset exempla , quae in No comio publico coram plurimis testibus hanc rem

confirmaverant.

Militi globus tormento majori bellico explosus abstulcrat integumenta capitis communia, osse illaeso, sed pari cranio sic contuso , ut penitus livesceret. Unguibus laceravit pericranium , S: os subjectum nudavit, dein subitissime os i viter sic terebravit pluribus locis. Post biduum soluto apparatu os subrubescens apparebat; & post aliud biduum plus quam dimidia pars ossis nudati, renato novo Pericranio . tecta apparebat; & post septimum diem tota ossis superficies

jam erat tecta omnino , totumque vulnus octodecim dierum spatio consolidatum fuit. Alteri militi, eae sim inflicto vulnere ossi bregmatis sinistro , cranium satis amplo in loco nudatum erat: octo vel decem parvis foraminulis secunda vulneris deligatione pertunditur os nudum, sic tamen ut non penetrarent ad d ploria usque , reliqua fiebant omnia eadem ut in priori casu. Post biduum de tecto vulnere os jam incipiebat subrubescere, & per foraminuta facta appar bat jam aliquid exsurgere : post octiduum jam os tectum apparebat nova membrana , & tota tam ampli vulneris curatio septemdecim diebus absolvebatur sa). Ex his binis casibus utilitas hujus metholi satis evidenter apparet, & patet, tantum requiri huc, ut per artem via concilietur libera vasis vitalibus supposita Le Chiturgiea 4'Hὀpitia dic. par Mia Belloste pag 71-7 .

389쪽

, , , VULNERA CAPITIS. Que

iis, ut emergere possint. Ultimo autem exemplo constitit, non semper requiri, ut ad diploen usque os perforetur, sed , levi tantum apertura facta , vasa inter ossis lamellas media sussicere aliquando pol se, ut regenerent pericranium perditum ; cum moneat in loco citato peritissimus ille Chirurgus, quod de industria hoetentaverit, ut certus ellat, an levis talis ossis terebratio ad hunc scopum susticere posset. Ubi vero mutatus ossis nudati color in flavum, vel magis fuscum , docet , corruptionem ossis profundius penetrasse, perterebratio ossis ad diploen usque necessaria erit , ut vatorum satis magnorum hic haerentium vi fiat separatio corrupti ossis, & regeneratio novi Pericranii. An non videtur probabile, quod jam apud Hippocratem pulcherrimae hujus methodi vestigium reperiatur Z dum dicit: ta in Verum oportet, ubi os carne nudatum fuit, attenta mente conari distinguere , si non pillis oculis videri oe cognosci, num os Assim sis ct colluum , an collisum tantum s veι num ad teli vestigium aceegerit collisio vel rima, vel utrumque. Ac si quid horum senseris os, exigua terebra esse perforato sanguis detrahendus est, subinde adhibita cautione, quod os juniorum te ius m G. Certe simul ac ad diploen usque penetraverit terebra, sanguis erum pet , uti notum est : & videtur fatis patere; quod in hoc loco non agatur de osse exscindendo per trepanum , sed ae levi tantum perterebratione parvo tr pano facta , donec sanguis exeat, id est , donec ad diploen penetraverit.

1. Observata omnium Chirurgorum , qui de vulneribus capitis curandis scri serunt, in hoc conveniunt, quod omnia pinguia, omnia aquosa humectantia noceant vulneribus capitis, uti dictum fuit S. 1 f. Longe magis ergo ab his cavendum , ubi os nudatum fuerit , & tenerrima uasa per haec foraminuta facta incipiunt pullulare; aquosa enim tabescere sacerent adeo pulposa haec vascula , oleo se obstruerent eadem Sc redderent impe via. Imo ipsum pus, ex integumentis vulneratis natum , si nimis copiosum allueret, vel diutius retentum & attenuatum acrius fieret, laedere posset tenerrimam hanc renascentium vasculorum compagem ; unde prudentissime detergi debet , mollissimis linteis carptis, ne laedantur naec tenerrima vascula. Acrem p riter arcendum esse, ne frigore insolito vel exsiccatione destruat eadem haec vaccula , ex antedictis satis patet. Belloste in loco citato plumaceolum ex linteo

carpto spiritu vini madidum applicabat ossi nudato ; deinde huic imponebat

leve digestivum, quod sic os non tangebat, sed labiis vulneris integumentorum proterat. Sic aer arcebatur, omnis putredo praecavebatur, Sc roborante vi spiritus vini impediebatur ne in fungo Lam excrescentiam degenerarent pulposia haec& tenerrima vascula. Optimo cum successu mastiches, olibani, sarcocollae, myrrhae , collophoniae de similium tenerrimum pollinem ossibus nudatis inspergicon Lit, quae crusta balsamica tegunt, nec tamen pinguedine nocent; interim

pulcherrime defendunt ab acre & omnibus liquidis in vulnus effusis partes sup- Dositas. Eodem cum fructu horum pulvis in spiritu vini debiliore coctus alc hol enim combureret ilico haec vaticula P plumaceolis excipitur , & ossi nudo applicatur.3. Nihil enim hic magis metuitur , quam liber acris accelsis, qui frigore Mexsiccatione omnibus vulneribus, sed imprimis capitis, nocet. Unae rara deli-

390쪽

113. VULNERA CAPITIS. m

gatio adeo commendatur in his calibus. Belloste in exemplis modo citatis primum apparatum per biduum relinquebat, de postea tantum lingulis tribus diebus renovabat. Si ergo nullus Pruritus, nec major calor circa vulnus dentiantur, nullus adsit foetor, nihil sanioli exeat, tuto sine deligatione relinquitur tale vulnus. Ubi vero novus apparatus applicari debet, fiat hoc citissime : mollissimis plumaceolis lenissime appressis imbibatur pus , mox applicentur eadem , dc tegatur vulnus curiosa enim de diuturna talis vulneris inspectio, & imprudens detersio rudius facta , destruent mucum illum hic haerentem, qui nil nili vasculorum renaicen tium compages est. Pulcherrime prodest, si , antequam detegetur vulnus , utrina que ponatur testula vivam prunam accensam continens, cui succini, mastiches. olibani vel similium sumimigiorum pauculum inspergitur ; sic tepida atmosphaera, gratissimo roborante aromatico fumo dives, undique detectum vulnus alluet.

S. et 3 3 IJ A arte ex punctis fodicatis 1 1 1. dc undique, eme

git nova substantia quasi carnea cito , tumque reliqua et q. t Mnantur, ut dictum , s 243. 246. a T. 1 8. I

Qua signifieatione ex punctis terebratis enascens substantia caro sticatur, exisplicatum fuit i 18. Nq. V. Belloste caὶ qui tam nitide omnia descripsit, quae ad hanc methodum pertineut, apta satis phrasi dicit, foramina ossis post secundum diem incipere germinare germen . Incipit enim ex his foraminulis et vari sensim mucus quasi, qui microi copio lustratus tenerrima vascula exhibet; imo& arteriolarum motum in hoc muco distinguere licet. Vasculosa compages per haec foraminuta emergens , simili substantiae ex vicinis foraminulis ascendenti occurrens, retexit perditam membranam , dc quidem tam cito, ut septem di rum spatio cranii partem nudatam , quae florent circiter amplitudinem aequare tectam iterum observaverit Belisa in exemplis praecedenti paragrapho citatis. Quatuordecim iam elapsi sunt anni , cum in raro satis casu occasionem habui accurate examinandi pulpam illam vasculosuit per facta sic in osse foramina emergentem. Homini quinquagenario, in febre acuta continua, metastasi subita unius noctis spatio siderabatur pedis dextri pars extrema tota ad illum circiter locum usque, ubi metatarsi olla cum tarsi ossibus contingua fiunt. Parsamecta sphaeelo perfectissimo correpta erat sic , ut ad ossa usque adacto scaupello nullus doloris sensus nasceretur, nihilque sanguinis exiret. Applicatis re mediis , quae partem mortuam a putredine servarent, bc viva sic munirent, ne prosperet minax malum, tam felix fuit successus, ut sisteretur sphacelus , & quinque diebus elapsis crena, vivas partes separans a mortuis appareret, quae curae spem non exiguam pejora hactenus omnia metuentibus dabat. Postquam int gra separatio corrupti a viva parte facta fuerat, tendinibus tenacissimis forfice reiectis a dexterrimo Chirurgo, separata fuit tota pedis pars anterior dc ex periculosissimo morbo evasit aeger hac parte mutilatus , adhuc hodie superstes. Tuncque apparebat manifeste Ollia tarsi , quae metatarsi ossibus sphacelatis conia tigua fuerant, contraxime non exiguam labem. Satis enim notabilis horum pars, extra aequabilem mutilati membri superficiem prominens, nigra penitus novasca Chirurg. ἐ'HὀpitaI pag. 7

SEARCH

MENU NAVIGATION